Theodor Meyer, Ius naturae generale
Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale
First published 1906
Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.
Introductio I: Praefatio
Prooemium
Sectio I: Ethica generalis
Liber I: Liber primus. De elementis et condicionibus naturalibus actus humani
Liber II: Liber secundus. De attributis moralibus actus humani
Caput I. De moralitate
De moralitate.
Articulus 1.
De moralitate in genere.
§ 1. De natura moralitatis.
- Moralitatem generatim eam dicere solemus proprietatem actionum humanarum, secundum quam vel bonae (honestae, rectae), vel malae (inhonestae, non rectae) vel sub ratione bonitatis vel malitiae indifferentes censentur1. Hanc vero actionum proprietatem, supposita earum libertate, in earundem relatione ad finem fundari ex eis perspicuum est, quae in primo capite de actione naturali universim praemissa sunt (n. 31–34). Ubi igitur de fine proprio actionum humanarum certo constat, dubia natura moralitatis esse non potest; ubi autem in ipso fine constituendo erratur, ibi et de natura moralitatis sana doctrina exspectari nequit, id quod universa philosophiae historia confirmat. Ad rem Tullius: „Fine“, inquit, „constituto in philosophia, constituta sunt omnia. Nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quidpiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid. Summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est. Ex quo tantus error consequitur, ut, quem in portum se recipiant, scire non possint. Cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est conformatioque omnium officiorum.“2
Ut autem quibuscumque in hac re erroribus occurratur, duplex hic solvenda quaestio proponitur:
-
utrum discrimen, quod honestas inter et inhonestas actiones communi hominum iudicio intercedit, ratione aliqua fundetur actionibus intrinseca et naturali, an vero solum extrinseca et accidentali, puta, ab aliquo facto arbitrario aut historico, sive hominum sive Dei, derivata.
-
Et, siquidem affirmatur discriminis ratio intrinseca, qualis illa sit et in qua re demum sita.
§ 2. Essentiale discrimen inter bonum et malum morale asseritur.
- Qui discrimen, quod communi hominum appretiatione inter actiones honestas et inhonestas intercedit, obiective in earum natura fundari negant, iidem tamen eius aliquam causam, sed externam et positivam, statuere solent, per quam constans hominum iudicium hac in re tam manifestum aliquo modo explicare conantur. Ideo horum doctrina communi nomine positivismi moralis3 comprehenditur.
Sensu aliquo latissimo ac minus proprio huc revocari potest morum philosophia eorum, qui directe crassum seu mechanicum materialismum profitentur. Namque isti, quemadmodum omnium operationum intellectualium, ita et idearum ac iudiciorum moralium nullam aliam causam agnoscunt nisi materialem, puta in physicis vel chimicis cerebri modificationibus sitam4. Verumtamen hi, ut patet, non tam intrinsecam rationem moralis discriminis actionum negant, quam omne prorsus fundamentum moralitatis e medio tollunt.
- Itaque his praetermissis positivismi moralis assertores ad duplicem fere classem reducuntur:
Prima classis eorum est, qui rationem moralis discriminis ab ipso homine ortam aut saltem a causa humana dependentem, et eatenus non naturalem, sed positivam esse perhibent. Istos quoque materialismo saltem indirecte proludere manifestum est. Sed ab homine aliqua institutio originem vel dependentiam habere diversimode potest, nimirum aut consilio et humanae auctoritatis definitione, aut praeter consilium, variis cooperantibus causis sive psychologicis sive socialibus, quibus paulatim certa hominum iudicia de moribus indeque morum praecepta plus minusve communia invaluerint, ac demum vel opinione populorum vel educatione sancta sint. Et revera ad alterutrum ex his explicandi modis confugisse videmus, quotquot absurdum illam hypothesin suadere conati sunt. Ita moralem qualitatem humanarum actionum derivarunt:
-
- aliqui a legibus civilibus. Hanc doctrinam imprimis systematice docuit Thomas Hobbes (1588–1679) cum tota eius theoria de societatis origine arcte conexam. Inter alia haec profitetur: „Regulas boni et mali, iusti et iniusti, honesti et inhonesti esse leges civiles, ideoque, quod legislator praeceperit, id pro bono, quod vetuerit, id pro malo habendum esse. . . . Ante imperia iustum et iniustum non exstitere . . . actioque omnis sua natura adiaphora est; quod iusta vel iniusta sit, a iure imperantis provenit. Reges igitur legitimi quae imperant, iusta faciunt imperando; quae vetant, vetando iniusta.“5 — Idem quidem scriptor de legis quoque divinae et naturalis praeeminentia super omnes leges humanas, de naturaliter illicitis et naturaliter praeceptis identidem theoretice disserit6, simul autem monens „legem civilem nullam, quae non sit lata (directe) in contumeliam Dei, contra legem naturalem esse posse“, quippe quae „omnes leges civiles iubet observari“7. — Quod Hobbes sua aetate quidem in favorem absolutismi regii, idem fere post unius saeculi intervallum J. J. Rousseau in favorem absolutismi nationalis e similibus principiis conclusit. Utriusque demum dignam progeniem agnosce in moderna statolatria per Hegelianam philosophiam invecta, quae pariter absolutam legibus civilibus oboedientiam deponit.
Hobbesii sententiam, eam vero moderno realismo magis accommodatam, aliquatenus resuscitare recentiore aetate conatus est J. H. v. Kirchmann8, qui in rebus humanis apparentur principium auctoritatis eiusque absolutam reverentiam adversus individualem criticismus firmaturus „unicam et ultimam rationem omnis moralis bonitatis et iuris esse praeceptum auctoritatis“ docet, et quidem formaliter ut tale, independenter ab eius „materia“, quae fluxu temporis semper manet variabilis, et cuius nulla detur absoluta norma9. Ceterum omnem eiusmodi legalem moralitatem relative tantum et quasi ad interim, pro gradu scilicet imperfectae evolutionis intellectualis generis humani, necessariam esse agnoscit10.
-
- Alii in opinione publica ac traditione populorum praecipuam moralitatis normam sitam esse putaverunt. Quos inter nominandus est Saint-Lambert11 (1717–1803), qui, vulgari illius saeculi naturalismo addictus, totam morum scientiam ex principiis mere anthropologicis reformandam suscepit. Itaque moralem doctrinam, ex quodam utilitatis instinctu primitus derivatam, opinione populorum accedente vario sociali influxu paulatim evolutam et stabilitam esse supponit, cuius universalissima capita ethnologicis disquisitionibus eruenda existimat.
Similiter iam de Montaigne12 (1533–1592), tametsi non ex principio per se materialistico vel atheistico, sed ex quodam potius pruritu sceptico eo devenerat, ut rationem discriminis in appretiandis actibus moralibus maxime per educationis influxum explicare conaretur.
- Multo autem apertius atque liberius ad haec et analoga effugia recurrunt, qui recentiore aetate vel atheismo et „independenti“ quam vocant moralitati patrocinantur atque a „praeiudiciis“ praesertim religiosis liberare genus humanum suscipiunt13, vel omnem scientiam, etiam ethicam, sola methodo empirico-historica ex principiis fere Darwini reconstruere nituntur.
In specie huc referuntur:
a) Theoria Ed. v. Hartmann, qui bonum et malum morale non proprietates entibus vel eorum actionibus obiective convenientes esse docet, sed tantum iudicia de iis exhibere, quae a vario gradu evolutionis conscientiae uniuscuiusque pendent14
b) Schola pseudophilosophica, quae „positivismi“ nomine vulgo appellatur, et cuius in Gallia primum fundator et antesignanus exstitit Auguste Comte (1798–1857)15. Huius doctrinam dein in Anglia John Stuart Mill (1806–1873), praecipuus post Bentham „utilitarismi“ dux, excoluit suisque operibus16 late propagavit.
„Positivismus“ haec philosophia audit, quod spretis metaphysicis deductionibus non alia „scientiae“ documenta nisi „positiva“, i. e. historico-empirica, agnoscit. Quamquam igitur internam et essentialem rationem discriminis moralis actionum non in antecessum negat, eam tamen ipsa hac sceptica scientiae limitatione vel tacite infitiatur vel dubie suspensam relinquit. Reiecto enim metaphysicae cognitionis fonte, quid demum de honesto et inhonesto, de iusto et iniusto historica experientia, quid anthropologica et ethnologica phaenomena per se et directe aliud referant nisi historiam moralium iudiciorum hominum eorumque praxin in moribus populorum per varia suae evolutionis stadia? „Scientia“ autem intimae naturae moralitatis immediate ex isto fonte hauriri nequit. Namque etiamsi forte sola empirica observatione et inductione constare aliquatenus possit de communi aliqua ratione obiectiva communium eiusmodi iudiciorum moralium (talem nempe fere rationem utilitatis socialis esse docent), id tamen per se non tam internam qualitatem actionum quam commune factum psychologicum denotat. Hinc vero apparet huius philosophiae cognatio aliqua cum systemate „empirismi moralis“, de quo infra dicendum erit.
c) Ethica evolutionis socialis, quae recentissimam formam „utilitarismi socialis“ (vide infra „principia moralitatis“ n. 163 ad 167) repraesentat, partim Spenceri, partim Darwini principiis accommodatam, et ex aliquo tempore etiam in Germania nomine „philosophiae scientificae“ (ut distinguatur a „speculativa“) avide excultam17. Secundum hanc initium omnis moralitatis signat egoismus (individualis), cunctis animalibus communis, qui in multiplici pugna et sociali experientia, per innumeras generationes paulatim cum ipsis formis vitae socialis per successivos gradus civilisationis magis magisque ad egoismum socialem sponte evolvitur. Atque ita experientiae de maiore et harmonica utilitate, non a singulis, sed ab integris generationibus per historiae decursum usu acceptae et hereditate transmissae, tamquam regulae morum in sociali hominum conscientia, simul cum sociali quadam sanctione in reali necessitate fundata, quasi „codificantur“, unde demum characterem exhibent alicuius sensus moralis a natura congeniti18
Patet autem secundum hanc explicationem omnem demum moralitatem a societate oriri, obiectivam boni et mali rationem neque internam actionibus neque essentialem esse posse, sed semper relativam pro vario gradu socialis evolutionis, a quo et harmonica ratio socialis utilitatis obiective mensuranda sit19) Atque ita quidem „evolutionismus“ se habet in ordine ad scientiam moralem. Quid autem, si idem, reiecto omni stabili veritatis fundamento metaphysico, generatim universo complexui humanae scientiae applicatur, uti iam a decenniis multipliciter coeptum videmus? — Hinc nempe tamquam fructus connaturalis oriatur necesse est singularis ille scepticismus, quem „relativismum“ vocant. Supposita enim perpetua evolutione rerum ac virium in mundo physico et morali, cuncta, quae hodie tamquam certa scientiae documenta exhibentur, relative tantum vera probari existimant, scilicet relate ad praesentem evolutionis periodum, quid sub alia periodo resultaret, nesciri. Unde concluditur nihil esse absolute et aeternum verum, sed cuncta, quae nostro intellectui ut simpliciter vera apparent, nonnisi relative vera dicenda esse. Mirus sane progressus moderni naturalismi, qui ad hanc desperationem omnis verae scientiae conducit! — Minus autem mirum, infelix hoc Darwin-Spenceri evangelium per decursum saeculi XIX, scilicet simul cum moderno atheismo vel monismo, quo Deus personalis, providus mundi rector, negatur, tam late per omnes fere ramos scientiae propagari potuisse, ut hodie philosophia, immo scientia saeculi XIX — si eius partem christianam late quasi proscriptam excipias — satis generaliter isto evolutionismi charactere signata non immerito dicatur20.
- Altera classis eos comprehendit, qui a libera Dei dispositione omne morale discrimen humanarum actionum derivandum esse existimant. Ita praecipue:
Samuel Pufendorf (1632–1694), qui, etsi in scientia iuris naturalis, quoad generalia fundamenta, vestigia Grotii sequitur, in hac re tamen eius doctrinam impugnans contrariam prorsus sententiam defendit, atque his potissimum rationibus adstruere conatur dicens: „Cum honestas sive necessitas moralis et turpitudo sint affectiones actionum humanarum, ortae ex convenientia vel disconvenientia a norma seu lege, lex vero sit iussum superioris, non apparet, quomodo honestas aut turpitudo intellegi possit ante legem et citra superioris impositionem. Et sane qui extra impositionem divinam moralitatis actionum humanarum aeternam aliquam statuunt regulam, nihil aliud mihi videntur agere, quam ut Deo adiungant principium aliquod coaeternum extrinsecum (!), quod ipse in assignandis rerum formis sequi necessum habuerit. Fatentur praeterea omnes Deum, uti omnia, ita et hominem liberrima voluntate creasse; cui consequens est in beneplacito eiusdem fuisse, qualem homini naturam vellet assignare. Qua ratione igitur actioni hominis possit competere aliqua affectio, quae ex necessitate intrinseca et absoluta extra Dei impositionem et beneplacitum promaneat?“21
Ante ipsum eandem sententiam, quamquam aliis rationibus, defenderat Cartesius (1596–1650) docens nullam rationem veri et boni esse posse antecedenter, sed tantum consequenter ad divinae voluntatis determinationem22
Nos vero cum sana philosophia omnium temporum contra universum positivismum moralem statuimus:
- Thesis XV. Praeter honestatem aut inhonestatem positivam, quae multis actionibus tantum extrinsece, nimirum consequenter ad legis normam libere inductam, convenire possit, alia exstat naturalis, quae nonnullis actionibus ita intrinsece inhaeret, ut a nullius voluntatis, ne divinae quidem, arbitrio ullatenus dependeat.
Praenotanda. De mere positiva actionum honestate aut inhonestate, cuius in thesi mentio fit, quaestio in praesenti non est, neque illa hic probanda suscipitur. Namque cum ipsis adversariis non diffitemur multas esse actiones, quae ideo tantum moraliter bonae dicantur et sint, quia aliqua lege praeceptae, multas similiter, quae ideo malae, quia prohibitae; quae moralis differentia propterea positiva seu extrinseca appellatur. Itaque thesis aliud non affirmat nisi esse praeterea morale discrimen intrinsecum, quo — non omnes quidem — sed aliquae actiones honestae vel inhonestae sint naturaliter, i. e. non quia praeceptae aut prohibitae, sed contra, quae ideo praeceptae vel prohibitae esse intellegantur, quia per se honestae vel inhonestae.
