Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale

First published 1906

Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.


Introductio I: Praefatio

Prooemium

Sectio I: Ethica generalis

Liber I: Liber primus. De elementis et condicionibus naturalibus actus humani

Liber II: Liber secundus. De attributis moralibus actus humani

Liber III: Liber tertius. De norma completa actuum humanorum seu de lege

Liber IV: Liber quartus. De subiectiva hominis informatione morali

De subiectiva hominis informatione morali.

Prologus.

302. Parum iuvaret, qualitates morales actuum humanorum ex obiectivis rerum principiis investigasse atque obiectivas agendi normas vi legis aeternae firmas theoretice cognovisse, nisi praeterea de modo et condicione constaret, qua ipsum subiectum agens in individuo ex illis moraliter informari possit ac debeat. Sunt autem potissimum duo, quae in homine ad hanc subiectivam informationem concurrunt: alterum est uniuscuiusque conscientia, qua obiectiva ordinis moralis regula in subiecto primum recipitur et individuae activitati applicatur, alterum in liberae voluntatis habitudine (sive positiva sive negativa) ad eandem conscientiae regulam consistit, unde in subiecto morales qualitates oriuntur, quae vulgo virtutes et vitia audiunt.

Itaque ipsa res huius libri partitionem quam sequamur insinuat, primum quidem conscientiae, deinde virtutum ac vitiorum moralium explanationem deposcens.

Caput I. De conscientia seu de subiectiva legis applicatione

303. Ut obiectiva obligandi vis, qua lex naturalis et hac mediante etiam lex positiva praedita est, revera seu in „actu secundo“ suam efficaciam ad obligandos homines exercere possit, non sufficit eius promulgatio ex parte legislatoris, per quam subditis eius cognoscendae generatim copia datur, et quae per se ad ipsam obiectivam rationem legis pertinet; sed opus est insuper, ut lex singulis subditis obligandis subiective innotescat et tamquam agendi regula in individuo applicetur. Hoc officio ex naturae instituto fungitur uniuscuiusque conscientia.

Articulus 1.

Generales de conscientia notiones.

§ 1. Definitio.

304. Conscientiae nomen varie accipitur: 1. pro sensu intimo, quo nobis conscii sumus, nos existere, intellegere, agere etc.; 2. pro ipsa anima sibi conscia, quo sensu de conscientia munda vel immunda loquimur; 3. pro synderesi, i. e. habituali cognitione universalium principiorum practicorum in genere morum, e. g. Deus colendus, parentes honorandi, nemini faciendum, quod tibi fieri nolles etc.; 4. pro iudicio practico de morali qualitate, liceitate vel illiceitate particularium actionum vel omissionum nostrarum, sive praeteritae sint, sive actu praesentes sive futurae. Hoc modo accepta conscientia, quoties respicit actus futuros, qui in deliberationem vocantur, quasi ducis et monitoris, si refertur ad actiones praeteritas aut comitatur praesentes, interni iudicis officio fungitur. 5. Strictissime sumitur pro dictamine seu iudicio practico in genere morum, quod immediate versatur circa particularia, quae a nobis agenda vel omittenda sunt. Hac ultima tantum acceptione conscientia proprie et stricte legis applicatio dici potest, quamvis per se non differat ab illa, quae pro actionibus praeteritis simul cum approbatione vel condemnatione interna sanctionem quoque legis denuntiat. Eo igitur potissimum sensu de illa hoc loco nobis agendum est. Ita accepta conscientia apte definitur: Iudicium practicum dictans aliquid a nobis esse faciendum ut praeceptum vel omittendum ut prohibitum vel nostro arbitrio permissum ut licitum.

305. Itaque legis applicatio proxima, quae ope conscientiae fit, tota in activitate rationis consistit, qua ipsa cognoscens tum legem seu normam generalem agendi, tum naturam actionis, quae in deliberatione versatur, per conclusionis practicae deductionem de actionis conformitate vel difformitate cum lege et de practica necessitate inde resultante pronuntiat. Quare conscientia aliud non est quam cuiusdam syllogismi conclusio, quem ratio secum tacite instituit, et cuius maior continet principium aliquod generale seu legis praeceptum vel prohibitionem cognitam, minor autem est aliqua enuntiatio facti, qua haec vel illa actio vel omissio hic et nunc voluntati proposita iudicatur sub eadem illa lege implicite aut virtualiter comprehendi vel secus.

Inde vero facile intellegitur, conscientiam omnes intelligentiae limites et accidentales defectibilitates participare, et non minus quam illa tum ad obiectivam veritatem tum ad certitudinem variam habitudinem induere posse.

§ 2. Distinguendae conscientiae modus.

306. Conscientia pro vario respectu varie distinguitur:

  1. Ratione conformitatis cum lege applicanda est vel recta (vera) vel erronea (falsa), et haec iterum vel invincibiliter vel vincibiliter erronea. (Cf. quae superius n. 116 dicta sunt de ignorantia vincibili et invincibili.)

  2. Ratione firmitatis interni assensus est a) certa, quando mens, rationibus tamquam sufficientibus perceptis, sine errandi formidine conclusioni practicae inde deductae adhaeret; b) dubia, cum animus inter duas partes contradictionis practicae anceps fluctuat neutri assentiens; eadem subdividitur vel negative vel positive dubia, prout vel nulla suppetunt motiva positivi assensus sive pro parte affirmativa sive pro negativa, vel suppetunt ex utraque parte pro subiectiva appreciatione aequalia, aut saltem eiusmodi, quae pro alterutra parte certum assensum excludunt; c) probabilis, si mens ex gravibus momentis, sed non absque omni prudenti formidine de veritate oppositi, aliquod nihilominus iudicium amplectitur. Itaque probabilis conscientia, quamdiu talis manet, a conscientia dubia late sumpta nonnisi gradu differt eiusque condiciones omnes participat. Recte tamen a conscientia dubia proprie dicta distinguitur, cum haec iudicii in deducenda conclusione suspensionem atque ita absentiam conscientiae potius quam veri nominis conscientiam designet, probabilis vero conscientia aliquod iudicium practicum, quamvis non certum, supponat.

  3. Ratione status habitualis distingui solet conscientia tenera, laxa et scrupulosa, cui etiam perplexa adnumerari potest. Is qui etiam in rebus minoris momenti de honestate et inhonestate actuum sollicite et accurate iudicare et huic iudicio obtemperare solet, teneram — qui ex levioribus momentis obligationem aut praevaricationem non subesse temere opinatur, laxam — qui ob rationes fere nullius ponderis merasque apparentias modo adesse obligationem aut peccatum, ubi non est, modo gravius esse, quam reapse est, suspicari consuevit; scrupulosam conscientiam habere dicitur. Perplexa denique conscientia vocatur, qua mens ita inter duas partes contradictionis practicae anxia haeret, ut ex utraque parte peccatum timeat.

Articulus 2.

Quae sit obligatio sequendi conscientiam.

307. Huic quaestioni ut pro instituti nostri limitibus, quantum satis est, respondeamus, praecipuas hac de re practicas regulas subiiciemus in ipsa conscientiae notione et eius relatione ad legem moralem fundatas, cuius illa proxima unicuique interpres ex auctoris naturae consilio esse debet; interim longiores et subtiliores de hoc argumento disquisitiones ex historica lite circa systema probabilismi, quod vocant, in scholis suscitatas ad theologiam moralem remissuri.

§ 1. In hypothesi conscientiae certae.

308. Thesis XXXIV. Dictamen conscientiae certae aliquid ut prohibitum vel praeceptum denuntians sequi unusquisque tenetur; idque semper, etiamsi ea forte invincibiliter erronea sit.

Probatur pars I. Conscientia certa ex sua notione et naturali destinatione aliud non est quam ipsa lex certo nobis cognita et ad casus individuos applicata; tum saltem manifeste hac auctoritate pollet, cum supponitur esse recta. Nam voluntas, cum sit facultas caeca, aliter obligari per legem non potest, nisi mediante ratione seu conscientia. Atqui lex certo cognita nostram voluntatem sibi obligatione devincit. Ergo conscientiae certae dictamen, saltem quoties simul rectum est, non potest non eandem quam lex ipsa obligationem imponere.

Probatur pars II. „. . . etiamsi invincibiliter erronea sit“.

Argum. I. Quamvis in legis applicatione particulari secundum condicionem creatae intelligentiae etiam invincibilis error per accidens evenire possit, numquam tamen, sive ignorantia sive errore, ex corde hominis ratione utentis deleri poterit illa essentialis legis promulgatio, quae supremis eius principiis constat, quibus scilicet unusquisque se obligatum intellegit, vitare, quantum a libero suo arbitrio pendet, malum et facere bonum, quod ad rectum moralem ordinem apparet necessarium. Haec legis summa unicuique non minus certo quam secundum obiectivam veritatem innotescit (n. 270, 271). Atqui vi huius dictaminis conscientiae certae et rectae unusquisque obligatur sequi conscientiam etiam invincibiliter erroneam.

