Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale

First published 1906

Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.


Introductio I: Praefatio

Prooemium

Sectio I: Ethica generalis

Liber I: Liber primus. De elementis et condicionibus naturalibus actus humani

Caput I. Synthesis propaedeutica de activitate causarum secundarum seu de actu naturali in genere

Caput II. De fine naturali actuum humanorum et hominis

Caput III. De principio actuum humanorum

Prologus.

  1. Actum humanum scrutantes ad alterum iam eius terminum accedimus, qui fini naturalis motus quasi e diametro opponitur eiusque exordium seu principium signat. Esse autem in quovis ente creato ipsam eius naturam commune omnium operationum naturalium principium ex genuino naturae conceptu hausimus. Verum natura non immediate seu abstracte sumpta, sed mediantibus naturalibus potentiis suum motum producit ac dirigit. Et humanae quidem naturae omnem expansionem finalem ad voluntatis humanae propriam expansionem reduci probavimus (37). Quare huius capitis argumentum in consideranda voluntate rationali, quatenus ea in ratione principii ipsam quodammodo humanam naturam repraesentat, potissimum versabitur.

Et siquidem idem argumentum praecipuo quodam modo psychologiae proprium est, nostrum non esse putamus, illud in philosophia morali denuo, veluti provinciam adhuc incognitam, a suis primordiis analytice perscrutari. Itaque psychologicas ea de re notiones aliunde solide stabilitas et per omnem sanam philosophiam communiter receptas synthetice referre magis quam restabilire opus est; ita tamen, ut ea doctrinae capita, quorum arctior et fecundior cum regulis moralibus nexus esse cognoscitur, suis specialibus rationum fundamentis non destituantur.

Articulus 1.

De voluntate influente in actum seu de voluntario generatim

§ 1. Quid et quotuplex voluntarium.

  1. Voluntarium in sensu latissimo aliquid dicitur vel ex eo, quod voluntas in illud fertur vel quod procedit a voluntate, i. e. aliquo modo a voluntate causatur. Pressius autem accepta ratio voluntarii attribui solet tantum actioni vel facto, quatenus haec causalem influxum a voluntate participant. Et sic voluntarium a volito distinguunt, quippe quod de solo obiecto intentionali voluntatis qua tali praedicatur, seu de eo, in quod voluntas fertur, tametsi idem ab ea effective non procedat.

Cum constet voluntatem esse proprium et naturale actionum humanarum principium, sponte consequitur nullam actionem vere humanam dici posse, quae non sit voluntaria, i. e. quae non a voluntate procedat. At voluntas in homine non quilibet appetitus, sed appetitus rationalis est seu tendentia in bonum intellectualiter cognitum (43); unde ad actum voluntarium ex parte intellectus praerequiritur apprehensio rationalis. Propterea a schola definiri solet actio voluntaria:

„Actio ab interno principio procedens cum cognitione finis.“

Ad constituendum igitur actum voluntarium haec duo: cognitio intellectus et vis appetitiva seu tendentia voluntatis in finem cognitum ita essentialiter concurrunt, ut alterutro deficiente in actu involuntarium gignatur.

  1. Distinguuntur voluntarium

  2. Secundum modum diversum, quo a voluntate procedit:

a) Elicitum et imperatum. Elicitum dicitur quod procedit a voluntate tamquam causa efficiente propria et immediata. Tale convenit actibus, qui ita a voluntate efficiuntur, ut simul in eadem recipiantur et consummentur. Hi omnes vero aut ad amorem (boni appetitionem) aut ad odium (mali aversionem) reducuntur. — Imperatum vocatur, quod a voluntate non immediate efficiente, sed imperante procedit, et cuius proin principium proximum est aliqua potentia sive animae sive corporis voluntati physiologice subdita. Porro in actu voluntario elicito (amoris) varii quodammodo gradus tamquam totidem impliciti actus partiales considerari possunt, quales post S. Thomam sex recenseri solent; et tres quidem, qui circa finem versantur: volitio, intentio, fruitio; tres alii, qui media ad finem respiciunt: consensus, electio, usus.

Volitio quippe denotat simplicem amorem finis, praescindendo a mediis, quae ad illum conducant; quare et „velleitas“ dicitur; intentio est idem amor finis, sed iam efficax et coniunctus cum positiva directione in media illi consequendo accommodata; fruitio vocatur gaudium, quod finis amati assecutionem ac possessionem comitatur

In ordine autem ad media consensum appellant actum, quo voluntas ex propositis mediis aliquod iam approbat et sese inclinat ad hoc potius quam aliud eligendum; consensum sequitur electio, i. e. actualis determinatio voluntatis ad assumendum unum ceteris omissis; usus denique dicitur actus, quo voluntas iam se ipsam et potentias sibi subditas actualiter applicat ad medium electum assumendum

  1. b) Perfectum et imperfectum, prout a voluntate procedit cum cognitione finis et circumstantiarum perfecta vel imperfecta. Pro gradu scilicet huius cognitionis tota ratio voluntarii, etiam quoad alterum sui elementum, quod ei ex voluntatis inclinatione accedit, perfecta aut imperfecta erit. Nam in cognitione condicio et directio appetitivae inclinationis sita est.

  2. c) Directum et indirectum. Voluntarium directum (voluntarium in se) vocatur, quod ita a voluntate procedit, ut simul secundum se volitum, i. e. a voluntate intentum, sit, sive ut finis sive ut medium ad alium finem; voluntarium vero indirectum (in causa), quod a voluntate procedit non ut in se volitum, sed ut conexum cum alio directe volito et qua tale aliquo modo cognitum. Sic homini, qui immoderato usu vini inebriatur, hanc vini efficaciam non ignorans, ipse potus directe voluntarius, ebrietas vero voluntaria indirecte seu in causa dicenda est

Verumtamen non quidquid cum aliqua actione directe voluntaria obiectivo aliquo consequentiae vinculo, tametsi necessario et ab agente praeviso, conectitur, eo ipso et semper a voluntate vere procedere et hinc indirecte voluntarium esse censendum est. Suppositis namque certis condicionibus evenire potest, ut illud potius legitime permissum seu non impeditum quam a voluntate causatum merito dici debeat. Itaque ut ratio voluntarii indirecti in individuo secure determinetur, alio insuper criterio opus est, de quo specialius infra, ubi de imputabilitate agemur, dicendum erit.