- Probatur I°. E metaphysico conceptu naturalis honestatis vel inhonestatis. Honestas e suo conceptu rectam liberorum actuum ut talium ordinationem designat; recte autem ordinata censeri debet actio libera, quae ex libera voluntatis electione dirigitur in finem, qui naturae adaequate respondet, seu, quod idem est, in bonum toti naturae vere conveniens. Quare intuitu entis rationalis conceptus honesti et conceptus boni naturae convenientis convertuntur (vide supra n. 45). Unde ita ratiocinari licet:
Ut aliqua actio humana vere dici possit intrinsece honesta vel intrinsece inhonesta, requiritur et sufficit ut per se spectata vel talis sit, quae non possit non in bonum naturae toti conveniens dirigi, vel talis, quae huic per se plane repugnet et hinc incapax sit, aliam habendi directionem, quam fini totius naturae simpliciter oppositam. Atqui inter actiones humanas per se consideratas aliae reperiuntur, in quibus prior, aliae, in quibus posterior conditio manifeste verificatur. Quis enim neget actum amoris erga Deum, qui est humanae naturae finis et bonum simpliciter conveniens (n. 61), per se, immo formaliter ad bonum vere conveniens dirigi, actum vero odii in Deum huic essentialiter esse contrarium? Eandem autem rationem conversionis vel aversionis relate ad naturae finem aliae quoque actiones participant, quae ab illis aliquo modo informantur, tendentes in aliquid vel divinae naturae per se congruum, ut amor proximi propter Deum seu ut Dei similitudinem referentis, vel contra in aliquid per se divinae naturae repugnans, ut mendacium, odium proximi etc. — Ergo dantur actiones, quae natura sua et intrinseco discrimine sunt honestae vel inhonestae23 150. Probatur II°. E communi et invincibili hominum persuasione. Utcumque hominum iudicia de qualitate morali alicuius actionis in concreto sumptae inter se differre et, sive ex insufficientia facultatis nostrae intellectivae sive per influxum voluntatis passionibus deditae, variis erroribus obnoxia esse queant, id tamen cunctis hominibus rationis usu praeditis commune est, ut in intima conscientia sentiant simulque iudicent invincibili persuasione actiones humanas nequaquam omnes moraliter indifferentes esse, sed exsistere aliquod discrimen certissimum, quo aliae censeantur et sint honestae, aliae autem inhonestae. Eadem praeterea certitudine persuasum habent illud discrimen, conscientiae sive monentis sive exprobrantis voce iugiter confirmatum, in multis actionibus eiusmodi esse, quod nullis umquam adiunctis, nullo respectu commodi vel incommodi, nulla temporis, locorum aut personarum variatione, immo ne per Deum quidem mutari possit. Neque impedit, quod homines aliqui sint, qui externe contrarium profiteantur; cum id non iudicio vere intellectuali, sed voluntatis potius arbitrio et quasi violenter faciant, sibi videlicet id persuadere, si quo modo possent. Ceterum quidquid isti subiective sentiant, detrahere nil possunt humani generis persuasioni, quam communem fuisse et esse omnium populorum ac temporum non minus historia, quam psychologia testatur, et quam gentilis quoque philosophia passim supponit. Neque enim Aristoteles, egregius rerum humanarum observator, suam tantum sententiam, sed quod commune hominum iudicium esse videbat, referre censendus est, ubi scribit: „Verum non omnis actio nec omnis affectus medietatem admittit. Nonnulli enim sunt affectus, quorum vel ipsa nomina pravitatem sibi implicatam habent, ut malevolentia laetans de alieno malo, impudentia, invidentia; et similiter actiones, ut furtum, adulterium, homicidium. Haec enim omnia et quae sunt huius generis reprehenduntur, non quod eorum immoderationes aut deficientiae, sed quod ipsa mala sint: ut nullo modo possit quispiam in ipsis recte agere, sed peccare semper necesse sit.“24 Atqui persuasio tam universalis, tam constans et invicta non potest non in ipsa natura rationali esse fundata; proindeque infallibilis criterii veritatis suffragio praedita est. — Ergo etc.
-
Probatur III°. Exclusione omnis positivismi moralis; et quidem
-
secundum hypothesin institutionis humanae.
a) Omnis effectus supponit causam adaequate proportionatam. Iam vero, ad quemcumque modum institutionis humanae positivistae confugiunt, nihil afferre norunt, quod causa proportionata esse possit effectus tam universalis et in omni rerum ac temporum vicissitudine tam constanti, tam contra inferiorum appetitum et infrenatae licentiae suasionibus invicti atque indelebilis, qualis est illa ipsa hominum persuasio, quam in praecedenti argumento consideravimus. Nihil enim in vita atque historia populorum magis variabile atque innumeris accidentalibus regionum ac temporum vicissitudinibus obnoxium, quam et imperantium leges ac placita, et hominum de ratione utilitatis aestimatio, et populorum opinandi consuetudo cum analoga iuventutis educatione et si quis alius influxus socialis contingens seu ab essentiali ductu naturae rationalis diversus excogitari possit. Quodsi autem in istis quoque aliquod elementum commune et stabile observamus, id ipsum manifeste non causa, sed effectus est communis persuasionis anterioris, quae a nullo influxu accidentali pendeat.
b) Ductu naturae homines ipsas leges civiles et populorum opiniones non secus ac singulas humanas actiones sub ratione moralitatis diiudicant easque non raro invincibili persuasione aut bonas et iustas aut inhonestas, perversas, iniustas esse affirmant. Ideo nec opinionibus perversis, quantumvis late diffusis, assensum praestandum, nec legibus inhonesta praecipientibus oboediendum esse aut oboediri citra inhonestatem posse pro certo habent. Nequit igitur criterium moralitatis sive in ipsis legibus civilibus sive in aliqua opinione hominum sive in quacumque institutione vel contingentia humana situm esse. Et vero, quis adeo a sana mente exciderit, ut dicat aut dicentem ferat, periuria, parricidia, caedem innocentium, latrocinia, adulteria, proditionem patriae et amicorum actiones esse per se „adiaphoras“ et ideo tantum nefandas, quod eas vel lege civili prohiberi vel opinandi consuetudine reprobari contigerit! — Adeo proposuisse hunc errorem eum refutasse est.
c) Quod in specie Hobbesii doctrinam attinet, ea vel ideo sponte corruat necesse est, quod (ut infra suo loco demonstrabitur) falsissimo fundamento nitatur, absurda videlicet fictione status hominum originarii brutorum similis, quem „naturalem“ vocat, et cui mediante „contractu sociali“ status socialis successerit. 2. secundum hypothesin liberae institutionis divinae.
a) Quidquid metaphysica certitudine verum est, ita est absolute verum, ut nulla hypothesi, ne per Deum quidem, umquam esse aut fieri possit falsum. Talis est v. g. veritas: bis bina esse quattuor, circulum esse rotundum, alia similia, quorum contradictorium intellegitur esse absurdum pro omni intellectu sive creato sive increato. Atqui eadem metaphysica certitudine enuntiatur de nonnullis actionibus honestas, de aliis autem inhonestas; id enim perinde se habet, ac dicatur: actiones seu motus finales, naturae fini per se conformes, qua tales non possunt simul eidem esse difformes, et actiones illi per se oppositae non possunt simul eidem esse conformes (conf. prob. I). Ergo tam parum divina voluntas id, quod hoc modo honestum esse intellegitur, posset facere inhonestum vel vice versa, quam facere potest circulum quadratum.
b) Rationes contrariae, quae afferuntur, prorsus vanae sunt. Et Pufendorffio quidem respondemus: Metaphysica necessitas voluntate divina libera logice prior ab eaque independens nullatenus supponit aliquod „principium Deo coaeternum, extrinsecum“, in quo illa fundetur; cum nulli vel mediocri philosopho ignotum esse possit eam, etsi non in libera Dei voluntate, in divina tamen essentia fundari. Neque felicius idem auctor ad „liberrimam voluntatem“ confugit, qua Deus uti mundum, ita et hominem creaverit; inde concludens „in beneplacito Dei fuisse, qualem homini naturam vellet assignare“ seu regulam moraliter agendi. Negamus enim Deum libere creando hominem simul etiam essentiam hominis idealem seu ideam exemplarem creasse, quippe quae non secus ac ceterarum rerum creatarum idea seu interna possibilitas vi divinae aeternitatis aeterna est et in Dei essentia fundata. Proinde, quamquam hominis existentia (secundum hanc ideam et essentiam) non est necessaria, sed liberrime volita, nequaquam tamen inferre licet ea quoque, quae intrinsece humanam essentiam seu naturam consequuntur, similiter libera Dei voluntate inducta esse.
Cartesii autem ratiocinium totum procedit ex erroneo divinae libertatis conceptu, quem in theodicea satis refutatum hoc loco merito supponere licet, si tamen opinio tam per se absurda aliqua refutatione indigeat. Quis enim sanus sibi persuadeat ad essentialem divinae voluntatis independentiam vel libertatem vel omnipotentiam id etiam requiri, ut ipse ordo intellectualis atque internae possibilitatis rerum ab eius libero beneplacito pendeat?
- Scholium. In his recte ceteroquin sentiens Grotius („De iure belli ac pacis“ l. 1, c. 1, § 10) per exaggerationem tamen errorem veritati admiscuit. Et vero ex supradictis facile apparet neque per se verum neque in suis consequentiis innoxium esse, quod ille alio in loco eiusdem operis (Prolegom. 11), eandem de actionum moralitate doctrinam professus, subdit: „Et haec quidem locum aliquem haberent, etiamsi daremus, quod sine summo scelere dari nequeat, non esse Deum aut non curari ab eo negotia humana.“ — Quibus verbis, ut equidem libenter existimo, id tantum Grotius voluisse dicere videtur: nostra de morali actionum discrimine iudicia ita in natura rationali esse fundata, ut, hac sola supposita et in sua integritate cum omnibus suis essentialibus respectibus persistente, etiamsi Deus per absurdum cogitetur non esse, illa tamen mansura essent intacta. Atque ita acceptum illud dictum a multis, ut opinor, severius iudicatum, non omni plane veritate caret, quatenus scilicet iudicia intelleguntur mere speculativa de honestate vel inhonestate; falsum tamen, quacumque miti ore enuntiatum, eatenus est, quatenus praeter theoricam rationem honesti vel inhonesti ratio quoque naturaliter praecepti vel vetiti comprehensa supponitur. Vinculum enim obligationis, ut inferius ostendetur, neque ex natura rationali neque ex natura actuum oritur, sed a voluntate Dei, prout est auctor naturae et hominum legislator absolute sanctus.
Sed quidquid sit de ipsa mente Grotii, negari non potest idem dictum obvio sensu acceptum per se semina quaedam continere funestissimi illius erroris, qui fere a Kantio morum philosophiam tamquam mortiferum venenum inficere coepit, omnem scilicet moralitatem omnemque recte agendi regulam, immo ipsam moralem obligationem, a Deo et religione divellens, atque a sola repetens humana ratione tamquam suprema et independenter hominum legislatrice. Inde est, quod per modum corollarii totam denique vitam socialem similiter a Dei regimine et omni religionis vinculo in dies emancipari videmus.
§ 3. De ratione ontologica interni discriminis moralis actionum, seu de „principio moralitatis“.
-
Siquidem intrinsecum esse discrimen inter honestum et inhonestum certo constat, non minus certo concludimus esse aliquam huius discriminis rationem, non subiectivam et variabilem, sed obiectivam seu ontologicam et invariabilem, secundum quam actionibus formaliter aut honestas aut turpitudo aut neutrum, i. e. si per se spectantur, indifferentia moralis convenire necesse sit. Haec ontologica et formalis ratio moralis discriminis actionum, quatenus sub forma alicuius regulae seu criterii ontologici enuntiatur, etiam „principium moralitatis“ (Moralprinzip) a recentioribus vocari solet, quo nomine tamen multi simul principium summum legis naturalis seu officiorum naturalium perperam comprehendunt, cum alterum ab altero non secus differat ac honestum a praecepto, quorum dispar ratio ex infra de obligatione dicendis patebit. Tametsi namque omne inhonestum qua tale naturaliter quoque prohibitum esse intellegitur, non tamen, quidquid per se honestum esse cognoscimus, eo ipso etiam praeceptum est, ita ut nefas sit illud omittere.
-
Et nobis quidem quaestio de genuino principio moralitatis, quantum ad rem, plane dirempta iam est, aut, si qua solvenda superest, ea ad plenam sui solutionem non exigit nisi ut ex certis iam praemissis conclusionem ducamus non minus certam et inconcussam, eamque ad formam regulae obiectivae seu criterii ontologici quam maxime accommodatam redigamus. Cum enim omnis motus naturalis aliter rectus vel non rectus dici nequeat nisi secundum directionem vel non directionem ad scopum sibi naturaliter praefixum (n. 31–33), evidens est actum quoque humanum obiective vel rectum vel non rectum esse, prout qua talis, id est ex libero voluntatis delectu, ad suum finem, qui Deus ipse est spiritualiter possidendus et hac possessione glorificandus, vere dirigitur vel secus. Et ita quidem, ubi primum verus hominis finis cognoscitur, ipse conceptus honestatis et inhonestatis obiectivam quoque rationem utriusque iam implicite denotat (n. 149). Nihilominus utilitate non carebit, eandem rem illustrare uberius, sive negative considerando varios errores illi oppositos, sive positive tum indagando in eius quasi radicem maxime formalem et absolutam, tum eius quaerendo formulam, quae per suam immediatam evidentiam humanae intelligentiae inservire possit tamquam obiectivum criterium discernendi generalem rationem honesti et inhonesti, seu tamquam verum „principium moralitatis“.
-
A. Philosophorum in statuendo „principio moralitatis“ dissidium. Quicumque apertum „positivismum moralem“ profiteri nolunt, in eo quidem omnes conveniant necesse est ut in ipsis actionibus, i. e. in aliqua earum proprietate qualicumque, rationem reperiri admittant, propter quam aliae aestimentur per se moraliter bonae, aliae autem malae. In eo etiam inter se plerique non differunt, quod aliquem naturae finem seu aliquod naturae bonum summum sive explicite sive implicite supponant, a cuius finali respectu bonitas vel malitia in actiones derivetur. Divergunt autem latissime in ipso recte aestimando ac determinando supremo naturae bono ac fine. Quapropter communis illa notio honesti vel inhonesti generalissime sumpti, qua illud in conformitate vel difformitate cum naturae fine seu bono situm esse agnoscunt, minime impedit, quominus in huius relationis determinatione magis particulari, atque ita in proponendo moralitatis principio quam maxime dissentiant. Nil igitur mirum, quod ex istis etiam non pauci a „positivismo morali“ non tam re quam inanibus verbis recedant, ii omnes videlicet, qui supremum naturae bonum non in aliquo obiective simpliciter determinato, sed in re suapte natura multipliciter condicionata, relativa, pro accidentalibus adiunctis variabili situm esse volunt. Ut adeo in morali philosophia nil umquam verius dictum sit Tullii verbo iam supra (n. 141) laudato: „Summum bonum si ignoratur, vivendi rationem ignorari necesse est.“
Et vero omnes errores, in quos tum veteres tum recentiores philosophi moralitatis principium statuentes prolapsi sunt, singillatim notare longum est, longius etiam cunctas in ea re divergentes opiniones, plus minusve veritati appropinquantes, ad trutinam revocare, cum iis vel recensendis modicum volumen impleri posset25. Iuvat potius cuncta, quae umquam proposita sunt vel etiam excogitari possint, moralitatis principia secundum characterem aliquem, quo generalissime differunt, in quasdam distribuere classes, ut hoc veluti compendio singulorum valor ex ipsa communi quam participant indole appretiari et diiudicari eo facilius ac tutius possit. In cunctis quippe videre est indolem aut eudaemonisticam aut deontologico-rationalem aliquo modo praedominari vel etiam exclusive contineri, ita ut hinc eudaemonismus sensualis, illinc rationalismus moralis purus seu stoicismus moralis totius seriei, quae exstat, „principiorum moralitatis“ extremos utrinque limites occupent. Quae inter utrumque media numerantur, vario modo ac gradu alterutrum illum generalem characterem, sive daemonisticum sive deontologico-rationalem, prae altero participant. Quare nil impedit, quominus secundum hanc generalissimam appretiationem cuncta moralitatis principia ad duplicem fere classem ac denominationem reducantur: alteram, quae principia eudaemonistica, alteram, quae deontologico-rationalia comprehendit. Utramque autem iterum pro variis modis et gradibus subdistinguemus. Quibus praemissis praecipua utriusque classis principia summario aliquo conspectu lustrare iuvat; lustrare, inquam, — nam plenius illustrari singula nequeunt, nisi explanato simul integro philosophiae systemate, quod unicuique eorum respondet eiusque veluti semina continet; quae luculentior expositio merito historiae philosophiae reservanda videtur.
I. Principia moralitatis eudaemonistica.
-
Eudaemonismus subiectivus seu individualis26. Eo pertinent:
-
a) Epicureismus moralis (hedonismus seu eudaemonismus sensualis), quem profitebantur inter veteres schola Aristippi Cyrenensis et Epicuri (unde et vulgare nomen ei accessit). Summum videlicet hominis bonum ultimumque finem Epicurus in voluptate, malum in dolore, summam autem voluptatem in absoluta absentia doloris posuit. Supremam igitur vitae regulam homini ceterisque animantibus communem esse existimabat: fugere dolorem atque expetere voluptatem. Ad quod suadendum negat opus esse ratione aut disputatione, cum natura duce ipsi sensus criterium subministrent27.
Practice tamen eandem regulam ita explicat: „Quoniam voluptas primum atque insitum bonum est, idcirco non omnem voluptatem eligimus; verum saepissime plerasque transgredimur, quando ex his maior nos molestia sequitur, doloresque nonnullos voluptatibus praestare arbitramur, quandoquidem ex diutina toleratione dolorum maior nos voluptas sequitur. . . . Utimur enim bono quibusdam temporibus ut malo, contra vero malo tamquam bono.“28 Unde ex principio moralitatis Epicuri actiones humanae moraliter bonae aut malae censendae sunt, prout prudenti facta aestimatione rerum totiusque vitae decursus plus demum voluptatis quam doloris aut vice versa plus doloris quam voluptatis allaturae videntur.
