Sentences, Books I–II

Peter Lombard

Sentences, Books I–II

Peter Lombard (1100–1160)

Sententiae in IV Libris Distinctae, libri I–II

First published 1971

Books I–II of Peter Lombard’s Sentences, from the 1971 third edition of the Quaracchi text, with English translation.


Book I: Liber Primus — De Mysterio Trinitatis

De Mysterio Trinitatis

Distinctio I: Distinctio I

Cap. 1.

1. Omnis doctrina de rebus vel de signis. Veteris ac novae Legis continentiam diligenti indagine etiam atque etiam considerantibus nobis, praevia Dei gratia innotuit sacrae paginae tractatum circa res vel signa praecipue versari. Ut enim egregius doctor Augustinus ait in libro De doctrina christiana, «omnis doctrina vel rerum est vel signorum. Sed res etiam per signa discuntur. Proprie autem hic res appellantur, quae non ad significandum aliquid adhibentur; signa vero, quorum usus est in significando». — Eorum autem aliqua sunt quorum omnis usus est in significando, non in iustificando, id est quibus non utimur nisi aliquid significandi gratia, ut aliqua sacramenta legalia; alia quae non solum significant, sed conferunt quod intus adiuvet, sicut evangelica sacramenta. — «Ex quo aperte intelligitur quae hic appellentur signa, res illae videlicet quae ad significandum aliquid adhibentur. Omne igitur signum etiam res aliqua est: quod enim nulla res est, ut in eodem Augustinus ait, omnino nihil est; non autem e converso omnis res signum est», quia non adhibetur ad significandum aliquid.

2. Cumque his intenderit theologorum speculatio studiosa atque modesta, divinam Scripturam, formam praescriptam in doctrina, tenere advertet.

3. De his ergo nobis, aditum ad res divinas aliquatenus intelligendas Deo duce aperire volentibus, disserendum est; et «primum de rebus, postea de signis disseremus».

Sententiarum Petri add. C, Sent. Mag. Petri Novariensis add. M, Sent. Magistri Petri; Cap. 1. Liber primus de trinitate add. X.]

Cap. 2.

1. De rebus communiter agit. «Id ergo in rebus considerandum est, ut in eodem Augustinus ait, quod res aliae sunt quibus fruendum est, aliae quibus utendum est, aliae quae fruuntur et utuntur. Illae quibus fruendum est, nos beatos faciunt; istis quibus utendum est, tendentes ad beatitudinem adiuvamur et quasi adminiculamur, ut ad illas res quae nos beatos faciunt pervenire eisque inhaerere possimus».

2. De rebus quae fruuntur et utuntur. «Res vero quae fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque constituti», et Angeli sancti.

3. Quid sit frui et uti. «Frui autem est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam; uti vero, id quod in usum venerit referre ad obtinendum illud quo fruendum est: alias abuti est, non uti, nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet».

4. De rebus quibus fruendum est. «Res igitur quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Eadem tamen Trinitas quaedam summa res est communisque omnibus fruentibus ea, si tamen res dici debet et non rerum omnium causa, si tamen et causa. Non enim facile potest inveniri nomen quod tantae excellentiae conveniat, nisi quod melius dicitur Trinitas haec unus Deus».

5. De rebus quibus utendum est. Res autem quibus utendum est, mundus est et in eo creata. Unde Augustinus in eodem ait: «Utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur», id est ut de temporalibus aeterna capiantur. — Item in eodem: «In omnibus rebus illae tantum sunt quibus fruendum est, quae aeternae et incommutabiles sunt; ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur». Unde Augustinus in libro X De Trinitate: «Fruimur cognitis in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit; utimur vero eis quae ad aliud referimus quo fruendum est».

Cap. 3.

1. Item quid intersit inter frui et uti, aliter quam supra. Notandum vero quod idem Augustinus in libro X De Trinitate aliter quam supra accipiens uti et frui, sic dicit: «Uti est assumere aliquid in facultatem voluntatis; frui autem est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed iam rei. Ideoque omnis qui fruitur, utitur: assumit enim aliquid in facultatem voluntatis cum fine delectationis; non autem omnis qui utitur, et fruitur, si id quod in facultatem voluntatis assumit, non propter ipsum, sed propter aliud appetivit». — Et attende quia videtur Augustinus dicere illos frui tantum qui in re gaudent, non iam in spe; et ita in hac vita non videmur frui, sed tantum uti, ubi gaudemus in spe, cum supra dictum sit frui esse «amore inhaerere alicui rei propter se», qualiter etiam hic multi adhaerent Deo.

2. Determinatio eorum quae videntur contraria. Haec ergo, quae sibi contradicere videntur, sic determinamus, dicentes nos et hic et in futuro frui; sed ibi proprie, perfecte et plene, ubi per speciem videbimus quo fruemur; hic autem, dum in spe ambulamus, fruimur quidem, sed non adeo plene. Unde in libro X De Trinitate: «Fruimur cognitis in quibus voluntas est». Idem in libro De doctrina christiana ait: «Angeli quibus fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum illo fruentes iam beati sunt, quo et nos frui desideramus; et quantum in hac vita iam fruimur, vel per speculum vel in aenigmate, tanto nostram peregrinationem et tolerabilius sustinemus et ardentius finire cupimus».

— Alia determinatio. Potest etiam dici quod qui fruitur etiam in hac vita, non tantum habet gaudium spei, sed etiam rei, quia iam delectatur in eo quod diligit, et ita iam rem aliquatenus tenet.

3. Constat ergo quia Deo debemus frui et non uti. «Illo enim, ut ait Augustinus, frueris, quo efficieris beatus et in quo spem ponis ut ad id pervenias». De hoc idem ait in libro De doctrina christiana: «Dicimus ea re nos frui, quam diligimus propter se; et ea re nobis fruendum esse tantum, qua efficimur beati, ceteris vero utendum». — Frequenter tamen «dicitur frui, cum delectatione uti. Cum enim adest quod diligitur, etiam delectationem secum gerit. Si tamen per eam transieris, et ad illud ubi permanendum est eam retuleris, uteris ea, et abusive, non proprie diceris frui. Si vero inhaeseris atque permanseris, finem in ea ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono».

4. Utrum hominibus sit utendum vel fruendum. Cum autem homines qui fruuntur et utuntur aliis rebus, res aliquae sint, quaeritur «utrum frui se debeant, an uti, an utrumque». — Ad quod sic respondet Augustinus in libro De doctrina christiana: «Si propter se homo diligendus est, fruimur eo; si propter aliud, utimur eo. Videtur autem mihi propter se diligendus. Quod enim propter se diligendum est, in eo constituitur beata vita, cuius etiam spes hoc tempore consolatur. In homine autem spes ponenda non est, quia maledictus est qui hoc facit. Ergo, si advertas, ne se ipso quisquam frui debet, quia non se debet diligere propter se; sed propter illud quo fruendum est».

5. Huic autem contrarium videtur quod Apostolus, ad Philemonem loquens, ait: Ita, frater, ego te fruar in Domino. — Quod ita determinat Augustinus: «Si dixisset tantum te fruar, et non addidisset in Domino, videretur finem dilectionis ac spem constituisse in eo; sed quia illud addidit, in Domino se finem posuisse eodemque frui significavit». «Cum enim, ut idem Augustinus ait, homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frueris».

6. Hic quaeritur utrum Deus fruatur an utatur nobis. Sed cum Deus diligat nos, ut frequenter Scriptura dicit, quae «eius dilectionem erga nos multum commendat», quaerit Augustinus quomodo diligat, an ut utens, an ut fruens. — Et procedit ita: «Si fruitur, eget bono nostro: quod nemo sanus dixerit. Ait enim Propheta: Bonorum meorum non indiges; omne enim bonum nostrum vel ipse est, vel ab ipso est. Non ergo fruitur nobis, sed utitur. Si enim nec fruitur nec utitur, non invenio quomodo diligat nos. Neque tamen sic utitur nobis ut nos aliis rebus. Nos enim res quibus utimur, ad id referimus ut Dei bonitate perfruamur; Deus vero ad suam bonitatem usum nostrum refert. Ille enim miseretur nostri propter suam bonitatem, nos autem nobis invicem propter illius bonitatem; ille nostri miseretur ut se perfruamur, nos vero invicem nostri miseremur ut illo fruamur. Cum enim nos alicuius miseremur et alicui consulimus, ad eius quidem facimus utilitatem; sed et nostra fit consequens, cum misericordiam quam aliis impendimus, non relinquit Deus sine mercede. Haec autem merces summa est, ut ipso perfruamur».

7. Utrum fruendum an utendum sit virtutibus. Hic considerandum est utrum virtutibus sit utendum an fruendum. — Quibusdam videtur quod eis sit utendum, et non fruendum. Et hoc confirmant auctoritate Augustini, qui, ut praetaxatum est, dicit «non esse fruendum nisi Trinitate, id est summo et incommutabili bono». — Item dicunt ideo eis fruendum non esse, quia propter se amandae non sunt, sed propter aeternam beatitudinem; illud autem quo fruendum est propter se amandum est. — Sed quod virtutes propter se amandae non sunt, immo propter solam beatitudinem, probant auctoritate Augustini, qui in libro De doctrina christiana ait: «Forte virtutes, quas propter solam beatitudinem amamus, sic persuadere nobis volunt ut ipsam beatitudinem non amemus; quod si faciunt, etiam ipsas utique amare desistemus, quando illam, propter quam solam istas amavimus, non amamus».

est OP. 8 eam om. OP. 13 utendum vel fruendum trp. BCLNV. 15 se debeant trp. OP.]

alii BNVW, alicui X. 20 sit trp. P. 27 sunt] sint NRTWX. 34 sint] sunt BCWX.]

8. Aliis vero contra videtur, scilicet quod eis fruendum sit, quia propter se petendae et amandae sunt. Et hoc confirmant auctoritate Ambrosii, qui ait super illum locum Epistolae ad Galatas: Fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia etc.: «Haec non nominat opera, sed fructus, quia propter se petenda sunt». Si vero propter se petenda sunt, ergo propter se amanda.

9. Nos autem, harum quae videtur auctoritatum repugnantiam de medio eximere cupientes, dicimus quod virtutes propter se petendae et amandae sunt, et tamen propter solam beatitudinem. Propter se quidem amandae sunt, quia delectant sui possessores sincera et sancta delectatione, et in eis pariunt gaudium spirituale. Verumtamen non est hic consistendum, sed ultra gradiendum. Non hic haereat dilectionis gressus, neque hic sit dilectionis terminus, sed referatur hoc ad illud summum bonum cui soli omnino inhaerendum est, quia illud propter se tantum amandum est, et ultra illud nihil quaerendum est: illud est enim supremus finis. — Ideo Augustinus dicit quod eas diligimus propter solam beatitudinem, non quin eas propter se diligamus, sed quia id ipsum quod eas diligimus, referimus ad illud summum bonum cui soli inhaerendum est; et in eo permanendum finisque laetitiae ponendus. Quare virtutibus non est fruendum.

10. Sed dicet aliquis: «Frui est amore inhaerere alicui rei propter se ipsam», ut praedictum est; si ergo virtutes propter se amandae sunt, et eis fruendum est. — Ad quod dicimus: In illa descriptione, ubi dicitur propter se ipsam, intelligendum est tantummodo, ut scilicet ametur propter se ipsam tantum, ut non referatur ad aliud, sed ibi ponatur finis. Quod supra ostendit Augustinus, finem ponens laetitiae et dicens: «Si inhaeseris atque permanseris, finem ponens laetitiae tuae, tunc vere et proprie frui dicendus es: quod non est faciendum nisi in illa Trinitate, id est in summo et incommutabili bono». Utendum est ergo virtutibus, et per eas fruendum summo bono. Ita et de voluntate bona dicimus; unde Augustinus in libro X De Trinitate ait: «Voluntas est per quam fruimur». Ita et per virtutes fruimur, non eis, nisi forte aliqua virtus sit Deus, ut caritas, de qua post tractabitur.

11. Epilogus. «Omnium igitur quae dicta sunt ex quo de rebus specialiter tractavimus, haec summa est»: quod aliae sunt quibus fruendum, aliae quibus utendum, aliae quae fruuntur et utuntur; et inter eas quibus utendum est, quaedam sunt per quas fruimur, ut virtutes et potentiae animi, quae sunt naturalia bona. De quibus omnibus, antequam de signis tractemus, agendum est; ac primum de rebus quibus fruendum est, scilicet de sancta atque individua Trinitate.

Distinctio II: Distinctio II

1. De mysterio trinitatis et unitatis. Hoc itaque vera ac pia fide tenendum est, quod «Trinitas sit unus et solus et verus Deus, ut ait Augustinus in I libro De Trinitate, scilicet Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Et haec Trinitas unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicitur, creditur et intelligitur, quae est summum bonum, quod purgatissimis mentibus cernitur. Mentis enim humanae acies invalida in tam excellenti luce non figitur, nisi per iustitiam fidei emundetur».

2. Idem in eodem: «Non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti; responderi enim potest multos etiam non mundos multa scire vera».

3. De hac igitur re summa et excellentissima cum modestia et timore agendum est, et attentissimis auribus atque devotis audiendum, «ubi quaeritur unitas Trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid quaeritur, nec fructuosius aliquid invenitur». — Proinde omnis qui audit et legit ea quae de ineffabili et inaccessibili deitatis luce dicuntur, studeat imitari atque servare quod venerabilis doctor Augustinus in I libro De Trinitate de se ipso ait: «Non pigebit me, inquit, sicubi haesito, quaerere; nec pudebit, sicubi erro, discere. Quisquis ergo haec audit vel legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, quaerat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul caritatis viam, tendentes ad eum de quo dictum est: Quaerite faciem eius semper.»

Cap. 2 (5).

1. Quae fuerit intentio scribentium de Trinitate. «Omnes autem catholici tractatores, ut in eodem libro Augustinus ait, qui de Trinitate quae Deus est scripserunt, hoc intenderunt: secundum Scripturas docere quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius sint substantiae, et inseparabili aequalitate unus sint Deus», ut sit unitas in essentia et pluralitas in personis. «Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus, licet Pater Filium genuerit et ideo Filius non sit qui Pater est, Filiusque a Patre sit genitus et ideo Pater non sit qui Filius est, et Spiritus Sanctus nec Pater sit nec Filius, sed tantum Patris et Filii spiritus, utrique coaequalis et ad Trinitatis pertinens unitatem.»

2. Augustinus in libro Retractationum: «Ubi dixi de Patre et Filio: Qui gignit et quem gignit unum est, dicendum fuit unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur dicens: Ego et Pater unum sumus.»

Cap. 3 (6).

3. «Teneamus igitur Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse naturaliter Deum, ut ait Augustinus in libro De fide ad Petrum, neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum Sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim Patris et Filii et Spiritus Sancti essentia, quam Graeci ‘homousion’ vocant, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis sit personaliter alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus.»

Quis ordo servandus cum de Trinitate agitur. Ceterum, ut in libro I De Trinitate Augustinus docet, «primum secundum auctoritates sanctarum Scripturarum, utrum ita se fides habeat, demonstrandum est. Deinde adversus garrulos ratiocinatores, elatiores quam capaciores» rationibus catholicis et similitudinibus congruis ad defensionem et assertionem fidei utendum est, ut eorum inquisitionibus satisfacientes, mansuetos plenius instruamus, et illi, «si nequiverint invenire quod quaerunt, de suis mentibus potius quam de ipsa veritate vel de nostra dissertatione conquerantur».

Cap. 4 (7).

1. Testimonia Sanctorum de Trinitate. Proponamus ergo in medium veteris ac novi Testamenti auctoritates, quibus divinae unitatis atque trinitatis veritas demonstretur. Ac primum ipsa Legis exordia occurrant, ubi Moyses ait: Audi, Israel: Dominus Deus tuus, Deus unus est; item: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; non erunt tibi dii alii praeter me. Ecce hic significavit unitatem divinae naturae: «Deus enim et Dominus, ut ait Ambrosius in I libro De Trinitate¹, nomen est naturae, nomen est potestatis». — Item, alibi Deus loquens ad Moysen ait²: Ego sum qui sum, et si quaesierint nomen meum, vade et dic eis: Qui est misit me ad vos. Dicens enim Ego sum; non Nos sumus, et Qui est, non Qui sumus, apertissime declaravit unum solum Deum esse. — In cantico etiam Exodi legitur³: Dominus, omnipotens nomen eius; non ait Domini, unitatem volens significare.

observandus M, sit add. BMV, est add. CTWX. || ut om. MO, interl. P². 9 libro I trp. LPRWX. 12 adversus] apud OP. 23 eduxi te trp. BCMW.]