Ad voluntarium indirectum aliquatenus accedit quod vulgo interpretativum vocant, cum eo tamen confundendum non est. Scilicet ut aliquid, quod obiective cum actione directe voluntaria conexum est, dici possit interpretative voluntarium, per se nulla eius in agente cognitio actualis requiritur, sed sufficit interpretativa, i. e. talis quam quis potuit ac debuit habere, quamquam forte revera non habuit. Voluntarium autem in causa seu indirectum semper supponit illius aliquam cognitionem vel praevisionem actualem saltem confusam.

  1. d) Voluntarium simpliciter et voluntarium secundum quid, prout voluntas in obiectum inclinatur absolute vel tantum sub aliqua condicione. Analoga distinctio similiter circa involuntarium usurpari solet. Sic involuntarium simpliciter vocamus id, in quod nullo modo inclinatio voluntatis fertur, quodque nullum eius causalem influxum participat; involuntarium autem secundum quid praedicatur de aliquo facto, quod quidem revera a voluntate procedit vi inclinationis efficacis, sed quod non fieret, nisi apprehenderetur ut necessarium ad vitandum malum, quod timetur. Talis esset v. g. proiectio mercium pretiosarum in mare ad vitandum naufragium imminens.

  2. e) Positivum et negativum, prout a voluntate procedit per actionis positionem vel eius omissionem cum advertentia rationis. Ex adverso dicitur involuntarium positivum, quod evenit voluntate positive invita et repugnante; involuntarium negativum, quod fit voluntate nec invita nec appetente, quapropter stricte non tam involuntarium quam non voluntarium dici meretur.

  3. f) Actuale, virtuale, habituale. Actuale est, quod a voluntate pendet hic et nunc influente; virtuale, quod vi (virtute) actus positi perseverat; habituale, quod aliquando actuale fuit neque actu revocatum est.

    1. Secundum varium gradum internae causalitatis, quae in principio actum producente spectari potest, in voluntario generatim accepto tres interni modi distinguuntur, quibus respondet triplex eiusdem denominatio: Spontaneum, voluntarium stricte dictum, liberum.
  4. a) Spontaneum aliquid dicitur, quatenus a principio appetitivo ipsi agenti interno procedit. Omne igitur voluntarium est spontaneum secundum id, quod actui humano cum actibus brutorum animalium commune est. Eidem e suo conceptu opponitur violentum.

  5. b) Voluntarium stricte tale dicitur aliquid spontaneum, quatenus a suo principio procedit non quomodocumque, sed sub rationali cognitione („cum cognitione finis“). Quare hic gradus potentiam omnis agentis irrationalis transcendit. Eius autem oppositum est involuntarium.

  6. c) Liberum denique aliquod voluntarium est, quatenus non tantum cum cognitione finis, sed insuper a principio suae activitatis dominium habente procedit. Unde libero opponitur voluntarium necessarium („necessitatum“), i. e. quidquid sub cognitione rationali a voluntate procedit vi causalis necessitatis ad id ipsum praedeterminata. Est ergo omne liberum a fortiori etiam spontaneum et voluntarium, sed non vice versa quidquid spontaneum aut voluntarium eo ipso etiam liberum est.

§ 2. De voluntatis in alias facultates imperio

Quamquam imperare proprie rationis est, hoc suo munere tamen ratio fungi nequit nisi cooperante voluntate. Unde merito voluntati rationali imperium tribuitur. Per imperium autem voluntatis intellegimus actum voluntatis facultates sibi subiectas ad actum applicantis secundum legem unionis substantialis inter corpus et animam. Porro eiusmodi imperium vocatur absolutum aut non absolutum, prout ei ab aliis potentiis nulla prorsus aut aliqualis resistentia opponi potest. Illud a veteribus „despoticum“, hoc „politicum“ translato ab imperio civili vocabulo vulgo dicebatur

Imperium absolutum voluntas de facto in nullam plane facultatem sibi subiectam exercet, id quod experientia satis constat. Non enim raro accidit ut reliquae facultates non solum suis motibus voluntatis imperium antevertant, verum etiam superveniens imperium admodum aegre admittant nec nisi cunctanter et imperfecte a suis actibus contineri possint. Idque non solum in iis potentiis experimur, quae in sensibilitate fundantur et hinc suapte natura ab appetitu rationali magis discrepant, sed etiam in potentia spirituali et voluntati quam maxime coniuncta, qualis est intellectus. Nam hunc etiam voluntas, etsi ad hoc determinata, a certis cogitationibus penitus aut ilico avertere interdum nequaquam valet.

  1. Competit autem voluntati, teste experientia psychologica, imperium „politicum“ seu non absolutum in omnes et singulas potentias in unitate naturae humanae sibi subditas, et quidem:

  2. In intellectum. Quamquam enim voluntas per se sit potentia caeca, quae ipsa, ut ad suum actum prodire queat, antecedente indigeat excitatione et aliquatenus notione ex parte intellectus, secundum axioma: „Nihil volitum nisi praecognitum“; negari tamen non potest, hanc naturae condicione impletam, intellectuales operationes multipliciter a voluntatis imperio ac directione pendere, ut cotidie experimur. Unde consequitur actus etiam intellectus, non minus ac ceterarum facultatum, vi illius imperii vere voluntarios dicendos esse.

  3. In appetitum sensitivum internum. Huius scilicet motus varios voluntas et excitare et generatim etiam compescere valet, si sollicite ea avertere satagit, quae ansam eiusmodi actibus praebere solent. Attamen non semper omnino impedire potest, quominus illi sive ex obiectorum externorum impressione sive ex organica corporis dispositione aliquando excitentur. Quare et Apostolus Rom 7, 23 testatur: „Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.“

  4. In sensus externos, quatenus eorum organa, quamdiu sana sunt, voluntas, saltem generatim applicare aut continere potest, idque vel organice et directe vel mechanice et indirecte tantum.

  5. In vim motricem, et quidem directe in iis motibus, qui ad vitam proprie animalem pertinent, ut sunt motus organorum corporis externorum; indirecte autem in iis, qui vitae vegetativae inserviunt.

  6. Corollarium. Tot igitur diversi actus voluntarii imperati distingui possunt, quot in homine potentiae sunt voluntatis imperio subordinatae. Quamvis enim omnes per voluntatis imperium in ratione formali actus voluntarii inter se conveniant, singuli tamen suam propriam rationem actus propriamque denominationem habent ab ea facultate, a qua proxime procedunt. Notandum praeterea omnem actum imperatum, etsi physice compositum ex duplici elemento, ex actu scilicet principalis agentis et instrumenti, moraliter tamen unum esse ac dici

§ 3. De involuntario violento.