- Ex recentioribus eandem fere doctrinam sive explicite sive implicite sequitur frequens materialistarum et quasi-materialistarum turba, quae saeculo XVIII morum philosophiam e christiana sublimitate omni studio ad terram detrahere atque profanare coepit. Duces in hoc opere corruptionis praecipue nominandi sunt: de Lamettrie29 (1709–1751); de Condillac30 (1715–1780); Helvetius31 (1715–1771); Diderot32) (1713–1784); auctor libri:
„Systeme de la nature“33 (1770); de Chasseboeuf comes de Volney34 (1757–1820) aliquique. A quibus hodierni materialismi patroni eo solum differunt, quod fucato „exactae scientiae“ quam vocant apparatu gloriantes incautos animos longe facilius decipiunt. Nativam suam indolem haec „philosophia“ tum etiam nequaquam mutat, si quando, ut fere inter homines politioris culturae fieri solet, formas induit subtiliores, prudentiae moderamine et vitae socialis honestate temperatas. Hoc nimirum moderamine in singulis fruitionibus opus esse praeeunte Epicuro intellegunt, ne vel fruendi vires praemature terantur vel turbato vitae socialis ordine communes fruendi condiciones deficiant. Immo id ipsum ad modernae culturae progressum pertinere volunt, ut toti pristinae ethicae, ei scilicet, quae vitae ac destinationi hominis immortali superstruitur, paulatim nova substituatur praesentis tantum vitae rationibus accommodata neque metaphysicis, sed empiricis dumtaxat fundamentis nixa. Atque hanc philosophiam moralem plane atheisticam, quam „positivam“ vocant, et cuius supremum principium aliud non est, quam principium carnalis prudentiae Epicuri, iam tamquam futurae aetatis ethicam („die Moral der Zukunft“) praedicare audent35. 158. b) Utilitarismus individualis, qui regulam boni et mali, iusti et iniusti non aliam esse dicit quam utilitatem ad eos vitae fines, quos quisque pro suo felicitatis studio sibi consequendos praestituerit. Hoc principium nomine magis quam re a superiore distingui per se manifestum est. Utrumque fundamentum habet exclusive terrenum, subiectivum, contingens; quapropter etiam ad „positivismum moralem“, qui omne discrimen morale actionum contingenter ab homine inductum esse docet, ea communi indole accedit, quod genuinam moralitatem actuum humanorum non tam explicet quam prorsus e medio tollat.
Fuerunt etiam qui non tam ex praeconcepto philosophiae principio quam ex subiectivo quodam pessimismo et quasi de omni morali hominis elevatione desperantes in solo denique egoismo, quemadmodum practice, ita et theoretice quiescendum esse putarent. Sic iam saec. XVII Larochefoucauld, in ea re Hobbesio non dissimilis, nihil fere in natura humana expressum reperit nisi invictum amoris proprii stimulum; unde unicum omnibus actionibus humanis motivum esse utilitatem propriam censuit, iis etiam, quae virtutis laude ornantur et ab omni interesse individuali quam maxime alienae esse videntur36.
-
c) Alium eudaemonismi individualis modum eumque nobiliorem professus est Aristoteles (384–322 ante Chr.) Stagiris Thraciae oriundus. Platonis primum per viginti annos auditor erat, eoque defuncto, lustratis variis finitimis gentibus atque aulis principum, suam Athenis philosophicam scholam fundavit, quae nomine „scholae peripateticae“ deinceps non solum celebritate, sed potissimum influxu in scientiarum evolutionem prae ceteris praestitit37. Idealem Platonis elevationem minus probans ad empiricum magis vitae realismum sua studia convertit. Ethicae principium Aristoteles petit a beatitudine seu summo hominis bono, non absoluto quidem, quale Plato consideraverat, sed relative summo, i. e. quod in praesenti vita secundum eius condiciones homo assequi possit, quodque ut supremus finis universae activitati rationali in his terris ei propositum sit38. Tale autem bonum nequaquam in sensuum voluptate consistere existimat, neque in animi aliquo statu aut potentialitate, sed in sola activitate (ἐνέργεια) homini ut rationali propria et qua tali perfecta, cuius completio habetur in nobilissima mentis (τοῦ νοῦ) operatione, scil. in „contemplatione“ (θεωρητική) rerum honestarum ac divinarum (καλῶν καὶ θείων). Et siquidem rationalis activitas (ψυχῆς ἐνέργεια κατὰ λόγου) pariter sit activitas secundum virtutem (ψυχῆς ἐνέργεια κατ’ ἀρετήν), summum igitur hominis bonum in activitate rationi seu virtuti constanter conformi situm esse docet39. Externa quoque bona ait ad vitae beatitudinem necessaria esse; verum non ratione sui, sed tantum ut necessaria adminicula virtutis ac beatitudinis40. Voluptatem denique, etsi ea non ipsum obiectum sit humanae felicitatis, hanc tamen naturaliter et necessario consecuturam esse agnoscit41. Atque ita quidem aristotelicum moralitatis principium eatenus eudaemonisticum est, quatenus rationem et mensuram bonitatis moralis in actionibus humanis ex ipso earum respectu ad perfectam hominis felicitatem depromit.
-
- Eudaemonismus socialis. Haec classis latius accepta ea omnia philosophiae moralis systemata comprehendit, quae obiectivam moralitatis rationem in aliquo interno respectu actionum ad bonum sociale et commune omnium vel in conformitate cum exigentiis naturae socialis reponunt, seu quae aliquo modo in „principio socialitatis“ fundatur, etsi partim deontologicam quoque rationem admixtam habeant. Eiusmodi sunt:
-
a) Empirismus moralis, qui in Anglia potissimum excultus et sub influxu philosophiae empiricae Lockii propagatus fuit. Inter primos huius systematis auctores nominandus est Richard Cumberland (1632–1719), qui omnem moralitatem in mutua sociali benevolentia hominum fundari posse reputabat42. Praecipuus tamen illius excultor exstitit comes de Shaftesbury43 (1671–1713) Lockio amicitia iunctus. Hic, a sola experientia psychologica proficiscens, ex natura hominis discere bonum et malum suscipit; malum quippe esse quidquid homo naturae ductui contrarium agat persuasum habet. Porro ipsius naturae propensiones reperit duplicis generis: alias „idiopathicas“ (egoisticas) quae bonum hominis privatum ac proprium, alias „sympathicas“ (sociales) quae bonum commune seu sociale pro obiecto habent. Quae cum sint illis praestantiores et subiecto rationali proprie naturales, iis primatum deberi, neque tamen ceteras neglegendas, sed in harmonica subordinatione sub istis continendas esse docet; atque ita quidem non solum bono communi, verum etiam bono individuali et privato optime provideri. Itaque in hac ipsa servanda perfecta harmonia inter hominis inclinationes sympathicas et idiopathicas veram moralis bonitatis rationem sitam esse concludit; actiones proin ei consentaneas, i. e. e sociali potissimum benevolentia et studio boni communis procedentes, bonas, quae autem egoismo principaliter serviunt aut naturae adversantur, eo ipso malas dicendas esse; eidem porro obiectivae moralitatis regulae practice applicandae plane congruere in homine sensum moralem, quem comparat sensui aesthetico: utriusque esse, rationalem harmoniam percipere; huius quidem, harmoniam aestheticam, illius vero moralem. Quae moralitas cum in sola natura empirice considerata nitatur, facile intellegitur religionem nullo alio vinculo ei conexi nisi extrinseco utilitatis ad eam in animo sustentandam et efficacius firmandam.
Peculiarem evolutionem eadem philosophia moralis nacta est in academia glasgowiensi Scotiae, quare et „schola scotica“ deinceps appellari consuevit. Scholae fundator factus est Thomas Reid44 (1704–1796), in eadem academia professor, qui, ut efficaci remedio scepticismo occurreret, quem David Hume (1711–1776) ex empirica philosophia deducebat, hanc novo aliquo certitudinis principio eoque pariter empirico munire constituit. Invincibile eiusmodi principium esse docebat instinctum veritatis, naturaliter homini inditum, ab intellegentia eiusque operatione distinctum, quem „sensum communem“ (Common Sense) appellabat, vi cuius homo immediate et naturali impulsu, i. e. nulla perspecta ratione ductus, quasdam veritates maxime necessarias ordinis tum physici tum metaphysici et moralis tamquam certas amplectitur. Consequens erat, ut in morali quoque philosophia idem naturae „sensus“ similiter ad dignitatem supremi principii moralitatis eveheretur, i. e. ut eatenus honestae aut inhonestae dicerentur actiones, quatenus huic empirico criterio conformes aut difformes essent. Et revera hoc fere communi principio in tota deinceps „schola scotica“ moralem doctrinam fundari videmus, quamquam sensus ille communis apud varios varia nomina sortitur et modo „sensus moralis“, modo „instinctus rationalis“, modo „sympathia aut antipathia moralis“ appellatur. Ceterum praeter hoc criterium moralitatis obvium et omnibus sive rudibus sive doctis commune insuper ontologicam eiusdem rationem esse, ad quam, praevio sensu morali duce, intellegentia pertingere possit, eamque cum exigentia naturalis socialitatis congruere eadem schola non diffitebatur. Quare et ipsa communi denominatione „eudaemonismi socialis“, quod ad rem attinet, merito comprehenditur. — Scholam scoticam, in specie eius systema ethicum secundum principium „sensus moralis“ (Moral Sense), prae ceteris illustravit Francis Hutcheson45 (1694–1747) pariter in academia glasgowiensi professor.
Praeterea sat longa exstat scriptorum series, qui sive in Scotia sive in Anglia eadem aut similia vestigia secuti empirismum moralem suo quisque modo excoluerunt, inter quos: Henry Hume (1696–1782); Adam Smith46 (1723–1790), qui moralem sympathiam aut antipathiam morum regulam esse docet (idem aliunde celebrior qua auctor moderni systematis oeconomiae socialis); Adam Ferguson47 (1724–1816); Dugald Stewart48 (1753–1828); Thom. Brown49 (1778–1820), alii.
-
b) Principium socialitatis Pufendorfianum. Eodem fere tempore, quo in Anglia obiectiva regula moralitatis empirice a natura sociali derivari coepit, idem in Germania quoque, sed ex principiis potius metaphysicis factum est. Pufendorfius (1632 ad 1694), in ea re Grotii sequens vestigia, in socialibus naturae exigentiis non solum naturae phaenomena empirice certa considerabat, sed simul iisdem expressam et ratione cognitam legem Dei ut auctoris naturae agnovit. Atque ita quidem in Dei lege fundans omnem moralitatem limites quoque positivismi moralis, quem aliunde profitebatur (n. 147), non praetergressus est. Quippe cum morale discrimen actionum per humanae naturae liberam creationem (naturalem legislationem) a Deo positive inductum esse diceret, non aliunde quam ex ipsa naturae lege obiectivam regulam discernendi boni et mali moralis depromi posse intellexit. Et hanc quidem, etsi non absolute, hypothetice tamen, i. e. in hypothesi praesentis ordinis creationis, omnino necessariam, immutabilem fixamque esse admittit. Porro inter leges per humanam naturam expressas legem socialitatis esse „fundamentalem“ existimat et universalissimam, a qua proin cuncta hominis naturalia officia derivari possint. Itaque Pufendorfius eiusque schola ontologicum discrimen honesti et inhonesti in convenientia vel disconvenientia actionum cum lege socialitatis naturaliter iniuncta et lumine rationis cognita situm esse docet50.
-
c) Utilitarismus socialis a moderno „positivismo“ excultus. Morale systema hoc nomine comprehensum novissimam utilitarismi formam exhibet, quae, post „empirismum moralem“ in Anglia primum concepta, mox latissime propagata et assidue exculta, hodie iam, si minus in promiscua societate, certe in scientia „moderna“ a christiana traditione apostata, in dies magis invalescere et dominatum gerere coepit. Immo in contemptum veteris ethicae, super metaphysica fundamenta constructae, quae et „dogmatica“ vel „intuitiva“ odiose nuncupari consuevit, gloriosum nomen „ethicae scientificae“ quasi per excellentiam sibi arrogare gestit, similique modestia „ethica futurae aetatis“ (Ethik der Zukunft) praedicatur. Fere cum universa quidem philosophia morali anglica post Baconem et Lockium hanc generalem indolem communem habet, quod in notionem boni et mali, iusti et iniusti proxime empirica methodo indagare suscipit; eam autem praetergreditur, quod dilatato experientiae ambitu non ad sola facta psychologica, qualia sunt „sensus moralis“, sensus „sympathiae et benevolentiae socialis“, sed generatim ad universa phaenomena scientiae subiecta tum psychologica tum anthropologica empiricam observationem more scientiae „positivae“ extendit51 (cf. n. 146 c).
-
Primarius huius scholae moralis magister et quasi fundator dicendus est Ierem. Bentham52 (1747–1832), non quidem ut primus doctrinae inventor, sed quatenus ideas a suis praedecessoribus Epicuro, Hobbesio, Hume, Helvetio, Paley, Priestley53, sparsim suppeditatas „scientifica“ methodo ad quandam systematicam unitatem redegit. Primus enim, ab ipso individuali egoismo proficiscens eiusque principium ad societatem et publicam legislationem applicans, completum utilitarismi systema tum privatum tum sociale tum politicum composuit. Helvetio par in contemptu sapientiae antiquorum et traditionis christianae veram scientiam etiam in re morali a sola exspectat methodo observationis experimentalis a Lockio et Bacone commendata. „Quod experientia est pro physico, ait, id est observatio pro moralista.“54 Observatione facta igitur cum Epicuro hoc tamquam evidens factum reperit et instar principii affirmat: omnes homines quaerere delectationem et fugere dolorem. Ex quo immediate adstruitur generalissimum morale principium: „Omnis delectatio (plaisir) est prima facie aliquod bonum et quaeri debet; similiter omnis dolor (peine) est aliquod malum et evitari debet.“55 Et ita quidem primus passus huius „rigorosae scientiae“ est conclusio, quae neque logica neque scientifica est. Praeterquam enim, quod Bentham varia genera delectationis enumerans, quae homini contingere possint, illud unum „observasse“ non videtur, quod est ordinis pure spiritualis et rationalis, insuper ex abrupto inducit obligationem moralem („debet“), quae, unde sit, quo iure asseratur, plane nescitur; quamque simul illusoriam reddit, subiungens: „unusquisque non solum optimus sed et unice competens iudex est de eo, quod sibi sit dolori aut delectationi“56. Ad practice determinandum et complendum primum et fundamentale principium accedit hoc alterum: hominem tendere debere ad maximam possibilem summam delectabilis boni intra suae existentiae durationem, adhibito videlicet provido rerum calculo, quem „deontologicum“ appellat, comparative aestimando tum delectabilia tum dolorifera secundum intensionem, durationem, certitudinem, proximitatem, extensionem, fecunditatem etc.57
Et hoc quidem modo Bentham existimat fore, ut principium istud, etsi per se egoisticum, pro homine tamen per ipsam naturam in societate et sub eius condicionibus constituto cum principio socialitatis realiter et effective congruat; neminem enim fugere posse, quam intima relatio existat inter felicitatem generalem et individualem, cum sibi reciproce condicio essentialis, altera alterius causa simul et effectus esse cognoscantur. — Itaque supremum moralitatis principium ad hanc denique definitivam legis formulam reducitur: Ita omnem tuam activitatem dispone, ut ea quantum fieri possit maximam summam prosperitatis, minimam vero doloris producat, non solum pro te, sed etiam pro aliis hominibus aut certe pro quam fieri possit maximo numero aliorum hominum.58
Verumtamen totum hunc moralem discursum Bentham non alio fine suscepit, quam ut scientificum quasi praeambulum praemitteret maiori operi politico, quod moliebatur (Traite de legislation) et quod praecipuum eius nomini celebritatem attulit. Idem namque obiectum socialis legislationis esse reputans quod legis moralis universae, quamquam secundum rationem necessitatis et utilitatis socialis magis circumscriptum59, unum idemque supremum principium legislationis statuendum esse duxit quod et moralitatis, nimirum principium „maximisationis felicitatis“ seu utilitatis communis, idque solito instituto „calculo“ ad varias legislationis materias practice applicare suscepit60. Atque ita nulla habita ratione altioris finis aut ordinis divinitus praefiniti omnis legislatio civilis et poenalis, immo universus ordo iuridicus in arithmetico illo utilitarismo fundatur.