Prob. minor. Homo, quantum ab ipsius arbitrio pendet, eatenus rectum ordinem servat seu malum vitat et bonum necessarium amplectitur, quatenus eius voluntas conscientiae dictamini certo aliquid prohibenti vel praecipienti sese conformat, sive illud verum sit sive invincibiliter erroneum; — voluntas enim, per se caeca facultas, alio modo ad recte agendum duci non potest, nisi secundum id, quod illi ab intelligentia proponitur. — Ergo eo ipso, quod per conscientiam certam et veram unusquisque tenetur rectum rationalem ordinem seu legem naturae generaliter, quantum a suo arbitrio pendet, adimplere, tenetur quoque sequi conscientiam certam etsi invincibiliter erroneam, ut patet ex probata prima parte theseos.

Argum. II. Ex conceptu peccati formalis.

Peccatum formale seu malitia actionis homini imputabilis eatenus contrahitur, quatenus voluntas malum morale qua tale cognitum libere amplectitur (cf. n. 197). Atqui quoties aliquis agit contra dictamen conscientiae certae, etsi forte invincibiliter erroneae, libera voluntate aliquod obiectum amplectitur, quod in eius cognitione est malum, et committit formale peccatum. Ergo obligatione adstringitur, illi dictamini se conformare. — Idcirco S. Thomas de eadem re disserens non dubitat affirmare: „Dicendum quod simpliciter omnis voluntas discordans a ratione, sive recta sive errante, semper est mala.“ Atque id ipsum Apostolus (Rom 14, 23) dicit cum ait: „Omne, quod non est ex fide (i. e. quod fit contra conscientiam), peccatum est.“

309. Corollaria. I. Conscientia humanorum actuum regula proxima seu immediata recte dicitur, sed hanc suam efficaciam non nisi legis vel verae vel putativae nomine et auctoritate exercet.

II. Hinc eodem titulo, quo conscientiam sequi obligamur, tenemur quoque, quantum id a nostra cura dependet, conscientiae rectitudini prospicere, et proinde unusquisque debet

a) officia, tum quae omnibus communia, tum quae sibi sunt particularia, cum ea sollertia investigare, quae aetati, statui, muneri ceterisque vitae condicionibus respondet;

b) quoties in agendo de honestate actus dubitatio animum subit, in lege investiganda vel rite applicanda eam diligentiam impendere, quam res, tempus, vires et reliqua adiuncta postulant.

III. Conscientiam actu vincibiliter erroneam, quae circa actionis aut omissionis honestatem vel inhonestatem versatur, neque temere sequi neque ei cum periculo obiectivae inhonestatis dissentire licet; sed urget ante omnia obligatio depellendi liberam causam erroris. Illam enim sequendo peccat contra obligationem in praecedenti corollario notatam; illi contrarium agendo propterea delinquit, quia actionem hic et nunc malam a se existimatam committit.

Notanda ad solvendas difficultates.

    1. Deus malum materiale, quod ex dictamine conscientiae invincibiliter erroneae sequitur, non formaliter praecipit ut tale, neque intendit, sed permittit tamquam per accidens conexum cum ipsa limitatione intelligentiae humanae, quam utique sapienter intendit, immo creando non potuit non velle.
  1. Actus, qui ex conscientia ita errante ponitur, in quantum legi ex obiectiva sua ratione difformis est, non est humanus, siquidem deficiat primum et essentiale requisitum, cognitio; unde quamvis in abstracto peccatum sit, in concreto, i. e. relate ad concretam voluntatis determinationem, nullam peccati rationem habere potest. Neque ergo in tali casu Deus peccatum praecipere neque homo ad peccatum obligari dicendus est. Quare apposite ad eandem apparentem difficultatem observat Suarez: „(in tali casu) homo formaliter non obligatur ad malum, sed ad bonum; unde si quid malitiae videtur reperiri in exteriore actu, est materialiter, ut est quoddam materiale obiectum, non vero, quatenus est actio humana. Unde etiam non proprie sequitur, obligari hominem contra legem Dei, cum obligetur ad actum virtutis. Materialiter autem videtur esse obligatio contra quandam Dei legem, quae tunc non obligat, quia excusatur homo per ignorantiam et per aliam fortiorem Dei legem, oboediendi prudenti conscientiae.“

§ 2. In hypothesi conscientiae dubiae vel probabilis.

311. Thesis XXXV. Ad honeste e conscientia agendum requiritur et sufficit conscientiae dictamen moraliter certum.

Praenotanda. 1. Probe distinguendum est dictamen conscientiae in sensu stricto acceptae a iudicio rationis remoto practico, quod etiam in genere morum speculativum dicitur. Videlicet in hac thesi tantum de priore agitur, quod semper dictamen rationis ultimum practicum denotat. 2. „Moraliter certum“ dicitur dictamen seu iudicium rationis, quod sua proportione ad motivum omnem prudentem formidinem errandi excludit.

Probatur pars I. „Requiritur . . .“

Quoties dictamen conscientiae circa actionem particularem ex legis obligatione vel suscipiendam vel omittendam morali certitudine caret, i. e. quoties est dubium vel nonnisi probabile, non excludit prudentem formidinem de inhonestate actionis. Atqui cum actuali prudenti formidine, ne inhonestum sit quod agimus, agere nefas est.

Prob. minor. Procul dubio nefas est, deliberate spernere legem, ea videlicet voluntatis dispositione actuali, ut quantum ab ipsa pendeat, aeque parata sit, inhonestatem ac honestatem amplecti. Atqui qui cum practico dubio temere alterutram partem eligit, in illa animi dispositione versatur et legem spernit. Ergo requiritur dictamen saltem moraliter certum.

Probatur pars II. „Sufficit . . .“

Nemo ad ea, quae praestare nequit, obligari censendus est. Atqui nisi ad honeste agendum sufficeret dictamen conscientiae moraliter certum, teneremur ad ea, quae praestare non possumus. Metaphysica enim certitudo, nisi de primis et generalibus legis naturalis principiis et de iis, quae inde immediate et cum evidentia deducuntur, haberi omnino nequit. Ergo vel in iis omnibus, quae concretam principiorum applicationem spectant, voluntatis determinatio est perpetuo suspendenda, quod non minus absurdum quam impossibile est; vel censeri debet dictamen conscientiae moraliter certum sufficere, ut ex eo honeste prudenterque agamus.

312. Corollaria. I. Qui in dubio practico (etsi cum probabili iudicio de alterutra parte) versatur, debet, si quo modo potest, illud sibi resolvere; si id nullo modo potest, ab amplectenda alterutra parte abstinere tenetur, aut actionem, si res patitur, suspendere, aut eligere partem tutiorem, i. e. eam, qua obligationi, si forte existat, satisfiat. De dubio nempe practico in specie valet axioma: „In dubiis tutior pars est eligenda“.

II. Modus solvendi dubium practicum directus et proxime adhibendus in eo situs est, ut studiosa investigatione conemur dissolvere dubium remotum seu speculativum, unde illud emanat. nempe ad examen revocando utramque vel alterutram ex praemissis syllogismi, unde conclusio practica redditur dubia, scilicet „maiorem“, si dubium iuris (legis), „minorem“, si dubium facti fuerit.

  1. Scholium. Quae de conscientia dubia generatim valent, dubiis etiam practicis, quibus conscientia scrupulosa in rebus maxime liquidis irretiri solet, nonnisi discrete applicari possunt. Eiusmodi dubia, non tam rationibus quam lusu imaginationis fundata, plerumque interno iudicantis rationis suffragio, non obstante mentis trepidatione, tamquam imprudentia satis cognoscuntur; quo casu moralem certitudinem dictaminis conscientiae non necessario excludunt, utpote quod in iudicio rationis, non in figmento imaginationis consistit. Practice autem omni, qui hoc morbo laborat, consulendum est, ut per simplicem oboedientiam ab alterius viri prudentis ratione duci se sinat et in alieno regimine praesidium adversus propriae imaginationis ludibria quaerat.

Similia de conscientia perplexa dicenda sunt. Quodsi quis eiusmodi difficultati obnoxius irrationalem suum errorem (talis enim semper est opinio peccati a se necessario committendi) deponere nequeat et agendi necessitas urgeat, quod minus malum sibi videtur, amplectatur; sic enim vitaverit malum, quantum potuit. Si discernere minus malum etiam non potest, agat quod libuerit, nec peccatum committet, quia peccare inevitabili necessitate implicat.

§ 3. De modo indirecto deponendi dubium practicum.