  1. Influxui voluntatis in potentias sibi naturaliter subordinatas (voluntario imperato) eo magis quasi hostiliter adversatur violentum, quod vel ipsi spontaneo directe opponitur. Violentiam pati aliquod agens naturale generatim dicitur, si motum vel impulsum, naturali inclinationi interni principii contrarium, a principio activo extraneo subire cogitur. Quare violentum a schola definiri solet: „id quod procedit a principio extrinseco contra nitente passo“. Duplici autem modo „passum contra nitens“ esse potest: vel ratione inclinationis naturalis contrariae habitualis tantum vel etiam actualis seu elicitae. Utrumque modum definitio violenti admittit, quamquam violentia ad significandum modum renitentiae actualis non raro speciale potius nomen coactionis sortitur.

Itaque ut circa activitatem, quae in subiecto humano fieri contingit, ratio violenti notari possit, non sufficit ut illa citra voluntatis imperium ab agente extrinseco proveniat, sed necesse est insuper ut fiat voluntate renitente. Et siquidem voluntas renititur totis viribus seu quantum in se est, violentia stricte dicta; si secus, latius dicta vocatur.

Quibus praemissis facile demonstratur

  1. Thesis IX. Violentia stricte dicta ab actu, qui ei subiacet, voluntarium excludit simpliciter, latius dicta vero pro gradu, quo magis vel minus ad illam accedit. Verum tamen voluntas circa actus per se imperabiles tantum, numquam autem circa mere elicitos violentiam pati potest.

Probatur pars I. quoad utrumque membrum ex conceptu voluntarii et violenti. Est enim inter utrumque intrinseca et directa oppositio, quo fit ut alterutrum alterius negationem involvat, et quo magis aliquid ad alterutrum accedit, eo minus de altero participat. Et sane quae magis sese mutuo excludere possint quam actus ab ipsa voluntate tamquam interno principio procedens et actus ab externo inductus principio contranitente voluntate?

Probatur pars II. Nihil sane impedit, quominus potentiae voluntatis imperio tantum „politico“ subordinatae aliquando per activum principium extraneum vel ab actibus per voluntatem imperatis exsequendis cohibeantur vel invita et renitente voluntate ad suos actus applicentur. Eatenus igitur voluntati, extrinsece quidem et mediate, i. e. quoad actus eius imperio per se obnoxios seu imperabiles, aliqua violentia inferri potest.

Verum circa actus voluntatis elicitos idem contingere absolute nequit. Implicat enim voluntatem per elicitam inclinationem aliquid velle vel nolle et contra eandem inclinationem simul esse renitentem. — Unde intellegitur ne per Deum quidem talem violentiam humanae voluntati inferri posse. Neque hoc pleno Dei dominio in voluntatem creaturae quidquam detrahit. Quamquam enim Deus pro arbitrio voluntatem sive ad inclinationem movere sive ab una inclinatione ad aliam priori contrariam successive convertere valeat, agere tamen aliquid intrinsece repugnans vel ipsa Dei omnipotentia nequit.

  1. Corollaria: I. Non quidquid aliquo modo involuntarium esse cognoscitur, eo ipso etiam violentum esse censendum est. — Multo minus autem cum hoc „involuntarium secundum quid“ confundi debet, quippe quod, non obstante condicionata quadam velleitate contraria, fit tamen secundum inclinationem voluntatis efficacem estque propterea simpliciter voluntarium (86).

  2. II. Similiter peccatum, etsi aliquo modo vocari possit motus contra naturam, i. e. contra inclinationem rationalis naturae in bonum honestum, minime tamen rationem violenti participat. Nam, ut animadvertit S. Thomas, „id, in quod voluntas tendit peccando, etsi sit malum et contra rationalem naturam secundum rei veritatem, apprehenditur tamen ut bonum et conveniens naturae, in quantum conveniens est homini secundum aliquam delectationem sensus vel secundum aliquem habitum corruptum“. Atque ita peccatum non contra sed per voluntatem fieri manifestum est.

Articulus 2.

De libero.

§ 1. Generalis notio libertatis.

  1. Libertas generalissime accepta immunitatem vel solutionem ab aliquo qualicumque vinculo vel obice denotat. Ita liber a peccato dicitur, qui iustus, liber a miseria, qui beatus est; liber a materialibus vinculis, qui potentia motrice utitur ab externis obstaculis expedita; liber a servitute, qui nullius heri potestati obnoxius, liber a patris vel tutoris potestate, qui sui iuris est, etc.

Quodsi generalis hic libertatis conceptus in specie ad humanam activitatem applicatur, duplex praecipue libertatis acceptio oritur:

  1. Libertas a coactione, quae omnem violentiam et coactionem excludit. Haec libertas respectu voluntatis humanae vocatur essentialis, quia violentia in actus voluntatis proprios cadere nequit, ac proin hoc sensu liberum idem est ac voluntarium.

  2. Libertas a necessitate (libertas indifferentiae, liberum arbitrium). Haec imprimis libertas plerumque intellegi solet, ubi ea agenti rationali attribuitur, estque condicio necessaria moralis valoris actuum humanorum. Quare huius potissimum notio hoc loco diligentius consideranda est.

Quodsi de obvio liberi arbitrii conceptu quaeratur, nemo est, cui non ipsa experientia psychologica illum suggerat: Quoties enim in operando deliberativa electione utimur, libero arbitrio uti merito censemur. Hinc est, quod ab eodem facto psychologico proficiscens S. Thomas liberum arbitrium ipsam esse „vim electivam“ docet, i. e. facultatem consilio eligendi unum prae alio. „Ex hoc enim liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere, alio recusato, quod est eligere; et ideo naturam liberi arbitrii ex electione considerare oportet.“

  1. Itaque ipsam electionem quasi analysi subiciens idem S. Doctor pergit: „Ad electionem autem concurrit aliquid ex parte cognitivae virtutis et aliquid ex parte appetitivae. Ex parte quidem cognitivae requiritur consilium, per quod diiudicatur, quid sit alteri praeferendum. Ex parte autem appetitivae requiritur quod appetendo accipietur, quod per consilium diiudicatur.“ — Verum etsi utraque spiritualis potentia ad electionem et ad liberum concurrat, non tamen utraque pari ratione. Nempe

  2. Libertas formaliter solius voluntatis est. Est enim „electio principaliter actus appetitivae virtutis“. Ratio est, „quia proprium obiectum electionis est illud, quod est ad finem; hoc autem, in quantum huiusmodi, habet rationem boni, quod dicitur utile“, ac proinde est „obiectum appetitus“. Quare et liberum arbitrium est „appetitiva potentia“; seu, ut fusius explicat Suarezius: „Libertas in sola voluntate formaliter residet.“ Atque ita recte non intellectum, sed voluntatem libertate praeditam dicimus.