-
Qui in doctrina morali Benthamii vestigia proxime secuti sunt, illam non tam ulteriore progressu quam caute adhibito theoretico moderamine perficere studuerunt. Itaque nolentes totum utilitarismum etiam socialem in principio mere egoistico fundari, egoismum individualem potius primum et imperfectum naturae stadium in evolutione nobilioris utilitarismi proprie socialis dicere maluerunt. Ita inter alios James Mackintosh61 (1766–1832) viam prosequens quam Hartley ex parte iam signaverat; nec non James Mill et Stuart Mill. — Prae ceteris autem Stuart Mill ad philosophice perpolitum lateque propagandum systema utilitarismi plurimum contribuit62. Luculenter et „scientifice“, i. e. methodo positivismi, illud complexus est in suo opere „Utilitarianism“, nihil non tentans, quo in ratione generalissimae socialis utilitatis supremum moralitatis criterium situm esse demonstraret, obiectiones vero ex parte veteris ethicae „intuitivae“ motas quomodocumque infirmaret ac praesertim odiosam notam crassi epicureismi declinaret. Ad hoc bona delectabilia non tantum quantitative sed et qualitative distinguit, quorum alia scilicet infimi ordinis et brutis animalibus communia, alia vero altioribus hominis facultatibus propria et qua talia illis absolute praestantiora et longe maioris aestimanda esse docet63. Hinc etiam in obligationibus moralibus per hanc doctrinam obiective vix quidquam mutari, immo exercitium omnium virtutum, nominatim iustitiae64, ad applicationem utilitarismi maxime essentialem et omnibus praeceptam reduci. — Verum enimvero his omnibus nihil aliud evincitur nisi quod per se liquidum est, nimirum id solum homini et humanae societati vere bonum et utile esse, quod regulae moralitatis consentiat, seu ordinem deontologicum cum ordine eudaemonologico materialiter congruere; at minime inde sequitur ideo formaliter aliquid esse moraliter rectum et honestum, quia illum respectum utilitatis habeat. Ecquid porro ad stimulos idiopathicos compescendos obligatio valeat, quae in sola conscientia socialis naturae fundetur? — Remedium forte afferet futura generis humani educatio et amplior civilisationis progressus, a quibus idem auctor mirum denique in his terris communis felicitatis florem nasciturum sperat?!
-
Post Stuart Mill denique utilitarismum socialem potissimum repraesentant Bailey (1791–1870), Bain (nat. 1818), Spencer, Darwin, quorum primus tantum tritis praecedentium vestigiis absque notabili deviatione insistit65. Reliqui autem communem theoriam propria aliqua novitate plus minusve fundamentali modificant, ideas morales sub influxu socialis evolutionis considerantes. Bain66, etsi cum Stuart Mill immutabiles iustitiae normas tamquam condiciones absolute necessarias existentiae socialis admittit, ipsam tamen conscientiam moralem qua talem non primitus homini innatam, sed partim ex naturali instinctu amoris sui ipsius et sympathiae, partim ex auctoritate societatis influxu productam esse docet. Herbert Spencer (natus 1820), „theoriae evolutionis“ praecipuus fundator, hac ipsa mediante et methodo „positiva“ systema „utilitarismi“ ad altiorem evehere formam contendit. Agnoscens commune huius axioma, quo bonum et malum in actionibus secundum positivum vel negativum earum causalem respectum ad maximam summam humanae (socialis) felicitatis aestimandum sit, negat tamen subiectivam uniuscuiusque appretiationem huius respectus aut individuali experientia fundatam pro vera et scientifica norma moralitatis haberi posse. Namque „ethicae proprie dictae obiectum esse, ait, scrutando determinare, quomodo et quare certae actiones perniciosae, aliae autem proficuae sint. Has enim qualitates non posse esse mere contingentes, sed necessario consequi ordinem rerum. Unde scientiae morali ante omnia propositum esse, ex legibus vitae et condicionibus existentiae derivando cognoscere, quales actiones necessario ad felicitatem, quales ad infelicitatem dirigantur. Et tum quidem, cum hoc illa praestiterit, eius deductiones tamquam leges agendi agnosci et observari debere, nulla habita ratione alicuius directae aestimationis de fructu felici vel infelici“67. Et paulo post subiungit68: „Leges agendi non aliunde scientificum valorem“ (puta in sensu positivismi) „habere posse, nisi quod ex causalibus nexibus deriventur, qui actiones inter et earum sequelas subsistunt.“ — Et vero ad hunc fere scopum, ut huiusmodi ethicae in posterum stabiliendae fundamenta praepararentur, praecipua Spencer opera philosophica nomine „systematis philosophiae syntheticae“ comprehensa conspirant. Eo enim referenda sunt eius „summa principia philosophiae“ — „principia biologiae“ — „principia psychologiae“ — „principia sociologiae“, quibus omnibus instar tutissimae ducis praesidet „theoria evolutionis“, innumeris vanis suppositionibus „scientiam“ contexens. Ex his denique veluti praemissis Spencer sua „principia ethicae“ derivare iisque totum opus coronare cogitat, postquam eorum praevia delineamenta iam edidit in opere „The Data of Ethics“. — Atque ita quidem viam se commonstrasse existimat, qua sufficienter expleatur „vacuum“ illud, quod in societate hodierna „codex ethicae supernaturalis“ (i. e. „putata“ divina auctoritate praeceptae) magis magisque in dies evanescens post se relinquat, in eius locum scilicet subrogando „codicem ethicae naturalis“ (i. e. „saecularisatae“ seu ab opinione divinae legislationis emancipatae)69 Mira sane moralitas, moderno atheismo plane accommodata!—Quomodo autem haec, ut cetera eius absurda taceam, „vacuum“ obligationis moralis complebit?
Charles Darwin (1809—1882) „theoriam evolutionis“ latius per systema „descendentiae“ quod vocant excolens doctrinam quoque moralem eidem systemati accommodavit. Itaque Darwini ethica vix aliud esse dicenda est quam aliquod speciale caput historiae naturalis. Quemadmodum enim in rerum natura perfectiores formas organicas ope „selectionis“ in propagine et „concertatione mutua de exsistendi condicionibus“ per innumeras hereditarias reproductiones ab inferioribus ac demum paucis infimis formis iugi evolutione descendisse docet, ita et originem sensus moralis successiva evolutione ex instinctu animalium gregalium (hominis progenitorum!) explicare conatur.70 Unde nobilissimae sociales virtutes tamquam productum istius naturalis processus gradu tantum a primitiva brutalitate differunt ac primitus in illo sensu indigentiae radicantur, quo simiae inducebantur ad gregaliter vivendum!71
Atque haec quidem de novissimo „utilitarismo“, quem et „anglicum“ vocant. Hoc prae ceteris morale systema vel ideo luculentius exponendum videbatur, quod infestissimum praesentis temporis errorem signat, et quod penitius illud cognovisse iam prope refutasse est.
3. Ethica progressiva perfectionis humanae.
167. Hoc nomine ea systemata ethica comprehendimus, quae moralitatis principium in actionum relatione ad progressivam et harmonicam perfectionem hominis tam propriam quam aliorum constituunt. Quod quidem principium, quamquam pro sua obiectiva universalitate aliquatenus ad principia deontologico-rationalia accedit iisque non raro adnumeratur, pro sua tamen formali ratione, quae est respectus ad perfectionem, i. e. bonum hominis et humanitatis, potius eudaemonisticum dicendum est. Huc imprimis referri debet:
a) Schola Leibnizio-Wolfiana, quae ab ineunte saec. XVIII usque ad Kantium in Germania fere primatum tenuit. G. W. Leibniz72 (1646—1716), partim Aristotelicis partim Cartesianis vestigiis primum insistens, sed utraque mox praetergressus, viam sedulo indagabat, qua fundamentalia veteris philosophiae documenta cum iis, quae ex recentioribus scientiae conatibus tamquam vera et probata prodiissent, apte conciliare simulque adversus naturalisticum illius temporis scepticismum et pantheisticam corruptionem efficaciter tueri posset. Atque ita novae scholae philosophicae fundamenta iecit, quae quidem, non paucis ipsa novis ac gravibus erroribus obnoxia, admodum imperfecte tantum et parum feliciter propositum finem assequi valuit. Manet nihilominus eius auctor, uti doctrinae fecunditate et universalitate clarus, ita et sincero veritatis studio et Christiani dogmatis reverentia bonorum aestimatione dignus. Doctrinam philosophicam Leibnizii in plurimis ac variis elucubrationibus dispersam eius discipulus Christianus Wolf73 (1679—1754) in unum systema organice digestum collegit illudque partim etiam interne a se modificatum edidit; unde ab utroque auctore schola denominari solet. In adstruendis ethicis principiis haec philosophia eadem fere via incedebat, qua et Pufendorfius praecierat, a scrutanda natura humana et lege divini conditoris in ea expressa proficiscens. Verumtamen non ut ille in „socialitate“, sed potius in essentiali perfectibilitate, ipsius socialitatis radice, naturae humanae rationalis summam quandam contineri censebat. Itaque supremum naturae finem rationali voluntati propositum esse docuit: ad maiorem semper eiusdem naturae in se et aliis perfectionem contendere; in eadem perfectione hominis beatitudinem consistere, in Deo, infinito bono, obtinendam, ita tamen, ut ea numquam futura sit simpliciter completa, sed pro boni possessi infinitudine iugiter augenda. Ex supremo illo naturae fine suprema quoque moraliter agendi lex deducitur, quam Wolfius hac formula enuntiat: „Facienda sunt, quae nos statumque nostrum atque alios perficiunt; omittenda vero, quae nos statumque nostrum aliosque imperfectiores reddunt.“ In hoc autem legis naturalis principio manifeste implicitum est istud demum moralitatis principium: Moraliter bonae sunt actiones aut malae, prout hominis perfectionem tum propriam tum aliorum aut promovent aut minuunt.
Ad hanc Leibnizii ideam aliquatenus accedit H. Ulrici (1806 ad 1884), qui similiter rationem boni et mali ex liberae volitionis et actionis directione versus omnimodam et harmonicam „perfectionem humanae entitatis et vitae“ vel contraria aberratione dimetiri docet.74
b) Ex philosophis anglis huc quoque censendus est Adam Ferguson (1724—1816) supra iam nominatus, quippe qui, etsi aliquatenus empirismum moralem secutus, simul tamen ontologicam moralitatis rationem in progressiva naturae humanae elevatione ad perfectionem idealem numquam plane assequendam posuit.75
II. Principia moralitatis deontologico-rationalia.
168. Huic generali denominationi ea moralis philosophiae systemata respondent, quae formalem rationem moralis discriminis actionum in nullo qualicumque earum respectu ad ipsius hominis felicitatem sive propriam sive communem omnium, sed in mere obiectiva earum rationali decentia sitam esse docent. Pro diverso autem sensu, quo haec regula accipitur, duae illorum classes distinguuntur. Quippe cum omnibus constet in actionibus humanis rationem eudaemonologicam cum deontologica obiective quidem seu materialiter inseparabili nexu consociari, eosdemque actus, quos secundum rationem decentes et honestas iudicamus, esse simul ad veram hominis perfectionem ac felicitatem consequendam proficuos, haec moveri potest dubitatio: sitne illa moralitatis ratio ita pure et exclusive accipienda, ut omnem concomitantem respectum eudaemonologicum a subiectiva agentis intentione positive excludat, neque aliam actionem moraliter bonam esse admittat, nisi quae unice ex motivo rationalis decentiae procedat; — an vero ita, ut ratio deontologica, quamquam per se sola formaliter honestatem constituat, nequaquam tamen eo ipso vitari censenda sit, quod, quemadmodum obiective, ita et subiective humanae etiam perfectionis et felicitatis rationem quasi per concomitantiam et ex naturae instituto admittat. Hinc est quod principia deontologico-rationalia aut pura seu exaggerata aut moderata esse dicuntur, prout primam vel alteram partem illius disiunctionis affirmant. Praeterea non minus essentialiter alia ab aliis differunt indole aut mere naturalistica aut pantheistica aut theologica, prout fundamentum rationalis decentiae aut in rationali natura humana absolute spectata, aut in ratione aliqua universali pantheistica, aut demum in ipsa essentia Dei ordinatoris mundi constituunt.
169. 1. Principia deontologico-rationalia pura seu exaggerata, quae vulgo etiam „stoicismi“ vel „purismi moralis“ nomine comprehenduntur; nempe
a) Principium veterum stoicorum. Schola philosophica, quae a loco, in quo discipuli convenire solebant, „stoica“ vulgo appellatur, Athenis florere coepit ab anno circiter 308 ante Christum. Eius fundator et caput fuit Zeno, ex insula Cypro oriundus, Cratis philosophi cynici, dein et Xenocratis et Polemonis academicorum discipulus. Totius philosophiae quasi fastigium ethicam eique omnem theoriam subordinandam esse reputabat. Itaque illi potissimum excolendae, elementis cynicis alia insuper partim Socratica partim Aristotelica coniungens, operam dabat. Supremus ethicus finis et hinc principium moralitatis secundum Zenonem est τὸ ὁμολογουμένως τῇ φύσει ζῆν seu naturae conformiter vivere.76 Per „naturam“ autem tum ipse tum eius discipuli intellexisse videntur non solum naturam hominis individualem mere anthropologice spectatam, sed potius universalem totius mundi, quam suo modo participat homo. In conformitate igitur cum hac ipsa natura secundum rectam eius theoreticam appreciationem practice prosequenda stoici virtutem consistere docent; virtutem (τὸ καλόν) habere rationem finis in se, et unice propter semetipsam esse amandam et quaerendam; eandem non solum supremum, sed etiam unicum esse hominis bonum; reliqua omnia, quae praeter illud bona appellari contingat, non vere bona, sed indifferentia (ἀδιάφορα) dicenda esse. In specie delectationem pro rationali agente nullam in se rationem finis habere. In „virtutis“ perfectione stoica quoque „sapientia“ consistit; quare utrumque nomen, et virtus et sapientia, quemadmodum iis opposita, vitium et stultitia, fere promiscue accipiuntur. „Sapientia“ super omnes animi affectus (πάθη) per quandam impassibilitatem (ἀπάθειαν) dominans elevatur; atque ita simul felicitatem in semetipsa possidet, quae nullo influxu pathologico sive doloris sive voluptatis ullatenus turbari aut tangi possit.77
Scholam stoicam inter Graecos continuarunt praecipue Cleanthes, Zenonis in magisterio successor, Sphaerus, Chrysippus, Zeno Tarsensis, Diogenes Babylonius, Antipater, Panaetius, Posidonius aliique; apud Romanos a primo post Christum saeculo: Annaeus Cornutus, Persius Flaccus, Annaeus Seneca, Musonius Rufus, Epictetus servus, Marcus Aurelius imperator, alii.
Ceterum inter ipsos stoicos non deerat opinionum dissensus et successu temporis multiplex variatio, cui vel ipsum vagum vocabulum „naturae“ ansam praebuit. Propterea mirum non est quod a superba illa virtutis sublimitate non raro reliqua philosophiae stoicae documenta de mundo, de anima humana etc. misere dissonarent, et, naturalistico materialismo, fatalismo, atheismo varie imbuta, omnem rationalis naturae dignitatem cum eius fundamento destruerent. Apud posteriores stoicos nonnulla etiam elementa occurrunt, quae evangelicae doctrinae vestigia haud obscura continent.