A. Systema probabilismi exponitur.

314. Quodsi etiam a sapientibus adhibita diligenti consideratione dubium speculativum de re proposita plane solvi non possit et proin vel maior vel minor syllogismi, quo conscientiae dictamen per conclusionem formari debeat, relinquatur dubia vel saltem non ultra probabilitatis limites usque ad moralem certitudinem pertingens, conclusio quoque inde deducta et hinc conscientia per se et directe non magis certa esse potest. Nihil tamen impedit, quominus certis condicionibus, manente licet dubio speculativo, dictamen conscientiae practicum aliunde reddi possit certum, scilicet indirecte seu reflexe, i. e. instituto novo aliquo super conclusionem dubiam prioris syllogismi ratiocinio, quod ex alio certo et ab illa independente principio depromitur.

Inter eiusmodi principia prae ceteris hoc generale potissimum nominatur: „Non est imponenda obligatio, nisi de ea certo constet“ vel „lex dubia (non sufficienter promulgata) non obligat“.

Et haec quidem doctrina, quae servatis debitis condicionibus legitimum esse usum talis principii reflexi ad efformandam conscientiam certam docet, proprium ac genuinum fundamentum est, quo systema „probabilismi“, quod vocant, in rebus moralibus nititur.

Vel hinc satis apparet, quam longe a veritate aberrent, qui, inepta et arbitraria istius nominis interpretatione, in hoc demum situm esse hoc systema arbitrantur, quod etiam conscientiam practice dubiam, dummodo probabilis sit, licite nos sequi posse doceat, cum contra manifestum sit illud totum ex hoc ipso principio proficisci: nefas esse agere cum conscientia practice dubia seu non certa de honestate actionis. Atque ita quidem studiosae quoque calumniae, quae saec. XVII et XVIII potissimum sectae Jansenianae machinatione in idem systema congestae sunt et inde ab ignaris aut malevolis usque circumferuntur, satis semetipsas conficiunt.

Ut autem doctrinae substantia, quantum philosophiae interest, e suis rationibus intellegatur, res praeliminari aliqua illustratione indiget.

  1. Quotiescumque positive dubitatur, utrum actio aliqua vel omissio sive in abstracto sive in concreto considerata licita an vero illicita sit, sententia tam affirmans quam negans, eo ipso, quod utraque certitudine caret, plus minusve probabilis esse potest. Probabilis quippe dicitur aliqua opinio vel sententia, quatenus nititur motivo vere gravi, licet cum formidine de opposito.

Distinguuntur porro probabilitas: 1. ratione fundamenti: intrinseca et extrinseca, prout in rationibus ex ipsa rei consideratione haustis fundatur vel ex auctoritate virorum gravium oritur; 2. ratione obiecti: probabilitas iuris et facti, prout versatur circa dubiam legis existentiam vel circa dubium factum, quo lex aliunde certa ad praesentem casum applicetur. 3. Ratione gradus distinguitur: a) in se vera (solida), certa, vel contra tenuis, dubia; b) comparative ad probabilitatem sententiae oppositae: summa, maior, aequalis, minor; et eadem ratione aliqua sententia vocari solet: probabilissima (si gravissimo fundamento nititur et ideo oppositam probabilitatem aliam non admittit nisi tenuem), probabilior, aequiprobabilis, minus probabilis. — Independenter denique ab his gradibus inter sententias probabiles sibi oppositas ea dicitur „tutior“, quae favet legi vel obligationi, altera autem, quae favet libertati, „minus tuta“, etiamsi ceteroquin probabilior esse cognoscatur.

  1. Quibus praemonitis nemo non videt in rebus moralibus hanc quaestionem oriri practice gravissimam: utrum aliquando et qua condicione in casu obligationis theoretice dubiae homini liceat practice sequi sententiam probabilem, sed tutiori oppositam et faventem libertati.

Secundum varia responsa, quae successu temporis a variis data fuerunt, sequentia hac de re in scientia morali distinguuntur principia seu systemata: 1. rigorismus seu tutiorismus absolutus, qui docet semper tutiorem partem ex obligatione esse sequendam, quamdiu opposita plane certa non sit; 2. tutiorismus mitigatus seu simpliciter tutiorismus, qui eandem obligationem tamdiu saltem adesse affirmat, quamdiu sententia libertati favens non fuerit probabilissima; 3. probabiliorismus, qui „minus tutam“ prae „tutiore“ tum quidem licite assumi posse concedit, ubi illa sit hac probabilior; 4. aequiprobabilismus, qui idem tum etiam permittit, cum legi assertioni obstat sententia circiter aeque probabilis; 5. probabilismus moderatus, qui praetergrediens hanc comparativam aestimationem, per se et generatim ad licite sequendam sententiam libertati faventem aliam condicionem non requiri docet, nisi ut haec sit vere ac solide probabilis; 6. laxismus (generatim tamen non ut speciale systema agnitus), qui eandem libertatem ad omnem opinionem quomodocumque, etiam tenuiter probabilem, extendere praesumit.

Inter haec autem principia primum et ultimum, illud rigoris, istud licentiae moralis extremas partes tenens, per auctoritatem ecclesiasticam merito reprobata et proscripta sunt. Quapropter omnis disceptatio inter doctores catholicos ad reliqua quattuor restringitur; quamquam de istis etiam quae aliquando acriter agebatur controversia, nostra aetate per communem fere peritorum, immo et ecclesiae praxin vix non ut dirempta in favorem probabilismi moderati censeri potest, — moderati, inquam, i. e. debito adhibito moderamine adversus temerariae licentiae vel laxitatis abusum. Ad probabilismum vero moderatum aequiprobabilismus eatenus omnino reducitur, immo quoad principium cum eo plane identificatur, quatenus in morali aequilibrio rationum, quae pro et contra aliquam opinionem afferri possunt, praecipuum criterium situm esse agnoscit discernendae opinionis vere et solide probabilis.

  1. Quodsi enumerata systemata (secluso iam rigorismo et laxismo) secundum philosophica principia, quibus nituntur, ad invicem comparantur, nemo non videt duo tantum ex definita principii proprietate sibi opponi, nimirum tutiorismum et moderatum probabilismum. Per illum enim non sine theoretica consequentia hoc principium urgetur: in dubio etiam speculativo de aliqua obligatione semper tutius esse eligendum, ut, quantum ab homine dependeat, vitetur periculum legis violandae, utpote quod neque probabilitate neque maiore probabilitate, sed sola morali certitudine sententiae libertati faventis auferatur. — Per alterum contra opponitur: practice per se tutum esse et a peccandi periculo immune sequi sententiam faventem libertati, quamdiu assertio obligationis per oppositam solidam probabilitatem maneat vere dubia. Probabiliorismus autem, omni proprio altiore principio destitutus, inter utrumque illud oppositum mediam quandam accommodationem inducere conatur, atque ita utriusque consequentiam arbitrarie mutilando semetipsum logice destruit.

Quapropter philosophice quidem inter sola fere systemata tutiorismi et probabilismi disceptanda quaestio relinquitur. Eadem tamen nequaquam ex tota sui ratione ita sibi opponuntur, ut, iuste inter utrumque distributa rerum provincia, amice conciliari non possint. Unde systema probabilismi tamquam logice consequens et philosophice firmum ita asseremus, ut tamen principio quoque tutiorismi mitigati intra legitimum suum ambitum sua maneant iura.

B. Legitimus probabilismi usus definitur.

I. Negative:

318. Thesis XXXVI. Posthabita omni opinione etiam vere probabili practice pars tutior eligi debet, quoties dubium speculativum versatur circa medium necessarium ad finem vel effectum ex certa obligatione debitum.

Praenotanda. Praeter obligationes, quae immediate et directe vi alicuius praecepti inducuntur, aliae multae exsistere possunt, quae praeceptum mediate consequuntur et quas immediate gignit earum necessarius et indivisibilis nexus cum obligatione certa logice anteriore. Sic qui obligatur ad aliquem finem, eo ipso obligatur ad media necessaria ad eundem finem. Similiter qui tenetur vitare aliquem effectum, eo ipso et aequali obligatione tenetur omittere causam huius effectus. Huc refertur, quod in thesi dicitur: quoties dubium speculativum versatur circa medium necessarium ad finem etc., i. e. si speculative ambigitur de sufficientia vel insufficientia alicuius medii (actionis vel omissionis), quo realis adimpletio finis vel effectus certo debiti (sive positivi sive negativi) in tuto collocetur, practice non licet sequi opinionem probabilem, quae non simul sit tutior, i. e. talis, qua illi obligationi (fini realiter complendo) certius satisfiat.

Probatur. Certa et indubia obligatio, qua talis cognita, secundum dictamen rectae rationis certam quoque et indubiam adimpletionem ex parte obligati postulat. Atqui in proposita hypothesi dubium speculativum vel speculativa alterutrius sententiae probabilitas nequaquam impedit, quominus certa subsistat obligatio illum finem debitum realiter adimplendi vel illum effectum revera vitandi. Ergo in eiusmodi dubio ex dictamine rectae rationis unusquisque tenetur illi certae obligationi, quantum a sua libera electione pendet, satisfacere, i. e. practice viam tutiorem prae minus tuta, quamvis theoretice probabili aut probabiliore, eligere.