Neque tamen existimandum vim electivam novam constituere potentiam voluntati superadditam ab eaque realiter distinctam. Eam „non esse aliam potentiam a voluntate“ S. Thomas his certis psychologicis rationibus non minus confirmat quam illustrat: „Potentias appetitivas oportet esse proportionatas potentiis apprehensivis. Sicut autem ex parte apprehensionis intellectivae se habent intellectus et ratio, ita ex parte appetitus intellectivi se habent voluntas et liberum arbitrium, quod nihil aliud est quam vis electiva. Et hoc patet ex habitudine et obiectorum et actuum. Nam intelligere importat simplicem acceptionem alicuius rei; unde intellegi proprie dicuntur principia, quae sine collatione per se ipsa cognoscuntur. Ratiocinari autem proprie est devenire ex uno in cognitionem alterius. Unde proprie de conclusionibus ratiocinamur, quae ex principiis innotescunt. Similiter ex parte appetitus velle importat simplicem appetitum alicuius rei; unde voluntas dicitur esse de fine, qui propter se appetitur. Eligere autem est appetere aliquid propter alterum consequendum; unde proprie est eorum, quae sunt ad finem. Sicut autem se habet in cognitivis principium ad conclusionem, cui propter principia assentimur, ita in appetitivis se habet finis ad ea, quae sunt ad finem, quae propter finem appetuntur. Unde manifestum est quod, sicut se habet intellectus ad rationem, ita se habet voluntas ad vim electivam, id est ad liberum arbitrium.“ — Itaque etsi „electio et ipsum velle sunt diversi actus, tamen pertinent ad unam potentiam, sicut etiam intelligere et ratiocinari“

    1. Rationis usus radix est libertatis. Libertatem etsi non formaliter, aliquo tamen modo, scilicet „praesuppositive seu radicaliter“, etiam intellectus seu rationis esse nemo est qui prudenter neget, et satis apparet ex verbis S. Thomae supra allatis, qui praeterea diserte ait: „Radix libertatis est voluntas ut subiectum, sed sicut causa est ratio: ex hoc enim voluntas libere potest ad diversa ferri, quia ratio potest habere diversas conceptiones boni.“ Itaque intrinseca ratio, ob quam voluntati vis electiva competere possit, ex mente S. Doctoris in ipsa indifferentia iudicii rationis circa plura appetibilia sita est. Quippe iudicium determinatum ad unum (nisi tamen praevio libero imperio voluntatis ad id determinatum sit) etiam voluntatis indifferentiae et hinc electioni liberae nullum locum relinquit. Et hoc modo recte dicitur libertatem in rationis usu radicari. Verum tamen hic ulterius
  1. Quaeritur: Utrum, qua necessitate liberum arbitrium praerequirit radicem in qua fundetur, eandem et radix libertatis, ubi de ea constituerit, liberum arbitrium postulet atque demonstret?

Resp. 1. Recte sane a radice libertatis ad ipsam libertatem concludimus, si haec pro mera potentia accipitur. Id enim exigit naturalis proportio inter potentiam cognoscitivam et appetitivam; et ratio nostra dicenda esset frustra illa sua virtute naturaliter instructa, nisi eidem vis electiva voluntatis responderet. Hoc sensu et S. Thomas merito dicit: „Necesse est, quod homo sit liberi arbitrii ex hoc ipso, quod rationalis est.“

Resp. 2. Non eadem illatio valet quoad libertatem actualem. Posito enim iudicio rationis indifferente, fieri nihilominus potest, ut aliunde voluntatis libertas in actu considerata deficiat. Quis enim dubitet posse humanam voluntatem, non obstante illa iudicii indifferentia, per Deum ita ad actum moveri, ut illum cum necessitate ponat? Ut igitur actus voluntatis ex radice libertatis procedens vere liber dici possit, necesse est ut insuper supponatur Dei cooperatio ita indifferentiae congrua, ut a voluntate quoque actus libere poni possit

§ 2. De definitione libertatis.

  1. Siquidem „ex hoc liberi arbitrii esse dicimur, quod possumus unum recipere alio recusato“, satis per se consequi videtur, liberam voluntatem censeri non posse, nisi quatenus immunis sit a quacumque necessitate antecedente, i. e. quae independens sit a voluntate eamque ad unum determinet. Ideo libertas a necessitate etiam libertas „indifferentiae“ vocatur. Indifferentia quippe opponitur determinationi ad unum. Itaque generatim indifferentiam aliquam voluntatis de ratione liberi arbitrii esse omnes facile consentiunt. Quare ad statuendam definitionem libertatis ante omnia sciatur oportet, qualis indifferentia requiratur, ut ad formaliter constituendum liberum arbitrium sufficiens censeri possit.

Indifferentia nimirum varios modos ac gradus admittit. Generatim hoc nomine intellegitur quaevis capacitas duorum contradictoriorum vel contrariorum vel saltem diversorum. Si capacitas est solum ad contradictoria, scilicet ad formam vel non formam, ad actum vel eius omissionem, vocatur indifferentia contradictionis (exercitii); si ad contraria, puta ad formas vel actiones contrarias aut diversas, v. g. ad bonas et malas, indifferentia contrarietatis (specificationis) vulgo dicitur Utraque haec indifferentia rursus duplex distinguitur: passiva et activa. Passiva in eo consistit, quod aliquid ab extrinseco determinari possit ad duo opposita vel diversa. Sic cera indifferens est ad accipiendam formam rotundam vel quadratam. Activa solis principiis agentibus convenire potest, et est vis ab intrinseco effectrix, capax ad opposita vel diversa. Talis est insita principio activo capacitas agendi vel non agendi vel agendi unum prae alio.

Mere passivam indifferentiam ad rationem liberi arbitrii haud sufficere extra omnem controversiam et per se evidens est, cum actus a principio per se passivo procedens ne voluntarius quidem esse posset. Itaque de indifferentia activa tantum hic quaeri potest: utrum et qua condicione ea ad genuinam libertatis rationem constituendam sufficere videatur.