170. b) Principium scholae Kantianae. Immanuel Kant (1724 ad 1804), „criticae philosophiae“ quam vocant auctor atque inde novae post Wolfium scholae late per Germaniam invalescentis caput, recentioris pariter evolutionis „philosophiae germanicae“ primarius motor et quasi antesignanus exstitit. Peremptoriam solutionem quaerens controversiae, qua idealismum Cartesii et empirismum Lockii sese mutuo impugnare atque excludere videbat, universos humanae cognitionis fontes cognoscendique potentias novo critico examini subiicere aggressus est78. Verumtamen hoc modo dissita illa atque inter se pugnantia commiscere quidem ad qualemcumque violentam unitatem, conciliare autem et interne unire nequaquam valuit. Nec mirum; namque verum et unicum remedium contra intestinum illud dissidium, in vetere schola quidem notissimum, cum eadem a saeculo consepultum et contemptum iacebat. Quare Kantius in sua disquisitione partim Humii partim Shaftesbury vestigia premens per empirismum quidem ad scepticismum, per idealismum vero ad ethicum quendam purismum sola autonomae rationis lege fundatum atque ab omni religione emancipatum devenit. Unde et „stoicismus resuscitatus“ moralis doctrina Kantii merito appellatur.
Fundamentalia huius principia79 haec fere sunt: „Natura rationalis est finis in se (Zweck an sich selbst)“; — proinde qua rationalis „homo ipse tamquam finis in se existit . . . cui nullus alius finis substitui possit, ad quem ipse ut medium ordinetur“. — Et hanc dignitatem non solum unusquisque in se, sed similiter in omnibus aliis entibus rationalibus agnoscat necesse est. In semetipso igitur homo (non supra vel extra se), quemadmodum finem, ita et „obiectivum voluntatis principium“ habet tamquam regulam moralem absolutam, quae simul sit „lex practica universalis“, i. e. similiter absolute obligans omnes voluntates rationales. Ut autem eiusmodi practicum rationis principium revera lex „universalis“ esse possit, debet esse pure „formale“, i. e. constare sola generali forma legis, quae est ipsum τὸ esse dictamen rationis, abstractione facta ab omni „materia“ seu obiecto determinato, circa quod dictamen versetur, necnon ab omni respectu ad finem, qui non sit ipsa pura rationalitas. Secus enim in rationis legem, quae pro suo „valore absoluto“ tota esse debet a priori, induceretur elementum empiricum seu a posteriori tum rationali autonomiae tum universalitati contrarium. Eadem rationis lex, quia sensualitatem et affectus pathologicos superandos habet, homini sese exhibet tamquam „imperativus categoricus“, quia categorice et simpliciter imperat sui ipsius gratia, non condicionate tantum aut hypothetice, seu medium praecipiens necessarium quidem ad propositum aliquod bonum consequendum; quo casu imperativus esset tantum „hypotheticus“, non autem „moralis“. Itaque suprema lex moralis, solius autonomae rationis practicae auctoritate lata et absolute obligans, a Kantio hac sententia enuntiatur: „Ita age, ut (subiectiva) tuae voluntatis norma numquam non simul principium (obiectivum) legislationis universalis esse et qua tale agnosci rationaliter possit.“80
Quodsi iam quaeratur de principio moralitatis proprie dicto, quo secundum doctrinam Kantii in actionibus humanis moralis bonitas a malitia obiective discernatur, illud, tametsi implicite tantum in principio legis moralis propositum, e supra dictis tamen et sequentibus insuper doctrinae capitibus facile colligitur. Inde enim manifeste consequitur non aliunde in actiones nostras moralem bonitatem derivari posse quam ex conformitate obiectiva et subiectiva cum lege rationis, — obiectiva, qua agens id ipsum vult, quod lex praecipit, subiectiva, qua id vult unice quia praeceptum, ex pura „reverentia legis“; ita ut, quemadmodum lex moralis pure „formalis“ est, sui rationem in semetipsa habens, similiter et voluntas qua moralis nullo moveatur respectu „materiae“, i. e. obiecti subiective appetibilis vel finis eudaemonistici, sed solius „formae“ legis. Deficiente hac pura intentione actiones secundum Kantium obiective quidem possunt esse „legales“, non vero „morales“ (sittlich). Immo ne ipsius quidem divinae voluntatis intuitu aliquid agere haec „moralitas“ permittit; id enim esset essentiali „autonomiae voluntatis“ substituere „heteronomiam“.
— Non sane negat Kantius felicitatem quoque cum virtute morali interno consequentiae nexu esse coniunctam, immo in ipsa „bona voluntate“, i. e. legi rationis per omnia conformi, non summum tantum, sed et unicum hominis qua rationalis bonum situm esse profitetur. Verum felicitatem, quamquam ut pedissequa virtutis exspectari merito possit, non tamen ut finem, qui intendatur, voluntati rationali esse propositam. Unde concludit: Quaecumque fiunt ex propensionibus animi aut ex timore poenae vel spe felicitatis obtinendae, non sunt moraliter bona nec aestimatione digna, quia studio proprii commodi animum moralem corrumpunt et virtutem suo interno absoluto pretio exspoliant. — Eidem consentiunt vulgaria in ore Kantianorum axiomata: „Legis reverentia est unicus moralis ἐλατήρ“ (moralische Triebfeder); „nisi ex legis (rationis) reverentia aliquid fiat, virtutis nomen non meretur.“ Quodsi igitur haec omnia ad formam principii moralitatis redigantur, ad hanc fere sententiam redeunt: In actionibus humanis moraliter bonum est, quidquid et quatenus secundum dictamen rationis et unice propter illud fit; quidquid secus fit, moraliter vitiosum est.
Atque ita Kantius omnem rationem eudaemonologicam a moralitate non solum formaliter distinguit, sed tamquam aliquid cum ea incompatibile plane excludit; unde gloriatur se exhibuisse virtutem puram, quae neque in terris neque in caelo ullum extraneum sustentaculum habeat.
Ceterum ambo haec principia, tum stoicum tum Kantianum, si secundum generalem philosophicam indolem aestimentur, mere naturalistica esse patet, quamquam Kantius aliunde theismum non diffitetur.
2. Principia deontologico-rationalia moderata.
171. a) Principium Platonicum. Plato (427—347 a. Chr.), atheniensis, Socratis discipulus clarissimus, eo defuncto complures annos variis itineribus impendit. Tandem circa annum 387 a. Chr. suam Athenis philosophicam scholam in „Academia“ fundavit.81
Fecundissimum principium totius philosophiae Platonicae situm est in doctrina de „ideis“, quas Plato non abstractione a rebus formatos universales conceptus, sed perfecta et purissima rerum exemplaria esse censet, quibus solis verum esse, i. e. esse immutabile, insit, cum contra res omnes materiales ac sensibiles iugiter mutentur atque ita quasi in medio inter esse et non-esse versentur; eatenus nempe aliquid esse, quatenus (imperfecte) aliquam ideam participet. Suprema autem omnium idea simulque summum cognitionis obiectum (μέγιστον μάθημα) ipsi est idea boni. Eadem continet omnem rationem veritatis et pulchritudinis; quapropter cum ipso Deo mundi auctore seu cum λόγῳ divino identificatur.82 In ea igitur Plato tum aestheticae tum ethicae fundamentum reperit.
Quod in specie ad ethicam attinet, cuius documenta in tota aliqua dialogorum serie (imprimis a „Protagora“ usque ad „Rempublicam“) sparsa habentur, haec potissimum notanda sunt: Finem supremum simulque summum bonum hominis in maxima quam assequi possit assimilatione cum Deo, absoluto bono, consistere docet; ad id hominem disponi per animi virtutes, quales sunt sapientia (σοφία), fortitudo (ἀνδρεία), temperantia (σωφροσύνη), iustitia (δικαιοσύνη), pietas religiosa seu iustitia erga deos (ὁσιότης). Huic fini, ratione sui intendendo, omnem rationem voluntatis esse subordinandam. Itaque principium moralitatis Platonicum huc redit: moraliter bonum est, quidquid et quatenus hominem Deo, absoluto bono, similem, malum, quidquid dissimilem reddit.
In opere de Republica Plato ideas ethicae individualis laudabiliter quidem ad publicam quoque humanam societatem, quam veluti hominem collectivum seu universalem considerat, applicare suscipit. Verum analogiam, quae inter hominem individuum et organismum socialem moraliter unum exsistit, praeter modum exaggerans, quaedam corollaria deduxit infelicia atque iustae civili libertati perniciosa.
172. b) Principium theonomicum (alias etiam theologicum appellatum). Quod iam Plato perspectum habebat, scilicet non nisi in Deo ultimam rationem omnis discriminis moralis inveniri posse, idem certe multo minus a Christiana philosophia ignorari licuit, utpote longe perfectioribus de Deo eiusque attributis notionibus ditata. Una tantum in ea re inter philosophos Christianos disceptandi ratio supererat, nimirum de arctiore definitione eiusdem divini fundamenti. Fuerunt igitur inter philosophos, theologiam (protestanticam) simul profitentes, qui illud discrimen in ipsa divina voluntate sive ratione sive positiva revelatione nobis manifestata plane situm esse docebant, omne principium moralitatis deontologico-rationale ad solam denique rationem conformitatis aut difformitatis cum divina voluntate reducentes.
Hanc sententiam inter alios potissimum defendit Chr. Aug. Crusius83 (1712—1775), Lipsiis philosophiae et theologiae professor ac praecipuus eo tempore philosophiae wolfianae adversarius.
Recentiore aetate idem principium theonomicum uti unicum remedium contra universum „antinomismum“ iterum propugnandum suscipit Dr. H. Martensen, episcopus (lutheranus) Seelandiae, in opere philosophico-theologico „Ethica Christiana“. Quousque autem eius opinione hic „antinomismus“ se extendat, vel inde apparet quod et „iesuitismum“ illi adnumerare nil dubitet.84
173. c) Ad classem principiorum deontologico-rationalium praeterea referenda videntur quaedam a scriptoribus anglis edita principia, quae, etsi communi origine empirismo morali post Lockium in Anglia dominanti cognata, ab huius tamen communi indole eudaemonistico-sociali non mediocriter recesserunt. Huc censendi sunt:
Samuel Clarke85 (1675—1729), Newtonii et Lockii discipulus, qui moralem virtutem in eo sitam esse docebat, quod non solum homo ipse, sed et omnis alia res secundum propriam eius naturalem aptitudinem ac destinationem consideretur et tractetur, scilicet homo ut persona rationalis, animal ut ens vita sensitiva praeditum, planta ut vegetabiliter vivens. Hoc modo et Dei voluntatem et hominis bonum adimpleri.
William Wollaston86 (1659—1724) supremum finem hominis esse ait cognoscere veritatem eamque sive verbo sive actionibus exprimere, quae singulae considerari possint tamquam enuntiatio alicuius sententiae. Moraliter igitur bonam aut malam esse liberam actionem, prout veram aut falsam sententiam efferat. Agere autem veritatem esse res omnes tractare eo modo, quem earum natura exigit, contrarium esse agere mendacium, v. g. cruciare animal quasi sensu doloris carens. In eadem re condicionem quoque humanae felicitatis aut infelicitatis contineri.87
3. Principia pantheistice-„rationalia“.
174. Ultimo loco commemorandae veniunt quaedam principiorum moralium formulae, quibus et moderni pantheismi duces, a Spinoza usque ad Hegel, sua quisque philosophemata signarunt. „Formulae“, inquam; quis enim veri nominis „principia moralitatis“ ab iis exspectet, qui ipsam condicionem omnis moralitatis, veram scilicet hominis individui libertatem, pantheistico suo fatalismo immolarunt, et quibus proin ipsum nomen „humanae moralitatis“ omni genuino sensu careat necesse est? — Ceterum ea etiam, quae ab istis tamquam principia moralitatis proponuntur, per se non tam nova ac propria sunt, ut non ad aliquod ex iis, quae supra enumerata sunt, quadam cognatione aut analogia accedant. Generatim quidem pro sua formali ratione indolem non tam eudaemonisticam quam deontologico-rationalem referunt, quare et huic classi subiungenda censuimus. Id vero nullatenus impedit, quominus eadem, ex obvia monismi consequentia, partim ad corollaria deducant, quibus vel ipsi materialismo practico conciliari queant, ut nominatim spinozismo contingit.
Baruch (Benedictus) de Spinoza88 (1632—1677) dualismo Cartesii, quem ducem aliquamdiu sequebatur, mox apertum pantheismum substituit, unicam agnoscens „substantiam“, nempe Deum, eique naturam identificari docens. Sicut tota eius philosophia, quam methodo mathematica evolvit, ita et ethica ab hac unitate substantiae tamquam communi fundamento procedit.89
Summam perfectionem moralem uti et humanam beatitudinem Spinoza in „amore Dei intellectuali“ compleri docet, hunc autem esse ipsissimum Dei amorem sui ipsius. Quid hoc ad puritatem humanae moralitatis iuvet, per se liquet. Et siquidem Deus in natura eiusque viribus solus proprie ut causa immanens operatur, quis non concludat boni et mali, iusti et iniusti, liciti atque illiciti limites practice ex physica potentia dimetiri?90
Joh. Gottlieb Fichte (1762—1814) primum spinozismo, dein criticismo Kantii addictus ex eoque proficiscens suum subiectivum pantheismum erexit.91 Principium moralitatis ab eo propositum, si ab obscuro verborum involucro praescindas, a principio Kantiano in autonomia purae rationis fundato vix differt. Moralem enim bonitatem in ipsa morali libertate, i. e. in volitionis rationalis independentia ab omni momento non formaliter rationali constituit. Legis moralis principium illi est τὸ Ego purum („das reine Ich“), de cuius essentiali ratione est absoluta independentia (unbedingte Selbstbestimmung), et cuius manifestatione in τῷ Ego empirico oritur exigentia, per rationalem independentiam magis magisque in infinitum redeundi ad „Ego purum“.92
Fr. W. J. Schelling93 (1775—1854) a doctrina Fichtei primum proficiscens eamque cum spinozismo coniungens, imaginatione magis quam intellectu duce, suum quod vocant „identitatis“ systema construxit, identitatis videlicet inter obiectum et subiectum, realitatem et idealitatem, naturam et spiritum in unitate absoluti seu absolutae rationis.94 Idem autem systema successu temporis non mediocriter modificatum paulatim in quandam theosophiam desiit, qua et Christianam revelationem suis philosophicis somniis accommodare conabatur. In rebus moralibus quendam platonismum pantheistice corruptum assumpsit, virtutis rationem in iugi tendentia ad absolutum seu progressiva unione cum absoluta ratione constituens.
G. W. F. Hegel95 (1770—1831) Schellingianum principium „identitatis“ dialectice evolvens ac suo modo perficiens ipse quoque novi systematis fundator factus est, quod „absoluti idealismi“ vulgo appellant, quo a „subiectivo idealismo“ distinguatur.96 Totum universum ipsi nihil aliud est quam necessaria evolutio absoluti sive absolutae rationis, per processum quendam logicum eius quasi analysin exhibens. Ratio absoluta secundum varios gradus tum in natura tum in intellegentiis et in historia se manifestans per se omni personalitate caret, quamvis subsit omnibus tamquam substantia. Quemadmodum distinguit „spiritum subiectivum“, i. e. personalitatem individuam, et „spiritum obiectivum“, qui in totalitate socialium institutionum et historiae decursu exprimitur, et „spiritum absolutum“, qui est coniunctio utriusque ad unitatem, — ita in toto ordine ethico distinguitur „moralitas“, quae tamquam aliquod debere pertinet ad voluntatem individualem (spiritum subiectivum), et cuius summum principium a Schellingiano vix differt, et „Sittlichkeit“, quae est quasi obiective subsistens moralitas in socialibus institutionibus (matrimonio, familia, societate civili et publica). Logica seu architectonica unitas rationalis, quae ita manifestatur, ipse Hegelli Deus est, cuius suprema realisatio est ipse status publicus (der Staat) et eius per mundi historiam successiva evolutio. Consequens est ut altius hominis officium non detur, quemadmodum ipse ait, quam „esse civem“ (Staatsbürger zu sein), atque ita demum status publicus supremus et unicus in terris fons omnis iuris omnisque moralitatis feliciter constitutus est. Quid mirum, quod, ubicumque haec nova idololatria animos gubernantium publicasque institutiones pervaserit, res omnes humanae atque ipsae demum intellegentiae, voluntates, conscientiae civium, repudiato veri Dei regimine, circa hoc unum idolum, quod „statum“ vocant, perpetuo gyrare eique immolari cogantur? — Sed haec in praesenti breviter attigisse satis sit. Maior his erroribus, ubi de iure dicendum erit, attentio debetur.
