Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale

First published 1906

Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.


Introductio I: Praefatio

Prooemium

Sectio I: Ethica generalis

Liber I: Liber primus. De elementis et condicionibus naturalibus actus humani

Liber II: Liber secundus. De attributis moralibus actus humani

Liber III: Liber tertius. De norma completa actuum humanorum seu de lege

Caput I. De lege generatim

Articulus 1.

Legis notio.

§ 1. Metaphysica eius analysis e conceptu obligationis petita.

219. Legis vocabulum ab aliis a legendo, quia scribi et hinc legi solet, vel a legendo, i. e. eligendo, quod iustum rerum praecipiendarum delectum supponit, vel a ligando derivatur, quia proprius legis effectus est ligare. Sed quidquid sit de vera huius nominis etymologia, certum est, a notione legis notionem ligaminis seu obligationis, quae per illam efficitur, separari non posse. Atque ita omnis lex relationem continet tum ad rem, quae ligatur, tum ad rem, circa quam vel cui haec alligatur, tum ad causam efficientem, quae ligat. Hinc ex quadruplici quasi elemento metaphysico generalis notio legis coalescit: ex idea ligaminis seu obligationis, subiecti quod obligatur, obiecti sive materialis sive formalis, ad quod obligatur et causae efficientis, per quam obligatur. Quibus singulis perpensis legis iusta definitio efflorescit.

220. Ad hoc in mentem revocanda sunt, quae a principio huius tractatus de rerum omnium creatarum communi destinatione monuimus, qua nimirum singulae, dum pro sua natura ad fines proprios motu naturali contendunt, simul ad finem aliquem supremum et communem conspirare Deumque glorificare debent, pro mensura naturae et gradu, quem quaelibet in mirifico illo ordine occupat. Deus est, qui hunc ordinem statuit, qui eum etiam conservat et exsequitur tamquam primus motor, sed non sine cooperatione causarum secundarum. Indigent igitur omnes res creatae aliquo ligamine, quo pro gradu suo ad eundem ordinem alligentur, ne ab eius unitate seu a fine communi desciscant. Atque in hoc ipso ligamine obligatio latissime sumpta consistit. Eo sensu igitur obligatio ad omnes et singulas res creatas extenditur. Neque aliam posse esse causam primam obligantem nisi solum Deum, non minus perspicuum est, quam obiectum formale et finem essentialem obligationis omnis esse ordinem rerum a Dei sapientia et sanctitate intentum (cf. n. 7—10).

221. Sed ligaminis illius ratio essentialiter diversa est in creaturis rationalibus et creaturis ratione destitutis. Hae nimirum ad complendum ordinem ducuntur determinatione physica, illae autem ad ordinem ducere semetipsas debent, unde ipsarum naturae convenit ita ligari, ut, quamvis ligatae, libertate tamen non priventur. Illud obligationem physicam, hoc moralem constituit. Ordo ad quem efficiendum illa proxime spectat, ordo physicus est, altera autem immediate ad ordinem moralem efficiendum et conservandum refertur; illa per leges physicas, haec per leges morales efficitur. Sed hic de morali tantum obligatione dicere ad nostrum propositum pertinet.

222. Moralis obligatio, quae etiam simpliciter obligatio dicitur, id habet prae omni alio ligamine proprium, quod inducit necessitatem non physicam, sed moralem, i. e. talem, quae spirituali naturae sit accommodata ac proin liberam actuum suorum potestatem animo non auferat. Talis autem nulla concipi potest necessitas nisi disiunctiva, talis nimirum, qua ens rationale ad ordinem supremum creationis non minus quidem ac ens irrationale simpliciter adstringatur, ita tamen, ut libertati relinquatur spatium aliquod electionis circa modum, quo potius illum ordinem a se compleri velit; vel Dei in natura rationali benevolam directionem ad proprium summum bonum libere sequendo, vel eandem cum proprio summo malo spernendo indeque iustam ordinis reactionem subeundo.