Qua de re notandum ipsam indifferentiam activam iterum distingui posse duplicem: negativam seu remotam et positivam seu proximam.

Negativa (remota) est indifferentia principii activi, quatenus hoc est de se in potentia ad actum vel eius omissionem, ad hunc vel illum actum, neque ad alterutrum per se determinatum. Dicitur „negativa“, quia est tantum negatio determinationis ad alterutrum ex oppositis, ad quae in subiecto supponitur determinationis capacitas. Haec igitur indifferentia alicui principio convenire non potest, nisi pro statu potentiae seu antecedenter ad eius determinationem actualem, qua posita illa desinit. Hoc modo indifferens et eatenus libera a necessitate voluntas eo ipso sane censenda est, quod ex parte intellectus subsistit indifferentia iudicii seu radix libertatis.

Positiva (proxima) priori aliquid superaddit, nimirum potentiae dominium tale in suam operationem, quo illa, supposito divino concursu, valeat insuper actualiter se determinare ad hoc vel illud ex se ipsa, nulla scilicet alia causa actum determinante vel praedeterminante ad unum. Ita proinde haec indifferentia alicui potentiae convenit, ut non solum ad eius statum merae potentiae aut suspensionis indeterminatae, sed insuper positive ad statum actualis determinationis pertineat; quare „positiva“ vel „proxima“ dicitur.

Quibus praemonitis haec merito concludimus:

  1. I. Ad rationem liberi arbitrii non sufficit voluntatis indifferentia qualiscumque activa, sed requiritur insuper positiva seu proxima ad sui determinationem.

Etenim: Voluntas eatenus vere libera et „vi electiva“ praedita est, quatenus e perfectione suae internae virtutis est vere domina suae actionis. Ideo et hanc ipsam condicionem ad rationem actus vere humani S. Thomas requirit, dicens: „Illae solae actiones sunt proprie humanae, quarum homo dominus est ... unde illi actus, qui in homine vel per hominem fiunt, quin dirigantur per liberam voluntatis electionem, solent vocari actus hominis, sed non humani.“ — Porro dominium sui actus voluntas habet, si e sua virtute proxime expedita potest illum ponere vel omittere pro libitu, ita ut neque actus ex necessitate antecedente neque eius omissio ex impotentia contingat. Nam iterum S. Doctor: „Liberum est, quod sui causa est, et sic liberum habet rationem eius, quod est per se.“

Iam vero indifferentia voluntatis „negativa“ per se eiusmodi actuale dominium eius in suum actum non necessario includit, quippe solam potentiam ut talem reddens a necessitate liberam, in medio interim relinquens, utrum actus ipse, qui ab hac libera potentia procedit, modo libero an necessario procedat. Contra indifferentia „positiva“ per se importat, ut actus ipse non solum a potentia quomodocumque libera ponatur, sed ut ponatur insuper libere, i. e. cum pleno dominio voluntatis in sui ipsius determinationem.

  1. II. Ad formalem rationem libertatis non requiritur indifferentia contrarietatis, sed per se sufficit indifferentia contradictionis.

Ratio est, quia condicio liberae electionis ex parte obiecti aliud per se non exigit, quam ut praesto sit, quod assumatur, altero reiecto; ad hoc vero sufficit duplex terminus, quorum alter alteri per simplicem contradictionem opponitur, ut actus et eius positiva omissio. — Ideo etiam ex parte intellectus radix libertatis per se solum requirit, ut saltem unum obiectum sibi propositum habeat, sed illud non ut ex toto et mere appetibile seu simpliciter bonum, sed sub aliqua ratione boni et sub aliqua ratione mali seu non appetibilis. Si enim obiectum pure ut bonum (quale esset Deus perfecte cognitus) propositum haberet, iudicium intellectuale, voluntati praelucens, non posset esse indifferens, sed esset necessario ad unum determinatum, nec proin rationis deliberationi, quam omnis electio aliquatenus praesupponit, ullus locus relinqueretur.

Atque hinc pariter intellegitur indifferentiam ad bene vel male agendum non esse de ratione libertatis; eam potius imperfectionem liberi agentis arguere manifestum est

Unde

  1. III. Liberum arbitrium pro sua ratione formali acceptum recte definitur: voluntatis facultas, qua positis omnibus ad agendum praerequisitis potest agere vel non agere

Explicatio. Dicitur „positis omnibus ad agendum praerequisitis“, i. e. omni condicione impleta, quae tum ex parte intellectus tamquam radicis libertatis, tum ex parte concursus Dei ut primae causae requiritur ut potentia activa ad actum sit proxime expedita. Dicitur: „... potest agere vel non agere“, ita scilicet, ut cum iisdem omnibus praerequisitis positis tam actus quam eius carentia componi possit. Unde consequitur, libertati opponi non solum determinationem voluntatis ad unum ob defectum indifferentiae ex parte intellectus, verum omnem omnino necessitatem absolutam et antecedentem, undecumque proveniat, quae natura sua causet sui determinationem voluntatis.

  1. Scholium. Doctrina, quam de ratione liberi arbitrii exposuimus, ea est, quam cum Suaresio Societatis Iesu theologi constanter professi sunt ac porro profitentur. E schola cum eidem senserunt non solum Scotistae, verum etiam ex antiquioribus Thomistis complures. Contradicunt autem posteriores „Thomistae“. Apud omnes quidem scholae catholicae doctores haec duo extra omnem controversiam posita sunt: 1. omnem causam secundam non agere nisi in virtute causae primae, 2. humanae voluntati, non obstante hac necessaria eius a prima causa dependentia, veram libertatem verumque dominium suorum actuum attribuendum esse, utpote principium omnis moralis imputabilitatis. Verum in explicando modo, quo hae duae veritates apte concilientur, doctissimi utrinque viri inter se dissentiunt, partim etiam Angelici Doctoris auctoritatem, adhibita eius verborum interpretatione plus minusve probabili, utrinque invocando.