Maior argumenti patet ex iis, quae supra de conscientia certa stabilita sunt.

Minor per ipsam hypothesin satis manifesta est, quippe quae prudentem usum axiomatis „lex dubia non obligat“ plane excludit, cum lex obligans non obstante illo dubio facti certissima maneat.

Unde et consequens dubia esse non potest. Et sane, qui in tali casu id, quod securius est, cum possit, eligere nollet, speculativa forte probabilitate suae opinionis confisus, nullo modo a crimine practicae temeritatis excusari posset, quae quidem eo gravior censenda est, quo gravior finis, qui in periculum adducitur.

319. Corollarium. In particulari igitur usus probabilismi admitti nequit:

  1. ubi dubium versatur circa condicionem aut medium necessarium ipsius finis ultimi consequendi;

  2. ubi agitur de valore actus ad effectum aliquem debitum necessario requisiti, uti e. g. contingit in administratione sacramentorum;

  3. si quaeritur de iniusto damno tertii, quod forte ex actione eventurum sit. Quae consideratio non raro cum speciali ratione muneris, quod quis obeundum habet, conectitur. Ita e. g. iudex neminem positive reum declarare et poenae addicere licite potest ob solam aliquam probabilitatem culpae. Neque medico licet in curando aegroto prae remediis certis ac tutis, experimenti aut ditandae scientiae gratia, aliquo medicamento uti forte probabili quidem, verum ancipiti et periculoso.

II. Positive:

320. Thesis XXXVII. Ut aliqua actio vel omissio, de qua dubium speculativum unice circa licitum aut illicitum ratione praecepti versatur, tamquam practice non illicita prudenter aestimari possit, requiritur et sufficit vera probabilitas opinionis seu iudicii speculativi, quo illam licere affirmatur.

Praenotanda. 1. Verba huius theseos proprium materialem ambitum legitimi usus probabilismi, iam negative circumscriptum, positive definiunt. Hic nempe ad omnem casum veri dubii se extendit, quod versetur circa liceitatem vel illiceitatem alicuius actionis vel omissionis in se spectatae, seu quod idem est, circa actualem existentiam obligationis vi praecepti sive divini sive humani, qua illa prohibeatur aut praecipiatur. 2. Quid ad „veram probabilitatem“ alicuius opinionis requiratur, collige ex supra (n. 306 315) dictis. 3. Quod dicitur „veram probabilitatem requiri“ extra controversiam est et satis per se liquet; quare sola eius „sufficientia“ specialem demonstrationem deposcit. Porro notandum, hanc sufficientiam simpliciter adeoque tum etiam affirmari, cum forte opinio opposita et obligationi favens simili vel etiam maiore probabilitate pollere videatur.

Probatur. Ad honeste e conscientia agendum requiritur et sufficit illius dictamen practicum (ultimum) moraliter certum (ut iam n. 311 probatum est). Atqui sub condicione in thesi supposita ex iudicio speculativo vere probabili de actionis vel omissionis honestate seu liceitate de eadem legitime efformari potest dictamen conscientiae practicum moraliter certum. Ergo eiusmodi iudicium speculativum vere probabile sufficiens fundamentum praebet, quo et practice illud sequi licitum esse dicatur.

Prob. minor.

  1. Argumentum I (directum). Quotiescumque post diligentem investigationem etiam peritorum et consideratis in utramque partem rei adiunctis ex gravi ratione adeoque vere probabiliter iudicatur propositam aliquam actionem vel omissionem ab omni prohibitione liberam et hinc obiective licitam esse, eo ipso lex opinata, quae pro iudicio contrario perhibetur, iis ad quos pertinet, plane incerta est et invicte dubia; neque talis esse desinit, quod ipsa quoque simili vel forte etiam maiori probabilitate niti videatur. Moralis enim certitudo non compatitur veram probabilitatem sibi oppositam.

Atqui ex lege invicte dubia haec resultat conclusio certa: eam quoad vim obligandi esse nullam. Valet enim axioma non solum philosophice, sed etiam iuridice certum: „Lex dubia non obligat“ vel, ut loquitur S. Thomas: „Nullus ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia illius praecepti.“ Quod quidem non tam probatione quam explicatione indiget. Nimirum

  1. De ratione legis actu obligantis est ut sit sufficienter promulgata. Quapropter utcumque lex aliqua forte obiective in mente legislatoris exsistat, in ordine ad obligandos subditos vi propria legis caret seu non exsistere censenda est, quamdiu sufficienter promulgata non sit, id quod in praesenti hypothesi manifeste locum habet.

  2. Obligatio moralis consistit in necessitate morali practica non qualicumque, sed tanta, quanta cum libertate creaturae rationalis componi potest, i. e. necessitate vera quidem et ineluctabili, sed disiunctiva. Et pro hac ipsa sua natura obligatio attingere voluntatem et hinc subiective exsistere non potest nisi mediante intellectu seu ratione, quae est a Deo ipso ordinata praeco et proxima interpres obiectivi rationalis ordinis ex Dei voluntate servandi. Est igitur obligationis moralis necessaria condicio, ut ratio cognoscat illam necessitatem, non ut arbitrarie suppositam, sed ut obiective existentem; quae quidem duplex est, scilicet necessitas finis (recti ordinis rationalis) et necessitas medii (actionis vel omissionis) ad eundem finem (222 sqq). Atqui cum rationali illo et invicto dubio, quod supponimus, haec necessaria condicio obligationis simul constare plane non potest.

Ergo ex supposito iudicio vere probabili, mediante isto principio reflexo, practicum iudicium moraliter certum in favorem libertatis efformari potest contra quamlibet opinionem vere dubiam legis sive praecipientis sive prohibentis.

  1. Argumentum II (indirectum). Ad infirmandam vim huius conclusionis vix quidquam apparenter fortius afferri posse videtur, quam axioma illud iuris canonici, quod invocant tutioristae: „In dubio partem tutiorem esse sequendam“ seu, quod eius pro praesenti materia simul rationem reddit: „Contra imminentem probabilitatem committendi peccati semper tutius esse eligendum“ — propter legem scilicet minime dubiam, „vitandi periculum peccati“. Et sane, si eiusmodi axioma in quolibet dubio, etiam speculativo de licito vel illicito, tamquam principium reflexum pari aut etiam potiore iure invocari posset, principium reflexum probabilismi suo vigore privaretur. Iam vero illud iuris axioma ex legitima eius interpretatione hanc significandi vim nequaquam habet. Etenim

  2. Per se intellegendum est de dubio practico, in quo sane agere non licet nisi tutius sequendo. Alias ex eo tutiorismus absolutus, qui iudicio Ecclesiae exclusus est, stricte solus legitimus habendus esset. Praeterea haec iuris regula praescribit ut maiora damna, quae ex alterutra parte secutura timentur, practice evitentur et eatenus tutius eligatur. Ideo, ubi ad quaestionem de licito vel illicito, in se spectato, insuper extrema eiusmodi consideratio accedit, usum probabilismi in favorem principii tutiorismi secundum rectam rationem restringi omnes admittunt. Et haec quidem interpretatio istius principii tum apud veteres tum recentiores theologos, si Jansenianos rigoristas excipias, passim supponitur.

Ceterum illud contra principium probabilismi vel ideo invocari non potest, quod per hoc lex illa certa „vitandi periculum peccati“ non solum agnoscitur, sed etiam sollicite servatur.

Nam ubi quis secluso omni dubio practico id agit, quod revera nulla lege prohibetur, aut id agere omittit, ad quod agendum nulla lege obstringitur, neque periculum peccati neque „probabilitas committendi peccati“ imminet. Unde per se simpliciter tutum dicendum est quod ita eligitur.

  1. Quodsi aliquando latiore sensu idem axioma usurpatur, non praeceptum, sed consilium exhibere censendum est; quod quidem ex supra dictis certo consequitur et gravissimis in re morali auctoritatibus confirmatur, ut S. Alphonsi de Ligorio, S. Antonini et aliorum plurimorum.

Itaque sive arctius sive latius illud accipiatur, principio probabilistico nihil plane vigoris detrahit.

Ergo, invicte stabilito fundamentali doctrinae capite, quo assertio minoris et ea mediante thesis proposita nititur, haec ipsa pari certitudine constare evincitur.

Notanda ad solvendas difficultates.

323. 1. Immerito obiicitur, principium probabilismi logice et consequenter ad laxismum ducere, eo quod etiam opinio tenuiter probabilis in favorem libertatis opinionem contrariam in favorem legis reddat dubiam seu non plane certam; posse igitur etiam in hoc casu similiter principium reflexum de lege dubia applicari.