Unde concludimus:

223. I. Obligationem moralem vinculum esse non mere logicum, quo intellectus in iudicando adstringitur, sed vinculum practicum, i. e. tale, quo ipsa voluntas ad ordinem aut libere prosequendum aut necessitate subeundum ligetur; — idem tamen vinculum voluntatem liberam attingere non posse nisi mediante intellectu. i. e. ope iudicii practici rationis, quo motivum suppeditatur voluntati eam moraliter ligans.

Et vero ad hoc rationis iudicium, quod voluntati se instar imperativi exhibet eique electionis terminum aliquem tamquam morale debitum (ein Sollen, eine Pflicht) proponit, requiritur ut ab intellectu percipiatur duplex obiectiva necessitas: a) necessitas finis in se et ratione sui; b) necessitas medii (in libera hominis potestate positi) ad eundem finem complendum. Finis iste ratione sui necessarius formaliter non nisi unus est, scilicet ordo operabilium universalis, qui est essentiale obiectum rationalis cognitionis (vide n. 45 184) et qui cum eadem evidentia, cum qua a nobis percipitur, simul percipitur ut necessarius, i. e. tamquam essentiale obiectum rationalis voluntatis quemadmodum, idem est obiectum necessarium sanctissimae Dei voluntatis. Medii autem necessarii rationem habet actio vel omissio, quae ad illum ordinem comparata intellegitur ad eius integritatem necessario pertinere. Hac igitur duplici necessitate cognita non potest non oriri rationis practicae dictamen ineluctabile, hoc vel illud faciendum, aliud vero omittendum esse. Unde recte Taparellius moralem obligationem definit: „aliquod debitum rationale ex necessitate finali, i. e. ex necessaria connexione mediorum cum fine necessario resultans.“

224. II. Quamvis obligatio non nisi ope iudicii practici rationis induci possit, tamen momentum proprie obligans, seu id, quo voluntas libera moraliter adstringitur, non est activitas rationis illud iudicium efformantis, sed est ipsa necessitas disiunctiva obiective existens et logice anterior, quam ratio per suam activitatem non facit, sed existentem cognoscit.

225. III. Quodsi haec necessitas respectu alicuius actionis vel omissionis cognoscitur esse fundata in ordine rerum essentiali, ita ut independenter a quacumque voluntate libera, sive creata sive increata, subsistat, constituit obligationem naturalem. Si autem est contingenter et libere inducta, obligatio inde resultans dicitur positiva. — Utriusque obligationis causa efficiens primaria sola Dei voluntas esse potest, supremi et absoluti ordinatoris rerum. Sed aliter est causa obligationis naturalis, aliter positivae. Prior immediate a divina voluntate hypothetice (sub hypothesi creationis) necessaria descendit; altera immediate vel a libera voluntate divina vel a voluntate creata in partem aliquam cooperationis cum Deo ordinatore mundi moralis vocata oriri potest. Hoc altero casu proxima et immediata causa efficiens obligationis positivae est rationalis voluntas creata qua fungens divina legatione, mediata autem et prima Dei voluntas illam auctoritatem creaturae communicans.

Itaque ratione originis de essentia est obligationis moralis, ut procedat a voluntate a) rationali, quia haec sola capax est ad finem ordinandi, b) iis, qui obligandi sunt, superiori sive per se et absolute, quod soli Deo convenit, sive vi potestatis communicatae.

226. IV. Obiectum formale et finis internus omnis obligationis moralis est rectus ordo moralis, quo rationalis creatura tum secundum suam relationem ad finem ultimum, tum intuitu huius finis omnibus communis etiam secundum suas relationes ad alias creaturas recte disponitur. Verum pro diverso gradu huius ordinis obligatio proxime et directe referri potest vel ad ordinandas individuas personas secundum ordinem individualem, vel ad socialem aliquam unitatem secundum ordinem socialem, vel ad omnium totalitatem secundum ordinem universalem. Dixi directe; nam indirecte et remote omnis obligatio respicit ordinem universalem, quia semper saltem remote intuitum habet ad finem ultimum communem, qui solus est ratione sui necessarius.