Posteriores „Thomistae“ videlicet, ne quid pleno Dei dominio in causas secundas etiam liberas detrahatur, requiri putant ad omnem operationem creaturae ex parte causae primae praemotionem (praedeterminationem) physicam, quae ex natura sua et essentialiter sibi connexum habeat actum. Propterea, ut nihilominus salva libertas constare possit, huius naturam et conceptum illi praedeterminationi physicae quomodocumque accommodare coguntur. Docent igitur ad libertatem sufficere ut sub physica praemotion divina ad certam operationem, causali nexu necessario, simul autem ex deliberata determinatione voluntatis secuturam, subsistat in voluntate potentia non agendi vel potentia ad actum oppositum. Quae potentia cum ut talis non auferatur per hoc, quod posito illo influxu Dei praedeterminante de facto voluntas non possit hic et nunc non agere aut agere contrarium, liberum quoque manere intactum concludunt. Atque ita sane consequitur: liberum aliquid eo ipso et semper esse, quatenus a voluntate non ut natura sed ut voluntas est, i. e. sub indifferentia cognitionis, procedit

Nos ex adverso cum Scotistis quoad causas secundas liberas negamus requiri praedeterminationem physicam in sensu „Thomistarum“, ut iuribus Dei in creaturas satisfiat, contendentes ad rationem liberi arbitrii pertinere ut cum omnibus requisitis ex parte Dei, si pro sua causalitate physica spectantur, etiam carentia actus vel actus oppositus componi possit, seu ut voluntas nihilominus maneat immediate sufficiens ad utrumque.

Et haec quidem summatim notasse hoc loco sufficiat. Uberiori enim rationum apparatu hanc controversiam prosequi non tam ethicae quam psychologiae ac theodiceae propositum est

§ 3. Hominem libero arbitrio praeditum esse ostenditur.

  1. Definitio vero conceptu liberi arbitrii quaeritur, utrum illud humanarum actionum interno principio revera attribui possit, ut adeo actus omnis proprie humanus non solum voluntarius sed insuper liber censeri debeat. Cui quaestioni respondet

Thesis X. Homo in praesenti vitae statu libero arbitrio praeditus est.

Praenotanda. Est haec veritas essentiale fundamentum totius scientiae morum. Quapropter, licet eadem iam in metaphysica pridem stabilita supponi non immerito possit, hic quoque pro thesi statuenda et e primariis saltem rationum momentis confirmanda videtur.

Adversariorum praecipue duplex classis distingui potest: altera eorum, qui errore theologico inducti liberum hominis arbitrium infitiantur, ut „reformatores“ saeculi XVI, qui originariam hominis libertatem agnoscentes eam per peccatum primi parentis generi nostro amissam fuisse docuerunt; altera est philosophorum, qui vel diserte vel tacite per suam doctrinam cosmologicam et psychologicam omnem creatam causam liberam excludunt.

Huc imprimis recensendi sunt Fatalistae proprie dicti, qui omnia, quae in mundo fiunt, caeco et ineluctabili fato evenire contendunt, quae sententia complurium Stoicorum fuisse constat.

Accedunt quicumque materialismum aut pantheismum sub quacumque forma profitentur. Et materialismus quidem, utpote qui solas materiae vires agnoscit, plane nullam, pantheismus vero solam libertatem a coactione admittit neque aliam pro suis principiis admittere potest. Id ingenue fatetur Spinoza docens „voluntatem non posse vocari causam liberam sed necessariam“. Similiter omnes recentiores pantheistae, tametsi nominetenus libertatem voluntati tribuere solent, eam tamen ita intellegunt et explicant, ut a necessitate nil differat. Neque minus huc computandus est Herbart

Immo et Cartesius et Leibnizius genuinam libertatem indifferentiae eatenus non intactam reliquerunt, quod in omni suo actu voluntatem necessario determinari per „motivum praevalens ab intellectu propositum“ existimarunt.

Nostra denique aetate nomine „scientiae“ antiquum psychologiae libertatis „praeiudicium“ in dies magis superare atque eliminare contendit philosophia, quam „positivam“ vocant, cum eaque conspirans darwinianus naturalismus. Neque dissentit recens philosophia pessimismi. Atque ita fere extra philosophiam christianam omnis gloriosa scientia moderna passim negata humana libertate „determinismum“ profitetur!

  1. Probatur I°. Ex proportione inter potentiam apprehensivam et appetitivam hominis. (Cf. n. 16, 80.)

Vi huius proportionis psychologicae necessariae ita se habere debet voluntas ad appetendum bonum, quemadmodum se habet intellectus ad bonum cognoscendum. Atqui intellectus noster non solum rationem boni tamquam rationem finis in communi et in particulari „intellegere“, sed etiam de multiplici et maxime diversa ratione boni eorum, quae „sint ad finem“, „ratiocinari“ potest, i. e. expendere, quid cuique eorum bonitatis vel malitiae, quid utilitatis vel incommodi sive ad proximos fines sive ad finem ultimum, aut quid sub ratione boni adiaphorum conveniat. Ergo eiusmodi ratiocinandi facultati ex parte potentiae intellectivae analoga facultas ex parte potentiae appetitivae rationali respondeat necesse est, i. e. vis electiva seu libertas indifferentiae. Ideo enim in usu rationis seu in indifferentia iudicii radix libertatis sita esse recte dicitur, quia potentia electiva voluntatis psychologice naturale illius complementum constituit

  1. Probatur II°. Ex intima conscientiae testimonio.

Intima experientia certissime nobis constat nos, ubi ex voluntate actum aliquem rationaliter praecognitum posituri vel omissuri sumus, 1. attentione ac reflexione pro arbitrio nostro uti in ponderandis motivis contrariis, quae nobis contra propositum rationis ex parte appetitus inferioris suppetunt; 2. nos motivorum ab inhonesto absterrentium et ad honestum impellentium sufficientiam tum etiam advertere et agnoscere, cum male agere re ipsa decernimus, et vicissim, cum bene agere eligimus, sentire nos vehementibus stimulis ad contraria incitari, metu sollicitos, ne illis succumbamus; 3. posse nos pro libitu differre vel accelerare resolutionem, quin usquam quid observemus, quo necessitate, hanc resolutionem antecedente, ad unum absolute trahamur, donec tandem ipsi aut velle aut nolle, aut velle serius, citius, eligamus vel etiam in antecessum hanc electionem hypothetice decernamus, prout aliqua condicio futura contingens evenerit vel secus; 4. nos ipsam resolutionem factam sive positive sive negative nobis ut veris auctoribus tamquam laude vel vituperio dignam imputare; 5. nos actus voluntatis necessarios, v. g. appetitum felicitatis, valde bene distinguere ab iis, quos pro arbitrio eligimus; 6. nullum denique in ente vere libero sensum huius libertatis clariorem ac certiorem requiri aut concipi posse eo ipso, quem nos revera experimur.