Ad quam rationem refutandam notasse sufficit, iudicium practicum certum rationabiliter fundari non posse nisi in iudicio reflexo pariter certo tum in se tum in sua applicatione ad subiectam materiam. Ad hoc autem manifeste requiritur ut lex vel obligatio, de qua agitur, sit certo dubia, non tantum quomodocumque probabiliter dubia. Igitur ne temere quis et contra rectam rationem eiusmodi principium usurpet, necesse est ut opinio obligationis exsistentiam impugnans non tenuiter tantum, sed vere ac solide probabilis censeri possit. Alias enim ipsa obligatio nequaquam certo dubia ferret, sed maneret probabilissima et hinc, ut monet S. Alphonsus, aliquo modo moraliter certa.

  1. Quodsi probabiliorismi assertores, ut aliquando fit, suam quoque causam contra probabilismum communi illo principio firmare conantur, quo homini praecipitur, „vitare periculum peccati“, nemo non videt, quam infelicibus armis utantur. Si enim haec contra probabilismum moderatum quidquam valerent, non minus sane valida essent contra probabiliorismum et aequiprobabilismum, et solus admittendus esset tutiorismus, quia hic solus, semper „tutius eligendo“, in sensu adversariorum omne periculum peccati vitat. Esse autem hunc sensum plane erroneum, supra satis ostensum est.

Unde illud etiam ex isto „axiomate“ inferri nequaquam potest: practice semper esse verisimilius, i. e. probabilius praeferendum. Nam, praeterquam, quod in appretianda probabilitate relative maiori vel minori alicuius opinionis virorum etiam peritorum consensus unanimis plerumque exspectari vix possit (dum alius id ipsum probabilius iudicat, quod alius minus probabile, non sine gravi incommodo pro morali directione conscientiae), ipsa illa illatio omni solido fundamento carere dicenda est. Quippe ut tuto alterutram partem quis amplectatur, ante omnia id tantum requiritur et sufficit ut certo cognoscat, se ad neutram partem ex obligatione adstringi. Haec autem certa cognitio per positivam et solidam probabilitatem sententiae, quae obligationem negat, omnino determinatur, sive illa soliditas directe ex ipsa gravitate rationum in se spectata, sive ex earum comparatione cum iis, quae pro contraria opinione afferri possunt, in casu particulari citra dubium colligitur. Vera namque et solida opinionis probabilitas, i. e. talis, quae legis aut obligationis exsistentiam vere dubiam reddat, manifesto tum etiam subsistere potest, cum pro contraria opinione similiter graves rationes vel etiam aliquando maiores adesse videntur.

C. De modo efformandi aut discernendi iudicii obiective probabilis.

324. Siquidem nulla admitti vera probabilitas sive externa sive interna possit, quae non in obiectivis quibusdam et gravibus rationibus fundetur, non inutiliter communes quidam eiusmodi rationum fontes proponi solent, e quibus non raro momenta rectae rationi consentanea ad iudicium efformandum in rebus obscuris probabile suppeditantur, eaque varia pro varia subiecta materia. Verumtamen, quia haec per se generalia sunt, in eorum usu particulari insuper prudenti aestimatione opus est tum materiae, de qua dubitatur, tum particularium adiunctarum, ne pro rectae rationis iudicio error deducatur.

Huc plerumque referuntur quaedam speciales iudicandi regulae seu axiomata, in iure sive canonico sive civili vulgo recepta, quorum praecipua haec fere sunt:

    1. „In dubio standum pro eo, pro quo stat praesumptio.“ Nempe ubi circa duo sibi contradictoria dubium versatur, quod directe quidem solvi non possit, in eam partem in antecessum rationabile iudicium inclinatur, cui suffragatur „praesumptio“, i. e. in cuius favorem ex communi rerum ordine praeoccupata quodammodo exstat verisimilitudo. Haec regula non raro verae morali certitudini consentit, semper autem recto rerum humanarum ordini practice accommodatur. Ita v. g. ex praesumptione censendum est iuste praecipi, quod a legitima auctoritate praecipitur, quamdiu de contrario non certo constat.
    1. „In dubio iudicandum est ex communiter contingentibus.“ Est haec sententia non tam nova regula, quam praecedentis applicatio ad specialem praesumptionis modum et eodem fundamento nititur. Eius usus potissimum ad dubium facti pertinet.
    1. „In dubiis melior est condicio possidentis.“ Quae regula iuris, si eius fundamentum consideratur, pariter ad primam aliquo modo reduci potest. Scilicet actualis possessio bona fide munita, occurrente dubio de legitimo iure possessoris, parit praesumptionem in favorem possidentis, quo fit ut non ipsi, sed parti adversae incumbat onus probandi, i. e. ut ius eius firmum censeri debeat, donec sententia negans tamquam certa comprobetur. Itaque hoc axioma per se et proxime quidem ad materiam iustitiae pertinet. Attamen ex legitima analogia non immerito ad alias quoque moralis dubii materias extenditur, in quibus aliquis quasi titulus possessionis sive ex parte legis sive ex parte libertatis rationabiliter considerari possit.

Ex adiunctis igitur in quolibet casu aestimandum est, utrum assertioni legis, an vero assertioni libertatis potius incumbat onus probandi, seu utrum obligatio legis contra libertatem, an vero libertas contra suppositam obligationem „possidere“ seu „esse in possessione“ censenda sit. Ita e. g. lex possidere dicitur, ubi dubium versatur circa legis hactenus certo vigentis cessationem, libertas vero, ubi de adventitia obligatione solidis rationibus dubitatur.

    1. „In dubio standum est pro valore actus“, regula est ex iure civili adoptata et ita quidem intellegenda: ubi de aliqua tantum circumstantia vel condicione necessaria vel modo debito alicuius facti ceteroquin certi dubitetur, censendum esse rite factum, donec de contrario constet. Quod quidem principium, ut prudenter applicetur, exigit ut semper habeatur ratio materiae, nec non ut cum reliquis principiis in quovis casu harmonice concilietur. — Huic simile illud quoque iuris civilis axioma est: „In dubio praesumitur (recte) factum, quod de iure faciendum erat.“ Ubi autem de substantia facti dubitatur, ius civile hanc regulam statuit: „Factum non praesumitur, sed demonstrari debet.“
  1. Scholium. Ex dictis satis apparet, quam longe distet genuinum probabilismi systema ab illa depravata probabilismi imagine, quam non raro vel ignorantia vel calumnia compingere solet, et qua ille nonnisi fraudulentam quandam hypocrisin a laxismo distingueretur. Quae quidem iniquitas eo facilius ac certius confundetur, quo magis in usu probabilismi omnis vel apparentia temeritatis in iudicando sollicite vitetur.

Ad hoc autem semper probe meminisse iuvat:

  1. Non quamlibet opinionem negativo tantum dubio aut levibus rationibus fundatam, aut absque seria in veritatem inquisitione temere conceptam, opinionis vere probabilis loco haberi posse. Talis enim minime sufficit ut contradictoria, quae legis obligationem affirmat, moralis certitudinis gradu excidat. Nominatim autem, ubi agitur de dubio iuris, necesse est ut imprimis iudicium virorum in scientia morali peritorum et auctoritate gravium consulatur, antequam generatim de solida alicuius opinionis probabilitate tuto pronuntiari possit.

  2. In statuendo systemate probabilismi non de eo quaeri, quid in casu particulari ab unoquoque fieri aut eligi magis conveniat, sed de eo tantum, quid praeceptum, quid non praeceptum censeri debeat. Quippe habet in omni materia quod hoc, quod nullus debet spoliari re sua, quam rationabiliter possidet, propter solum dubium, sive debeat spoliari ad exercendum actum iustitiae, ut est restituere, sive ad actum religionis, ut est implere votum, seu ad alia similia. Secus vero est quoad alios usus, quia non semper uti licet re sua, cum dubio alicuius malitiae vel damni. non quidquid secundum sententiam etiam vere probabilem licitum seu non prohibitum vel non praeceptum recte iudicatur, eo ipso prae altera parte, quae legi favet, laudabilius voluntati amplectendum suadetur. Ut enim rem etiam per se licitam prae altera saltem similiter licita in casu particulari rationabiliter eligamus, opus est, ut prudenti et rationabili motivo, non mero licentiae studio ducamur.

Caput II. De virtutibus et vitiis seu de subiectiva hominis ad moralem ordinem habitudine

De virtutibus et vitiis seu de subiectiva hominis ad moralem ordinem habitudine.

Prologus.

  1. Praecipuam sui illustrationem haec doctrinae moralis pars ex fontibus theologicis magis quam philosophicis sortitur. Et vero philosophia Christiana sibi persuasum habere debet, in praesenti rerum humanarum ordine neque virtutum moralium exercitium homine dignum neque felicem a vitiorum servitute libertatem ab interventu et manuductione paterna Dei, qua auctoris ordinis supernaturalis, realiter separari umquam posse. Quapropter, ampliore de hac re tractatione ad theologiam relegata, communia tantum philosophiae documenta, a quibus illa tamquam suo rationali substrato proficisci debet, per compendium comprehendemus; non quasi eiusmodi praecepta mere philosophica per se sola, spreta videlicet altiore institutione Christiana, ad perfectam et divinitus propositam vitae moralis rationem iam sufficere queant, sed ita, ut in iis praevius quodammodo naturae gradus ad conscendendum fastigium natura superius rationis lumine signetur.