2. Personarum quoque pluralitatem et naturae unitatem simul ostendit Dominus in Genesi dicens⁴: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Dicens enim Faciamus et nostram, pluralitatem personarum ostendit; dicens vero imaginem, unitatem essentiae. Ut enim dicit Augustinus in libro De fide ad Petrum⁵, «si in illa natura Patris et Filii et Spiritus Sancti una esset tantum persona, non diceretur Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Cum enim dicit ad imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret; cum vero dicit nostram, ostendit eundem Deum non unam, sed plures esse personas».

3. Aperte ostendit quod nec solitudo, nec diversitas, nec singularitas ibi est, sed similitudo. Hilarius quoque in libro III De Trinitate⁶ dicit his verbis significari quod in Trinitate nec diversitas est, nec singularitas vel solitudo, sed similitudo et pluralitas, sive distinctio. Ait enim sic: «Qui dixit Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, invicem esse sui similes in eo quod dicit imaginem et similitudinem nostram ostendit. Imago enim sola non est, et similitudo non sibi est; neque diversitatem ad alterum similitudo permittit». — Item, idem in IV libro⁷: «Absolutius voluit intelligi significationem hanc, non ad se tantum esse referendam, dicendo Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Professio enim consortii sustulit intelligentiam singularitatis, quia consortium aliquod non potest esse sibi ipsi solitario; neque rursum solitarii recipit faciamus, neque quisquam alieno a se loquitur nostram. Uterque igitur sermo, scilicet faciamus et nostram, ut solitarium eundemque non patitur, ita neque diversum a se alienumque significat. Solitario convenit faciam et meam; non solitario vero convenit dicere faciamus et nostram. Uterque sermo, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse vel diversum esse significat. Nobis quoque nec solitarius, nec diversus est confitendus. Ita ergo Deus ad communem sibi cum Deo imaginem eandemque similitudinem hominem reperitur operari, ut nec significatio efficientis admittat intelligentiam solitudinis, nec operatio constituta ad eandem imaginem vel similitudinem patiatur diversitatem divinitatis.»

4. Quid ex verbis illis intelligi debeat. In his verbis Hilarius pluralitatem personarum voluit intelligi nomine ‘consortii’; atque significavit nomine ‘consortii’ vel pluralitatis non poni aliquid, sed removeri. Pluralitas enim vel consortium personarum cum dicitur, solitudo et singularitas negatur; cum dicimus plures esse personas, significamus quod non est una sola. Ideo Hilarius, volens ista subtiliter et sane intelligi, ait: «Professio consortii sustulit intelligentiam singularitatis»; non dicit: «posuit aliquid». Ita etiam cum dicimus tres personas, singularitatem et solitudinem tollimus; et quod Pater non est solus, nec Filius est solus, nec Spiritus Sanctus est solus significamus, et quod nec Pater tantum et Filius, nec Pater tantum et Spiritus Sanctus, nec Filius tantum et Spiritus Sanctus. — De hoc autem in sequenti¹ plenius agetur, ubi etiam secundum quid similes dicantur tres personae, et utrum aliquo modo sit ibi diversitas vel differentia, ostendetur.

5. Ad id quod coeperat redit, ut alias scilicet auctoritates supponat. Nunc vero ad propositum redeamus, et ad ostendendam personarum pluralitatem atque essentiae divinae unitatem alias Sanctorum auctoritates inducamus. — Moyses dicit²: In principio creavit Deus caelum et terram, per Deum significans Patrem, per principium Filium. Et pro eo quod apud nos dicitur Deus, hebraica veritas habet Elohim, quod est plurale huius singularis quod est El. Quod ergo non est dictum El, quod est Deus, sed Elohim, quod potest interpretari dii sive iudices, ad pluralitatem personarum refertur. — Ad quam etiam illud attinere videtur, quod diabolus per serpentem dixit³: Eritis sicut dii, pro quo in hebraeo habetur Elohim, ac si diceret: Eritis sicut divinae personae.

6. Ille etiam maximus Prophetarum et Regum, David, qui suam ceteris praefert intelligentiam dicens⁴: Super senes intellexi, unitatem divinae naturae ostendens ait¹: Dominus nomen est illi; non dicit Domini. — Alibi etiam, eiusdem unitatem et aeternitatem simul ostendens, ait ex persona Dei²: Israel, si me audieris, non erit in te Deus recens, neque adorabis Deum alienum. «Aliud horum, ut dicit Ambrosius in I libro De Trinitate³, significat aeternitatem, aliud unitatem substantiae indifferentis, ut neque posteriorem Patre, neque alterius divinitatis Filium vel Spiritum Sanctum esse credamus. Nam si Patre posterior est Filius vel Spiritus Sanctus, recens est; et si unius non est divinitatis, alienus est. Sed nec posterior est, quia recens non est; nec alienus, quia ex Patre natus est Filius, ex Patre processit Spiritus Sanctus.»

Printed p. 64 — critical variants: 1 alii] alieni BCMN. 4 de trinitate add. OP. 8 nomen] est add. OP. 12 dicit] ait BCL. 27 libro] de trinitate add. OP. 29-30 singularitatis] singularis BCLNRVX, quod corr. V.

Printed p. 64 — source notes:

Printed p. 65 — critical variants: 2 ut non trp. OP. 5 hominem om. OP. 10 personarum] non diversitatem add. L., add. interl. R. 12 et] vel OP. 15 singularitatis] singularis LVWX, quod corr. V. 20 ubi etiam] ibi enim OP. 30 sive] vel OP.

Printed p. 65 — source notes:

7. Alibi quoque, distinctionem personarum insinuans, ait⁴: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. — Alibi etiam ait⁵: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae; trina enim confessio Dei trinitatem exprimit personarum; unitatem vero essentiae aperit cum singulariter subiungit eum. — Isaias quoque dicit⁶ se audisse Seraphim clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus; per hoc quod dicit ter sanctus, trinitatem significat; per hoc quod subdit Dominus Deus, unitatem essentiae.

8. David quoque aeternam Filii generationem aperte insinuat, ex persona Filii dicens⁷: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. De hac ineffabili generatione Isaias ait⁸: Generationem eius quis enarrabit? — In libro quoque Sapientiae aeternitas Filii cum Patre monstratur, ubi Sapientia ita loquitur⁹: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio. Ab aeterno ordinata sum, antequam terra fieret. Necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram; necdum fontes, necdum montes aut colles, et ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et cardines orbis terrae: quando praeparabat caelos, aderam; quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens, et delectabar per singulos dies, ludens coram eo.

Ipsa etiam alibi ait¹⁰: Ego ex ore Altissimi prodiit, primogenita ante omnem creaturam. — Michaeas quoque propheta aeternam Verbi generationem et temporalem ex Maria simul insinuavit dicens¹¹: Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Iuda: ex te egredietur qui sit dominator in Israel; et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis.

Printed p. 66 — critical variants: 2 ait om. OP. 13 Deus] om. OP. 24 a principio om. OP. 32 ait] dicit OP. 34 parvulus] vicus add. T, add. interl. R, viculus add. interl. N.

9. Specialia testimonia de Spiritu Sancto. De Spiritu Sancto etiam expressa documenta in veteri Testamento habemus. In Genesi enim legitur: Spiritus Domini ferebatur¹ super aquas. Et David dicit²: Quo ibo a Spiritu tuo? Et in libro Sapientiae dicitur³: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum: benignus est enim spiritus sapientiae. Isaias quoque ait⁴: Spiritus Domini super me etc.

Cap. 5 (8).

1. De testimoniis novi Testamenti. Nunc post testimonia veteris Testamenti de fide sanctae trinitatis et unitatis, ad novi Testamenti auctoritates accedamus, ut in medio duum animalium⁵ cognoscatur veritas; et forcipe de altari sumatur calculus⁶, quo tangantur ora fidelium.

2. Dominus itaque Christus unitatem divinae essentiae ac personarum trinitatem aperte insinuat, dicens Apostolis⁷: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. «In nomine utique ait Ambrosius in I libro De Trinitate, non in nominibus», ut unitas essentiae ostendatur; per nomina tria quae supposuit, tres esse personas declaravit. — «Ipse etiam ait: Ego et Pater unum sumus. Unum dixit, ut ait Ambrosius in eodem libro, ne fiat discretio potestatis, naturae; sed addidit sumus, ut Patrem Filiumque cognoscas, scilicet ut perfectus Pater perfectum genuisse credatur, et quod Pater et Filius unum sint non confusione, sed unitate naturae.»

Printed p. 67 — critical variants: 7 enim om. OP. 11 sanctae om. BCX. 15 Ite] docete add. OP. || omnes om. BC LT. 20 libro om. LMNRWX. || potestatis] vel add. mg. O, et add. N²V. 21 sed] et LMNRWX.

3. Ioannes quoque in Epistola canonica ait: Tres sunt qui testimonium perhibent in caelo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Ipse etiam in initio Evangelii sui ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ubi aperte ostendit Filium semper et aeternaliter fuisse apud Patrem ut alium apud alium. 4. Apostolus quoque aperte Trinitatem distinguit dicens: Misit Spiritum Filii sui in corda nostra; et alibi: Si Spiritus eius qui suscitavit Iesum habitat in vobis etc. — Item alibi trinitatem atque unitatem evidentissime commendat dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria. «Ex ipso ait, ut Augustinus in libro De Trinitate dicit, propter Patrem; per ipsum dicit propter Filium; in ipso propter Spiritum Sanctum.»

5. Sed quia singulae paene syllabae novi Testamenti hanc ineffabilem unitatis atque trinitatis veritatem concorditer insinuant, inductioni testimoniorum super hac re supersedeamus, et rationibus congruisque similitudinibus, prout infirmitas nostra valet, ostendamus.

Distinctio III: Distinctio III

Cap. 1 (9).

1. Incipit ostendere quomodo per creata potuit cognosci Creator. Apostolus namque ait quod invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas. Per creaturam mundi intelligitur homo, «propter excellentiam qua excellit inter alias creaturas, vel propter convenientiam quam habet cum omni creatura». Homo ergo invisibilia Dei intellectu mentis conspicere potuit, vel etiam conspexit; per ea quae facta sunt, id est per creaturas visibiles vel invisibiles. A duobus enim iuvabatur, scilicet a natura, quae rationalis erat; et ab operibus a Deo factis ut manifestaretur homini veritas. Ideo Apostolus dicit quia Deus revelavit illis, scilicet dum fecit opera in quibus artificis aliquatenus relucet indicium.

2. Prima ratio vel modus qua potuit cognosci Deus. Nam, sicut ait Ambrosius, «ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri». Potuerunt ergo cognoscere sive cognoverunt ultra omnem creaturam esse illum, qui ea fecit quae nulla creaturarum facere vel destruere valet. Accedat quaecumque creatura et faciat tale caelum et talem terram, et dicam quia Deus est. Sed quia nulla creatura talia facere potest, constat supra omnem creaturam esse illum qui ea fecit; ac per hoc illum esse Deum humana mens cognoscere potuit.

3. Secunda ratio qua potuit cognosci vel modus quo noverunt. Alio etiam modo Dei veritatem ductu rationis cognoscere potuerunt vel etiam cognoverunt. Ut enim ait Augustinus in libro De civitate Dei, viderunt summi philosophi nullum corpus esse Deum, et ideo cuncta corpora transcenderunt quaerentes Deum. Viderunt etiam quidquid mutabile est non esse summum Deum omniumque principium, et ideo omnem animam mutabilesque spiritus transcenderunt. Deinde viderunt omne quod mutabile est non posse esse nisi ab illo qui incommutabiliter et simpliciter est. Intellexerunt igitur eum et omnia ista fecisse et a nullo fieri potuisse.

4. Tertia ratio vel modus. «Consideraverunt etiam quidquid est in substantiis vel corpus esse vel spiritum, meliusque aliquid spiritum esse quam corpus, sed longe meliorem qui spiritum fecit et corpus.»

nobis LNW. 15 ineffabilem] ineffabilis BCLNR. 21 potuit] potuerit NRTV.]

quo LTV. 18 potest] potest COP, valet alii codd. || supra] super BCX. 22 doctrinae] doctrina LOPV. 28 iam trp. p. vero BCT.]

5. Quartus modus vel ratio. «Intellexerunt etiam corporis speciem esse sensibilem et spiritus speciem intelligibilem, et intelligibilem speciem sensibili praetulerunt. Sensibilia dicimus, quae visu tactuque corporis sentiri queunt; intelligibilia, quae conspectu mentis intelligi. Cum igitur in eorum conspectu et corpus et animus magis minusque speciosa essent, si autem omni specie carere possent, omnino nulla essent, viderunt esse aliquid quo illa speciosa facta sunt, ubi est prima et incommutabilis species, ideoque incomparabilis; et illud esse rerum principium rectissime crediderunt, quod factum non esset et ex quo cuncta facta essent.»

6. Ecce tot modis potuit cognosci veritas Dei. Cum ergo Deus una sit et simplex essentia, quae ex nulla diversitate partium vel accidentium consistit, pluraliter tamen dicit Apostolus 1 invisibilia Dei, quia pluribus modis cognoscitur veritas Dei per ea quae facta sunt. Ex perpetuitate namque creaturarum intelligitur Conditor aeternus, ex magnitudine creaturarum omnipotens, ex ordine et dispositione sapiens, ex gubernatione bonus. Haec autem omnia ad unitatem deitatis pertinent demonstrandam.

7. Quomodo in creaturis apparet vestigium Trinitatis. Nunc restat ostendere utrum per ea quae facta sunt aliquod Trinitatis indicium, vel exiguum, haberi potuerit. De hoc Augustinus in libro VI De Trinitate 2 ait: «Oportet ut Creatorem per ea quae facta sunt intellectu conspicientes 3, Trinitatem intelligamus. Huius enim Trinitatis vestigium in creaturis apparet. Haec enim quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt, et speciem, et ordinem.» Quodque horum creatorum et unum aliquid est, sicut sunt naturae corporum et animarum; et aliqua specie formatur, sicut sunt figurae vel qualitates corporum, ac doctrinae vel artes animarum; et ordinem aliquem petit aut tenet, sicut sunt pondera vel locationes corporum, et amores vel delectationes animarum. Et ita in creaturis praelucet vestigium Trinitatis. In illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum, et perfectissima pulchritudo, et beatissima delectatio.

8. Summa autem origo, ut Augustinus ostendit in libro De vera religione 4, intelligitur Deus Pater, a quo sunt omnia, a quo Filius et Spiritus Sanctus. Perfectissima pulchritudo intelligitur Filius, scilicet «veritas Patris nulla ex parte ei dissimilis, quam cum ipso et in ipso Patre veneramur; quae forma est omnium quae ab uno facta sunt et ad unum referuntur. Quae tamen omnia nec fierent a Patre per Filium, neque suis finibus salva essent, nisi Deus summe bonus esset, qui et nulli naturae quod ab illo bona esset invidit, et ut in bono ipso maneret, alia quantum posset, dedit. Quae bonitas intelligitur Spiritus Sanctus, qui est donum Patris et Filii. Quare ipsum Donum a Patre et Filio aeque incommutabile colere et tenere nos convenit.» — Per considerationem itaque creaturarum unius substantiae Trinitatem intelligimus, scilicet unum Deum Patrem a quo sumus, et Filium per quem sumus, et Spiritum Sanctum in quo sumus: scilicet principium ad quod recurrimus, et formam quam sequimur, et gratiam qua reconciliamur; unum scilicet quo auctore conditi sumus, et similitudinem eius per quam ad unitatem reformamur, et pacem qua unitati adhaeremus; scilicet Deum qui dixit Fiat 1, et Verbum per quod factum est 2 omne quod substantialiter et naturaliter est, et Donum benignitatis eius qua placuit quod ab eo per Verbum factum est et conciliatum est auctori ut non interiret.

9. Ecce ostensum est qualiter in creaturis aliquatenus imago Trinitatis indicatur. Non enim per creaturarum contemplationem sufficiens notitia Trinitatis potest haberi vel potuit, sine doctrinae vel interioris inspirationis revelatione. Unde illi antiqui Philosophi quasi per umbram et de longinquo viderunt veritatem, deficientes in contuitu Trinitatis, ut magi Pharaonis in tertio signo 3. Adiuvamur tamen in fide invisibilium per ea quae facta sunt.

Cap. 2 (10).