Atqui eiusmodi constans et invincibile internae experientiae testimonium proindeque certissimo veritatis criterio insignitum plane comprobat voluntatem nostram vera libertate indifferentiae praeditam esse, non solum potentiali, sed in multis suis actibus etiam actuali. Quis neget esse hoc internum testimonium plane eiusmodi, quale requiritur et esse debet, si vere libero arbitrio gaudemus? — Et sane, si necessitate antecedente ad unum e contradictoriis vel contrariis urgeremur, nec attentio ad alterum nec deliberatio ulterior nec dilatio electionis simultanee in nostra potestate esset. Ideo et actus voluntatis necessarios a liberis non aliunde distinguimus, quam quod in illis appetitus in unum ex propositis fertur, lubens quidem, sed sine deliberatione et sine mora electionis. Ergo . . .

  1. Probatur III°. Ex communi hominum persuasione.

Argum. 1. Notiones morales honesti et inhonesti, iusti et iniusti, liciti et illiciti, meriti ac demeriti, laudis et vituperii, praemii et poenae non solum cunctis hominibus communes, sed ita essentiales etiam et in natura rationali fundatae sunt, ut a nemine ratione utente umquam ignorari queant. Perpetua testis huius veritatis ipsa est humana societas, quae, nisi illis hominum notionibus tamquam communi rationalis vitae fundamento niteretur, neque oriri potuisset neque porro subsistere posset

Atqui omnes eiusmodi notiones communem quoque hominum conscientiam liberi arbitrii implicitam habent ac necessario supponunt, id quod ex ipsa notione moralitatis ac moralium qualitatum actionis manifestum est.

Ergo communis quoque haec hominum persuasio, qua liberum arbitrium sibi attribuunt, in eorum natura rationali fundata censeri debet ac proinde obiectiva veritate carere non potest.

Argum. 2. Subiectiva hominum persuasio de libero arbitrio factum est psychologicum, anthropologicum, sociale constans et universale, nec non adeo notorium, ut nemo umquam adversarius illud ipsum infitiari serio conatus sit. Immo ei ipsi, qui hominem libero arbitrio revera praeditum esse negant, nihilominus illam subiectivam persuasionem exuere nequeunt, sed eam in tota sua agendi ratione tum privata tum sociali et publica iugiter prae se ferunt, quemadmodum fere sceptici suis actionibus profitentur certitudinem, quam verbis negant vel in dubium vocant.

Atqui eiusmodi universalis et invincibilis persuasio non potest non esse immediata et certissima vox naturae rationalis et hinc ipsius auctoris naturae divino testimonio firmata.

Ergo salva sana ratione liberum hominis arbitrium negari nequit.

Prob. minor. exclusa possibilitate mere subiectivae illusionis.

a) Nulla potest assignari subiectiva ratio, multo minus sufficiens tam constanti persuasioni, dempta eius obiectiva veritate. Contra, certa exstat subiectiva et psychologica ratio, quae in ente rationali positive postulat eligendi libertatem, ut in Prob. I ostensum est.

b) Divinae veracitati, sapientiae, sanctitati absolute repugnat universum ordinem moralem eiusque sanctionem per Dei hominumque legislationem, omnem iudiciorum ac poenarum apparatum, obligationem et imputabilitatem moralem et reliqua vincula moralia, quibus humanum genus tamquam libertate praeditum a suis exordiis duci consuevit, mera et invicta illusione fundari non minus crudele quam absurda. — Id ipsum autem, sublata hominis libertate indifferentiae, absque ullo rationis effugio consequitur.

  1. Corollarium. Inde colligitur in praesenti vitae statu solam actionem liberam perfecte humanam dici posse, i. e. talem, quae a voluntate nostra secundum propriam eius agendi rationem procedit.

Notanda ad solvendas difficultates.

  1. A. Antiquioris scholasticae originis.

  2. Probe distinguenda est necessitas, quae dicitur hypothetica consequens, a necessitate absoluta vel hypothetica antecedente. Homo, dum agit sub necessitate priore sensu accepta, necessario quidem agit, scilicet consequenter ad hypothesin liberae determinationis iam factae; verum haec necessitas non tollit, sed probat libertatem, cum sit eius effectus vel exercitium.

  3. Omnes quidem actus etiam liberi creaturarum sunt a Deo praesciti et aliquo modo decreti. Videlicet decreti sunt decreto aeterno concurrendi secundum indigentiam libertatis, sed non decreto necessitante ad ita et non aliter agendum; sunt praesciti praescientia consequente libertatis exercitium pro talis temporis differentia, non autem praescientia antecedente ipsam liberam electionem. Quamvis enim Dei praescientia, utpote aeterna, praecedat actus nostros ut in actuali existentia positos, non tamen praecedit eos ut ab aeterno certo futuros, proinde Dei aeternitati et immensitati praesentes

  4. Quamquam in praesenti vitae statu vere cum apostolo dici possit nos saepe facere malum quod nolumus, et non facere bonum quod volumus, id tamen de eis tantum concupiscentiae motibus accipiendum est, qui a nostra libertate non pendent et qui propterea non imputantur ad culpam. Est sane in homine lapso magna infirmitas et inclinatio ad malum morale sub specie boni delectabilis, et magna difficultas ad bonum morale, ita tamen, ut simpliciter possit, quantum ad liberum consensum attinet, resistere tentationibus et concupiscentiae motibus, quamvis, ut de facto resistat, theologia docente, gratiae adiumento indigeat. Ita etiam explicari commode possunt, quaecumque effata apparenter contraria afferri solent sive e scriptoribus ecclesiasticis sanctisque patribus sive ex ipsis libris sacris

  5. Voluntas humana necessitatem quidem patitur quantum ab essentiali et formali sua tendentia ad bonum universim. Quidquid enim est essentiale, eo ipso est necessarium. Idcirco Deus ipse, utut liberrimus, non potest se non amare. Ad nullum autem bonum particulare voluntas nostra essentialem et hinc necessitantem inclinationem habet; ideo ex se ad hoc vel illud eligendum se determinare potest. Quodsi tamen obiectum particulare ipsi proponatur eius essentiali tendentiae in bonum omnino adaequatum et qua tale cognitum, non poterit eam non movere efficaciter et ad actum applicare; quapropter in hoc casu voluntas erit necessitata non ex defectu suae virtutis, sed ex perfectione cognitionis, qua omnis indifferentia iudicii excluditur. Talis est actus amoris Dei in beatis.