227. V. Hinc colligitur, in obligatione, sicut universim vinculum ordinis pro creaturis rationalibus, ita praecipuo quodam modo et proprie vinculum ordinandae communitatis situm esse, quo haec et singula eius membra ad finem communem (bonum commune) recte disponantur.

Est ergo actus obligandi, quoties ordinem communitatis directe respicit, exercitium potestatis (auctoritatis, iurisdictionis) in membra eiusdem communitatis, ab eo dimanans, qui huic tamquam ordinator ad bonum commune praeest vel per se, quod soli Deo competit, vel qua vices gerens Dei.

228. VI. Omnis obligatio proin dupliciter accipi potest, aut prout est in obligato aut prout ab ordinante seu obligante emanat; sub priori respectu passiva, sub altero activa dicitur.

Porro haec ipsa legis elementa, quae e fundamentalibus ordinis rationalis conceptibus a priori et analytice eruimus, iam iam synthetice quoque in legis notione ac definitione vulgo tradita recognoscere et verificare licet.

§ 2. Legis definitio.

229. Lex secundum significationem obviam ad obligationem se habet ut causa proxima ad suum effectum. Eadem tamen pro latiore aut strictiore acceptione in usu vulgari diversum aliquando sensum admittit.

Lex latissime accepta „regulam aliquam et mensuram denotat actuum, secundum quam inducitur aliquis ad agendum vel ab agendo retrahitur“. Et sic legis nomen extendi potest etiam ad agentia, quae naturae necessitate ad suos actus determinantur, quare et horum regulae leges physicae vocantur.

Sed etiam prout solis agentibus rationalibus lex applicatur, iterum latius aut strictius sumi potest. Latius dicta pro qualibet regula practica usurpatur, quo sensu omnis ars suas leges habet. Magis proprie solam regulam et mensuram actuum humanorum qua talium denotat, cuius proin effectus proprius sit obligatio moralis.

Verum haec ipsa legis significatio adhuc vel arctioribus vel laxioribus limitibus circumscribitur. Etenim vel sub legis nomine etiam „praeceptum“ comprehenditur, i. e. lex particularibus personis, aut communitati quidem, sed transitorie et pro casu particulari imposita; vel lex a praecepto distinguitur, et tum ad solam communitatem respectu finis communis ac proinde stabiliter ordinandam refertur.

230. Hoc ultimo sensu strictissimo et maxime proprio intellecta lex a S. Thoma definitur: „quaedam ordinatio rationis ad bonum commune et ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata.“

Quattuor in hac definitione momenta consideranda veniunt:

a) Dicitur: ordinatio rationis, ut significetur eius origo. Nempe „regula et mensura humanorum actuum“ non potest nisi a ratione procedere. „Rationis enim est, ordinare ad finem.“ Iam vero legis est scopus, actus humanos ordinare, i. e. ita dirigere, ut ad finem obtinendum conducant; lex ergo a ratione procedit. — Sed a ratione procedit non quomodocumque, sed tamquam aliqua eius „ordinatio“, quae designat voluntatis rationalis actum seu decretum, i. e. iussionem legislatoris secundum ductum rationis.

b) ad bonum commune; ut distinguatur lex a praecepto, quod, ut supra monuimus, non toti communitati, sed particularibus personis aut pro casu particulari imponitur, et etiam a privato homine imponi potest, qui aliquo dominio ornatus sit. Quare et finis, quem praeceptum spectat, non necessario bonum totius communitatis esse debet; id ipsum autem de essentia est legis. In hac obiectiva relatione legis ad bonum commune legis iustitia praesertim continetur, quae propterea inter essentiales legis condiciones recte recensetur.