1. Quomodo in anima sit imago Trinitatis. «Nunc vero ad eam iam perveniamus disputationem, ubi in mente humana, quae novit Deum vel potest nosse, Trinitatis imaginem reperiamus.» Ut enim ait Augustinus in XIV libro De Trinitate, «licet humana mens non sit eius naturae cuius Deus est, imago tamen illius ‘quo nihil melius est’ ibi quaerenda et invenienda est, quo natura nostra nihil habet melius, id est in mente. In ipsa enim mente, etiam antequam sit particeps Dei, eius imago reperitur; etsi enim, amissa Dei participatione, deformis sit, imago tamen Dei permanet. Eo enim ipso imago Dei est mens, quo capax eius est eiusque esse particeps potest». Iam ergo in ea Trinitatem quae Deus est inquiramus.

incomparabile W, incorporabile OP, incorporalis BCLXz. 23 Rubrica om. MRW. 25 quodque] quidquid COP, quidquid BL, quod corr. mg. L. 28 vel] et OP. || locationes] collocationes LNW. 30 est] trp. om. OP.]

reconciliatum C, corr. in reconciliatum LT. 22 doctrinae] doctrina LOPV. 28 iam trp. p. vero BCT.]

2. Tria ostendit esse in anima quae relative dicuntur et aequalia sunt, scilicet memoriam, intelligentiam, dilectionem. «Ecce ergo mens meminit sui, intelligit se, diligit se; hoc si cernimus, cernimus trinitatem: nondum quidem Deum, sed imaginem Dei». Hic enim quaedam apparet trinitas memoriae, intelligentiae et amoris. «Haec igitur tria potissimum tractemus: memoriam, intelligentiam, voluntatem».

3. Subtilissima consideratio congruaque similitudo. «Haec igitur tria, ut ait Augustinus in libro X De Trinitate, non sunt tres vitae, sed una vita; nec tres mentes, sed una mens, una essentia. Memoria vero dicitur ad aliquid, et intelligentia et voluntas sive dilectio similiter ad aliquid dicitur; vita vero dicitur ad se ipsam, et mens et essentia. Haec igitur tria eo sunt unum, quo una vita, una mens, una essentia; et quidquid aliud ad se ipsa singula dicuntur, etiam simul, non pluraliter, sed singulariter dicuntur. Eo vero tria sunt, quo ad se invicem referuntur».

4. Quomodo aequalia sint quia capiuntur a singulis omnia et tota. «Aequalia etiam sunt, non solum singula singulis, sed etiam singula omnibus: alioquin non se invicem caperent; se autem invicem capiunt. Capiuntur enim et a singulis singula, et a singulis omnia.» — Hic ostendit quomodo omnia a singulis. «Memini enim me habere memoriam et intelligentiam et voluntatem; et intelligo me intelligere et velle atque meminisse; et volo me velle et meminisse et intelligere». — Hic quomodo tota illa tria memoria capiat. «Totamque meam memoriam et intelligentiam et voluntatem simul memini. Quod enim memoriae meae non memini, illud non est in memoria mea; nihil autem tam in memoria est quam ipsa memoria: totam igitur memini. Item quidquid intelligo, intelligere me scio, et scio me velle quidquid volo; quidquid autem scio, memini: totam igitur intelligentiam totamque voluntatem meam memini.» — Quomodo illa tria tota capiat intelligentia. «Similiter cum haec tria intelligo, tota simul intelligo. Neque enim quidquam intelligibilium est quod non intelligam, nisi quod ignoro; quod autem ignoro, nec memini nec volo. Quidquid igitur intelligibilium non intelligo, consequenter etiam non memini nec volo. Quidquid ergo intelligibilium memini et volo, consequenter intelligo». — Quomodo illa tota capiat voluntas. «Voluntas etiam mea totam intelligentiam totamque memoriam meam capit, dum utor eo toto quod intelligo et memini. Cum itaque invicem a singulis et omnia et tota capiantur, aequalia sunt tota singula totis singulis, et tota singula simul omnibus totis; et haec tria unum, una vita, una mens, una essentia».

  1. Ecce illius summae Unitatis atque Trinitatis, ubi una est essentia et tres personae, imago est humana mens, licet impar. — Mens autem hic pro animo ipso accipitur, ubi est illa imago Trinitatis; proprie vero mens dicitur, ut Augustinus ait, non ipsa anima, sed quod in ea est excellentius, qualiter saepe accipitur. — Illud etiam sciendum, quod memoria non solum est absentium et praeteritorum, sed etiam praesentium, ut ait Augustinus in XIV libro De Trinitate; alioquin non se caperet.

6. Ex quo sensu illa tria dicantur esse unum et una essentia quaeritur. Hic attendendum est diligenter ex quo sensu accipiendum sit quod supra dixit, illa tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem esse unum, unam mentem, unam essentiam. Quod utique non videtur esse verum iuxta proprietatem sermonis. Mens enim, id est spiritus rationalis, essentia est spiritualis et incorporea; illa vero tria naturales proprietates seu vires sunt ipsius mentis, et a se invicem differunt, quia memoria non est intelligentia vel voluntas, nec intelligentia voluntas sive amor.

7. Quod etiam ad se invicem dicuntur relative. Et haec tria etiam ad se ipsam referuntur, ut ait Augustinus in IX libro De Trinitate: «Mens enim amare se ipsam» vel meminisse «non potest, nisi etiam noverit se: nam quomodo amat» vel meminit «quod nescit?» «Miro itaque modo tria ista inseparabilia sunt a semetipsis; et tamen eorum singulum et simul omnia una essentia est, cum et relative dicantur ad invicem».

consideratione OP, interrogatio M, comparatio T. || congruaque] et congrua MNV. l. 30 capiat] capit NO. p. 73, l. 5 nec] non OP. l. 9 eo toto MOP, trp. alii codd. l. 15 vero] OP vera BC, autem LR. l. 16 ipsa anima OPR, trp. alii codd. l. 23 dixit] dixi N, diximus OP.]

8. Hic aperitur quod supra quaerebatur, scilicet quomodo haec tria dicantur unum. Sed iam videndum est quomodo haec tria dicantur una substantia: ideo scilicet quia in ipsa anima vel mente substantialiter exsistunt, non sicut accidentia in subiectis, quae possunt adesse et abesse. Unde Augustinus in libro IX De Trinitate ait: «Admonemur, si utcumque videre possumus, haec in animo exsistere substantialiter, non tamquam in subiecto, ut color in corpore, quia etsi relative dicuntur ad invicem, singula tamen substantialiter sunt in sua substantia». Ecce ex quo sensu illa tria dicantur esse unum vel una substantia.

9. «Quae tria, ut ait Augustinus in libro XV De Trinitate, in mente naturaliter divinitus instituta, quisquis vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea unde potest etiam sempiterna incommutabilisque natura recoli, conspici, concupisci: reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem, profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem».

Cap. 3 (11).

1. Quod in illa similitudine est dissimilitudo. «Verumtamen caveat ne hanc imaginem, ab eadem Trinitate factam, ita ei comparet ut omnino aestimet similem; sed potius in qualicumque ista similitudine magnam quoque dissimilitudinem cernat». — Prima dissimilitudo. «Quod breviter ostendi potest. Homo unus per illa tria meminit, intelligit, diligit, qui nec memoria est, nec intelligentia, nec dilectio, sed haec habet. Unus ergo homo est qui habet haec tria, non ipse est haec tria. In illius vero summae simplicitate naturae quae Deus est, quamvis unus sit Deus, tres tamen personae sunt, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et hae tres unus Deus.» «Aliud est itaque Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in anima, sed pro eo quod in anima excellentius est, homo dicitur. Sicut imago dicitur et tabula et pictura quae in ea est, sed tabula nomine imaginis appellatur propter picturam quae est in ea».

Altera dissimilitudo. «Rursus, ista imago, quae est homo habens illa tria, una persona est; illa vero Trinitas non una persona est, sed tres personae: Pater Filii, et Filius Patris, et Spiritus Patris et Filii. Itaque in ista imagine Trinitatis non haec tria unus homo, sed unius hominis sunt; in illa vero summa Trinitate, cuius haec imago est, non unius Dei sunt illa tria, sed unus Deus; et tres sunt illae, non una persona.» «Illa tria non homo sunt, sed hominis sunt vel in homine sunt. Sed numquid possumus dicere Trinitatem sic esse in Deo, ut aliquid Dei sit nec ipsa sit Deus? Absit ut hoc credamus! Dicamus ergo in mente nostra imaginem Trinitatis, sed exiguam et qualemcumque esse, quae summae Trinitatis ita gerit similitudinem, ut ex maxima parte sit dissimilis.»

2. Sciendum vero quod «haec trinitas mentis, ut ait Augustinus in XV libro De Trinitate, non propterea tantum imago Dei est, quia sui meminerit mens et intelligat ac diligat se, sed quia potest etiam meminisse et intelligere et amare illum a quo facta est».

3. Alia assignatio trinitatis in anima, scilicet mens, notitia, amor. Potest etiam alio modo aliisque nominibus distingui trinitas in anima, quae est imago illius summae et ineffabilis Trinitatis. Ut enim ait Augustinus in IX libro De Trinitate: «Mens et notitia eius et amor tria quaedam sunt. Mens enim novit se et amat se, nec amare se potest nisi etiam noverit se. Duo quaedam sunt mens et notitia eius; item duo quaedam sunt mens et amor eius. Cum ergo se novit mens et amat se, manet trinitas, scilicet mens, amor, notitia». Mens autem hic accipitur non pro anima, sed pro eo quod in anima excellentius est.

4. Quomodo dicantur esse unum. Haec autem tria, cum sint distincta a se invicem, dicuntur tamen esse unum, quia in animo substantialiter exsistunt.

utrumque MOPRV. 20 ita] et trp. MNV. 21 aestimet] existimet MN. 22 dissimilitudo (o) similitudo (o) OP. 25 non] nec OP.]

Quod per (propter L.N.) illa tria homo dicitur ymago rubrica add. mg. codd. hic vel parum infra. 2–3 in ea est trp. BCTX. 4 Altera] alia CNVX. 11 non homo] vel parum infra. 15 gerit] ingerit OP. 19 meminerit] meminerit R (Aug.). 28 amor] et add. BCCMNVW.]

5. Quia mens vice Patris, notitia Filii, amor Spiritus Sancti accipitur. Et est ipsa mens quasi parens, et notitia eius quasi proles eius: «Mens enim cum se cognoscit, notitiam sui gignit, et est sola parens suae notitiae». Tertius est amor, qui de ipsa mente et notitia procedit, dum mens cognoscens se diligit se: non enim posset se diligere, nisi cognosceret se. Amat etiam placitam prolem, id est notitiam suam; et ita amor quidam complexus est parentis et prolis.

6. Quod non est minor mente notitia nec amor utroque. «Nec minor est proles parente, dum tantam se novit mens quanta est; nec minor est amor parente et prole, id est mente et notitia, dum tantum se diligit mens quantum se novit et quanta est.»

7. Quod haec tria in se ipsis sunt. «Sunt etiam haec singula in se ipsis, quia et mens amans in amore est, et amor in amantis notitia, et notitia in mente noscente est.» Ecce in his tribus qualecumque Trinitatis vestigium apparet.

8. Quomodo mens per ista proficit ad intelligendum Deum. Mens itaque rationalis, considerans haec tria et illam unam essentiam in qua ista sunt, extendit se ad contemplationem Creatoris, et videt unitatem in trinitate et trinitatem in unitate. Intelligit enim unum esse Deum, unam essentiam, unum principium. Intelligit enim quia si duo essent, vel uterque insufficiens esset, vel alter superflueret. Quia si aliquid deesset uni quod haberet alter, non esset ibi summa perfectio; si vero nihil uni deesset quod haberet alter, cum in uno essent omnia, alter superflueret. Intellexit ergo unum esse Deum, unum omnium auctorem. Et vidit quia absque sapientia non sit, quasi fatua; et ideo intellexit eum habere sapientiam quae ab ipso genita est; et quia sapientiam suam diligit, intellexit etiam ibi esse amorem.

Cap. 4 (12).

Hic de summae Trinitatis unitate. Quapropter iuxta istam considerationem, ut ait Augustinus in libro IX De Trinitate, «credamus Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse Deum, universae creaturae conditorem et rectorem; nec Patrem esse Filium, nec Spiritum Sanctum vel Patrem esse vel Filium, sed trinitatem relatarum ad invicem personarum». — Ut enim ait ipse in libro De fide ad Petrum, una est natura sive essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, non una persona: «Si enim sic esset una persona sicut est una substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti, veraciter trinitas non diceretur. Rursus quidem trinitas esset vera, sed unus Deus trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater et Filius et Spiritus Sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti». «Fides autem Patriarcharum, Prophetarum atque Apostolorum unum Deum praedicat esse Trinitatem.»

«In illa igitur sancta Trinitate unus est Deus Pater, qui solus essentialiter de se ipso unum Filium genuit; et unus Filius, qui de uno Patre solus essentialiter natus; et unus Spiritus Sanctus, qui solus essentialiter a Patre Filioque procedit. Hoc autem totum non potest una persona, id est gignere se, et nasci de se, et procedere de se.» Ut enim ait Augustinus in I libro De Trinitate, «nulla res est quae se ipsam gignat ut sit».

Distinctio IV: Distinctio IV

Cap. 1 (13).

1. Hic quaeritur utrum concedendum sit quod Deus se genuerit. Hic oritur quaestio satis necessaria. Constat, et irrefragabiliter verum est, quod Deus Pater genuit Filium; ideo quaeritur utrum concedendum sit quod Deus genuit Deum. Si enim Deus genuit Deum, videtur quod aut se genuerit aut alium Deum.

Quod LNV. 6 etiam] enim OPV. 26–27 etiam ibi trp. BCMN. 30 libro IX trp. LMT.]

est add. MOV. 17 I libro trp. OPW. 22 constat] enim add. BCRV.]

Solutio. Ad quod respondentes dicimus sane et catholice concedi quod unus unum genuit, et quod Deus Deum genuit, quia Deus Pater Deum Filium genuit. In Symbolo quoque scriptum est: «Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero». — Quod vero additur, «ergo genuit se Deum vel alium Deum», neutrum concedendum esse dicimus. Quod alium Deum non genuit, manifestum est, quia unus tantum Deus est. Quod autem se ipsum non genuit, ostendit Augustinus in I libro De Trinitate dicens: «Qui putant eius esse potentiae, Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errant, quod non solum Deus ita non est, sed nec spiritualis nec corporalis creatura. Nulla enim res est, quae se ipsam gignat ut sit». Et ideo non est credendum vel dicendum quod Deus genuit se.

2. Alia quaestio de eodem. Sed adhuc opponunt garruli ratiocinatores, dicentes: Si Deus Pater genuit Deum, aut genuit Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater. Si genuit Deum qui non est Deus Pater, ergo Deus est qui non est Deus Pater; non ergo unus tantum Deus est. Si vero genuit Deum qui est Deus Pater, ergo genuit se ipsum. — Responsio. Ad quod respondemus determinantes illam propositionem qua sic proponunt: «Si Deus Pater genuit Deum, aut Deum qui est Deus Pater, aut Deum qui non est Deus Pater». Hoc enim sane et prave intelligi potest; et ideo respondendum est ita: «Deus Pater genuit Deum qui est ipse Pater», hoc dicimus esse falsum; et concedimus alteram, scilicet «genuit Deum qui non est Pater». Nec tamen «genuit alterum Deum», nec ille qui genitus est alius Deus est quam Pater, sed unus Deus cum Patre. — Si vero additur: «Genuit Deum qui non est Deus Pater», hic distinguimus, quia dupliciter potest intelligi: «genuit Deum qui non est Deus Pater», scilicet Deum Filium, qui Filius non est Pater qui Deus est, hic sensus verus est. Si vero intelligatur sic: «genuit Deum qui non est Deus Pater», id est qui non est Deus qui est Pater, hic sensus falsus est. Unus enim et idem Deus est Pater et Filius et Spiritus Sanctus; et e converso Pater et Filius et Spiritus Sanctus est unus Deus.

Cap. 2 (14).

1. Opinio quorundam dicentium tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed non e converso, scilicet unum Deum vel unam substantiam esse tres personas. Quidem tamen veritatis adversarii concedunt Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sive tres personas esse unum Deum, unam substantiam, sed nolunt concedere unum Deum sive unam substantiam esse tres personas, dicentes substantiam divinam praedicari de tribus personis, non tres personas de substantia divina.

2. Auctoritates inducit contra eos. Fides autem catholica tenet ac praedicat et tres personas esse unum Deum, unam substantiam sive essentiam sive naturam divinam, et unum Deum sive essentiam divinam esse tres personas. Unde Augustinus in I libro De Trinitate ita ait: «Recte ipse Deus Trinitas intelligitur beatus et solus potens». Ecce quam expresse dixit «ipse Deus Trinitas», ut ostenderet et ipsum Deum esse Trinitatem et Trinitatem esse ipsum Deum. — Item in eodem: «In verbis, inquit, illis Apostoli», quibus de adventu Christi agens dicit: Quem ostendet beatus et solus potens, Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem etc., «nec Pater proprie nominatus est, nec Filius, nec Spiritus Sanctus, sed beatus et solus potens, id est unus et solus verus Deus, qui est ipsa Trinitas». Ecce et hic aperte dicit unum solum verum Deum esse ipsam Trinitatem; et si unus Deus Trinitas est, ergo unus Deus est tres personae.