175. Atque haec fere sunt, quae ratione principii moralitatis sub proposita generali partitione in specie commemoranda videbantur systemata philosophiae moralis, multis aliis praetermissis, quod vel ad scholae propriae nomen ac dignitatem numquam pervenerunt vel alterius scholae ramum a stirpe parum diversum exhibent, vel demum, etsi in historia philosophiae universae celebritate non carent, hanc tamen minus ex proprietate ethicae doctrinae quam aliis e capitibus hauriunt, quale est v. g. systema Cartesii, a quo fere omnis „moderna“ philosophia impulsam accepit.
176. Quodsi praeterea quaeratur, quemnam locum in generali hac distributione moralis philosophia specifice Christiana historice occupet, notissima atque communis illius indoles obvium responsum suppeditat. Multiplex quidem etiam apud Christianos philosophos enuntiandi principii formula reperitur; sed haec formalis diversitas non impedit, quominus materialiter et secundum ontologicam discriminis moralis rationem universa Christiana schola in unum plane asserendum moralitatis principium consentiat. Et hoc quidem eiusmodi est quod per se indolem neque exclusive deontologico-rationalem neque simpliciter eudaemonisticam, sed utramque apte coniunctam prae se ferat, illam nimirum primario ac formaliter, alteram vero secundario, tamquam materialiter inseparabilem et priori in ratione finis positive subordinatam. Commune quippe universae ethicae Christianae fundamentum est certissima cognitio: 1. in una beatifica Dei possessione — tum rationale debitum liberae voluntatis (finem deontologico-rationalem), tum naturae humanae internam perfectionem (finem eudaemonologicum) compleri; 2. hunc ipsum finem eudaemonologicum non solum ut aliquid obiective consequens, sed ut verum finem, Deo auctore naturae ordinante, humanae activitati proponi; 3. eundem vero, utpote fini deontologico essentialiter subordinatum, a rationali voluntate intendendum non esse simpliciter et exclusive ratione sui seu positive excludendo respectum deontologicum, quem ille ceteroquin obiective et suapte natura involvit. Qui autem hanc de fine hominis fundamentalem doctrinam profitentur, in hac pariter conclusione, quantum ad rei substantiam, consentiant necesse est: honestam esse actionem aut inhonestam secundum quod hominem Deo, summo bono, amore complectendo conformat aut ab eo difformitate avertit (cf. n. 59—80). — Atque id ipsum revera quoad rem commune ethicae Christianae principium est, pro sua obiectiva veritate practice omnino sufficiens. Quaecumque enim praeterea disputatio de eiusdem principii enuntiatione formaliter aptissima institui possit, ea non tam practicae veritatis quam speculativae scientiae interest. Et sane ad practicam principii notionem parvi refert, sive ille actionum liberarum respectus ad Deum qua hominis finem ultimum formaliter dicatur amor Dei, sive assimilatio cum Deo, sive conformitas cum divinis perfectionibus, sive conformatio cum divina voluntate absolute sancta, sive conformitas cum divina ratione, absoluta omnis ordinis norma, et his similia.97
Ubicumque haec Christianae philosophiae hereditas in scholis publicis fideliter servabatur, nec desiderium nec opus erat nova in dies ethicae doctrinae fundamenta novaque systemata excogitare. Hinc est quod recentiore aevo eiusmodi philosophicam fecunditatem, haud invidendam, in eis potissimum sedibus culturae animorum uberrimam fuisse videmus, quae repudiata catholicae traditionis communione ad gentilium opinandi atque errandi licentiam confugere quam tuto possidere certam veritatem maluerunt.
B. Quaedam errorum capita critice excluduntur.
177. In refutandis principiis ex tota sua ratione in crasso sensualismo fundatis non est quod immoremur, cum satis per se ipsa falsitatis arguantur. Interest potius, ut ea prae ceteris summario aliquo critico examine lustremus, in quibus cum errore permixta aliquatenus veritas apparet.
Thesis XVI. Nullus respectus utilitatis sive propriae sive communis seu socialis per se solum obiectivam bonitatis moralis rationem formaliter exhibet; materialiter tamen cum eadem congruere potest.
Praenotanda. Respectus utilitatis in hac assertione intellegendus est latissime, omnem qualemcumque comprehendens actionis relationem eudaemonologicam, qua illa tamquam medium ad aliquod hominis bonum sive verum sive apparens formaliter consideratur. — Prima pars theseos est universaliter negans, altera relative tantum, quod secundum certam condicionem esse possit, affirmans.
Probatur pars I. Ratio ontologica, secundum quam actiones naturaliter honestae ab inhonestis differunt, formaliter sumpta non potest esse aliquid vel per se inconstans, temporaneum et variabile vel ratione sui relativum et e suo conceptu per se contingens, sed debet esse formaliter absoluti valoris, non secus ac ratio obiectiva logicae veritatis. — Nam quidquid iudicamus intrinsece honestum vel inhonestum, id non contingenter et hypothetice, sed necessario, invariabiliter aeternum et absolute tale esse iudicamus, quemadmodum absolute asserimus circulum non esse quadratum. Atqui nullus respectus utilitatis cuiuscumque his requisitis praeditus est. Ergo. . . .
Prob. minor: Quaecumque in actione ratio utilitatis consideratur, sive ad bonum proprium agentis sive ad bonum commune et sociale, in utroque casu haec disiunctio subsistit: Aut ista utilitas refertur ad bonum aliquod hominis vel hominum accidentale, temporale, hypotheticum et secundarium, aut ad bonum humanae naturae simpliciter tale et per se supremum tum hominis tum humanae societatis. Iam vero si primum: ipse respectus utilitatis omnem sui termini accidentalem variabilitatem participat; si alterum: constans quidem ille erit, sed ratione sui termini nec per se simpliciter necessarius nec characterem absoluti valoris continens. Ipsa enim hominis beatitudo, quae est supremus finis internus hominis, et ad quem bona quoque socialia cuncta demum ordinantur, non est qua talis et ratione sui absolutae necessitatis, sed relativae tantum, utpote bonum creaturae et insuper secundum humanae libertatis usum condicionatum. Igitur ne ipse quidem respectus actionis ad hominis beatitudinem, si in ea subiectivum agentis bonum mere eudaemonologice spectetur, formalem rationem ontologicam continet, ob quam illa intrinsece honesta dici debeat. A fortiori ergo de omni alio utilitatis respectu id negandum est.
Probatur pars II. Ordo naturarum eudaemonologicus, quo ad suam quaeque perfectionem dirigitur, ex ipsius creatoris ordinatione cum ordine finali rationali seu deontologico materialiter congruit (n. 31—33). In eodem enim obiecto et humana natura simpliciter perficitur et obiectivus rationalis ordo secundum id, quod ad hominem pertinet, completur. Quotiescumque ergo in actione consideratur respectus medii seu utilitatis, quo illa mediate vel immediate ad ipsum summum hominis bonum in Deo consequendum proficua esse intellegitur, haec utilitatis ratio necessario cum ipsa ratione rectitudinis seu honestatis obiective et materialiter congruit. Quare nil impedit, quominus in relatione quoque eudaemonologica hoc modo intellecta criterium moralitatis, etsi ad scientiae usum non formaliter adaequatum, materialiter tamen verum et ideo practice tutum agnoscatur (cf. n. 68).
178. Corollaria: I. Simplici applicatione huius normae cognoscere licet, qua ratione a genuino moralitatis principio deflectant tum „utilitarismus socialis“ tum schola „leibnizio-wolfiana“. Nam praeterquam quod in utroque systemate formale fundamentum moralis discriminis signate saltem non enuntiatur, etiam materialiter spectatum criterium, quod continent, nequaquam per se ita definitum est, ut saltem realiter necessario cum vera honestate vel inhonestate consentiat. Tametsi enim ex mente auctorum tum „sociale bonum“ tum „humanae naturae perfectio“ procul dubio ad bonum rationalis potissimum naturae proprium referenda sunt, per se tamen vagae eiusmodi verborum formulae interpretationem multo latiorem nequaquam excludunt; idque imprimis de Wolfii principio valet. Et vero, nisi „perfectionis“ conceptus definitius circumscribatur, quid vel ipsum Epicurum impediat, quominus illud suum faciat? — Adde quod iugis illa progressio ad idealem perfectionem numquam complendam, qualis Leibnizio placuit, iam alibi a nobis certis rationibus exclusa est (n. 58).
179. II. Principium, quod intra „empirismum moralem“ in specie „schola Scotica“ ut suum profitetur, duplici ex capite ab idea veri principii moralitatis aberrat: primo quidem ex eodem capite, quo „utilitarismus socialis“ peccat, cuius specialem formam empirismus repraesentat; deinde vero ex particulari indole sibi propria. Eo imprimis pertinet inventio alicuius „sensus moralis“ vel „instinctus rationalis“, qui ab intelligentiae facultate diversus eique superadditus sit. In quacumque demum re ontologicam rationem moralis discriminis formaliter constitui aliquis velit, id certe ex iis, quae hactenus cognoscere licuit, nemini dubium esse potest ordinem moralem in relationibus omnem sensum transcendentibus consistere, adeoque proprium intelligentiae (rationis) obiectum esse. Ad quid igitur praeterea sensus? et unde veniat sensui vel instinctui per se caeco (utpote ab intellegentia distincto) haec dignitas et excellentia, ut in ipsa natura rationali in ordine potentiarum quasi primatum gerat, fungens officio naturae rationalis supremo ac nobilissimo, quale est moralem directionem praebere rationali hominis voluntati, idque caece!? — At vero nemini non constat caeco instinctu vel sensu duci proprium esse inferioris ordinis et inferioris naturae. — Accedit praeterea quod sine interna repugnantia qualitas actionum pure metaphysica, qualis est honestas et inhonestas, nequit dici obiectum alicuius sensus proprie dicti, i. e. ab intellegentia distincti. Quomodo enim in sensum agere, quomodo sentiri aliquid potest, quod est suapte natura mere intelligibile?98 — Hanc difficultatem ipsi auctores huius scholae senserunt, idcirco enim instinctum vocant „rationalem“; sed eo ipso eum aliquo modo ad intellegentiam iterum reducunt. Et sane neque nos negamus iudicia moralia in nobis non raro instinctus cuiusdam similitudinem prae se ferre. Adeo videlicet prompta, immediata et omni reflexione anteriora esse experimur. Ecquis in hoc non beneficium et sapientissimam dispositionem creatoris agnoscat, qui noluit a solis philosophis, sed ab omnibus rationis usu praeditis internum discrimen inter bonum et malum morale cognosci? Ad hanc autem experientiam explicandam necesse non est ad aliquem sensum praeter intellegentiam confugere, cum illa id tantum confirmet, quod alias iam a S. Thoma didicimus, obiectum rationis proprium esse ordinem, et rationis quidem practicae ordinem practicum, qui, si simpliciter accipitur, ipse est ordo moralis (n. 47). Quid igitur mirum, quod ratio suum obiectum naturaliter proprium, ubicumque ipsi praesentatur, attingat directa et immediata evidentia, et ideo omnem reflexionis conscientiam praeveniendo? Adde quod in utroque ordine, et theoretico et practico, evidentia rationis principia a primo usu mox per modum habituum naturalium praesto esse incipiunt.99
180. Thesis XVII. Ex adverso similiter reprobandus est moralis stoicismus a Kantio resuscitatus.
Probatur. Duplex capitalis error principium moralitatis huic systemati proprium vitiat. Nam
-
Fundamentum formale honestatis et inhonestatis, quod purissime se attigisse Kantius gloriatur, per se insufficiens et falsum est. Recte quidem et ipse intellexit illud, nisi per se „absoluti valoris“ sit, sufficiens et verum esse non posse; in eo autem gravissime errat, quod hunc absoluti valoris characterem naturae rationali seu rationi humanae attribuit, in eaque ut tali, praescindendo ab omni eius relatione ad Deum, fundamentum moralis discriminis formaliter ultimum et absolutum constituit. Philosophum, qui ceterum neque atheista neque pantheista esse voluit, profecto dedecet non advertisse, quidquid absoluti valoris in ratione creata reperiatur, id totum per se relativum esse et a ratione increata derivatum, cuius illa solum similitudo et fidelis praeco est. Sed de hoc errore Kantiano fusius alio in loco dicendum manet.
-
Criterium moralitatis super eodem fundamento erectum ne materialiter quidem verum est. Secundum Kantii doctrinam, ut moraliter bona sit actio, requiritur ut non solum legi, i. e. dictamini rationis conformis sit, sed etiam pure ex huius reverentia fiat; eatenus proinde a morali bonitate deficere censenda est, quatenus non pure ex hac reverentia, sed simul propter finem materialem, i. e. ab hac formali reverentia diversum, suscipitur. Atqui eiusmodi moralis purismus, dato etiam, sed non admisso, quod ceteroquin fundamento formaliter recto nitatur, summum atque idealem moralis perfectionis gradum cum morali bonitate universim, bonitatem moralem secundum gradum relative inferiorem acceptam cum morali aberratione confundit, atque ita simul cum ipsa natura rationali pugnat, quam absoluta reverentia dignam esse profitetur. Ad naturam enim etiam rationalem, non solum ad sensitivam, pertinet tendere in bonum sibi congruum et modo sibi congruo. Dum igitur homo in eo ipso, quod (deontologice) ut moraliter bonum agnoscit et prosequitur, simul etiam suum verum bonum (eudaemonologice) intendit, id ipsum agit, ad quod per naturam rationalem eaque mediante per Deum positive inducitur. Non fortuita profecto divini ordinatoris haec institutio est quod in finali creaturarum tendentia ordinem eudaemonologicum cum deontologico obiective et materialiter congruere videmus; unde fit ut virtuti praemium, vitio poena generali naturae lege proposita sit. Et huius quidem naturalis sanctionis, qua divinus legislator legem moralem adversus humanae libertatis arbitrium firmatam voluit (quemadmodum infra enucleatius ostendetur), is praecipuus finis est ut humana voluntas tum intuitu praemii tum metu poenae in prosequendo moralis honestatis tramite semetipsam adversus sensitivae naturae obstacula opportune ad constantiam corroboraret. Quis autem a morali bonitate deflectere eum dixerit, qui praeter ipsam legis reverentiam eo simul utitur bene agendi incitamento, quod Deus ipse, ut eo quisque pro necessitate et opportunitate utatur, suggerit atque imponit?
Nota. Quid veri, quid falsi aut minus perfecti ceteris, quae recensuimus, moralitatis principiis inesse dicendum sit, facile ex iis colliges, quae iam de genuino moralitatis principio ethice adstruenda aggredimur.
C. Positiva de vero principio moralitatis conclusio.
181. De obiectiva ratione moralis discriminis eatenus iam non ambigimus, quod eam in actionis proportione finali ad Deum, absolutum centrum totius ordinis finalis, sitam esse cum universa philosophia Christiana certo cognovimus. Id tantum adhuc in quaestionem vocari potest, quomodo haec ipsa finalis proportio concipi et enuntiari debeat, ut non solum obiective veram, sed e suo conceptu vere formalem et simpliciter ultimam rationem exhibeat, ob quam aliquid honestum vel inhonestum dicatur et sit. Hanc autem determinare est ipsum determinare principium moralitatis, non solum quomodocumque obiectivum et practice verum, sed etiam formale et absolutum. Idem igitur promiscue etiam appellari potest „ultima obiectiva norma“ vel „supremum obiectivum criterium“ moralitatis. Dicitur obiectivum, ut distinguatur a criterio seu regula subiectiva, quae in uniuscuiusque conscientia exstat neque accidentalem errorem excludit; dicitur criterium supremum vel norma ultima, quo significetur in ea omnem rationem normae ita per se et formaliter absolvi, ut ad ulteriorem reduci non possit.