Articulus 1.

De morali virtute et vitio universim.

§ 1. De utriusque natura.

  1. Hominis libertate atque humanorum actuum imputatione fit ut bonitas et malitia moralis, quae in actibus invenitur, secundum gradus imputabilitatis in ipsum subiectum agens redundet, ita ut homo qua bene agens bonus, qua male agens malus habeatur. Multo magis autem atque uberius id efficitur, cum actus boni vel mali secundum rationem suam moralem, non quomodocumque ex libera voluntate, sed simul ex habitu procedunt. Ita enim evenit ut subiectum mediante habitu, qui ab actibus, ad quos inclinat, moralem suam specificationem trahit, quique illi simul cum facultatibus per modum qualitatis inhaeret, pariter permanentem moralem qualitatem seu characterem participet, indeque sensu magis proprio (quia habitualiter) reddatur bonum vel malum.

Morales eiusmodi habitus quasi per excellentiam virtutes aut vitia dicuntur, prout subiectum ad amplectendum aut violandum rectum rationis ordinem intrinsece disponunt. Videlicet ipso nomine innui videtur, in habitu bono novum quoddam naturae rationalis ad finem prosequendum subsidium (virtutem), in malo autem eiusdem naturae depravationem (vitium) contineri. Quare virtus recte definiri potest: Habitus inclinans mentem et voluntatem ad actus naturae rationali consentaneos; — vel magis explicite: Constans et efficax animi dispositio ad omnes internas affectiones externasque actiones iuxta normam honestatis componendas. Non raro tamen virtus pro ipsa morali perfectione sumitur, quae stricte quidem virtutis potius fructus vel proximus finis est. Eo pertinet definitio, quae apud S. Augustinum legitur: „Virtus est aequalitas (adaequatio) vitae rationi undique consentientis.“

Per virtutis descriptionem ipsa quoque vitii ratio indirecte traditur; est enim habitus virtuti oppositus, i. e. inclinans mentem et voluntatem ad prave operandum. Inde in hominem qualitas moralis derivatur, quae vitiositas dicitur et quam Cicero ita describit: „Est habitus aut affectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens.“ Itaque vitiosus proprie non censetur, qui semel aut iterum inopinato peccat, sed qui ex dispositione iam contracta labi solet. Non raro tamen etiam peccata sensu minus proprio vitia nuncupantur.

  1. Virtus alia dicitur infusa, alia acquisita. Infusa est, quae ex supernaturali divina operatione habetur, ut supernaturalis fides, spes, caritas, de quibus theologi agunt; acquisita vero, quae ex institutione per usum atque exercitationem efficitur, producitque facilitatem et promptitudinem ad actus sibi consentaneos frequentandos. De hac tantum virtute, utpote quae sola communem naturalium habituum rationem habet, hoc loco praecipue agendum est.

  2. Porro in morali virtute huius generis complete sumpta, pro imperio, quod rationalis voluntas in reliquas facultates exercet, duplex veluti pars distingui potest, altera, quae quasi regiminis, altera, quae servitii instar habetur. Illa in mentis affectione et habituali dispositione consistit, qua ea ubique habito respectu personarum, temporum atque locorum ad honestam agendi mensuram inclinatur; haec contra est acquisita secundum honestatem operandi facilitas, quae in facultatibus voluntatis imperio subiectis proxime reperitur, quae non tantum ab accommodatis intellectualibus speciebus, sed magna parte etiam a multiplici corporalis organismi conformatione dependet. Itaque in ipsa quoque virtute quaedam humani compositi analogia, animae scilicet et corporis relucet. Et vero sicut corpus ab anima informari debet, ut corpus humanum esse possit, ita inferior illa virtutis pars a superiore informetur necesse est, ne a virtutis ratione deficiat; et sicut anima sine corpore, ita et virtus in suis essentialibus sine inferiore illo elemento per se exsistere quidem (saltem ad tempus) potest, sed secundum integram rationem virtutis humanae incompleta. Ideo neque ille virtute temperantiae destitutus, qui constantem et efficacem quidem voluntatis inclinationem in illam habet, sed in exercendo externo temperantiae officio minorem experitur facilitatem, neque ille hac virtute praeditus censeri debet, qui forte ex avaritia vel alio motivo a morali virtute alieno magnam facilitatem externos temperantiae actus exercendi acquisivit.

  3. In eadem re notissimum illud axioma fundatur, quo virtus in medio sita esse dicitur, i. e. in adaequatione cum regula rationis.

Per „medium“ quippe intellegitur mensura et modus, qui omni operationi humanae, ut moralem rectitudinem attingat, a rationis regimine imponi debet. Hinc fit ut actus, qui alias actus virtutis essent, defectu huius regiminis atque rationabilis modi per excessum ad vitii rationem deflectere possint.

Praeterea virtus varios admittit gradus, eoque est praestantior et sublimior, 1. quo nobiliore motivo ad eam sectandam voluntas inducitur, 2. quo plura obstacula sive ab internis contrariis propensionibus, sive ab externis impedimentis superanda habet, 3. quo plus boni efficere conatur, et 4. quo promptiore et alacriore animo illud efficit.

§ 2. De virtutum moralium necessitate et condicione.

  1. Homo quemadmodum universim ad perfecte et efficaciter operandum praeter facultates naturales insuper habitibus indiget, iisque ipso naturae beneficio sponte instruitur, ita ad operandum perfecte in genere moralitatis virtutes ei necessariae sunt, eo magis, quo plura et maiora obstacula in hac via superanda habet. Hanc enim operandi perfectionem homo sensitivo-rationalis non assequitur, nisi ad honestatem interne et permanenter ita disponatur, ut eam exerceat prompte, delectabiliter et constanter, id quod moralibus habitibus efficitur.

Ad hanc rem apposite S. Thomas: „Habitibus virtutum ad tria indigemus: Primo, ut sit uniformitas in operatione. Ea enim, quae ex sola operatione dependent, facile immutantur, nisi secundum aliquam inclinationem habitualem fuerint stabilita. Secundo, ut operatio perfecta in promptu habeatur. Nisi enim potentia rationalis per habitum aliquo modo inclinetur ad unum, oportebit semper, cum necesse fuerit operari, praecedere inquisitionem de operatione; sicut patet de eo, qui vult considerare, nondum habens scientiae habitum, et qui vult secundum virtutem agere, habitu virtutis carens. Unde philosophus dicit in 5. Ethic., quod repentina sunt ab habitu. Tertio, ut delectabiliter perfecta operatio compleatur, quod quidem fit per habitum. Qui cum sit per modum cuiusdam naturae, operationem sibi propriam quasi naturalem reddit et per consequens delectabilem. Nam convenientia est delectationis causa. Unde philosophus in 2. Ethic. ponit signum habitus delectationem in opere existentem.

  1. Sed quemadmodum operatio moralis, ut perfecta sit, virtute fulciri debet, ita virtus ipsa, ut genuina sit, religione informetur necesse est. Et sane virtute praediti non sumus, nisi ad conformiter vivendum ordini rationali, qui naturae nostrae complete sumptae respondet, habitualiter disponamur; hac autem dispositione ille profecto caret, qui non ita mente comparatus est, ut toto corde et animo suam a Deo dependentiam in omnibus profiteatur et prosequatur, ac proinde, qui Deum non religiose colat. In divino enim obsequio et cultu religio universim consistit. — Praeterea, virtus nostra genuina non est, nisi actus morali ordini seu legi divinae consentanei ex ipsius legis reverentia et amore procedant; atqui reverentia et amor legis a Dei dilectione et reverentia separari non possunt; neque enim ipsa ratio, quam Deo legislatori substituere conati sunt rationalistae, aliam dignitatem atque obsequendi reverentiam sibi vindicare potest, nisi eam, qua vox praeconis est, nobis absolutam Dei bonitatem et sanctissimam voluntatem renuntians. Quare morales impiorum virtutes, quibus interdum religionis contemptores gloriantur, cum S. Augustino „splendida vitia“ merito dixeris.

Similiter neque vitii naturam quis accurate noverit, nisi illud relate ad Deum consideraverit. Fieri enim non potest ut quis virtutem flocci habeat, quin eo ipso quasi Deum contemnat; — aut conscientiae dictamen negligat, quin supremi legislatoris auctoritatem violet. Male igitur rem intellegunt, qui vitii turpitudinem in sola repugnantia cum humana dignitate et perfectione constituunt; plane autem insulsa est nonnullorum querela, quod peccatum a veteribus ut offensa et iniuria Deo illata maxime spectata fuerit. Profecto neque veteres fugit, a creatura nihil mali Deo inferri, sicut nec virtus ei boni aliquid affert; — sed iure merito illi censuerunt, aliud esse hominis, quam Dei excellentiam contemptu habere, aliud divinae maiestatis imperium, quam humanae rationis „imperativum“ eludere velle. Nulla igitur etiam in ordine mere philosophico genuina virtus esse potest, quae religiosa informatione penitus careat (cf. n. 258).