3. Item, in libro V De Trinitate: «Non tres deos, sed unum Deum dicimus esse ipsam praestantissimam Trinitatem». — Item, in libro De fide ad Petrum, in expositione Symboli: «Satis est christiano rerum creatarum causam, visibilium sive invisibilium, nonnisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso, eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium et Spiritum Sanctum». — Item, Augustinus in sermone De fide: «Credimus unum Deum, unam esse divini nominis Trinitatem». — Idem in VI libro De Trinitate: «Dicimus Deum solum esse ipsam Trinitatem». Ecce his et aliis pluribus auctoritatibus evidenter ostenditur dicendum esse et concedendum quod unus Deus est Trinitas, et una substantia tres personae; sicut e converso Trinitas dicitur esse unus Deus, et tres personae dicuntur esse una substantia.

et add. OP.]

si autem relative diceretur vel pro relative poneretur add. O (mg.) P. 8 genuit] genuit BCV. 9 quia] quod OP. 10 esse potentiae trp. NRTX. 13 credendum vel dicendum trp. OP. 17 aut] genuit add. OP. 25 Nec non] Nec BMC. 26 ille om. LMNX. 32 et² om. BCTV. 33 et¹ om. BMW.]

4. Redit ad praemissam quaestionem, scilicet an Deus Pater se Deum, an alium genuit Deum. Nunc ad praemissam quaestionem revertamur, ubi quaerebatur an Deus Pater genuerit se Deum, an alium Deum. Ad quod dicimus neutrum fore concedendum. — Dicit tamen Augustinus in epistola Ad Maximum quod Deus Pater se alterum genuit, his verbis: «Pater, ut haberet Filium de se ipso, non minuit se ipsum, sed ita genuit de se alterum se, ut totus maneret in se, et esset in Filio tantus, quantus et solus». — Quod ita intelligi potest: id est de se alterum genuit, non utique alterum Deum, sed alteram personam; vel genuit se alterum, id est genuit alterum qui est hoc quod ipse; nam etsi alius sit Pater quam Filius, non est tamen aliud, sed unum.

Distinctio V: Distinctio V

Cap. 1 (15).

1. Hic quaeritur an Pater genuit divinam essentiam vel ipsa Filium, an essentia genuit essentiam vel ipsa nec genuit nec genita est. Post haec quaeritur utrum concedendum sit quod Pater genuit divinam essentiam, vel quod divina essentia genuit Filium, vel essentia genuit essentiam, an omnino non genuit nec genita est divina essentia. — Ad quod, catholicis tractatoribus consentientes, dicimus quod nec Pater genuit divinam essentiam, nec divina essentia genuit Filium, nec divina essentia genuit essentiam. Hic autem nomine «essentiae» intelligimus divinam naturam, quae communis est tribus personis et tota in singulis.

2. Ratio prima quare ita sit. Ideo non est dicendum quod Pater genuit divinam essentiam: quia si Pater diceretur genuisse divinam essentiam, essentia divina relative diceretur ad Patrem vel pro relativo poneretur. Si autem relative diceretur vel pro relativo poneretur, non indicaret essentiam. Ut enim ait Augustinus in V libro De Trinitate, «quod relative dicitur, non indicat substantiam».

3. Secunda. Item, cum Deus Pater sit divina essentia, si eius esset genitor, esset utique genitor eius rei quae ipse est; et ita eadem res se ipsam genuisset, quod Augustinus negat, ut supra ostendimus.

4. Tertia ratio et potior. Item, si Pater est genitor divinae essentiae, cum ipsa essentia divina et sit et Deus sit, eo ergo quod generat et est et Deus est. Ita ergo non illud quod generatur est a Patre Deus, sed Pater eo quod generat et est et Deus est; et si ita est, non genito gignens, sed gignenti genitus causa est ut et sit et Deus sit. — Simili ratione probat Augustinus in libro VII De Trinitate quod Pater non est sapiens sapientia quam genuit, quia si ea sapiens est, ea est: «Hoc enim est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens Pater est. Quid enim aliud dicimus, cum dicimus “hoc illi est esse quod sapere”, nisi “eo est quo sapiens est”? Ergo quae causa illi est ut sapiens sit, etiam ipsa illi causa est ut sit. Si ergo sapientia quam genuit causa illi est ut sapiens sit, et causa illi est ut sit. Sed causam Patri qua sit, a Patre genitam nullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius?» Ita ergo, si Pater genuit essentiam qua est, essentia quam genuit causa est illi ut sit; non igitur ipsam qua est essentiam genuit. «Nam in illa simplicitate, inquit Augustinus, quia non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia». Ideoque quod de sapientia, hoc de essentia dicimus. Sicut ergo non genuit sapientiam qua sapiens est, ita nec essentiam qua est.

5. Hoc videtur adversari. Huic autem videtur contrarium quod Augustinus ait in libro De fide ad Petrum: «Deus cum Verbum genuit, id quod est ipse genuit; nec de nihilo, nec de aliqua iam facta conditaque materia, sed de se ipso id quod est ipse». Item: «Deus Pater, qui verissime se indicare animis cognituris et voluit et potuit, hoc ad se ipsum indicandum genuit, quod est ipse qui genuit». Ecce aperte dicit his verbis Deum Patrem genuisse illud quod ipse est. Illud autem quod ipse est, non est nisi essentia divina; videtur ergo divinam essentiam genuisse. — Ad quod respondemus, illa verba sic intelligenda esse dicentes: «Pater de se ipso genuit illud quod ipse est», id est Filium qui est illud quod Pater est. Nam quod Pater est, et Filius hoc est; sed non qui Pater est, et Filius hic est.

6. Alias partes quaestionis exsequitur. Ita etiam non est dicendum quod divina essentia genuit Filium: quia cum Filius sit divina essentia, iam esset Filius res a qua generatur; et ita eadem res se ipsam generaret. — Ita etiam dicimus quod essentia divina non genuit essentiam: cum enim una et summa quaedam res sit divina essentia, si divina essentia essentiam genuit, eadem res se ipsam genuit, quod omnino esse non potest; sed Pater solus genuit Filium, et a Patre et Filio procedit Spiritus Sanctus.

7. Quae videantur praedictis esse contraria. Praedictis autem videtur esse contrarium quod dicit Augustinus in libro VII De Trinitate: «Hoc, inquit, est Deo esse quod sapere; unde Pater et Filius simul sunt una sapientia, quia una essentia; et singillatim sapientia de sapientia, sicut essentia de essentia». Ecce his verbis aperte dicit Augustinus sapientiam de sapientia et essentiam de essentia, ubi videtur significare quod sapientia sapientiam et essentia essentiam genuerit. — Idem in libro De fide ad Petrum ait: «Sic Christum Dei Filium, id est unam ex Trinitate personam, Deum verum crede, ut divinitatem eius de natura Patris natam esse non dubites». Hic videtur dicere quod natura Filii sit nata de natura Patris. — Idem etiam in XV libro De Trinitate ait: «Dicitur Filius consilium de consilio et voluntas de voluntate, sicut substantia de substantia, sapientia de sapientia». Et hic videtur dicere quod substantia sit genita de substantia et sapientia de sapientia.

haec OP; hic BCLW; huic VX. 4–5 Augustinus ait trp. OPW. 7 se om. CMNPX. 8 ipsum om. MOP. 14 est² om. OP. 20–21 essentiam genuit trp. OP. 26 essentia est add. BCVW.]

8. Determinatio eorum quae videntur contraria. Sed haec ita determinamus: «Sapientia de sapientia et substantia de substantia est», id est Filius qui est sapientia, qui est substantia, est de Patre qui est eadem substantia et sapientia; et Filius qui est divinitas, natus est de Patre qui est divina natura. Et ut expressius dicamus, dicimus Filium sapientiam esse de Patre sapientia, et dicimus Filium substantiam esse genitum de Patre et a Patre substantia. — Quod autem ita intelligi debeat, Augustinus ostendit in VII libro De Trinitate dicens: «Pater ipse sapientia est, et dicitur Filius sapientia Patris quomodo dicitur lumen Patris, id est sicut lumen de lumine et uterque unum lumen, sic intelligatur sapientia de sapientia, et uterque una sapientia et una essentia». — Item: «Ideo Christus dicitur virtus et sapientia Dei»: quia de Patre virtute et sapientia, etiam ipse virtus et sapientia est, sicut ipse lumen de Patre lumine est, et ipse fons vitae est apud Deum Patrem fontem vitae. Filius ergo sapientia de Patre sapientia est, sicut Filius lumen de lumine Patre et Deus Filius de Deo Patre, ut et singulus sit lumen, et singulus sit Deus, et singulus sapientia, et simul unum lumen, unus Deus, una sapientia». Ecce his verbis manifeste aperit Augustinus ex quo sensu accipienda sint praedicta verba et his similia, scilicet cum dicitur substantia de substantia, vel substantia genuit substantiam.

9. Quod videtur praedictae expositioni contrarium. Huic vero id etiam contrarium videtur quod Hilarius ait in IV libro De Trinitate: «Nihil, inquit, nisi natum habet Filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est». Cum ergo Filius essentiam habeat: tota enim in eo est divina essentia, videtur quod ipsa divina essentia nata sit. — Idem in V libro ait: «Nativitas Dei non potest eam ex qua profecta est non tenere naturam: nec enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam de Deo subsistit». Ecce hic dicit nativitatem Dei profectam ex natura, et ita videtur ex his verbis atque praedictis natura Dei et genita et genuisse. — Quod natura Dei in forma sua manens formam naturae et infirmitatis corporalis acceperit.

sit add. BCOW, add. interl. TV. 21 manifeste om. OP. 22 sint] sunt LRVW, quod corr. W. 24 etiam om. BCMR. 26 manifeste om. OP. 28 Idem] item BCRV. 29 profecta] perfecta OPX. 31 profectam] perfectam MOPX.]

10. Quomodo sint intelligenda praemissa verba Hilarii. Sed quia haec verba sane vult intelligi, ipse idem dicit in IV libro: «Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus». Haec ergo verba ita intelligi possunt: «Nihil habet Filius nisi natum», id est nihil habet, secundum quod Deus est, nisi quod nascendo accepit, et ipse nascendo Patris in se subsistentem habuit naturam.

11. Expositionem confirmat per verba eiusdem. Unde idem Hilarius addit in V libro: «Eandem naturam habet genitus quam ille qui genuit, ita tamen ut natus non sit ille qui genuit: nam quomodo erit ipse cum genitus sit? sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, in quibus totus est ipse qui genuit, quia non est aliunde qui genitus est. Et ideo non refertur ad aliud quod in uno subsistit ex uno. Ac sic in generatione Filii et naturam suam, ut ita dicam, sequitur indemutabilis Deus indemutabilem gignens Deum; nec naturam suam deserit ex indemutabili Deo indemutabilis Dei perfecta nativitas. Subsistentem igitur in eo Dei naturam intelligamus, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum qui est Deus quisquam Deus alius sit, quia ipse Deus et in eo Deus». Naturae ergo Dei Patris veritas in Deo Filio esse docetur, cum in eo Deus intelligitur esse qui Deus est. Est enim unus in uno et unus ab uno.

accepit NOP. 2 Dei corr. in servi TRV. 4 rursum] rursus OP. 7 acceperit] accepit BCLOPT. 12 Item in eodem om. OP. 15 sint intelligenda trp. MNRX. 25 subsistat] subsistit BC, corr. in subsistit R. 27 quod] qui OP. || sic] si COPR, quod corr. O. 28 indemutabilis] immutabilis BC, indecommutabilis X, et sic etiam infra.]

12. Quod legitur: Pater de sua substantia genuisse Filium et Filius substantiae Patris. Dicitur quoque, et frequenter in Scriptura sacra legitur, Pater de substantia sua genuisse Filium. Unde Augustinus in libro De fide ad Petrum ait: «Pater Deus, de nullo genitus Deo, semel de sua natura sine initio genuit Filium Deum, sibi aequalem, et eadem qua ipse naturaliter aeternus est divinitate coaeternum». Ecce hic dicit Augustinus Filium genitum de natura Patris. Est autem una natura Patris et Filii et Spiritus Sancti. Si ergo de natura Patris genitus est Filius, genitus est de natura Filii et Spiritus Sancti, immo de natura trium personarum.

13. Idem quoque Augustinus in libro XV De Trinitate dicit Christum esse filium substantiae Patris et de substantia Patris genitum, tractans illud verbum Apostoli loquentis de Deo Patre sic: Qui eruit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii caritatis suae: «Quod dictum est, inquit, Filii caritatis suae, nihil aliud intelligatur quam Filii sui dilecti, quam Filii substantiae suae. Caritas quippe Patris, quae in natura eius est ineffabiliter simplici, nihil est aliud quam ipsa natura atque substantia, ut saepe diximus et saepe iterare non piget; ac per hoc Filius caritatis eius nullus est alius quam qui de substantia eius est genitus». Ecce aperte hic dicit Augustinus Filium esse genitum de substantia Patris et Filium substantiae Patris.

14. Idem quoque Augustinus, in libro II Contra Maximinum haereticum, substantiam Dei genuisse Filium et Filium genitum de substantia Patris asserit dicens: «Carnalibus cogitationibus pleni, substantiam Dei de se ipsa gignere Filium non putatis, nisi hoc patiatur quod substantia carnis patitur quando gignit. Erratis, nescientes Scripturas neque virtutem Dei». Nullo enim modo verum Dei Filium cogitatis, si eum natum esse de substantia Patris negatis. Non enim iam erat hominis Filius, et Deo donante factus est Dei Filius, ex Deo natus gratia, non natura. An forte, etsi non hominis Filius erat, tamen aliqua iam erat qualiscumque creatura, et in Dei Filium Deo mutante conversa est? Sed nihil horum est: ergo aut de nihilo, aut de aliqua substantia natus est. Sed ne crederemus vos putare de nihilo esse Dei Filium, affirmastis non vos dicere de nihilo esse Dei Filium. De aliqua ergo substantia est. Et si non de Patris, de qua sit dicite. Sed non invenitis. Iam igitur unigenitum Dei Filium, Iesum Christum, de Patris esse substantia non vos nobiscum pigeat confiteri».

non scientes LMNRTW. 29 Dei Filius trp. OPV. 30 etsi] si COP.]

15. Idem in eodem: «Utrique legimus: Ut simus in vero Filio eius, Iesu Christo. Dicite ergo nobis utrum iste verus Dei Filius, ab eis qui gratia filii sunt quadam proprietate discretus, de nulla substantia sit, an de aliqua. “Non dico, inquis, de nulla, ne dicam de nihilo”; ergo de aliqua substantia est. Quaero, de qua? Si non de Patris substantia est, aliam quaere. Si aliam non invenis, Patris agnosce substantiam, et Filium cum Patre homousion confitere».

16. Item in eodem: «Confiteor Deum Patrem omnino incorruptibiliter genuisse, sed quod est ipse genuisse. Item dico, quod saepe dicendum est: Aut de aliqua substantia natus est Dei Filius, aut de nulla. Si de nulla: ergo de nihilo; quod vos iam non dicitis. Si vero de aliqua, nec tamen de Patris substantia, non est verus Filius. Si vero de Patris substantia, unius eiusdemque substantiae sunt Pater et Filius». «Vos autem nec Filium de Patris substantia genitum vultis, et tamen eum nec ex nihilo nec ex aliqua materia, sed ex Patre esse conceditis. Nec videtis quam necesse sit, ut qui non est ex nihilo nec ex aliqua re alia, sed ex Deo, nisi ex Dei substantia esse non possit; et hoc esse quod Deus est, de quo est, id est Deus de Deo natus, quia non alius prius fuit, sed natura coaeterna de Deo est»

17. Colligens summam praedictorum aperit ex quo sensu accipienda sint. His verbis praemissis innui videtur quod divina substantia Filium genuerit, et quod Filius sit genitus de substantia Patris, et quod de Deo est natura coaeterna, et quod Pater id quod ipse est genuit. Id autem quod ipse est, essentia divina est; et ita putari potest divinam essentiam genuisse. — Vehementer movent nos haec verba; quae quomodo intelligenda sint, mallem ab aliis audire quam tradere. Ut tamen sine praeiudicio atque temeritate loquar, ex hoc sensu dicta possunt accipi: «Natura coaeterna de Deo est», id est Filius coaeternus Patri de Patre est, ita quod est eadem cum eo natura, vel eiusdem naturae. — Quem sensum confirmat Augustinus ibidem, subiciens et quod dixerat quasi explanans: dicto enim «Natura coaeterna de Deo est», addidit: «Non est aliud Filius quam illud de quo est, id est unius eiusdemque substantiae est».