Eiusmodi igitur moralitatis principium non nisi unum esse aeque manifestum est, ac esse posse plura quidem principia obiective et materialiter vera, quin tamen per se absolutam rationem exhibeant. Vel ex eo solo satis elucet istam de forma quaestionem, cum res ipsa penes Christianos saltem doctores iam in tuto collocata sit, scientiae moralis speculativae magis quam practicae interesse. Nihilominus ea etiam hoc loco praetereunda non est, sive quod per se ad scientiae integritatem requiritur, sive quod eorum, quae infra de lege naturali dicenda erunt, necessaria quaedam semina ac fundamenta opportune praesignata continet. Quapropter statuitur
182. Thesis XVIII. Ontologicum discrimen inter honestum et inhonestum formaliter et absolute in conformitate aut difformitate cum divina ratione consistit.
Praenotanda. Ratio divina aliud non dicit quam ipsam divinam naturam, prout absoluta sanctitas est seu absolutus ordo operabilium.100
Probatur I°. Ratio divina est absoluta norma omnium operabilium. Concipi enim debet in Deo tamquam id, secundum quod ipsa divina voluntas sanctissima vult, quidquid ab aeterno vult, et cui contrarium velle nil potest; erit igitur a pari absoluta norma rectitudinis omnium operationum, quae dependenter a prima causa ac sub Dei voluntate a causis secundis sive physice determinatis sive ratione et libertate praeditis procedunt.101 Ergo in conformitate aut difformitate cum ratione divina formaliter et absolute moralis rectitudo aut non-rectitudo consistit.
Probatur II°. Quemadmodum veritas et falsitas in ordine speculativo se habet ad divinum intellectum, ita in ordine veritatis practicae per obiectivam analogiam se habet honestas et inhonestas ad divinam sanctitatem seu rationem divinam. Atqui in ordine ontologico ultima et absoluta ratio discriminis inter verum et falsum est conformitas aut difformitas cum intellectu divino ut absoluta veritate. Ergo a pari ultima et absoluta ratio discriminis inter honestum et inhonestum est conformitas aut difformitas cum divina ratione, ut absoluta sanctitate seu absoluto ordine operabilium.
Probatur III°. Omnis alia moralis discriminis ratio, quae materialiter falsa non sit, ad hanc ipsam denique rationem, quam in thesi statuimus, tamquam ad supremam et ultimam reduci commode potest, non autem vice versa. Ergo haec per se formalis et absoluta dicenda est.
Prob. antecedens. Si dicitur: honesta est actio, quatenus naturae hominis rationali secundum omnes eius essentiales relationes complete sumptae conformatur, vel in Deum tamquam finem hominis rerumque omnium dirigitur, vel quatenus obiective est amor Dei, vel creatam voluntatem divinae conformat etc.; inhonesta autem, quae his contraria est: verum sane in his omnibus dicitur; sed tamen nullum est eorum, cuius non ratio reddi possit ulterior, scilicet per ipsam eius absolutam rationalitatem vel irrationalitatem, i. e. per conformitatem vel difformitatem cum divina ratione, tamquam absoluto ordine operabilium. Quodsi id vel de ipsa conformitate vel difformitate cum divina voluntate verificatur, quamquam haec non immerito „summa regula omnis creatae voluntatis“ dicitur, a fortiori de reliquis rationibus per se, ut apparet, remotioribus valebit. Iam vero ipsa divina voluntas ideo summa regula est, quia est absolute sancta, i. e. nihil nisi secundum absolutam rationem velle potest. Hinc et S. Thomas ita quidem docet „bonitatem voluntatis dependere ex conformitate ad voluntatem divinam“102, ut simul etiam dicat supremam voluntatis regulam esse „legem aeternam, quae est ratio divina“.103
183. Verum stabilito moralitatis principio per se formali et absoluto quaeri ulterius potest, quomodo illud in ordine cognitionis humanae pro obiectivo criterio haberi possit, cum absoluta illa rectitudinis norma, quae Deus ipse est, nobis immediate cognita non sit? — Et sane ipsa evidentia iudiciorum, quibus honestum et inhonestum discernimus, satis demonstrat criterium ipsum, quo in iis iudiciis mens nostra utitur, non posse non esse in ordine cognitionum moralium per se et immediate notum. Ideo doctrina de ontologico moralitatis criterio, ut ad scientiae usum accommodata et integra sit, hac denique thesi completur:
184. Thesis XIX. Proxime in ipsa ratione humana practica, quatenus haec essentialem naturae rationalis directionem exhibet, obiectiva moralitatis norma exstat, verum secundaria tantum et relativa.
Praenotanda. 1. Ratio humana dicitur „practica“, quatenus verum non theoreticum, sed practicum pro obiecto habet, i. e. veritates, quae per se respiciunt directionem voluntatis in operando. — 2. Ratio practica hominis duplicem acceptionem admittit. Accipitur enim aut secundum id, quod habet in singulis individuis et usu concreto proprium, subiectivum, individuale; et hoc modo ratio participat variabilitatem ipsius subiecti et est per accidens errori obnoxia; aut mentis abstractione consideratur solum secundum id, quod habet in omnibus individuis rationalibus per essentiam commune: hoc modo denotat aliquid obiective constans et immutabile, et eatenus „essentialem naturae rationalis directionem“ exhibet. — 3. Haec essentialis autem et obiective constans directio in ratione practica se habet ex parte obiecti cogniti, non ex parte subiecti cognoscentis. Naturae enim rationali proprium est, finaliter dirigi rationali cognitione seu per id, quod ratione cognoscitur. Iam vero de essentia est rationis practicae, evidenter cognoscere ordinem operabilium et quidem in suo termino universalem seu operandi rectitudinem secundum finem universalem et absolutum; — non quod mens nostra hanc notionem habeat per modum ideae innatae, vel per immediatam intuitionem rationis divinae tamquam ordinis rerum absoluti (est enim illa idea ordinis abstracta non secus ac idea veri universalis et similem habens psychologicam originem), sed quod, ubi primum ad rationis usum evoluta mens fuerit, illam notionem per directam evidentiam necessitate naturae assequatur, eam abstrahendo a cognitis primum particularibus qua recte vel non recte ordinatis.
— 4. Igitur ratio practica in sensu theseos considerata idem dicit ac ordo operabilium universalis evidenter menti innotescens, quia per hunc illa „essentialem naturae directionem exhibet“. Eidem substitui tamquam expressio realiter identica possunt: evidentia rationis practicae principia, utpote quae omnia demum ad obiectivam evidentiam eiusdem illius universalis ordinis reducuntur, et essentialem rationalitatis characterem constituunt. Quare eadem rationis practicae obiectivitas subintellegitur, quoties in usu cotidiano aliquis agendi modus iudicatur esse „secundum vel contra rationem“. (Cf. n. 43—47.)
Probatur pars I. „Proxime . . . exstat.“ Secundum generale principium cosmologicum (Axioma XXIV, n. 32) „natura cuiusque entis est regula (obiectiva) proxima rectitudinis pro omni eius actione naturali“, i. e. recta aut non recta quaevis illius actio est, prout naturae conformis est aut difformis. Natura quippe est ipsissimum principium formaliter directivum ad finem enti a creatore praefixum (Axioma I). Proinde et natura humana rationalis pro sua finali directione dicenda est regula obiectiva proxima rectitudinis actionum humanarum. Atqui ratio practica in thesi definita manifeste aliud non est quam ipsa hominis natura rationalis, prout est directiva ad finem homini a creatore praefixum. In entibus enim rationalibus natura finaliter dirigit ope cognitionis practicae a principiis rationis per se notis derivatae. — Ergo citra dubium in ratione practica, secundum essentialem illam obiectivitatem accepta, proxima seu homini interna moralitatis norma obiectiva agnoscenda est.
Probatur pars II. „Verum secundaria tantum et relativa“, i. e. non est norma simpliciter ratione sui, sed tantum per essentialem et formalem respectum ad rationem divinam, quae sola est norma moralitatis ultima et absoluta.
Argum. I. I petitur ex thesi proxime praecedente, in qua haec assertio iam praeiudicata continetur. Cum enim ratio divina ex probatis absoluta sit omnis moralis discriminis norma, quae non nisi una esse potest, per se liquet, rationi creatae, siquidem pariter obiectiva norma moralitatis esse dicatur, hanc nominis dignitatem competere non posse nisi secundario et relative, seu per derivationem a ratione divina.
Idem autem praeterea directe evincunt ea, quae subiungimus:
Argum. II. Character absoluti valoris, quem iudicia rationis practicae qua evidentia prae se ferunt, eis eatenus inesse potest, quatenus obiective fundantur in veritate practica absoluta seu in ratione divina. Atqui ratio humana unice per illam ipsam obiectivam evidentiam seu absolutum valorem suorum iudiciorum universalium, quae „prima principia practica“ vocantur, vere obiectivum moralitatis criterium constituit. Ergo haec obiectivi criterii denominatio ipsi non absolute convenit, sed per formalem dependentiam ac derivationem a ratione divina.
Argum. III. Essentialis relatio, quam habet ratio creata ad rationem divinam, idem demonstrat. Nempe ad hanc illa suapte natura refertur
a) tamquam causa secunda ad causam primam. Iam vero circa hanc relationem ita cum S. Thoma ratiocinari licet: „In omnibus causis ordinatis effectus plus pendet a causa prima quam a causa secunda, quia causa secunda non agit nisi in virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuratur, habet ex lege aeterna, quae est ratio divina. Unde Ps 4, 6 dicitur: Multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; quasi diceret: Lumen rationis, quod in nobis est, in tantum potest nobis ostendere bona et nostram voluntatem regulare, in quantum est lumen vultus tui, i. e. a vultu tuo derivatum. Unde manifestum est quod multo magis pendet bonitas voluntatis a lege aeterna quam a ratione humana.“104
b) tamquam imago ad suum prototypum; unde analogum ratiocinium institui potest: Omnia, quae praedicantur de aliqua imagine formaliter ut tali, i. e. qua similitudinem referente alicuius prototypi, principalius et primario convenire debent ipsi prototypo. Atqui rationalitas in homine suapte natura est creata quaedam similitudo divinae rationalitatis et sanctitatis; simulque formaliter ut talis praedicatur esse obiectiva moralitatis norma. Ergo hoc praedicatum primario et absolute rationi divinae (prototypo), secundario tantum et relative humanae rationi (imagini) conveniat necesse est.
185. Corollaria: I. Principium moralitatis secundum rationem obiectivi criterii proximi ad has fere formulas sensu aequales redigi potest: Actiones humanae honestae sunt aut inhonestae: sive quatenus rationi practicae (in sensu theseos acceptae) conformes sunt aut difformes; — sive quatenus congruunt aut non congruunt ordini operabilium universali naturaliter cognito; — sive quatenus respondent aut repugnant evidentibus practicis principiis rationis. Circa hanc ultimam quippe substitutionem notandum: ratio sua illa essentiali notione universalis veri et universalis ordinis naturaliter utitur per modum principiorum partim speculativorum partim pract icorum, quorum statim deinceps dantur in mente habitus naturales; quo fit ut ratio practica, secundum essentiale obiectum considerata, aequivalenter exhibeatur per ipsa evidentia rationis principia practica.105 — Haec omnia implicite subaudit brevissima formula, quam Doctor Angelicus suggerit his verbis: „Illi mores dicuntur boni, qui rationi congruunt, mali autem, qui a ratione discordant.“³
II. Monendum tamen: ut verae sunt istae formulae ad designandum obiectivum moralitatis criterium proximum et derivatum, ita per se falsae et Kantiano errori obnoxiae fierent, quamprimum, vel negato vel neglecto essentiali respectu ad fundamentum absolutum in ratione divina situm, sibi arrogarent dignitatem criterii moralitatis simpliciter talis et per se absoluti. Ad essentialem igitur integritatem principii moralitatis pertinet, ut hunc respectum sive explicite sive implicite positive includat. — Hinc totam hanc doctrinam S. Thomas ita complectitur: „In his, quae aguntur per voluntatem, regula proxima est ratio humana; regula autem suprema est lex aeterna (ratio divina). Quandocumque ergo actus hominis procedit in finem secundum ordinem rationis et legis aeternae, tunc actus est rectus, quando autem ab hac rectitudine obliquatur, tunc dicitur peccatum.“106
Notanda ad solvendas difficultates.
186. 1. Quod etiam athei intuitu solius naturae rationalis internum discrimen inter honestum et inhonestum agnoscat, minime probat illud ultimam et absolute in sola natura rationali seu in ratione fundari sine omni respectu ad rationem divinam, quam illi negant. Inde enim potius haec duo certo probantur: a) humanam rationem per suam naturam, et ideo independenter ab hominis bona vel mala voluntate, respectum ad ordinem absolutum in Deo fundatum per se evidenter notum habere, unde quasi cogantur vel ipsi athei suis iudiciis moralibus absolutum valorem attribuere; b) atheos in hoc ipso summam inconsequentiam admittere, agnoscentes videlicet hunc absolutum valorem rationalis cognitionis, simul autem eius necessarium fundamentum et unicam rationem sufficientem negantes.
-
Ratio practica in sensu nostrae theseos accepta nil commune habet cum „ratione practica pura“ Kantii, quippe quae a) per se non nisi „formalia“ principia seu dictamina exhibet, i. e. ideo tantum valida et reverenda, quia a ratione procedunt, excluso omni respectu ad aliquid rationi extrinsecum („materiale“), qualis est respectus ad aliquem ordinem finalem extra et supra hominem constitutum, immo et respectus ad Deum et divinam legem. — b) Etiamsi ipso conceptu non differret, eo ipso tamen ab illa essentialiter distaret, quod ea dicitur esse norma moralis rectitudinis non proxima tantum et derivata, sed ultima et absoluta, immo per se vim obligandi perfectam habens.
-
Neque confundi potest ratio practica, secundum obiectum suum essentiale invariabilis, cum „ratione universali“ pantheistarum. Haec enim censetur esse una substantia universalis, qua talis exsistens et se manifestans in singulis individuis rationalibus; ratio autem nostra practica, ut omnis res creata, aliam exsistentiam non habet nisi individualem; totam autem suam invariabilitatem et universalitatem per modum cognitionis participat ab universali ordine obiectivo.
187. Scholium 1. Principium moralitatis stricte sumptum, quod hactenus stabilivimus, hunc per se usum habet, ut eius ope iam non solum per directam evidentiam, sed simul reflexe et secundum obiectivam scientiae rationem bonum et malum morale discernere valeamus. Et hoc unum quidem praesentis investigationis propositum erat. Verum quemadmodum eadem directa evidentia, qua theoretice honestum et inhonestum distinguimus, simul quoque de illicito, de licito, ac de praecepto iudicamus, ita etiam doctrina de moralitatis principio per se incompleta esset, nisi illi tamquam practicum complementum similis disquisitio de formali ratione obligationis ac de summo legis principio accederet (ut infra l. III); haec autem vicissim, nisi illam prius sibi substratam haberet, necessario scientiae gradu ac fundamento esset caritura.
188. Scholium 2. Remanet ut secundum ea, quae iam alias (n. 47) uniuscuiusque philosophicae meditationi suggerere libuit, similia a praesenti quoque doctrinae argumento deprompta uberioris considerationis semina subiiciamus, quibus scientiae moralis cum universa philosophia et singularum eius partium inter se obiectiva harmonia et unitas illustretur. Eadem enim argumenta, quibus probatur naturam rationalem qua finaliter directivam secundum evidentia rationis principia practica esse obiectivam moralis rectitudinis normam proximam, a ratione divina tamquam norma absoluta derivatam, — eadem, inquam, vi realis analogiae simul evincunt pari consideratione eandem naturam rationalem recte proximam obiectivam normam dici tum veri et falsi secundum evidentia rationis principia speculativa, tum pulchri et non pulchri secundum principia aesthetica, communem autem horum normam ultimam et absolutam esse rationem divinam. Id enim manifeste consequitur ex reali unitate sive humanae rationis per suam essentiam spectatae sive obiecti proprii omnis rationalis cognitionis, quod docente S. Thoma est ordo. Et ordo quidem obiectum metaphysicum realiter unum est, quamquam secundum varios respectus formaliter distinguitur ordo veri speculativus, ordo practicus operabilium, ordo aestheticus.