c) ab eo, qui curam communitatis habet. . . . Nam ut monet S. Thomas: „Lex proprie, primo ac principaliter respicit ordinem ad bonum commune: ordinare autem aliquid in bonum commune est vel totius multitudinis vel alicuius gerentis vicem totius multitudinis, et ideo condere legem vel pertinet ad totam multitudinem vel pertinet ad personam publicam, quae totius multitudinis curam habet, quia et in omnibus aliis ordinare in finem est eius, cuius proprius est finis.“ De quo loco notandum est: per „multitudinem“ non quamlibet turbam hominum, sed corpus sociale iam unitum et vitaliter constitutum designari; et „vicem gerere multitudinis“ ex mente S. Doctoris aliud non significare, quam id, quod statim subiungit: „multitudinis (societatis) curam habere“, et eatenus nomine multitudinis res ipsius (non sibi proprias) curare, quod utique omni legislatori incumbit, quamvis ratione potestatis non multitudinis, sed Dei vices gerat. Namque ad Deum, auctorem naturae, eodem passim docente S. Thoma, per essentiam pertinet, mediate vel immediate universum mundum moralem ordinare.

d) promulgata. Imperare enim idem est ac subditos ad convenientem ordinem obligando applicare; applicatio autem eiusmodi in subiecto intelligente aliter fieri nequit nisi mediante cognitione et hinc per manifestationem authentice factam seu per promulgationem.

Eadem legis elementa, quae totidem eius condiciones essentiales constituunt, Suarez quoque, licet sub alia verborum formula, complectitur, hanc legis definitionem proponens: „Lex est commune praeceptum, iustum ac stabile, sufficienter promulgatum.“

231. Corollarium. Ex dictis facile intellegitur, qua ratione consilium a lege differat. Quamvis enim consilium in eo cum lege conveniat, quod inducere ad agendum secundum rationem velit, in eo tamen maxime ab eadem distinguitur, quod nullam moralem operandi necessitatem adeoque nullam obligationem imponit.

232. Scholium. De promulgatione a nonnullis dubitatum est, utrum verius de essentia legis esse dicatur, an potius eius tantum requisitum necessarium, ut suam efficaciam externam habere possit. — Difficultatem aliquatenus movit „lex aeterna“, de qua infra dicendum erit, et quae tametsi nullam (saltem externam) habeat promulgationem, nihilominus communiter lex vocatur. — Verum, ut Suarez sapienter monet, duplex status legis distinguendus est, „unus est mere interior, prout lex consideratur in mente legislatoris, alius est exterior, prout lex existit extra legislatorem, vel in ipsis subditis vel in aliquo signo manifestante voluntatem legislatoris. Promulgatio ergo, ut ex vi ipsius vocis constat, dicitur respectu legis externae; nam dicit publicationem legis, per quam possit a subditis cognosci. Lex autem aeterna tantum dicit legem in mente Dei conceptam, et ideo non potest eadem ratio promulgationis ad eam applicari.“ Qualis autem illi conveniat, infra examinandum erit. Itaque considerando legem secundum eius statum externum sufficiens promulgatio procul dubio „de ipsa ratione legis esse“ censenda est. Quam sententiam affirmans S. Thomas auctoritatem quoque Gratiani invocat dicentis: „tunc leges institui, quando promulgantur, firmari autem, quando moribus recipiuntur“.

Plura alia, quae de ratione legis generatim vel de eius requisitis in quaestionem vocari solent, specialius ad legem humanam pertinere ad eamque aptius referenda videntur.

Articulus 2.

Ratio distinguendi leges.

§ 1. Distinctio a diversis legis actibus petita.

233. Prima distinguendi ratio, quae in consideranda lege occurrit, non ad diversas legis species, sed ad diversos legis effectus vel actus refertur, secundum quos ipsa lex varios modos et varias denominationes sortitur. Scilicet praeter effectum principalem et adaequatum legis, qui est obligatio, quattuor particulares effectus vel potius actus enumerari solent: praecipere, prohibere seu vetare, permittere et punire, et secundum eosdem distinguitur lex praecipiens (affirmativa), vetans (negativa), permittens et puniens.

Omnes isti actus proprie in ipsa obligatione continentur nec aliud designant quam varios modos, quibus ipsa obligatio humanam activitatem attingere potest, simulque diversos modos contra eandem peccandi.