  1. Scholium. In actuali providentiae ordine haec ipsa veritas arctius definita est. Nam postquam Deus religionem Christianam lege sancitam esse voluit, nulla alia virtus praeter Christianam vel Deo accepta vel homini salutaris esse potest. Praeterea haec per se tot ac tantis praerogativis gaudet, ut ii, qui ea pertinaciter reiecta in mero rationalismo et naturalismo sibi complacent, ipsius naturalis rationis testimonio condemnentur. Virtus quippe supernaturalis, quae ope religionis Christianae exercetur, quantum virtutem naturalem antecellat, his maxime capitibus refulget:

  2. Ratione finis. Nempe quo excelsior finis est, ad quem virtutis omne studium refertur, eo etiam sublimior ipsa virtus sit oportet. Iam vero finis a revelatione Christiana propositus omnem naturalem destinationem longe superat. Per Dei enim liberam dispositionem iam non ad cognitionem tantum, sed etiam ad visionem divinae essentiae atque ad totius hominis regenerationem per potentem salvatoris virtutem vocamur.

  3. Ratione motivi. Naturalis virtutis motivum sistit in rationali honestatis atque legis cognitione; Christianae vero virtutis motivum ex divina fide petitur, quae cognitio non solum clarior et ad usum magis explicita, sed etiam certior, utpote quae non abstrusis et praesertim in morum disciplina incertis saepe ratiociniis acquiritur, sed summi Dei sapientia et veracitate fulcitur. Tanto autem fortior et purior procul dubio nostra virtus erit, quanto clarius et certius tum ipsam legem tum obligationis momenta noverimus. Praeterea fieri non potest ut virtus nostra non intensitate et efficacia crescat pro augmento amoris et reverentiae erga Deum. Quo pacto autem fiat, ut Christianus Deum, cuius, ut ita dicam, fere penetralia cognoscit, quem iam non solum ut creatorem ac dominum, sed et ut patrem amantissimum ac redemptorem, ex amore hominem factum atque extrema passum contemplatur, magis non revereatur diligatque?

  4. Ratione obiecti. Quidquid est obiectum virtutis naturalis, illud simul est Christianae, secundum illud S. Thomae: „Gratia non tollit, sed perficit naturam“; at Christiana virtus insuper plura alia et sublimiora obiecta ex divina institutione complectitur.

  5. Ratione subsidiorum. Virtutis naturalis exercitium per se non alias quam naturae vires postulat. Ut autem virtus supernaturali fini accommodata a nobis exerceri posset, Deus mirabiliter subsidia largitus est, ad quae naturae aditus non patet, et saluberrimas leges condidit, de quibus ratio tacet. Quantum virtutes, quae theologicae dicuntur, fidei, spei et caritatis, omnem naturalis virtutis rationem antecellunt, sive respicias, quae Deus ad eas infundendas operatur, sive quae homo ex sua parte ad eas excolendas praestat! — iis autem omnis Christiana virtus fundatur et informatur.

  6. Ratione meriti. Virtuti supernaturali meritum quoque eiusdem ordinis respondet, augmentum gratiae scilicet sanctificantis et praemii aeterni; cui haud par est virtus naturalis. — Addi denique potest

  7. Ratione tum nativae pulchritudinis ac nobilitatis tum efficaciae ad naturam humanam totamque humanam societatem ad verum culturae decus ac genuinam iam in his terris felicitatem evehendam. Quod ad amabilitatem propriam virtutis attinet, notum est Platonis et post eum Ciceronis effatum, virtutem nempe, si oculis cerneretur, incredibiles excitaturam esse amores. Quid si ethnici isti philosophi virtutem Christianam novissent, quid si eam in divino exemplari, in Christo Domino, Deo et homine, aspectabilem atque imitationi propositam contemplati essent! — Quantum autem religio ac virtus Christiana valeat ad nobilitandos hominum mores atque ad veram civilitatem promovendam, et quid contra virtus naturalis ac mere philosophica umquam per se valuerit aut etiam nunc valeat, historica monumenta et cotidiana experientia loquuntur.

Articulus 2.

De virtutum ac vitiorum distinctione.

§ 1. Varia distinguendi ratio.

  1. Virtutes et vitia non secus ac leges et officia in varia genera et species distribui possunt.

Prima et maxime generica virtutum distinctio petitur a duplici operandi principio hominis, scilicet potentia intellectiva et appetitiva. Hoc modo virtus, quatenus generatim accipitur ut habitus rationalem hominis potentiam in ordine ad bene operandum perficiens, dividi solet in intellectualem et moralem (stricte seu proprie moralem). Ita in hanc rem post Aristotelem S. Thomas: „Virtus humana est quidam habitus perficiens hominem ad bene operandum. Principium autem humanorum actuum in homine non est nisi duplex, scilicet intellectus sive ratio et appetitus; haec enim sunt duo moventia in homine. . . . Unde omnis virtus humana oportet quod sit perfectiva alicuius istorum principiorum. Si quidem igitur sit perfectiva intellectus speculativi vel practici ad bonum hominis actum, erit virtus intellectualis; si autem sit perfectiva appetitivae partis, erit virtus moralis. Unde relinquitur, quod omnis virtus humana vel est intellectualis vel moralis.“

Similem autem ex adverso vitia quoque virtutibus opposita divisionem admittunt.

Ipsae dein virtutes proprie morales ratione materiae, circa quam versantur, generice distinguuntur aliae, quae sunt circa operationes, aliae, quae sunt circa passiones. Nimirum, „operatio et passio dupliciter potest comparari ad virtutem: uno modo sicut effectus; et hoc modo omnis moralis virtus habet aliquas operationes bonas, quarum est productiva, et delectationem aliquam vel tristitiam, quae sunt passiones. . . . Alio modo potest comparari operatio ad virtutem moralem sicut materia circa quam est; et secundum hoc oportet alias esse virtutes morales circa operationes et alias circa passiones“.

  1. Communior divisio et iam a scriptoribus antiquissimis usitata illa est, quae virtutes omnes morales ad quattuor principales species, prudentiam, iustitiam, temperantiam et fortitudinem revocat. Ita iam apud Ciceronem legimus: „Omne, quod est honestum, id quattuor partium oritur ex aliqua: aut enim in perspicientia veri solertiaque versatur: aut in hominum societate tuenda tribuendoque suum cuique et rerum contractarum fide: aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore: aut in omnium, quae fiunt quaeque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia.“ Hinc est quod eaedem virtutes, eaque solae cardinales vulgo appellantur; quia super eas, ut observat S. Thomas, aliae virtutes firmantur, sicut ostium in cardine.

Esse autem praedictas quattuor virtutes cardinales seu principales idem S. Doctor ita evincit: „Numerus aliquorum accipi potest vel secundum principia formalia aut secundum subiecta; et utroque modo inveniuntur quattuor cardinales virtutes. Principium enim formale virtutis, de qua nunc loquimur, est rationis bonum; quod quidem dupliciter potest considerari: Uno modo secundum quod in ipsa consideratione rationis consistit, et sic erit una virtus principalis, quae dicitur prudentia. Alio modo secundum quod circa aliquid ponitur rationis ordo, et hoc vel circa operationes“ (quae respiciunt externas hominis et vitae socialis relationes), et sic est iustitia; vel circa passiones, et sic necesse est esse duas virtutes. Ordinem enim rationis necesse est ponere circa passiones, considerata repugnantia ipsarum ad rationem. Quae quidem potest esse dupliciter: Uno modo secundum quod passio impellit ad aliquid contrarium rationi; et sic necesse est quod passio reprimatur, et ab hoc denominatur temperantia. Alio modo secundum quod passio retrahit ab eo, quod ratio dictat, sicut timor periculorum vel laborum; et sic necesse est quod homo firmetur in eo, quod est rationis, ne recedat; et ab hoc denominatur fortitudo. — Et similiter secundum subiecta idem numerus invenitur. Quadruplex enim invenitur subiectum huius virtutis, de qua nunc loquimur, scilicet rationale per essentiam (ratio) quod prudentia perficit; et rationale per participationem, quod dividitur in tria, i. e. in voluntatem, quae est subiectum iustitiae, et (sensibilitatem) concupiscibilem, quae est subiectum temperantiae, et irascibilem, quae est subiectum fortitudinis.“

Atque ita intellegitur, non solum ad has tamquam capitales omnes alias virtutes morales in suo quamque ordine reduci, sed etiam in vitiis oppositis similem per contrarium distributionis rationem inveniri.

§ 2. De virtutibus cardinalibus in specie.

