IMPOTENTES censentur, qui absque gravi incommodo nequeunt moraliter suam vitam agere, vel debiles cum sint, non valent una refectione consistere, vel nimis ea gravantur, ut concoquere nequeant; ut aegroti, valetudinarii, convalescentes, et quibus ieiunium notabiliter nocet. Inter aegros sunt et senes, nam ut ait Caietanus hic art. 4. Valentia puncto 5. senectus est morbus incurabilis. AEtas autem, ultra quam non tenentur ieiunare, assignatur sexaginta annorum communiter a Theologis. Plurimi tamen dicunt, si ea aetate adhuc robusti, sint, teneri. Ex his triginta fere numerantur a Diana Doctores resol. 29.
ALII tamen, quibus Diana adhaeret, quoscunque senes supra sexagesimum annum a ieiunio liberant. Llamas part. 3. cap. 5. §. 20. ubi asserit interrogatum hac de re Pium V. ita respondisse viva voce. Molfesius tom. 1. tract. 10. cap. 4. Ortiz summa, c. 19. Angles in 4. part. 2. quaest. 6. dub. 6. Sanchez de matr. tom. 2. lib. 7. disp. 22. num. 17. Portel. in dub. leg. part. 1. verb. ieiunium.
RATIO est, quia illa aetas habet sanitatem fallacem, et est media inter morbum, et sanitatem, ut ait Gal. lib. 5. et 6. de tuenda sanitate, et licet aliqui videantur validi, tamen ad interitum ruunt, et ita continuo in periculo sunt casus gravissimi, nisi cibis refocillentur. Deinde Pius V. et Pontifices subsequentes, negantes clericis, et religiosis esum lacticiniorum virtute Bullae cruciatae, exceperunt tamen senes sexagenarios, quasi rationi consentaneum sit, ut in ea aetate defectui naturae consulant.
OPTIME S. Bonavent. in spec. animae, cap. 5. ponit impotentiam ex aetate non praefiniens annos, quia sunt multi impotentiores in quadragesimo anno, quam alii in sexagesimo. Ideo spectanda est complexio status, etc. quae hominem ad senectam rapiunt, ut notant Lessius de iust. lib. 4. cap. 2. dub. 6. Tanner. disp. 3. quaest. 5. dub. 5. num. 101. Bassaeus V. Ieiunium, 2. Fagundez de praecep. 4. eccles. lib. 1. cap. 8. Reginaldus tom. 1. lib. 4. cap. 17. sect. 1. num. 209. Bonacina de leg. disp. 10. quaest. 1. part. ultim. dicentes, posse sexagenarium esse adeo viribus integrum, ut nulla ratione eximatur.
IMPOTENTES etiam censentur adolescentes usque ad vigesimum primum annum, qui est augmenti, ut notant Valentia loco cit. et alii cum D. Thom. quaest. 147. art. 4. ad 2. ibi Syluios Sanc. sel. disp. 54. Lezana V. Ieiun. num. 6. Bassaeus ibi.
SIMILITER et praegnantes, et nuttientes, quae debent proli victum suggerere, est communis sententia apud Dianam resol. 14. neque excludas eas, quae robustae sunt, non enim in dubio sunt adducendae proles ad discrimen. Casum autem affert Diana resol. 30. an mulier gravida, quae in periculo gravi luxuriae est, teneatur ieiunare cum periculo prolis. Asserit Fernandez in Exam. part. 4. cap. 12. §. 6. Contra quem insurgit Homob. in Exam. part. 2. tract. 8. cap. 7. quaest. 17. Diana resol. 30. Pasqualig. disp. 289. quibus ego resolute subscribendum video; cum enim alia remedia a Deo parata sint, ut oratio, frequentia Sacramentorum, et gratia Dei non desit unquam in necessitatibus, insuper cum Deus praeceperit, ne occidamus, atque adeo haec sit necessitas gravis servandi utrumque praeceptum non occidendi, et non moechandi, arbitror impium dicere in nostra potestate esse occidere, aut nos cogi, quasi Deus sua gratia desit necessariae opportunitati inevitabilis alioqui tentationis.
EXCUSANTUR etiam pauperes, non habentes, quo satis vescantur. Imo, qui non habent, quo condiant, quam pinguedinem, excusantur a Sylvestro verb. Ieiunium, quaest. 5. num. 16. cap. 21. quaest. 8. Tanner. num. 107. praecipue in locis, quibus licita sunt ova, et lacticinia. Vide D. Thom. art. 4. ad 4.
Imo qui non habent, nisi carnes, excusantur a Bellarmino lib. 2. de bonis operibus, in particul. cap. 9. Azor lib. 7. cap. 27. quaestio 7. Tanner. num. 106. Ideo famulantes haereticis excusat cum Lessio disp. 5. n. 35. Imo excusat eos, qui inopes datas sibi reliquias a Bacchanalibus comedunt, sed haec non sunt adeo absolute concedenda; excuso sane eos, qui non habent congruum alimentum, sed sola olera, et fructus, Pasqualig. disp. 179. Bassaeus V. Ieiun. 2. necesse enim est cum pane pulmentum: Ideo S. Doctor. loco cit. speciali, exigit, ut sit paupertas notabilis.