234. Itaque quatenus obligatio inducit ad aliquos actus ponendos, dicitur praecipiens seu affirmativa; quatenus inducit ad certos actus omittendos, est vetans seu negativa; contra priorem omissione, contra alteram positione actus peccatur. Porro utut formaliter eadem utriusque sit vis obligandi, materialiter tamen diversam efficaciam habent, secundum pervulgatum in iure axioma:

„Lex affirmativa obligat semper sed non pro semper, lex negativa vero semper et pro semper.“

Utraque obligat semper, ex quo lata est et quamdiu durat, quia obligatio effectus naturalis est omnis legis, qui deficere nequit, nisi ipsa lex esse desierit. Affirmativa dicitur non pro semper obligare, quia non obligat pro singulis momentis, sed solum pro certo tempore, pro quo imposuit operandi onus; contra lex negativa insuper pro semper obligat, quia negatio, quam includit, pro omni tempore sicut secundum totam extensionem prohibitionis suae enuntiatur, et praeceptum, ne omnino aliquid fiat, aequivalet huic: ne ullo tempore fiat.

235. Permittere non semper et sub omni respectu est effectus legis. Dicitur enim aliquid permitti duplici modo: vel per solam negationem obligationis, qua illud sive praeceptum sive prohibitum sit, et hoc modo permissio non est effectus legis, sed potius effectus ipsius absentiae legis; vel dicitur permitti positive, i. e. per actum voluntatis, quo legislator vult nec praecipere nec prohibere; et hic solus modus permissionis effectibus legis adnumerari potest. Distingui pariter debet permissio facti et permissio iuris; prior non excludit rei prohibitionem, sed solum significat aliquem actum a legislatore non impediri, cum impediri posset, proinde neque ipsius legis effectus est; sic Deus permittit peccata fieri, quae prohibet et quae non impunita relinquit. Permissio iuris autem proprie ad legem pertinet, quia denotat negationem vel suspensionem ipsius obligationis respectu illius, cui aliquid permittitur. Haec permissio, quotiescumque positive permittentis decreto fundatur, semper cum aliqua obligatione coniungitur, quamvis non eius, in cuius favorem aliquid permittitur. Obligat enim alios, ne illum in re permissa impediant, et iudicem, ne ob eam causam violatae legis reum pronuntiet.

236. Effectus denique, qui punitione consistit, duplici modo a lege producitur: primo quidem per ipsam culpam, quae est ratio punitionis, quatenus a lege pendet, ut transgressor legis reatum poenae incurrat; altero modo, prout consideratur ipsa poenae taxatio aut etiam actualis inflictio, quae aliquando immediate a lege efficitur, ita ut eius virtute ipso facto transgressionis poena incurratur; aliquando mediate tantum, dato mandato iudici, ut poenam delicto congruam ipse statuat.

Recensiti quattuor effectus, quamvis omnes ad legem indeterminate sumptam pertineant, non tamen omnes singulis legibus conveniunt.

§ 2. Distinctio legum a diversitate specifica.

237. Ita leges dividuntur:

  1. Generalissime: in legem aeternam et leges temporales seu in tempore latas. Non minus vere tamen lex aeterna commune omnium legum temporalium exemplar ac principium dicitur.

  2. Ratione auctoris immediati: in divinam et humanam.

  3. Ratione fundamenti simul et promulgationis: in naturalem et positivam.

Porro lex positiva iterum distinguitur divina et humana. Haec ipsa demum est ecclesiastica vel civilis, prout ab auctoritate humana ecclesiastica vel civili fertur.

Hoc loco de lege aeterna et naturali tantum prae ceteris diligentius agendum est; quibus nonnulla generaliora de lege positiva sive divina sive humana subiiciemus. Quippe de lege divina positiva in particulari disserere ad propriam theologiae provinciam pertinet; in particulares autem legum humanarum rationes investigare magna ex parte scientiae iuris civilis et ecclesiastici proprium est; quatenus vero idem iuris naturalis interest, in speciali potius parte huius operis tamquam in loco sibi congruo complendum erit.

Caput II. De lege aeterna eiusque temporali per legem naturalem promulgatione

Caput III. De lege positiva

Liber IV: Liber quartus. De subiectiva hominis informatione morali

Sectio II: Ius sociale in genere

↑ Top of work