Articulus 2.
De moralitate in specie.
189. Omnes actus humani, qui obiectivae moralis rectitudinis normae conformes sunt, inter se conveniunt in genere boni moralis, similiter autem qui illi difformes sunt in genere mali moralis. Verum neque omnes actus boni eadem ratione conformes neque omnes mali eadem ratione difformes sunt, unde fit ut tum in genere boni tum in genere mali variae species distingui possint. Itaque ad moralitatem in specie pertinet quaerere, per quid in actu humano illa conformitas vel difformitas efficiatur, diversa in diversis actibus licet ad idem genus morale pertinentibus? Primaria haec quaestio dein per aliam complenda erit, quae ab istius solutione intrinsece pendet, agens de possibilitate actuum moraliter indifferentium.
§ 1. De fontibus moralitatis in specie.
190. Thesis XX. E triplici actionis momento eius conformitas vel difformitas cum norma moralis rectitudinis emanat: ex obiecto, fine, circumstantiis.
Praenotanda. 1. Tametsi omne obiectum sensu latiore simul aliquam rationem finis habet, actionem quippe terminans seu finiens, hic tamen obiectum arctiore sensu accipiendum est, quo a fine seu intentione differt, igitur solum qua terminus proximus actum voluntarium sive elicitum sive imperatum essentialiter specificans. Idem autem spectatur non physice vel materialiter, sed formaliter ut cognitum. 2. Finis dicitur omne volitionis obiectum, cuius ratione facultas aliqua in suum obiectum movetur. 3. Circumstantiae sunt quaelibet sive cum obiecto sive cum fine extrinsece vel instar accidentium conexa. Earum praecipue septem numerari solent, quibus actio aliqua moraliter modificari queat, per notum versiculum signatae: „Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando?“
Probatur. Ea omnia procul dubio concurrunt ad actionis cum morali norma conformitatem vel difformitatem constituendam, a quibus pendet eius directio finalis, quatenus est motus a libera voluntate procedens. Atqui haec directio pendet ab obiecto, fine, circumstantiis. Ergo etc.
Prob. minor per partes. 1. Ab obiecto. Nihil certe magis essentialiter in illam directionem influere potest quam id, quod actum, i. e. motum facultatis, primario et simpliciter specificat, quale est obiectum. Directio enim et species motus cuiuslibet principaliter pendet a proximo eius termino.107
2. A fine. In omni actu voluntario finis habet rationem causae moventis; est enim id, propter quod voluntas et se et potentias sibi subiectas ad suum actum seu motum determinat. Ergo finis in omnem actum qua voluntarium seu, quod idem est, qua finaliter directum causaliter et formaliter influit. Ideo finis quoque actum in ordine morali specificat. Neque obest generale axioma: „obiectum specificat actum“; eo enim ipso quod generale est, referendum est etiam ad finem, qui est obiectum volitionis. Ita et S. Thomas: „Actus moralis“, inquit, „ex duobus speciem sortitur, scilicet ex obiecto et ex fine: nam finis est obiectum voluntatis, quae est primum movens in moralibus actibus. Potentia autem a voluntate mota habet suum obiectum, quod est proximum obiectum voluntarii actus et se habet in actu voluntatis ad finem sicut materiale ad formale.“108
3. A circumstantiis. Circumstantiae, ut ipsa vox indicat, actionem ipsam extrinsece quasi circumstant et ad eius substantiam veluti quaedam accidentia accedunt. Atqui eiusmodi accidentia ipsum obiectum vel finem actionis moraliter afficere et varie modificare possunt, ut cotidianus usus hominumque communis aestimatio satis ostendit et rerum etiam naturalium analogia confirmat: nam in his quoque, ut animadvertit S. Doctor, „non invenitur tota plenitudo perfectionis, quae debetur eis, ex forma substantiali, quae dat speciem, sed multum superadditur ex supervenientibus accidentibus, sicut in homine ex figura, ex colore, sic de aliis; quorum si aliquod desit ad decentem habitudinem, consequitur malum. Ita est etiam in actione“.109 Ergo mediantibus obiecto et fine, quae per se specifice in finalem actionis directionem influunt, ipsae etiam circumstantiae similem influxum exercent. — Immo immediate et per se eaedem aliquando moralem directionem actus rectam vel non rectam faciunt, ita ut non solum speciem moralem aliunde iam constitutam modificent, sed novam speciem in actum inducant.110 Id manifesto contingit, quoties circumstantiae aequivalent novo obiecto formaliter distincto et hinc per se moraliter specificanti. Ita e. g. qui rem cultui divino deputatam et ut talem a se cognitam furto surripit, eo fine, ut habeat unde intemperantiae indulgeat, actionem committit, cui inhaeret triplex diversa species mali moralis; namque e suo obiecto per se spectato habet speciem furti seu iniustitiae, a fine speciem intemperantiae, a circumstantiis vero obiecti insuper sacrilegii. Circumstantia autem quantitatis sive pretii maioris vel minoris rei ablatae non specifice, sed quantitative tantum seu materialiter modificat species mali, quae aliunde iam ex obiecto et fine derivantur.111
191. Corollaria: I. Qualitas moralis actionis desumpta ex obiecto iure merito fundamentalis dicitur, quia actioni non minus intrinsece et essentialiter inest quam ipsum obiectum, quo illa in suo esse simpliciter constituitur. Itaque defectus moralis rectitudinis, qui actioni inhaeret ratione obiecti, ita immutabiliter eam reddit moraliter malam, ut neque per finem bonum operantis neque per circumstantias bonas umquam fieri possit bona. Contra actio e suo obiecto indifferens nihilominus vel bona vel mala fit per alterutram qualitatem moralem ex fine vel circumstantiis ortam.
II. Ut actio moraliter bona sit, requiritur ut tum ex obiecto, tum ex fine, tum e circumstantiis normae moralitatis consentiat; ut autem mala sit, sufficit ut vel ex unico capite ab illa deficiat. Hinc axioma: „Bonum ex integra causa, malum ex quolibet defectu.“112
III. A diverso gradu perfectionis ac puritatis, quo in aliqua actione tum ex obiecto, tum e fine, tum e circumstantiis rationalis ordo adimpletur, diversi quoque gradus perfectionis moralis oriuntur. Simili modo, quo magis idem ordo sive ex uno sive ex omnibus illis capitibus turbatur, eo maior in actu humano moralis malitia notatur.
IV. Intentio boni proprii etiam delectabilis per se quidem nequaquam reddit actionem ratione finis malam, immo omnino cum recto ordine consentit, quamdiu voluntas in illo verum bonum prosequitur nec in bono qua delectabili tamquam fine in se quiescit. Nihilominus respectus voluntatis eudaemonisticus in actionibus ceteroquin bene ordinatis gradum bonitatis moralis signat non perfectum, sed ratione finis perfectibilem. Quo purius quippe voluntas divinae sanctitati conformatur, id est, quo magis ab omni respectu formali boni particularis abstracta in bonum universale seu proprie rationale convertitur, eo magis actio ratione finis absoluto ordini conformatur.
§ 2. De morali actuum humanorum indifferentia.
192. Ex iis, quae de moralitate hactenus dicta sunt, haec sponte sua ulterior gignitur quaestio: utrum actionum humanarum ut moralium divisio in bonas et malas sit adaequata, an vero praeterea inter illas mediae dentur actiones, nec bonae nec malae, seu moraliter indifferentes? Et siquidem moralis bonitas vel malitia aliunde in actum derivari nequeat nisi ex obiecto vel fine vel circumstantiis, eadem quaestio aequalis est huic: utrum fieri possit ut neque ex obiecto neque ex fine neque ex circumstantiis aliqua species moralitatis in actum derivetur? Ad hanc revera omnis controversia reduci potest, quae de morali indifferentia in scholis disceptari consuevit, divergentibus in duas sententias doctoribus, quorum alii actus humanos non solum in specie sed etiam in individuo, alii autem tantum in specie seu in abstracto moraliter indifferentes esse posse contendunt. Namque actus „in specie seu in abstracto“ sumitur, si tantum secundum obiectum consideratur, abstrahendo a fine et circumstantiis; „in individuo“ autem, si praeterea secundum finem et circumstantias spectatur, quae duo ad concretam actus individualitatem pertinent. Dubitandi ac litigandi ansam in hac re suggerit non tam ipsius quaestionis difficultas, si per se spectatur, quam quidam doctorum dissensus circa altius doctrinae principium, a quo illius solutio logice pendet. Quicumque enim positivam omnis activitatis liberae relationem intentionalem ad finem ultimum ita ad rectum naturae ordinem requiri docent, ut ea vel ipso illius defectu a morali rectitudine deficiat, actiones in individuo indifferentes admittere nequeunt. Qui autem mere negativam relationem finalem seu meram „referibilitatem“ actus sufficere aiunt, ut is, etsi non bonus, tamen neque positive malus censeri possit, consequenter indifferentes actus etiam in individuo esse posse concludunt. Nos igitur, pro ea doctrina, quam de hominis ad finem relatione probavimus (l. I, c. II, art. 4), analogam quoque in praesenti quaestione sententiam, duce Angelico Doctore, omnino tenemus. Quare sit:
193. Thesis XXI. Quamquam admittendi sunt actus humani moraliter indifferentes, si in abstracto considerantur, nullus tamen in concreto exsistere potest, qui non sit aliquatenus aut bonus aut malus.
Praenotanda. De solis actibus vere humanis hic sermo instituitur, i. e. de iis, qui ex libera voluntate proficiscuntur. Constat enim omnes reliquos, quos „actus hominis“ vocant, et quibus fere maior pars humanae activitatis consistit, ideo tantum nec bonos nec malos esse, quia omnis moralitatis condicione carent. Porro disiunctio „aut bonus aut malus“ philosophice, non theologice accipienda est. Aliud enim est, actum dici naturaliter bonum, aliud supernaturaliter seu theologice meritorium. Inter malum autem et supernaturaliter bonum aliquod medium esse etiam in individuo indifferens (theologice), scilicet ipsum mere naturaliter bonum, Christianorum nemo est qui neget.
Probatur pars I. Omnibus consentientibus multa sunt actionum obiecta per se, i. e. praescindendo ab agentis intentione et a circumstantiis, moraliter indifferentia, ac proinde multae similiter actiones ratione obiecti indifferentes; iam vero hoc idem est ac dicere easdem tales esse in abstracto seu in specie. Quare haec doctrinae pars satis per se evidens est eoque minus ulteriore probatione indiget, quod in praesenti controversia id ipsum exhibet, quod utrinque tamquam commune fundamentum admittitur. Et sane quis umquam intrinsece, i. e. ex obiecto, bonum vel malum esse dixerit: deambulare, iter facere, arma gerere, alia huiusmodi?113
Probatur pars II. Omnis actus humanus in individuo spectatus, praeterquam quod per certum obiectum terminatur, ad certum quoque finem ex operantis deliberatione dirigitur, et certas circumstantias personae, temporis, loci, modi etc. concomitantes habet. Haec enim omnia ab actu vere humano et individuo inseparabilia sunt. — Unde ita arguimus: Ut actus humanus in individuo moraliter indifferens esse possit, praeter indifferentiam obiecti insuper requiritur indifferentia finis et circumstantiarum. Atqui, quidquid sit de circumstantiis, finis certe deliberate intentus moraliter indifferens numquam esse potest, sed est vel moraliter rectus vel non rectus. Ergo necesse est ut omnis actus humanus in individuo saltem ratione finis sit vel bonus vel malus.
Prob. minor duplici argumento:
- Ex ipso conceptu recti ordinis finalis. Vi huius necesse est ut omnes fines proximi ac secundarii hominis operantis non solum negative, sed positiva subordinatione aliquo modo referantur demum ad finem ultimum. Ratio est, quia tota vita rationalis nostra secundum unitatem naturae et finis seriem quoque finalem unam constituit (n. 75 sq); in omni autem serie finali una omnes fines intermedii seu secundarii qua tales totam suam rationem boni ac finis participant a fine ultimo tendentiae (n. 25), quemadmodum bona utilia omnem rationem veri boni participant ab eo, quod est bonum per se (n. 29 ad 4). Unde ita:
Finis, quem homo libere operans proxime intendit, aut ad finem ultimum, i. e. naturae rationali simpliciter convenientem, aliquo modo (scilicet vel immediate vel mediate, vel explicite vel implicite seu virtualiter) refertur, aut nullo modo ad eum refertur; medium inter utrumque non datur. Atqui si refertur, est obiectivo finali ordini conformis seu rectus, si nullo modo refertur, huic ordini positive difformis est, ac proinde non rectus.114 Similiter, si finis sub ratione boni consideratur, in priore hypothesi intenditur bonum verum, in altera bonum apparens, i. e. irrationale et respectu totius naturae malum. Ergo finis, actu intentus, moraliter indifferens esse nequit.
- Ex divina sanctitate. Deus vi sanctitatis suae, qua vult ab aeterno rectum rerum ordinem, necessario vult, ut, quemadmodum omne ens contingens a Deo pendet tamquam a prima causa, ita et omne esse creatum positive referatur ad Deum ut finem ultimum; et haec condicio non solum ad entitates physicas, sed etiam ad omnem entitatem ordinis moralis pertinet, qualis est actus humanus, secundum quod a libera voluntatis determinatione procedit. Atqui actus humanus secundum suum esse morale — saltem ubi e suo obiecto est moraliter indifferens — aliter ad finem ultimum referri non potest nisi per finem agentis. Ergo, prout in individuo operans mediante fine id aliquo modo praestat vel nullatenus praestat, actus est ratione finis divinae sanctitati conveniens vel disconveniens, i. e. bonus aut malus.115
Notanda ad solvendas difficultates.
194. 1. Dicendo vitam rationalem positive subordinandam esse ultimo naturae fini nihil incongruum aut impossibile postulatur. Positiva quippe haec subordinatio non in eo consistit, ut homo iugiter sine intermissione positive bonum agat, sed id tantum exigit ut, si quis aliquem actum deliberate ponat, is non nisi ad finem naturae rationali positive convenientem dirigatur; quod nisi fiat, actum eiusmodi eo ipso rationi difformem seu malum esse asseritur.
-
Ut actus philosophice seu naturaliter bonus ratione finis censeri possit, non requiritur ut intentio explicite et formaliter in Deum tamquam finem ultimum dirigatur, sed sufficit ut id fiat virtualiter et implicite.116 Et siquidem homo ratione evoluta invincibiliter ignorare non possit essentialem propriae rationis respectum ad rationem et sanctitatem divinam, non immerito assumere licet plerumque illam rectam intentionem „virtualiter et implicite“ haberi, ubi quis ducitur motivo honestatis, intendens finem secundum sinceram appreciationem vere rationalem, repudiato caeco et immoderato impulsu sensitivae naturae. Patet igitur ab hac bonitate honestam etiam recreationem nequaquam excludi.
-
Ab iis, qui vulgarem hominum aestimationem apparenter contrariam invocant, non raro confunditur: vel actus hominis cum actu vere humano, vel bonitas actionis supernaturalis et theologice meritoria cum bonitate naturali; quo fit ut disputatio extra statum quaestionis versetur.
-
Actio naturaliter licita, i. e. per legem naturalem non prohibita, per se aliud non est quam actio in abstracto indifferens. Ut igitur talis praeterea in individuo licite ponatur, necesse est ut cum circumstantiis recte ordinatis insuper rationalis finis accedat. Quis enim omnia per se licita eo ipso a quovis et quovis modo licite fieri dicat?
-
Ut actus ex parte finis positive malus efficiatur, opus non est, ut finis intentus sit ultimo fini positive oppositus, sed sufficit, ut debita cum eo conformitate careat.
-
Quodsi opponitur non posse indifferentiam convenire actionum speciei, quin pariter conveniat cunctis individuis sub eadem specie contentis, recte id quidem concluditur, si agitur de illa ipsa indifferentia, quae in specie reperitur, i. e. indifferentia ex obiecto; haec enim revera etiam in individuo manet. Verum differentia moralis, quae nihilominus actui inesse asseritur, non ex obiecto specificante, sed ex notis individuantibus, nimirum ex intentione aut circumstantiis, oritur.