Deinde apertius talem intellectum ex praedictis verbis fore habendum aperit in eodem libro Contra Maximinum dicens: «Trinitas haec unius eiusdemque substantiae est, quia non de aliqua materia vel de nihilo est Filius, sed de quo est genitus; itemque Spiritus Sanctus non de aliqua materia vel de nihilo est, sed inde est unde procedit». His itaque verbis aperte ostendit ea ratione dici «Filium esse de substantia Patris», quia est de Patre genitus, ita quod est eiusdem substantiae cum eo; et «Spiritum Sanctum esse de substantia Patris et Filii», quia ab utroque procedit, ita quod est eiusdem substantiae.

Cap. 2 (16).

1. Quod nec Filius nec Spiritus Sanctus est de nihilo, sed de aliquo, non tamen de materia. Ostenditur quoque ex illis verbis Filium et Spiritum Sanctum non esse de nihilo, sed de aliquo, nec tamen de aliqua materia. Unde etiam Hilarius in XII libro De Trinitate ait: «Unigenitus Deus cum natus sit, Patrem testatur auctorem; cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo; et cum ante tempus natus est, omnem sensum praeveniat nascendo». Hic aperte dicitur quod Filius non est natus ex nihilo.

2. Similiter et Spiritus Sanctus non est dicendus esse vel procedere ex nihilo, quia «Filius de substantia Patris natus est», id est a Patre est, cum quo est eiusdem substantiae et eadem substantia. Ex quo sensu etiam accipiendum est illud: «Pater genuit id quod est ipse», id est Filium qui est hoc quod Pater. — Et hoc ita debere intelligi Augustinus aperit, dicens in I libro Contra Maximinum: «Hoc genuit Pater quod est: alioquin non est verus Filius, si quod est Pater, non est Filius».

3. Item, «substantia Dei genuit Filium», id est Pater substantia genuit Filium qui est eadem substantia et eiusdem substantiae. — Quod sic esse intelligendum, Augustinus ostendit, dicens ad Maximinum: «Sicut dicis “Spiritus spiritum genuit”, ita dic: Spiritus eiusdem naturae vel substantiae spiritum genuit. Item, sicut dicis “Deus Deum genuit”, ita dic: Deus eiusdem naturae vel substantiae Deum genuit. Hoc si credideris et dixeris, nihil de hac re ulterius accusaberis». His enim verbis aperit quomodo praedicta debeant intelligi.

item LMNRTV. 7 ne] nec BCLMNRTWX. 20 esse] est LOPRX.]

utique BCLMNRWX. 16–17 praeveniat] prevenit BCLRTV. 19 est² om. LMNRVWX.]

4. Similiter «Filius natus est de substantia Patris» vel «Pater genuit Filium de sua natura sive essentia», id est de se natura et essentia genuit Filium eiusdem essentiae ac naturae et qui est eadem essentia ac natura. Similiter expone illud: «Filius substantiae Patris», id est Filius Patris substantiae, id est qui est substantia, cum quo et Filius eadem substantia est, quia consubstantialis est Patri Filius. — Et hic sensus iuvatur ex verbis Augustini, qui in VII libro De Trinitate ait: «Tres personas eiusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus. Tres autem personas ex eadem essentia non dicimus, quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona». His verbis ostendit non esse dicendum personam esse ex essentia, nisi ex sensu praedicto. — Qui sensus confirmatur etiam ex eo quod in XV libro De Trinitate idem ait: «Sicut nostra scientia scientiae Dei, sic et nostrum verbum, quod nascitur de nostra scientia, dissimile est illi Verbo Dei, quod natum est de Patris essentia. Tale est autem ac si dicerem: de Patris scientia, de Patris sapientia; vel quod est expressius: de Patre essentia, de Patre scientia, de Patre sapientia». Ex hoc itaque intellectu «Verbum Dei Patris, unigenitus Filius, per omnia Patri similis et aequalis, recte dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, sapientia de sapientia, essentia de essentia: quia est hoc omnino quod Pater, non tamen Pater, quia iste Filius, ille Pater».

Cap. 3 (17).

Quare Verbum Patris dicatur filius naturae. Inde est quod solus Unigenitus Dei dicitur natura filius, quia eiusdem naturae est et eadem natura est cum Patre. Unde Hilarius in libro De Trinitate, de Christo loquens ait: «Natura filius est, quia eandem naturam quam ille qui genuit habet».

Distinctio VI: Distinctio VI

Cap. unicum (18).

1. Utrum Pater voluntate genuit Filium an necessitate et an volens vel nolens sit Deus. Praeterea quaeri solet utrum Pater genuerit Filium voluntate an necessitate. De hoc Orosius ad Augustinum ita ait: «Voluntate genuit Pater Filium, vel necessitate? Nec voluntate nec necessitate, quia necessitas in Deo non est; praeire voluntas sapientiam non potest». «Quocirca, ut Augustinus ait in XV libro De Trinitate, ridenda est dialectica Eunomii, a quo Eunomiani haeretici orti sunt; qui, cum non potuisset intelligere nec credere voluisset unigenitum Dei Verbum filium Dei esse natura, id est de substantia Patris genitum, non naturae vel substantiae dixit esse filium, sed filium voluntatis Dei: volens asserere accedentem Deo voluntatem qua gigneret Filium, sicut nos aliquid aliquando volumus, quod antea non volebamus, propter quod mutabilis intelligitur nostra natura, quod absit ut in Deo esse credamus».

2. Responsio catholici. Dicamus ergo Verbum Dei esse filium Dei natura, non voluntate, ut docet Augustinus in XV libro De Trinitate, ubi quendam catholicum haeretico respondentem commendat dicens: «Acute sane quidam respondit haeretico versutissime interroganti utrum Deus Filium volens an nolens genuerit, ut si diceret “nolens”, absurdissima Dei miseria sequeretur; si autem “volens”, continuo quod intendebat concluderet, scilicet non naturae esse filium, sed voluntatis. At ille vigilantissime vicissim quaesivit ab eo utrum Deus Pater volens an nolens sit Deus, ut si responderet “nolens”, sequeretur grandis absurditas et miseria, quam de Deo credere magna est insania; si autem diceret “volens”, responderetur ei: ergo et ipse voluntate sua Deus est, non natura. Quid ergo restabat nisi ut obmutesceret, sua interrogatione obligatum insolubili vinculo se videns?» Ex praedictis docetur non esse concedendum quod Deus voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens sit Deus; item quod voluntate vel necessitate, vel volens vel nolens genuerit Filium.

3. Oppositio contra praedicta. Sed contra hoc opponitur sic: Voluntas Dei est natura sive essentia Dei, quia non est aliud Deo esse, aliud velle; et ideo, sicut una est essentia trium personarum, ita et una voluntas. Si ergo Deus natura Deus est, et voluntate Deus est; et si Verbum Dei natura filius Dei est, et voluntate filius Dei est. — Responsio. Hoc autem facile est refellere. Nam et praescientia Dei sive scientia, qua scit vel praescit bona et mala, divina natura sive essentia est; et praedestinatio sive voluntas eius eadem divina essentia est; nec est aliud Deo scire vel velle quam esse. Et cum sit unum et idem scientia Dei vel voluntas, non tamen dicitur de voluntate quidquid dicitur de scientia et e converso; nec omnia illa sua voluntate Deus vult, quae sua scientia scit, cum scientia sua noverit tam bona quam mala, voluntate autem non velit nisi bona. Scientia quippe Dei et praescientia de bonis est et malis, voluntas vero et praedestinatio de bonis est tantum; et tamen unum et idem est in Deo scientia et voluntas, et praescientia et praedestinatio. Ita, cum unum sit natura Dei et voluntas, dicitur tamen Pater genuisse Filium natura, non voluntate, et esse Deus natura, non voluntate.

4. Qualiter sint intelligenda illa verba: Pater nec volens nec nolens est Deus, nec volens nec nolens genuit Filium. Praedicta tamen verba, quibus prudenter dictum est quod Deus Pater nec volens nec nolens est Deus, nec volens nec nolens genuit Filium, sive voluntate vel necessitate, ex tali sensu mihi videntur accipienda: ut voluntatem praecedentem vel accedentem intelligamus, qualiter Eunomius intelligebat. Non enim ipse est Deus voluntate praecedenti vel efficienti, vel volens prius quam Deus; nec voluntate praecedenti vel accedenti genuit Filium, nec prius volens quam generans genuit Filium. Volens tamen genuit, sicut potens genuit, et bonus genuit, et sapiens genuit, et huiusmodi. Si enim Pater sapiens et bonus dicitur genuisse Filium, cur non et volens? cum ita sit Deo idem esse volentem quod est esse Deum, sicut idem est esse sapientem quod est esse Deum.

— Dicamus ergo quia Pater, sicut sapiens, ita volens genuit Filium, sed non voluntate praecedenti vel accedenti. Quem sensum aperit Augustinus et confirmat, ita dicens super Epistolam ad Ephesios: «De Filio Dei, id est Domino nostro Iesu Christo, scriptum est quia cum Patre semper fuit, et numquam cum ut esset voluntas paterna praecessit. Et ille quidem natura Filius est».

5. Hilarius in libro De synodo: «Eos qui dicunt de non exstantibus esse Filium Dei, similiter et eos qui dicunt quod neque consilio neque voluntate Pater genuerit Filium, anathematizat sancta Ecclesia». — Item: «Si quis nolente Patre dicat natum Filium, anathema sit. Non enim nolente Patre coactus Pater, vel naturali necessitate ductus cum nollet, genuit Filium; sed mox ut voluit, sine tempore et impassibiliter ex se unigenitum demonstravit».

Distinctio VII: Distinctio VII

Cap. 1 (19).

1. Hic quaeritur an Pater potuerit vel voluerit gignere Filium. Hic solet quaeri a quibusdam utrum Pater potuerit vel voluerit generare Filium. Si enim, inquiunt, potuit et voluit generare Filium, ergo potuit aliquid et voluit quod nec potuit nec voluit Filius, nam Filius nec potuit nec voluit generare Filium. — Cui versutiae facile respondemus dicentes: Posse vel velle generare Filium non est aliquid posse vel velle, subiectum voluntati vel potentiae; est tamen aliqua potentia vel voluntas, scilicet posse vel velle gignere Filium. Et ideo distinguenda est intelligentia praepositi verbi. Posse vel velle gignere Filium, est posse vel velle aliquid; neque generatio Filii aliquid eorum est quae subiecta sunt divinae potentiae et voluntati; nec est aliquid inter omnia vel de omnibus, sed super omnia et ante omnia. Non enim ante voluit vel potuit quam genuit. — sicut nec ante fuit quam genuit, quia ab aeterno fuit et ab aeterno genuit. — Ex simili quoque hoc videre possumus: Pater enim potest esse Pater et vult esse Pater, Filius autem nec potest nec vult esse Pater; ergo Pater potest vel vult esse aliquid, quod non potest vel vult esse Filius. Non sequitur, quia esse Patrem non est esse aliquid, ut in sequenti ostendetur.

2. Ponit quaedam verba Augustini unde moveri potest auditor. Sed vehementer nos movet quod ait Augustinus in I libro Contra Maximinum, qui asserebat Patrem potentiorem Filio, eo quod Filium genuit Deum creatorem, Filius autem non; dicebatque Patrem potuisse gignere, non Filium, et ideo potentiorem esse Filio. — Ad quod respondens, Augustinus dicere videtur quod Filius potuit etiam gignere, volens ostendere Patrem non esse potentiorem Filio, his verbis: «Absit ut ideo potentior sit Pater Filio, sicut putas, quia Creatorem genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem. Neque enim non potuit, sed non oportuit». — Vide et diligenter attende haec verba: «Non enim non potuit, sed non oportuit». Videtur enim dicere quod Filius potuit gignere, sed non oportuit; et ita potuit quod non oportuit. Quare autem non oportuit, subdit dicens: «Immoderata enim esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri; quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Similiter etiam ille, si nepotem non gigneret avo suo et pronepotem proavo suo, non a vobis appellaretur omnipotens. Nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur; nec eam perficeret ullus, si non sufficeret unus. Omnipotens itaque omnipotentem genuit Filium Patris natura, non fecit».

3. Opponitur praedictis verbis Augustini. Hoc autem non videtur quibusdam posse stare, scilicet quod Filius potuerit gignere. Si enim Filius potuit gignere, potuit esse pater; et si potuit esse pater, potuit ergo esse pater vel sui, vel Patris, vel Spiritus Sancti, vel alicuius alius. Sed alius non, quia nullus alius semper fuit; nec Patris, quia Pater est ingenitus et innascibilis; nec sui, quia nulla res se ipsam gignere potest; nec Spiritus Sancti, quia nasci non potuit. Si enim nasci potuit, potuit esse Filius, et ita mutabilis esse potuit.

4. Hic quaeritur quomodo sint intelligenda. Quomodo ergo accipietur quod supra dictum est: «Non enim non potuit gignere, sed non oportuit», quasi: potuit, sed non oportuit? Non est nobis perspicuum aperire quomodo sit hoc verum, et ideo sub silentio potius esset praetereundum, nisi me super hoc aliquid loqui cogeret instantia quaerentium.

5. Hic aperitur ex quo sensu sint accipienda. Potest ergo sic intelligi: «Non enim non potuit, sed non oportuit», id est non ex impotentia sui fuit, quod Filius non genuit, sed ei non conveniebat; sicut Deus Filius non est Deus Pater, nec tamen hoc est ex impotentia sui. Nam et Pater similiter non est Filius, nec hoc est ex impotentia Patris. Sed quaerit Maximinus, Arianorum episcopus: Unde ergo est, quod Pater non potest esse Filius, vel Filius Pater? Non utique ex impotentia, sed Pater ex proprietate generationis Pater est, qua oportet eum non esse Filium; et Filius proprietate nativitatis Filius est, qua oportet eum non esse Patrem. De quibus proprietatibus postea plenius tractabitur.

Cap. 2 (20).

1. Utrum Pater natura sit potens gignere Filium, et an sit haec aliqua potentia quae sit in Filio. Item quaeritur a quibusdam si Pater potens sit natura gignere Filium, et an haec sit aliqua potentia quae sit in Filio. — Ad quod dicimus quia non est potens nisi natura: eius enim potentia natura est vel essentia.

  1. At, inquiunt illi, si potens est gignere, habet ergo potentiam gignendi; Filius autem non habet potentiam gignendi, si non potest gignere; habet ergo Pater aliquam potentiam, quam non habet Filius. — Non sequitur. Eandem enim habet potentiam penitus Filius quam et Pater, qua Pater potuit gignere, et Filius potuit gigni. Eadem enim potentia est in Filio qua potuit gigni, quae est et in Patre qua potuit gignere.

  2. Sed contra hoc opponitur: Aliud est posse gignere, aliud est posse gigni, quia aliud est gignere, aliud gigni. — Hic distinguendum est: si enim cum dicitur ‘aliud est posse gignere et aliud posse gigni’, aliam significes potentiam qua Pater potens est gignere, et aliam qua Filius potens est gigni, falsus est intellectus. Si autem dicas Patrem posse habere aliam proprietatem sive notionem qua genitor est, et Filium aliam qua genitus est, verus est intellectus. Aliam enim proprietatem habet Pater, qua Pater est; aliam Filius, qua Filius est.

  3. Quomodo sit intelligendum: Filius habet vel non habet potentiam generandi. Ita etiam cum dicitur: Filius non habet potentiam generandi, quam Pater habet, dupliciter intelligi potest. Si enim dicatur ‘non habet Filius potentiam generandi quam et Pater’, id est qua potens sit ad generandum, id est ut genuerit vel generet sicut Pater, verum est. Si vero intelligatur sic: non habet potentiam qua possit gigni vel genitus esse, qua eadem Pater potens est ut genuerit vel ut generet, falsum est. Sicut dicitur: Pater habet potentiam qua potest esse Pater, Filius vero non habet potentiam qua possit esse Pater; et e converso: Filius habet potentiam qua potest esse Filius, Pater vero non habet potentiam qua possit esse Filius. Habet ergo aliquam Pater, quam non habet Filius, et e converso? Absit! quia eadem est potentia Patris qua potest esse Pater, et Filii qua potest esse Filius. Ita etiam eadem est voluntas qua Pater vult esse Pater, non Filius, et Filius vult esse Filius, non Pater; et eadem est voluntas Filii qua vult esse genitus et Patrem genuisse, et Patris qua vult esse genitor et Filium genitum.

est add. OP. 10 et om. LMNV. 26 ergo] potentiam add. CT, add. mg. V.]

