De attributis moralibus actus humani.
Prologus.
- Perspecta actus humani natura consideratisque elementis, quibus intrinsece constat, iam via aperta est, qua ad explorandas relationes et qualitates penetremus, quae illi intrinsece secundum eandem naturam conveniunt. Tres imprimis eiusmodi qualitates seu attributa numerantur: moralitas, imputabilitas, ratio meriti vel demeriti, quae triplici relationi respondent, quae in omni actione libera distingui potest: scilicet relationi ad finem, relationi ad principium internum liberum tamquam causam, relationi quae illi inesse potest ad bonum vel malum alterius subiecti rationalis. Dicuntur autem attributa moralia, quia actioni humanae conveniunt, quatenus est libera. Inter haec praecipuum locum obtinet ipsa moralitas, quae reliquorum fundamentum quoddam censendum est.