  1. I. Prudentia definiri solet: „recta ratio agibilium“ seu habitus applicandi principia morum universalia ad peculiares conclusiones operabilium. „Ad prudentiam“, ait S. Thomas, „pertinet applicatio rectae rationis ad opus, quod non fit sine appetitu recto. Et ideo prudentia non solum habet rationem virtutis, quam habent aliae virtutes intellectuales, sed etiam habet rationem virtutis, quam habent virtutes morales, quibus etiam connumeratur.“ Est videlicet per se virtus intellectualis, pertinens ad rationem practicam et sedem habens in facultate intellectiva, attamen cum respiciat rectitudinem impertiendam actibus moralibus et supponat voluntatem bene ordinatam circa finem, participiat rationem verae virtutis moralis.

Immo est quaedam virtutum regina, ad quam pertinet in reliquis omnibus debitum praefinire modum ac mensuram, ut „in medio semper consistant“, neque per defectum neque per excessum ad opposita vitia declinent.

Eius actus tres praecipue numerantur: consiliari, iudicare et praecipere de his, quae ducunt ad debitum finem. Hinc ad prudentiam tamquam partes constituentes S. Thomas revocat: Eubuliam, quae importat bonitatem consilii; Synesin, quae importat iudicium rectum circa particularia operabilia, et Gnomem, quae importat quandam perspicacitatem iudicii. — Eius igitur quasi praesidia sunt praecipua: memoria, intellegentia, providentia, docilitas, circumspectio et cautio.

Vitia prudentiae opposita 1. per defectum sunt: negligentia, praecipitatio, pervicacia, inconsiderantia, inconstantia; 2. per excessum: ea, quae prudentia carnis vulgo dicitur, nimia sollicitudo et anxietas, astutia et dolus.

  1. II. Iustitia ut virtus particularis et stricte accepta vulgo definitur: „Perpetua et constans voluntas ius suum cuique tribuendi.“ Itaque immediate voluntatem afficit in eaque residet. Ut autem sub omni respectu, quem ratio recta exigit, ius suum cuique tribuatur, necesse est ut homo consideretur non solum secundum relationes sociales ad alios homines singillatim sumptos, sed etiam ut membrum societatis tamquam totalitatis cuiusdam in se et ad suas partes recte ordinandae. Hinc iterum S. Thomas: „Iustitia“, inquit, „ordinat hominem in comparatione ad alium; quod quidem potest esse dupliciter: Uno modo ad alium singulariter consideratum; alio modo ad alium in communi, secundum scilicet quod ille, qui servit alicui communitati, servit omnibus hominibus, qui sub communitate illa continentur. Ad utrumque ergo se potest habere iustitia secundum propriam rationem. Manifestum est autem quod omnes, qui sub communitate aliqua continentur, comparantur ad communitatem sicut partes ad totum. Pars autem id quod est totius est; unde et quodlibet bonum partis est ordinabile in bonum totius. Secundum hoc ergo bonum cuiuslibet virtutis, sive ordinantis aliquem hominem ad se ipsum, sive ordinantis ipsum ad aliquas alias personas singulares, est referibile ad bonum commune, ad quod ordinat iustitia. Et secundum hoc actus omnium virtutum possunt ad iustitiam pertinere, secundum quod ordinat hominem ad bonum commune: et quantum ad hoc iustitia dicitur virtus generalis. Et quia ad legem pertinet ordinare in bonum commune, hinc est quod talis iustitia praedicto modo generalis, dicitur iustitia legalis, quia sic per eam homo concordat legi ordinanti actus omnium virtutum in bonum commune.“

Praeter iustitiam legalem distinguitur iustitia commutativa et distributiva. Commutativa dicitur, quatenus respicit arithmeticam proportionem seu strictam aequalitatem inter ius unius et respondens debitum alterius; eius proinde finis est rectus ordo unius personae ad alteram. Distributiva vocatur, quatenus in praemiis et poenis pro merito dividendis aut etiam in oneribus socialibus iniungendis et bonis conferendis versatur et rectum ordinem communitatis ad singula membra intendit. Respicit nempe proportionem geometricam rei et personae ad meritum vel demeritum (sociale), quare in remunerativam et vindicativam subdividitur.

Ad iustitiam aliquo modo coordinantur: religio erga Deum, pietas erga parentes et patriam, oboedientia, gratitudo erga benefactores, veracitas, observantia erga homines dignitate et virtute praestantes etc., quibus opponuntur totidem vitia contraria, ut irreligiositas, superstitio, impietas etc.

Ceterum iniustitia, prout est vitium speciale, quibus modis virtuti iustitiae opponi possit, ex huius distinctione satis apparet. Quippe „iniustitia est duplex: una quidem illegalis, quae opponitur legali iustitiae; et haec quidem secundum essentiam est speciale vitium, in quantum respicit speciale obiectum, scilicet bonum commune, quod contemnit; sed quantum ad intentionem est vitium generale, quia per contemptum boni communis potest homo ad omnia peccata deduci; sicut etiam omnia vitia, in quantum repugnant bono communi, iniustitiae habent rationem, quasi ab iniustitia derivata. Alio modo dicitur iniustitia secundum inaequalitatem quandam ad alterum, prout scilicet homo vult habere plus de bonis, puta divitiis et honoribus, et minus de malis, puta laboribus et damnis, et sic iniustitia habet materiam specialem et est particulare vitium iustitiae particulari oppositum.“

  1. III. Temperantia est virtus, quae propensiones illecebrasque sensuales iuxta rectam rationem honestatisque fines moderatur. Ea igitur maxime elucet circa usum rerum delectabilium secundum sensum, in quibus appetitus „concupiscibilis“ rationis moderamine indiget. Atque ita quidem specialem virtutem cardinalem a reliquis distinctam denotat. Non raro tamen temperantiae nomen latius quoque usurpatur ad significandam universam moderationem illam, quam ratio imponit humanis operationibus et passionibus, quod commune est omni virtuti morali.

Tamquam partes constituentes virtutis specialis temperantiae recenseri solent: abstinentia et sobrietas, quae in moderatione naturalis appetitus cibi potusque versatur et generatim eorum, quae ad conservandam individui naturam pertinent; castitas et pudicitia, quae in iis, quae conservationem speciei respiciunt, a voluptatibus rationali naturae indignis se continet.

Virtutes porro temperantiae annexae vel coordinatae numerantur: continentia, demissio animi, mansuetudo, modestia, parcitas, austeritas, simplicitas, eutrapelia etc.; quibus vitia opponuntur: intemperantia, luxuria, inverecundia, scurrilitas, crudelitas etc.

  1. IV. Fortitudo est „considerata periculorum susceptio et laborum perpessio“, seu robur animi in subeundis intrepide laboribus et periculis tolerandisque adversis et arduis ex honesto fine. Et sic quidem tamquam virtus specialis partem „irascibilem“ ordinat, superando impedimenta et difficultates maiores, quibus voluntas a sequendo rationis dictamine abstraheri posset. Ipsa quoque latiore sensu aliquando accipitur, quatenus eam animi firmitatem importat, quae condicio est omnium virtutum, ad quas pertinet firmiter atque constanter operari.

Fortitudo quasi rectum medium occupat inter timiditatem et audaciam. Namque, ut explicat S. Thomas, „ad virtutem fortitudinis pertinet removere impedimentum, quo retrahitur voluntas a sequela rationis. Quod autem aliquis retrahatur ab aliquo difficili, pertinet ad rationem timoris, qui importat recessum quemdam a malo difficultatem habente. Et ideo fortitudo principaliter est circa timores difficilium rerum, quae retrahere possunt voluntatem a sequela rationis. Oportet autem huiusmodi rerum difficilium impulsum non solum firmiter tolerare cohibendo timorem, sed etiam moderate aggredi, quando scilicet oportet eas exterminare ad securitatem in posterum habendam, quod videtur pertinere ad rationem audaciae. Et ideo fortitudo est circa timores et audacias, quasi cohibitio timorum et audaciarum moderativa.“ Unde colligitur non quamlibet animi audaciam, qua timores caeco impetu aut nullo adhibito rationis moderamine contemnantur, virtuti fortitudinis aequiparari posse. Nam „virtus hominis est, quae facit bonum hominem et opus eius bonum reddit; bonum autem hominis est, secundum rationem esse“.

Fortitudinis quasi comites praecipuae sunt: magnanimitas, quae „ex suo nomine importat quandam extensionem animi ad magna“; patientia, per quam „bonum rationis conservatur contra tristitiam, ne scilicet ratio tristitiae succumbat“ in tolerandis prementibus malis; perseverantia, quae „facit firmiter persistere hominem in bono contra difficultatem, quae provenit ex ipsa diuturnitate actus“.

Vitia denique illi adversantur alia per defectum, nempe: timiditas, pusillanimitas, ignavia, tristitia, desperatio; alia per excessum: audacia temeraria et inconsulta aut improba etiam in sceleratis consiliis exsequendis, praesumptio seu nimia in suis viribus fiducia, quae in specie magnanimitati per excessum opponitur.

Sectio II: Ius sociale in genere

↑ Top of work