Distinctio VIII: Distinctio VIII

Cap. 1 (21).

  1. De proprietate et incommutabilitate et simplicitate Dei essentiae. Nunc de veritate sive proprietate et incommutabilitate atque simplicitate divinae naturae vel substantiae sive essentiae agendum est.

  2. «Est itaque Deus, ut ait Augustinus in V libro De Trinitate, sine dubitatione substantia vel, si melius hoc appellatur, essentia, quam Graeci usiam vocant. Sicut enim ab eo quod est sapere dicta est sapientia, et ab eo quod est scire dicta est scientia, ita ab eo quod est esse dicta est essentia. Et quis magis est quam ille qui dixit famulo suo Moysi: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos?»

  3. Ipse vere ac proprie dicitur essentia, cuius essentia non novit praeteritum vel futurum. Unde Hieronymus ad Marcellam scribens ait: «Deus solus, qui exordium non habet, vere essentiae nomen tenuit, quia in eius comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt. De quo enim dicitur ‘fuit’, non est, et de quo dicitur ‘erit’, nondum est; Deus autem tantum est, qui non novit ‘fuisse’ vel ‘futurum esse’. Solus igitur Deus vere est, cuius essentiae comparatum, nostrum esse non est».

  4. Qualiter intelligenda sint verba Hieronymi quaerendum est. Hic diligenter advertendum est quomodo intelligi debeant illa verba Hieronymi, scilicet ‘Deus tantum est et non novit fuisse’, tamquam non possit dici de Deo ‘fuit’ vel ‘erit’, sed tantum ‘est’; cum de eo frequenter scriptum reperiamus: Fuit ab aeterno, fuit semper et erit in saecula, et huiusmodi. Unde videtur quia non est tantum dicendum de Deo ‘fuit’ vel ‘est’ vel ‘erit’. Si enim diceretur tantum ‘fuit’, putaretur quod desierit esse; si diceretur tantum ‘est’, putaretur quod non semper fuerit, sed esse coeperit; si tantum diceretur ‘erit’, putaretur non esse modo. Dicatur ergo quia semper fuit, est et erit, ut intelligatur quia nec coepit, nec desiit, nec desinit, nec desinet esse.

  1. De hoc Augustinus super Ioannem ita ait: «Cum de sempiterna re proprie dicatur ‘est’, secundum nos bene dicitur ‘fuit’ et ‘erit’. ‘Fuit’, quia nunquam desiit; ‘erit’, quia nunquam deerit; ‘est’, quia semper est; non praeteriit, quasi quod non maneat; non orietur, quasi quod non erat. Cum igitur nostra locutio per tempora varietur, de eo vere dicuntur verba cuiuslibet temporis, qui nullo tempore defuit vel deest vel deerit. Et ideo non mirum si de Spiritu veritatis Veritas loquens dixit per futurum: Quaecumque audiet loquetur. Audiet, scilicet ab eo a quo procedit. Audire illius est scire; idem etiam esse: a quo ergo est illi essentia, ab illo audientia, id est scientia, quae non est aliud quam essentia. Audiet ergo dixit de eo quod audivit et audit, id est quod semper scivit, scit et sciet». Ecce hic dicit Augustinus verba cuiuslibet temporis dici de Deo, sed proprie ‘est’.

  2. Hic aperit qualiter sint intelligenda. Illud ergo quod Hieronymus dicit ita intelligendum est: ‘Non novit fuisse vel futurum esse, sed tantum esse’, id est cum dicitur de Deo quod fuit vel erit, non est intelligendum quod praeterierit vel futurus sit, sed quod est simpliciter, sine aliquo temporali motu. Licet enim verba substantiva diversorum temporum de Deo dicantur, ut ‘fuit’, ‘erit’, ‘est’, ‘erat’, non tamen temporales motus tunc distinguunt, scilicet praeteritum vel futurum, vel praeteritum imperfectum, vel praeteritum perfectum, vel praeteritum plusquamperfectum, sed essentiam sive existentiam divinitatis simpliciter insinuant.

  3. Deus ergo solus proprie dicitur essentia vel esse. Unde Hilarius in VII libro De Trinitate ait: «Esse non est accidens Deo, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas».

quod LVWX. 11 legitur] ergo CLRTVW. 15 etiam] est COPV. 20 Rubrica om. MPRW. 27 praeteritum] Hilarius. Quia non coepit esse sed Deus semper vere fuit, rubrica add. mg. CLWX.]

Cap. 2 (22).

De incommutabilitate hic. Dei etiam solius essentia proprie incommutabilis dicitur, quia nec mutatur, nec mutari potest. Unde Augustinus in V libro De Trinitate : «Aliae, inquit, essentiae vel substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna vel quantacumque mutatio; Deo autem aliquid huiusmodi accidere non potest; et ideo sola substantia vel essentia quae est Deus incommutabilis est, cui profecto maxime ac verissime competit esse. Quod enim mutatur, non servat ipsum esse; et quod mutari potest, etiam si non mutetur, potest quod fuerat non esse; ideoque illud solum quod non tantum non mutatur, verum etiam mutari omnino non potest, verissime dicitur esse», id est substantia Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ideoque Apostolus de Deo loquens ait: Qui solus habet immortalitatem.

  1. Quae sit vera immortalitas quae in solo Creatore est. Ut enim ait Augustinus in libro De Trinitate, «cum anima quodam modo immortalis esse dicatur et sit, non diceret solus habet immortalitatem, nisi quia vera immortalitas incommutabilitas est, quam nulla potest habere creatura, quoniam solius Creatoris est». Unde Iacobus ait: Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio; et David: Mutabis ea et mutabuntur, tu autem idem ipse es. Ideo Augustinus, Super Genesim, dicit quod Deus nec per loca nec per tempora movetur, creatura vero per tempora et loca. Per tempora moveri est per affectiones commutari. Deus autem nec loco nec affectione mutari potest, qui per Prophetam ait: Ego Deus, et non mutor, qui est immutabilis solus; unde recte solus dicitur habere immortalitatem.

  2. «In omni enim mutabili natura, ut ait Augustinus, Contra Maximinum, mors est ipsa mutatio, quia facit aliquid in ea non esse quod erat. Unde et ipsa anima humana, quae ideo dicitur immortalis, quia secundum modum suum nunquam desinit vivere, habet tamen quandam mortem suam. Quia si iuste vivebat et peccat, moritur iustitiae; si peccatrix erat et iustificatur, moritur peccato, ut alias eius mutationes taceam, de quibus modo longum est disputare. Et creaturarum natura caelestium mori potuit, quia peccare potuit. Nam et Angeli peccaverunt et daemones facti sunt, quorum est diabolus princeps; et qui non peccaverunt, peccare potuerunt. Et cuicumque creaturae rationabili praestatur ut peccare non possit, non est hoc naturae proprium, sed Dei gratiae. Et ideo solus Deus, ut ait Apostolus, habet immortalitatem, qui non cuiusquam gratia, sed natura sua nec potuit nec potest aliqua conversione mutari, nec potuit nec poterit aliqua mutatione peccare».

dei L, om. P, add. O², trp. ante De MN. 7 est Deus trp. BCMNW. 9 etiam] et LNX. 12 Ideoque] ideo LRX. 14 Rubrica om. LRW. || Ut enim] Unde et LNX. 16 diceret] diceretur vere P, apostolus add. BCRV, add. mg. O²W². 24 Ego] sum add. OP.]

  1. «Proinde, ut ait Augustinus in libro I De Trinitate, substantiam Dei sine ulla sui commutatione mutabilia facientem, et sine ullo suo temporali motu temporalia creantem intueri et nosse, licet sit difficile, oportet». Vere ergo ac proprie incommutabilis est sola divinitatis essentia, quae sine sui mutatione cunctas condidit naturas.

Cap. 3 (23).

Hic de simplicitate. — Quare creatura sit multiplex et non simplex. Eademque sola proprie ac vere simplex est, ubi nec partium, nec accidentium, seu quarumlibet formarum ulla est diversitas sive variatio vel multitudo. Ut autem scias quomodo simplex sit illa substantia, ut te docet Augustinus in VI libro De Trinitate, «animadverte primo quare omnis creatura sit multiplex et nullo modo vere simplex», et primo de corporali, postea de spirituali creatura.

Cap. 4 (24).

  1. Hic de corporali creatura ostendit quare sit multiplex. «Corporalis utique creatura partibus constat, ita ut sit ibi alia pars maior, alia minor, et maius sit totum quam pars quaelibet; et in unoquoque corpore aliud est magnitudo, aliud color, aliud figura. Potest enim et minuta magnitudine manere idem color et eadem figura, et colore mutato manere eadem figura et eadem magnitudo. Ac per hoc multiplex esse convincitur natura corporis, simplex autem nullo modo».

cuique OP. 8–9 rationabili] rationali LMNRX. 22–23 te docet trp. OPX. 23 primo] primum LNRX.]

  1. Hic de spirituali creatura ostendit quomodo sit multiplex et non simplex. «Creatura quoque spiritualis, ut est anima, in comparatione quidem corporis est simplex; sine comparatione vero corporis, multiplex est, et non simplex. Quae ideo simplex dicitur respectu corporis, quia mole non diffunditur per spatium loci, sed in unoquoque corpore, et in toto tota est, et in qualibet parte eius tota est. Et ideo, cum fiat aliquid in quavis exigua particula corporis quod sentiat anima, quamvis non fiat in toto corpore, illa tamen tota sentit, quia totam non latet. Sed tamen nec in ipsa anima vera simplicitas est. Cum enim aliud sit artificiosum esse, aliud inertem, aliud acutum, aliud memorem, aliud cupiditas, aliud timor, aliud laetitia, aliud tristitia, possintque haec et alia huiusmodi innumerabilia in animae natura inveniri, et alia sine aliis, et alia magis, alia minus, manifestum est non simplicem, sed multiplicem esse naturam. Nihil enim simplex mutabile est; omnis autem creatura mutabilis est»; nulla ergo creatura vere simplex est.

  2. «Deus vero, etsi multipliciter dicatur, vere tamen et summe simplex est. Dicitur enim magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia: non enim mole magnus est, sed virtute; et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo et veritas; et non est ibi aliud ipsum beatum esse, et aliud magnum aut sapientem aut verum aut bonum esse, aut omnino esse».

Cap. 5 (25).

Qualiter Deus, cum sit simplex, tamen multipliciter dicatur. Hic diligenter notandum est, cum dicat Augustinus solum Deum vere simplicem esse, cur dicat eundem multipliciter dici. — Sed hoc non propter diversitatem accidentium vel partium dicit, sed propter diversitatem ac multitudinem nominum quae de Deo dicuntur; quae, licet multiplicia sint, unum tamen significant, scilicet divinam naturam. Haec enim non ita accipiuntur, cum de illa incommutabili aeternaque substantia incomparabiliter simpliciore quam est humanus animus dicuntur, quemadmodum cum de creaturis dicuntur. Unde Augustinus in libro VI De Trinitate : «Deo hoc est esse quod est fortem esse, quod est sapienter esse, et si quid de illa simplici multiplicitate vel multiplici simplicitate dixeris, quo substantia eius significetur. Humano autem animo non hoc est esse quod est fortem esse, aut prudentem aut iustum: potest enim esse animus, et nullam istarum habere virtutem».

est add. OPR. 3 minuta] mutata BCW. 11 fit] sit LOW. 16 possintque] possuntque NOPR. 23 indigne dici trp. OP. 29 sit simplex trp. BCLMTVW.]

Cap. 6 (26).

Tanta est Dei simplicitas quod nulli praedicamentorum subicitur. Quod autem in natura deitatis nulla sit accidentium diversitas nullaque penitus mutabilitas, sed perfecta simplicitas, ostendit Augustinus in V libro De Trinitate dicens: «Intelligamus Deum, quantum possumus, sine qualitate bonum, sine quantitate magnum, sine indigentia creatorem, sine situ praesentem, sine habitu omnia continentem, sine loco ubique, sine tempore sempiternum, sine ulla sui mutatione mutabilia facientem, nihilque patientem. Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest omnino invenire quid sit, pie tamen caveat, quantum potest, aliquid de illo sentire quod non sit». Ecce, si subtiliter intendas, ex his atque praedictis aperitur illa praedicamenta artis dialecticae Dei naturae minime convenire, quae nullis subiecta est accidentibus.

Cap. 7 (27).

Quod Deus non proprie, sed abusive dicitur substantia. Unde nec proprie dicitur substantia, ut Augustinus ostendit in libro VII De Trinitate: sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus, si tamen dignum est ut Deus dicatur subsistere. Hoc enim de his rebus recte intelligitur, in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur, sicut in corpore color aut forma. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem si subsistit, ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto, et non est simplex. Nefas est autem dicere ut subsistat Deus et subsit bonitati suae, atque illa bonitas non substantia sit vel potius essentia, neque ipse Deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto. Unde manifestum est Deum abusive substantiam vocari, ut nomine usitatiore intelligatur essentia; quod vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse solum Deum dici oporteat essentiam. Est enim vere solus, quia incommutabilis est».

Cap. 8 (28).

  1. Quod non est in Deo aliquid quod non sit Deus. Huius autem essentiae simplicitas ac sinceritas tanta est, quod non est in ea aliquid quod non sit ipsa, sed idem est habens et quod habetur. Unde Hilarius in VII libro De Trinitate ait: «Non ex compositis Deus qui vita est subsistit, neque qui virtus est ex infirmis continetur, nec qui lux est ex obscuris coaptatur, nec qui spiritus est ex disparibus formalis est. Totum quod in eo est, unum est». — Idem in VII libro De Trinitate: «Non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur et aliud sit ipse qui habeat, sed totum vita est, natura scilicet perfecta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum». De hoc eodem Boethius in I libro De Trinitate ait: «Quocirca hoc vere unum, in quo nullus numerus, nullum in se aliud praeter id quod est; neque enim subiectum fieri potest». eo aliud praeter id quod est; neque enim subiectum fieri potest». Augustinus quoque in libro De fide ad Petrum dicit: «Non est aliquid quod non sit substantia, quasi aliud ibi sit quod subsit et aliud quod accidat substantiae; sed quidquid ibi intelligi potest, substantia est. Verum haec dici possunt, facile et credi, videri autem omnino non possunt». — Idem in libro XV De Trinitate: «Sic habetur in natura uniuscuiusque rei, ut qui habet, hoc sit quod habet, sicut immutabilis simplexque substantia». Unde Isidorus ait: «Deus simplex dicitur, sive non amittendo quod habet, seu quod aliud non est ipse et aliud quod in ipso est».

aut OP. 19 formalis] formabilis BHil. 21 Sicut] Sicuti OP.]

  1. Et cum tantae simplicitatis atque sinceritatis sit natura divina, est tamen in ea personarum trinitas. Unde Augustinus in libro XI De civitate Dei ait: «Non propter hoc naturam summi boni simplicem dicimus, quia est Pater in ea solus, aut Filius in ea solus, aut Spiritus Sanctus solus, id est quia sola est ista nominum trinitas, sine subsistentia personarum, sicut Sabelliani putaverunt; sed ideo simplex dicitur, quia est hoc quod habet, excepto quod relative quaeque persona ad alteram dicitur nec est ipsa. Nam utique Pater habet Filium, ad quem relative dicitur, nec tamen est Filius; et Filius habet Patrem, nec tamen ipse est Pater. In quo vero ad semetipsum dicitur, non ad alterum, hoc est quod habet: sicut ad semetipsum dicitur vivus habendo vitam, et eadem vita in se est. Propter hoc itaque natura haec dicitur simplex, quod non sit aliud habens et aliud id quod habet, sicut in ceteris rebus est. Non enim habens liquorem liquor est, nec corpus color, nec anima est sapientia».

accidit BCLM. 22 in se] ipse LNRV (Augustinus), corr. in ipse T. 25 est sapientia trp. VWX.]

  1. Ecce, quanta est identitas, quanta est unitas, immutabilitas, simplicitas, puritas divinae substantiae, iuxta infirmitatis nostrae valitudinem assignavimus.

Distinctio IX: Distinctio IX

Cap. 1 (29).

De distinctione personarum. Nunc ad distinctionem personarum accedamus. «Teneamus igitur, ut docet Augustinus in libro De fide ad Petrum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum esse naturaliter Deum, nec tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum Sanctum ipsum esse qui Pater est aut Filius. Una est enim essentia Patris et Filii et Spiritus Sancti, in qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus Sanctus, quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus Sanctus».

Cap. 2 (30).

  1. Hic de coaeternitate Filii cum Patre. Genitus est enim a Patre Filius, et ideo alius; nec tamen ante fuit Pater quam Filius: coaeternae enim sibi sunt tres personae.

  2. Argumentatio Arianorum. Sed contra hoc inquit haereticus, ut refert Ambrosius in I libro De Trinitate: «Omne quod natum est, filius est, principium habet et esse coepit; et ideo quia filius est, principium habet; et ideo quia filius est, principium habet et esse coepit». «Nam ipse Arius, ut meminit Augustinus in VI libro De Trinitate, dixisse refertur: Si filius est, erat quando non erat filius».

  3. Responsio Augustini catholica. Qui hoc dicit, «non intelligit etiam natum esse Deo sempiternum, ut sit coaeternus Patri Filius; sicut splendor qui gignitur ab igne atque diffunditur, coaevus illi et coaeternus, si ignis esset aeternus».

ergo CLX. 12 Pater aliud om. BCOX, add. interl. PR, add. mg. MT.]

  1. Oppositio Augustini contra haereticum. Item: «Si Dei Filius, inquit Augustinus, virtus et sapientia Dei est, nec umquam fuit Deus sine virtute et sapientia, coaeternus est Deo Patri Filius. Dicit autem Apostolus Christum esse Dei virtutem et Dei sapientiam; aut igitur quando non fuit Filius, aut aliquando Deus non habuit virtutem et sapientiam: quod dementis est dicere». Constat enim quia semper habuit sapientiam: semper igitur habuit Filium.

  2. Responsio Ambrosii ad idem auctoritate fulta. Eidem quoque arianae quaestioni Ambrosius in hunc modum respondet: «Ego, inquam, Filium natum esse confiteor, quod reliquum est impietatis, horresco». «Scriptum est enim in veteri Testamento, ut vel unum e pluribus dicam: Ante me non fuit alius Deus, et post me non erit. Quis ergo hoc dicit, Pater an Filius? Si Filius: Ante me, inquit, non fuit alius Deus; si Pater: Post me, inquit, non erit. Hic priorem, ille posteriorem non habet».

  3. Ratione utitur Ambrosius contra haereticum. «Invicem enim in se, et Pater in Filio, et Filius in Patre cognoscitur. Cum enim Patrem dixeris, eius etiam Filium designasti, quia nemo ipse sibi pater est; cum Filium nominas, etiam Patrem fateris, quia nemo ipse sibi filius est. Ita nec Filius sine Patre, nec Pater potest esse sine Filio: semper igitur Pater, semper et Filius».

  4. Invectio Ambrosii in haereticum. Item: «Dic inquam mihi, haeretice, fuitne quando omnipotens Deus Pater non erat et Deus erat? Nam si Pater esse coepit, Deus ergo primo erat, et postea Pater factus est. Quomodo ergo immutabilis Deus est? Si enim ante Deus, postea Pater, utique generationis accessione mutatus est. Sed avertat Deus hanc amentiam».

Cap. 3 (31).

  1. Ineffabile est quomodo Filius sit et non habeat Patrem priorem, sicut modus generationis intelligibilis et ineffabilis est. «Sed quaeris a me, inquit Ambrosius, quomodo si Filius sit, non priorem habeat Patrem? Quaero item abs te, quomodo Filium putes esse generatum? Mihi enim impossibile est generationis scire secretum. Mens deficit, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum. Supra Potestates, et supra Angelos, et supra Cherubin, et supra Seraphin, et supra omnem sensum est, quia scriptum est: Pax Christi supra omnem sensum est. Et si pax Christi supra omnem sensum est, quomodo non est supra omnem sensum tanta generatio? Tu ergo ori manum admove; scrutari non licet superna mysteria. Licet scire quod natus sit, non licet discutere quomodo natus sit. Illud negare mihi non licet, hoc quaerere metus est». Ineffabilis enim est illa generatio; unde Isaias : Generationem eius quis enarrabit?

  2. Quidam praesumunt discutere generationis seriem. Quidam tamen, de ingenio suo praesumentes, dicunt illam generationem posse intelligi, et alia huiusmodi, inhaerentes illi auctoritati Hieronymi, Super Ecclesiasten: «In sacris Scripturis quis saepissime non pro impossibili, sed pro difficili ponitur, ut ibi: Generationem eius quis enarrabit?» Sed hoc non dixit Hieronymus ideo, quod generatio Filii aeterna plene intelligi vel explicari possit a quoquam mortalium, sed quia de ea aliquid intelligi vel dici potest. Quidam tamen hoc accipiunt dictum de temporali Christi generatione.

corr. interl. in inintelligibilis. 5 abs] ab OPR, a V. 9 supra] super LPX.]

Cap. 4 (32).

  1. Utrum debeat dici ‘semper gignitur’ vel ‘semper est genitus Filius’. Hic quaeri potest, cum generatio Filii a Patre nec principium habeat nec finem, quia aeterna est, utrum debeat dici: Filius semper gignitur, vel semper genitus est, vel semper gignetur.

  2. De hoc Gregorius super Iob ait: «Dominus Deus Iesus, in eo quod virtus et sapientia Dei est, de Patre ante tempora natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius: semper natus. Non autem possumus dicere ‘semper nascitur’, ne imperfectum esse videatur. At vero, ut aeternus designari valeat et perfectus, et semper dicamus ‘natus’, quatenus et ‘natus’ ad perfectionem pertineat et ‘semper’ ad aeternitatem; quamvis per hoc ipsum quod ‘perfectum’ dicimus, multum ab illius veritatis expressione deviamus, quia quod factum non est, nec potest dici proprie perfectum». Sed balbutiendo, ut possumus, excelsa Dei resonamus, et «Dominus, nostrae infirmitatis verbis, dicit: Estote perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est».

  3. Super illum locum etiam Psalmi : Ego hodie genui te, de hac generatione Filii ita loquitur Augustinus: «Quamquam per hoc quod dicit hodie possit etiam intelligi dies ille quo Christus secundum hominem natus est, tamen quia hodie praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit, nec futurum, quasi nondum sit, sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est semper est, divinius accipitur de sempiterna generatione Sapientiae Dei». Ecce hic ostendit Augustinus quod generatio Filii semper est, nec praeterita est, nec futura est, quia aeterna est. Ideo enim dixit genui, ne novum putaretur, scilicet ne videretur incepisse; hodie dixit, ne praeterita generatio videretur. — Ex his ergo verbis Prophetae, ut ait Ioannes Chrysostomus, «nihil aliud manifestatur, nisi quia ex ipsa essentia Patris semper genitus est Filius».

imperfectus PT. 17 locum etiam trp. Gregorius.]

  1. Origenes videtur dicere contra: ait enim quod semper generatur Filius a Patre. Origenes vero super Ieremiam dicit quod Filius semper generatur a Patre, his verbis: «Salvator noster est sapientia Dei; sapientia vero est splendor aeternae lucis; Salvator ergo noster splendor est claritatis. Splendor autem non semel nascitur et desinit, sed quoties ortum fuerit lumen ex quo splendor oritur, toties oritur etiam splendor claritatis; sic ergo Salvator semper nascitur. Unde ait in libro Sapientiae: Ante omnes colles generat me; non, ut quidam male legunt, generavit me». His verbis aperte ostendit Origenes sane dici posse et debere: Filius semper nascitur; quod videtur contrarium illi verbo Gregorii praemisso, scilicet «Non possumus dicere: semper nascitur».

  2. Augustinus in libro 84 Quaestionum, de semper nato disserens ait: «Melior est ‘semper natus’ quam ‘qui semper nascitur’, quia qui semper nascitur, nondum est natus et nunquam natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse, ac per hoc nunquam Filius est, si nunquam natus est. Filius autem est quia natus, et semper Filius; semper igitur natus est».

  3. Exponit praemissa verba Gregorii, ne putetur inter doctores esse contrarietas. Sed ne tanti auctores sibi contradicere in re tanta videantur, illa verba Gregorii benigne interpretemur. «Dominus», inquit, «Iesus ante tempora de Patre natus est, vel potius, quia nec coepit nasci nec desiit, dicamus verius: semper natus».

dominus add. 14–18 Notula om. MP. 19 inter] in BCOP. 21 interpretemur] interpretemus OPR, quod corr. R.]

Quaestio de ipsis verbis Gregorii. Sed quomodo verius dicitur hoc, scilicet quod Filius semper natus est, quam illud, scilicet quod de Patre ante tempora natus est? — Hic solvit. Quare ergo ait, cum utrumque pariter sit verum? nisi quia voluit intelligi hoc ad maiorem evidentiam et expressionem veritatis quam illud. His etenim verbis omnis calumniandi versutis haereticis obstruitur aditus, quibus Christi secundum deitatem generatio sine initio et sine fine esse ac perfecta monstratur. Non autem adeo semper manifestatur veritas cum dicitur: ‘Filius ante tempora genitus est de Patre’. Et ideo dicit Gregorius ‘semper nascitur’, non, inquam, ita convenienter, ut semper nativitatis eius sempiterna est; potest tamen dici, si Filium nasci de Patre intelligas, ut ait Origenes, quia semper est illa generatio; sed quia semper est, nativitas eius sempiterna est.

  1. Quod Filius semper generatur confirmat ex dictis Hilarii. Hilarius quoque dicit Filium nasci ex Patre, in libro VII De Trinitate, his verbis: «Vivens Deus, et naturae aeternae viventis potestas est; et quod cum sacramento scientiae suae natum est, non potuit aliud esse quam Deus. Nam et Pater, et ego vivo per Patrem, et qui me misit, vivit, omnemque vitam viventem in se habere et Patrem et Filium intellegas, ut sicut Pater in Filio, ita et Filius in Patre esse cognoscatur». Ecce hic habes quia Filius generatur ex vivo vivens.

Item in eodem: «Cum dicit Christus: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso, omni viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis perfectum sine novitate naturae. Non enim novum est quod de vivo in vivum nascitur, quia nec ex nihilo est; et vita quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem et perfectae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat et in se habeat vitam viventem». Ecce et hic habes quia generatur ex vivo vivens Filius. (Attende: totum quod in Deo est, vivit.) Item in eodem: «In Deo totum quod est, vivit: Deus enim vita est, et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum; neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic, dum totum quod est vivit, et dum totum quod ex eo nascitur virtus est, habet nativitatem Filius, non demutationem». Et hic dicit quia nascitur.

Item in IX libro: «Donat Pater Filio tantum esse quantum est ipse, cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit». Hic dicit quia generat Pater Filium.

  1. Breviter docet quid de hoc concedendum sit. Dicamus ergo Filium natum de Patre ante tempora, et semper nasci de Patre, sed congruentius semper natum; et eundem fateamur ab aeterno esse et Patri coaeternum, id est auctori. Pater enim generatione auctor Filii est, ut in seipso; ita et Filius aeternus, sed Pater sine auctore, Filius vero non, quia Pater innascibilis, Filius natus. — Et ut ait Hilarius in XII libro De Trinitate, «aliud est sine auctore semper esse aeternum, aliud Patri, id est auctori, esse coaeternum. Ubi autem Pater auctor est, ibi et nativitas est; ubi autem auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est; quia sicut nativitas ab auctore aeterna est, ita et ab aeterno auctore est. Omne quod ab aeterno est, etiam aeternum est; sed tamen non omne quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno natum est, iam non erit ambiguum defuisse, quia si generanti est infinitum gignere, et nascenti etiam infinitum est nasci. Medium enim quid inter nativitatem Dei Filii et generationem Dei Patris, nec sensus admittit; quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est, quia sine utroque neutrum est; utrumque ergo sine intervallo sui est».

Cap. 5 (33).

  1. Argumentatio haeretici. «Sed inquiet haereticus: Omne quod natum est, non fuit semper, quia in id natum est ut esset».

  2. Responsio Hilarii. «Nemo ambigit quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint. Sed aliud est ex eo nasci quod non fuit, aliud ex eo natum esse quod semper est. Ibi nec semper fuit qui pater est, nec semper pater est; et qui non semper pater est, non semper genuit. Ubi autem semper pater est, semper filius est. Quod si semper Deo Patri proprium est quod semper est Pater, necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Quomodo ergo cadet in intelligentiam nostram ut non fuerit semper, cui proprium est semper esse quod natum est?» — «Natum igitur unigenitum Deum confitemur, sed natum ante tempora; nec ante esse quam natum, nec ante natum quam esse; quia nasci quod erat, iam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Hoc autem humanum sensum et intelligentiam mundi excedit; non hoc capit ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est».

de mutatione BCL. 10 semper] aperte LNRTVWX. 14–15 at... est? suppl. ex Hil. 18 etiam] et OP. 25 et? om. MOPVX. 31 add. interl. L², add. mg. O²T². 32 non?] semper add. NVWX.]

Distinctio X: Distinctio X

Cap. 1 (34).

1. Hic de Spiritu Sancto agitur, et prius quod sit amor Patris et Filii dicitur. «Nunc», post Filii aeternitatem, «de Spiritu Sancto, quantum Deo donante videre conceditur, disseramus».

2. Spiritus Sanctus amor est sive caritas sive dilectio Patris et Filii. Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: «Spiritus Sanctus nec Patris est solius, nec Filii est solius, sed amborum; et ideo communem, qua invicem se diligunt Pater et Filius, nobis insinuat caritatem».

3. Quod Spiritus Sanctus dilectio proprie dicatur et tamen Trinitas sit dilectio. Ioannes autem in Epistola canonica ait: Deus caritas est. «Non dixit: Spiritus Sanctus caritas est, quod si dixisset, absolutior esset sermo et non parva pars quaestionis decisa; sed quia dixit: Deus caritas est, incertum est, et ideo quaerendum, utrum Deus Pater sit caritas, an Filius, an Spiritus Sanctus, an Deus ipsa Trinitas, quia et ipsa non tres dii, sed Deus est unus».

4. Sicut Verbum Dei proprie dicitur sapientia et tamen tota Trinitas dicitur sapientia, ita et Spiritus Sanctus proprie dicitur caritas et tamen Pater et Filius et Spiritus Sanctus dicitur caritas. Ad quod Augustinus in eodem libro ita dicit: «Nescio cur, sicut sapientia et Pater dicitur et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes non tres sed una sapientia, non ita et caritas dicatur Pater et Filius et Spiritus Sanctus, et simul omnes una caritas». «Non ideo tamen quisquam nos inconvenienter aestimet caritatem appellare Spiritum Sanctum, quia et Deus Pater et Deus Filius potest caritas nuncupari», sicut «proprie Verbum Dei etiam Dei sapientia dicitur, cum et Pater et Spiritus Sanctus sit sapientia. Si ergo proprie aliquis horum trium caritas nuncupari debet, quis aptius quam Spiritus Sanctus? ut scilicet in illa simplici summaque natura non sit aliud substantia et aliud caritas, sed substantia ipsa sit caritas, et caritas ipsa sit substantia, sive in Patre, sive in Filio, sive in Spiritu Sancto, et tamen Spiritus Sanctus proprie caritas nuncupetur». — Ecce his verbis aperte ostendit Augustinus quod in Trinitate caritas aliquando refertur ad substantiam, quae communis est trium personarum et tota in singulis, aliquando specialiter ad personam Spiritus Sancti; sicut sapientia Dei aliquando pro substantia divina, aliquando pro Filio proprie accipitur. Et hoc in multis fieri reperitur.

Cap. 2 (35).

1. Exemplis firmat eadem nomina et proprie et universaliter accipi. «Pluribus enim exemplis doceri potest multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi; sicut ‘Legis’ nomine aliquando simul omnia veteris Instrumenti significantur eloquia, aliquando autem proprie vocatur Lex, quae data est per Moysen». Multa alia suppetunt exempla, sed «in re aperta vitanda est longitudo sermonis». «Sicut ergo unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus Sanctus et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus Sanctus proprie nuncupatur vocabulo caritatis, cum sit et Pater et Filius universaliter caritas».

2. Auctoritatem ponit quod Filius proprie dicatur sapientia. «Sed Dei Verbum, id est unigenitus Dei Filius, aperte dictus est Dei sapientia ore Apostoli dicentis: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam».

quid sit proprium patri et filio rubrica add. BCNTVX. 15 quod] quid CMOPV. 18 dilectio] corr. ex delectatio OPT, ex dilectio M. 26 quaerendum] est add. MOPR. 28 Deus est unus] unus Deus BCL, unus est Deus RT, unus Deus est V. 29–1 (pag. 111) Rubrica om. MPRW.]

confirmat LOPW. 28 et] om. BCM. 30 Rubrica om. NRW.]

3. De Spiritu Sancto testimonium quaerit et invenit ubi dicatur esse caritas. «Spiritus autem Sanctus ubi sit dictus caritas invenimus, si diligenter Ioannis Apostoli eloquium scrutemur, qui cum dixisset: Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, adiunxit: Et omnis qui diligit ex Deo natus est, quia Deus dilectio est. Hic manifestavit se dixisse eam dilectionem esse Deum, quam dixit ex Deo; Deus ergo ex Deo est dilectio. Sed quia et Filius ex Deo Patre natus est, et Spiritus Sanctus ex Deo Patre procedit, quem potius eorum hic debeamus accipere dictum esse dilectionem, merito quaeritur. Pater enim solus ita Deus est ut non sit ex Deo, et ideo dilectio quae ita Deus est ut ex Deo sit, non ipse Pater est, sed aut Filius aut Spiritus Sanctus. Sed in consequentibus, cum Dei dilectionem commemorasset Ioannes qua dilexit nos, et hinc hortatus esset ut nos invicem diligamus atque ita in nobis Deus maneat, quia utique dilectionem Deum dixerat, statim volens de hac re apertius aliquid eloqui, inquit: In hoc cognoscimus quia in ipso manemus et ipse in nobis, quia de spiritu suo dedit nobis. Sanctus itaque Spiritus, de quo dedit nobis, facit nos in Deo manere et ipsum in nobis; hoc autem facit dilectio; ipse est igitur Deus dilectio. Deus igitur Spiritus Sanctus, qui procedit ex Deo, significatur ubi legitur; Deus dilectio est et Dilectio ex Deo est». — Ecce his verbis aperte dicit Augustinus Spiritum Sanctum esse caritatem Patris et Filii; et in tantum quoque sermonem produxit, ut videatur dixisse Spiritum Sanctum non solum esse dilectionem Patris et Filii, qua se invicem et nos diligunt, sed etiam dilectionem qua diligimus Deum. Sed utrum ipse sit caritas qua nos diligimus Deum, in sequenti explicabitur.

4. Redit ostendere quod proposuerat, scilicet quod Spiritus Sanctus sit amor quo Pater a Filio et Filius a Patre diligitur. Nunc vero quod incepimus ostendere curemus, scilicet Spiritum Sanctum dilectionem esse sive amorem Patris et Filii, quo scilicet Pater diligit Filium et Filius Patrem. — De hoc Hieronymus super XIV Psalmum ait: «Spiritus Sanctus nec Pater est nec Filius, sed dilectio quam habet Pater in Filium et Filius in Patrem».

et add. BCNVW. 16 suo] sancto OP. || Sanctus... Spiritus trp. BCLRV.]

5. Quid sit Spiritus Sanctus hic aperitur. Augustinus quoque in VI libro De Trinitate ait: «In omnibus aequalis est Patri Filius, et est unius eiusdemque substantiae. Quapropter etiam Spiritus Sanctus in eadem unitate et aequalitate consistit. Sive enim sit unitas amborum, sive sanctitas, sive caritas, manifestum est quod non aliquis duorum est quo uterque coniungitur, quo genitus a gignente diligatur genitoremque suum diligat, sintque non participatione, sed essentia sua, neque dono superioris alicuius, sed suo proprio servantes unitatem spiritus in vinculo pacis». Ecce hic habes Spiritum Sanctum esse quo Filius diligitur a Patre et Pater a Filio, et quo illi duo servant unitatem pacis. — «Spiritus ergo Sanctus, ut ait Augustinus in eodem, commune est aliquid Patris et Filii, quidquid illud est; at ipsa communio consubstantialis et coaeterna est. Quae si amicitia convenienter dici potest, dicatur; sed aptius dicitur caritas, et haec quoque substantia, quia Deus substantia est et Deus caritas est. Tria ergo sunt et non amplius: unus diligens eum qui de illo est, et unus diligens eum de quo est, et ipsa dilectio. Quae si nihil est, quomodo Deus dilectio est? Si non est substantia, quomodo Deus substantia est?»

Cap. 3 (36).

Quod sicut Spiritus Sanctus communis est Patri et Filio, ita commune nomen habet proprium. Hic notandum est quod sicut Spiritus Sanctus in Trinitate specialiter dicitur caritas, quae est Patris et Filii unio, ita et nomen tenet proprie quod Patri et Filio communiter quodam modo congruit. Unde Augustinus in XV libro De Trinitate ait: «Si caritas, inquit, qua Pater diligit Filium et Patrem diligit Filius, ineffabiliter communionem demonstrat amborum, quid convenientius quam ut ille proprie dicatur caritas, qui spiritus est communis ambobus? Hoc enim sanius creditur et intelligitur, ut non solum Spiritus Sanctus caritas sit in illa Trinitate, sed non frustra proprie caritas nuncupetur, propter illa quae dicta sunt. Sicut non solus in illa Trinitate vel spiritus est vel sanctus, quia et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus; et tamen ipse non frustra dicitur Spiritus Sanctus. Qui enim est communis ambobus, id vocatur ipse proprie quod ambo communiter. Alioquin, si in illa Trinitate solus Spiritus Sanctus est caritas, profecto et Filius non solius Patris, sed etiam Spiritus Sancti Filius invenitur. Ait enim Apostolus de Deo Patre: Transtulit nos in regnum Filii caritatis suae. Si ergo non est in illa Trinitate caritas Dei nisi Spiritus Sanctus, Filius est etiam Spiritus Sancti. Sed quia hoc absurdissimum est, restat ut non solum ibi sit caritas Spiritus Sanctus, sed propter illa de quibus satis disserui, proprie sic vocatur».

substantiae add. NW, add. interl. RT, essentiae vel substantiae add. V. 24 ait] om. LMRX, trp. P.]

Distinctio XI: Distinctio XI

Cap. 1 (37).

  1. Quod Spiritus Sanctus procedit a Patre et Filio. Hic dicendum est Spiritum Sanctum esse a Patre et Filio et procedere a Patre et Filio; quod multi haeretici negaverunt.

  2. Quod autem de utroque procedat, multis divinorum eloquiorum testimoniis comprobatur. Dicit enim Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra. Ecce hic dicitur Spiritus Filii. Et ibi: Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. Ipse etiam Filius de Spiritu Sancto dicit in Evangelio: Quem ego mitto vobis a Patre. — «Patris autem Spiritus dictus est ubi legitur: Si Spiritus eius qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis. Et ipse Christus dicit: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis.

solus NRTV (Aug.). 17 sui] om. OP. 19 mitto] mittam LVX (Vulg.). 22 in vobis] om. BCWX.]

Et alio loco: Quem mittet Pater in nomine meo. Et alibi ipse Filius de Spiritu Sancto ait: De Patre procedit. His et aliis pluribus auctoritatibus ostenditur quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedit.

  1. Quod Graeci non concedunt Spiritum Sanctum procedere a Filio. Graeci tamen dicunt Spiritum Sanctum tantum procedere a Patre, et non a Filio. — Quare dicant prima causa *. Quod ideo dicunt, quia Veritas in Evangelio fidem integre continente, de processione Spiritus loquens, solum Patrem commemorat dicens: Spiritus qui a Patre procedit. — Secunda *. Et ideo etiam, quia in principalibus Conciliis quae apud eos celebrata sunt, ita Symbola eorum subiunctis anathematibus sancita sunt, ut nulli de Trinitatis fide aliud docere vel aliter praedicare quam ibi continetur liceat. In quibus quidem Symbolis cum Spiritus commemo- retur procedere a Patre, et non a Filio, quicumque, inquiunt, a Filio eum procedere addunt, anathema incurrunt; unde et nos arguunt anathematis reos, — Tertia *. Addunt etiam, ad assertionem suae opinionis et in te- stimonium nostrae damnationis, de Symbolo fidei, quod secundum tra- ditionem praedictorum Conciliorum Leo III, Romae, transcriptum in tabula argentea, post altare beati Pauli, posita, posteris reliquit, pro amore, ut ipse ait, et cautela fidei orthodoxae. In quo quidem Symbolo, in processione Spiritus solus commemoratur Pater, his verbis: « Et in Spi- ritum Sanctum, dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum » etc. Illud est Symbo- lum quod in Missa cantatur, editum in Nicaeno Concilio, in fine cuius subiunctum est: «Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit, anathema sit». Ideoque Graeci nos anathematizatos dicunt, quia dicimus Spiritum Sanctum procedere a Filio, quod ibi non continetur. Quod enim secundum nos ibi dicitur, «qui a Patre Filioque procedit », alterum a Latinis est additum, scilicet 'Filioque'.

trp. p. causa OP. || quia] quod NOP. 8–9 Secunda] Spiritus secunda causa OP, om. MRW. 9 ideo etiam trp. BCMRTVWX. 15 Tertia om. MPRVW. || Addunt] enim add. BMOPT, quod exp. T. 22 conglorificandum] glorificandum LMPRX, quod corr. R.]

  1. Responsio ubi determinantur praedicta. Nos autem illa verba ita determinamus: Qui aliud docuerit vel aliter praedicaverit', id est con- trarium docuerit vel contrario modo praedicaverit, anathema sit. 'Aliud' ergo posuit pro 'opposito', qualiter Apostolus in Epistola ad Galatas: Si quis aliud evangelizaverit, id est contrarium, anathema sit. Non dicit Si quis addiderit, «nam si illud diceret, sibi ipse, ut ait Augustinus, praeiudicaret, qui cupiebat venire ad quosdam quibus scribebat, sicut ad Thessalonicenses, ut suppleret quae illorum fidei deerant3. Sed qui sup- plet, quod minus erat addit, non quod inerat tollit. Qui autem prae- tergreditur fidei regulam, non accedit in via, sed recedit a via». — Re- sponsio alia. Ad illud autem quod de Evangelio opponunt, respondemus ita: Quia cum dicat in eo Veritas 4 Spiritum Sanctum a Patre procedere, non addit solo, et ideo etiam a se procedere non negat; sed ideo Patrem tantum nominat, «quia5 ad eum solet referre etiam quod ipsius est », quia ab illo habet.

Cap. 2 (38).

  1. Quod Graeci in sensu nobiscum conveniunt etsi verbis differant. Sciendum tamen est quod Graeci confitentur Spiritum Sanctum esse Filii Sicut Patris, quia et Apostolus dicit Spiritum Filii; et Veritas in Evan- gelio Spiritum veritatis. Sed cum non sit aliud Spiritum Sanctum esse Patris vel Filii, quam esse a Patre et Filio, etiam in hoc in eandem no- biscum fidei sententiam convenire videntur, licet verbis dissentiant.

  2. Auctoritatibus Graecorum ostendit Spiritum Sanctum procedere etiam a Filio. Unde etiam quidam eorum catholici doctores, intelligentes unam eandemque fore sententiam praedictorum verborum, quibus dicitur Spiritus Sanctus procedere a Filio et esse Filii, professi sunt Spiritum Sanctum etiam a Filio procedere. Unde Athanasius in Symbolo fidei: «Spiritus Sanctus a Patre et Filio, non factus, non creatus, nec genitus, sed procedens». Ecce Spiritum Sanctum aperte dicit procedere a Patre et Filio.

add. LRWX. 8 ipse] ipsi BCM. 12–13 Rubrica NTX, om. alii codd. 24 licet] in add. LNRVWX.]

  1. Didymus etiam, eorum maximus doctor, in libro De Spiritu Sancto Spiritum Sanctum a Filio procedere dicit: «Salvator inquit, qui et Veritas: Non enim loquetur a semetipso, hoc est non sine me et sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a me et a Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et me est. Hoc enim ipsum, quod sub- sistit et loquitur, a Patre et a me illi est». — Item: « Spiritus Sanctus, qui est Spiritus veritatis Spiritusque sapientiae, non potest audire a Filio loquente quae nescit cum hoc ipsum sit quod profertur a Filio, id. est procedens Deus de Deo, Spiritus veritatis procedens a Veritate, consolator manans ex consolatione ».

  2. Item Cyrillus episcopus in Epistola Nestorio directa ait: « Spiritus intelligitur per se, secundum quod Spiritus est, et non Filius, sed tamen non est alienus ab eo. Spiritus enim veritatis nominatur, et profluit ab eo sicut ex Deo Patre ».

  3. Ioannes quoque Chrysostomus in homilia quadam De expositione Symboli sic ait: «Iste est Spiritus Sanctus, procedens de Patre et Filio, qui dividit dona propria prout vult. Idem in alia homi- lia: « Credendum est Spiritum Sanctum Patris esse et Filii, Istum Spiri- tum Sanctum dicimus Patri et Filio coaequalem et procedentem de Patre et Filio. Hoc credite, ne colloquia mala corrumpant bonos mores». — Ecce a doctoribus Graecorum aperta habemus testimonia, quibus Spiritus Sanctus a Patre et Filio procedere ostenditur. Omnis ergo lingua confiteatur Spiritum Sanctum procedere a Patre et Filio.

nec RVX. || nec] non OP. 5 dicit] dixit LVX. 8 loquetur] loquitur. NVX. 15 manans] manens LOPM. 25 colloquia mala] prava colloquia OP.

Distinctio XII: Distinctio XII

Distinctio XIII: Distinctio XIII

Distinctio XIV: Distinctio XIV

Distinctio XV: Distinctio XV

Distinctio XVI: Distinctio XVI

Distinctio XVII: Distinctio XVII

Distinctio XVIII: Distinctio XVIII

Distinctio XIX: Distinctio XIX

Distinctio XX: Distinctio XX

Distinctio XXI: Distinctio XXI

Distinctio XXII: Distinctio XXII

Distinctio XXIII: Distinctio XXIII

Distinctio XXIV: Distinctio XXIV

Distinctio XXV: Distinctio XXV

Distinctio XXVI: Distinctio XXVI

Distinctio XXVII: Distinctio XXVII

Distinctio XXVIII: Distinctio XXVIII

Distinctio XXIX: Distinctio XXIX

Distinctio XXX: Distinctio XXX

Distinctio XXXI: Distinctio XXXI

Distinctio XXXII: Distinctio XXXII

Distinctio XXXIII: Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIV: Distinctio XXXIV

Distinctio XXXV: Distinctio XXXV

Distinctio XXXVI: Distinctio XXXVI

Distinctio XXXVII: Distinctio XXXVII

Distinctio XXXVIII: Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXIX: Distinctio XXXIX

Distinctio XL: Distinctio XL

Distinctio XLI: Distinctio XLI

Distinctio XLII: Distinctio XLII

Distinctio XLIII: Distinctio XLIII

Distinctio XLIV: Distinctio XLIV

Distinctio XLV: Distinctio XLV

Distinctio XLVI: Distinctio XLVI

Distinctio XLVII: Distinctio XLVII

Distinctio XLVIII: Distinctio XLVIII

Book II: Liber Secundus — De rerum creatione et formatione corporalium et spiritualium et aliis pluribus eis pertinentibus

Distinctio I: Distinctio I

Distinctio II: Distinctio II

Distinctio III: Distinctio III

Distinctio IV: Distinctio IV

Distinctio V: Distinctio V

Distinctio VI: Distinctio VI

Distinctio VII: Distinctio VII

Distinctio VIII: Distinctio VIII

Distinctio IX: Distinctio IX

Distinctio X: Distinctio X

Distinctio XI: Distinctio XI

Distinctio XII: Distinctio XII

Distinctio XIII: Distinctio XIII

Distinctio XIV: Distinctio XIV

Distinctio XV: Distinctio XV

Distinctio XVI: Distinctio XVI

Distinctio XVII: Distinctio XVII

Distinctio XVIII: Distinctio XVIII

Distinctio XIX: Distinctio XIX

Distinctio XX: Distinctio XX

Distinctio XXI: Distinctio XXI

Distinctio XXII: Distinctio XXII

Distinctio XXIII: Distinctio XXIII

Distinctio XXIV: Distinctio XXIV

Distinctio XXV: Distinctio XXV

Distinctio XXVI: Distinctio XXVI

Distinctio XXVII: Distinctio XXVII

Distinctio XXVIII: Distinctio XXVIII

Distinctio XXIX: Distinctio XXIX

Distinctio XXX: Distinctio XXX

Distinctio XXXI: Distinctio XXXI

Distinctio XXXII: Distinctio XXXII

Distinctio XXXIII: Distinctio XXXIII

Distinctio XXXIV: Distinctio XXXIV

Distinctio XXXV: Distinctio XXXV

Distinctio XXXVI: Distinctio XXXVI

Distinctio XXXVII: Distinctio XXXVII

Distinctio XXXVIII: Distinctio XXXVIII

Distinctio XXXIX: Distinctio XXXIX

Distinctio XL: Distinctio XL

Distinctio XLI: Distinctio XLI

Distinctio XLII: Distinctio XLII

Distinctio XLIII: Distinctio XLIII

Distinctio XLIV: Distinctio XLIV

↑ Top of work