  6. Quamquam in rebus plane evidentibus assensus iudicii intellectualis per ipsam perspectam veritatem immediate ad unum determinatur, et eatenus etiam voluntati omnis indifferentiae et electionis materia intuitu illius subtrahitur, nequaquam tamen veritati respondet, si generaliter nulla facta distinctione dicatur: quemadmodum iudicium intellectus per veritatem perceptam, ita voluntatem, utpote potentiam caecam, per iudicium intellectus necessario determinari.

Nam a) in operabilibus pro casu concreto diiudicandis, ut experientia constat, non habetur ea evidentia, quae intellectui vim inferat eiusque assensum ex se figat. Manente autem ex parte intellectus hac iudicii indifferentia, quae radix libertatis merito dicitur, voluntas per intellectum ad unum determinari nequit, habet autem ex propositione intellectus, ad quod ipsa se determinet. Quippe ut voluntas ex se ipsa ad electionem se determinare possit, sufficit ut ex parte intellectus vel unum obiectum partim sub ratione boni partim sub ratione mali sibi propositum habeat.

b) Neque opus est ut aliquod iudicium „ultimo-practicum“ supponatur, quo intellectus terminans deliberationem definitive per modum dictaminis enuntiet: hoc et non aliud esse eligendum. — Verum etiam admisso eiusmodi iudicio tamquam definitiva quadam agendi regula, nihil inde sequeretur contra vim electivam voluntati propriam. Nam cum intellectus ob rationem modo allatam ad hunc definitivum assensum nequaquam per evidentiam perspectae veritatis determinatus censeri possit, eiusmodi assensus dicendus est per ipsam voluntatem imperatus. Sit igitur voluntatem illud iudicium ultimo-practicum necessario secuturam; sed haec voluntatis necessitas non est antecedens sed consequens, neque excludit sed supponit ac probat anteriorem liberam voluntatis electionem. Atque hinc similiter apparet errare eos, qui voluntatem ad id eligendum necessario determinari existimant, quod ab intellectu iudicatur esse maius bonum

  1. Qua ratione libertas causae secundae cum eius dependentia a causa prima et cum divino concursu concilietur, specialius docet theodicea. Rationes autem, quae ex materialismo, pantheismo, positivismo contra libertatem indifferentiae depromuntur, non pluris valent quam isti errorum fontes simulque cum illis refutantur.

114 a. B. Ex parte moderni „determinismi“

  1. Hic error, individuus iam fere comes vulgaris naturalismi, et quo gravius universae vitae socialis malum cogitari vix potest, initium sumit a falso conceptu libertatis negatae. Id vel ex eo apparet quod iam passim recepto more „determinismo“ opponitur „indeterminismus“, quo intellegi volunt liberi arbitrii assertionem. Libertas enim indifferentiae nequaquam momento solum negativo constat, quo interna necessitans determinatio ad hoc vel illud propositum excludatur, sed est simul positiva et activa potentia secundum propriam electionem ex semet ipsa se determinandi ad agendum vel non agendum, ad agendum hoc vel illud.

Falsus igitur similiter est conceptus libertatis, quo utuntur Schopenhauer et Ed. v. Hartmann et quem tantum negativum existimant. Neque ad verum conceptum sufficit novissima definitio libertatis per Wundt proposita: „Freiheit ist die Fähigkeit eines Wesens, durch besonnene Wahl zwischen verschiedenen Motiven in seinen Handlungen bestimmt zu werden.“ — Quibus omnibus merito verba Angelici Doctoris opponuntur: „Dominium, quod habet voluntas supra suos actus, per quod in eius est potestate velle et non velle, excludit determinationem virtutis ad unum et violentiam causae exterioris agentis.“ Vide quoque definitionem liberi arbitrii supra (n. 107) propositam.

  1. Ex alio capite similiter falsum conceptum libertatis inducit Adickes scribens libertatem esse „ein Vermögen seiner Willkür, welches grund- und ursachlos (!), durch nichts außer oder in sich bestimmt, durch keine früheren Entschlüsse nach irgend einer Richtung hin irgendwie gebunden, Entscheidungen trifft“. — Verum haec inanis hypothesis a priori excluditur per „radicem libertatis“ a veteribus tam sollicite explicatam (n. 102).

  2. Complures adversarii illud potissimum argumentum asserendi liberi arbitrii impugnare aut debilitare conantur, quod a) ex intimae conscientiae testimonio et b) ex communi hominum persuasione peti solet (n. 111 et 112).

Ad a) — Quodsi Ed. v. Hartmann nec non Adickes illud factum internae conscientiae libertatis, quod „illusionem“ vocant, ideo minus universale habendum esse putant, quod ipsi a iuventute sua ab illo se exemptos fuisse dicant, quaeri merito potest, ex qua parte hic facilius aliqua suspicio „illusionis“ oriri queat.

Nec felicius Alfred Fouillee negat ex illo sensu intimo libertatis existentiam verae libertatis concludi posse. Ad hoc enim requireretur, ait, ut homo totum suum internum esse cum omnibus suis proprietatibus, cum singularum actionum causis etc. perfecte cognoscat. — Quam superflua autem talis condicio sit, ad distinguendum factum actu vere liberum et hinc voluntati imputabile a qualicumque eventu in me necessario, ilico apparet, quam primum ad cotidianum agendi et sentiendi modum hominum applicatur, qui suae rationalitatis sibi conscii sunt. — Intimus sensus libertatis confirmatur quoque intimo sensu paenitentiae, quem germanice „Reue“ appellamus. „Reue“ non solum est „Missvergnügen mit sich selbst, weil man nicht anders gehandelt hat“, ut putat Höffding, neque „das nachträgliche Bedauern über eine begangene Handlung“, ut existimat Chr. v. Ehrenfels. Etenim „Reue“ essentialiter supponit conscientiam culpae et eatenus libertatem. Idem autem v. Ehrenfels (ib. 214) sincere fatetur per theoriam deterministicam destrui in homine das Schuldbewusstsein und das Sühnbedürfnis „in seiner spezifischen Färbung“.

Ad b) Argumentum ex communi hominum persuasione cum omnibus suis philosophicis et socialibus elementis, prout a nobis (n. 112) expositum est, pro omni mente rationali et sincero veritatis studio dedita per se plane dirimens merito dicendum est, ita ut novis aut alienis fulcris nequaquam indigeat. Apud principes philosophiae Graecorum, Socratem, Platonem, Aristotelem, qui naturae rationalis unitatem homogeneam haud ignorabant, idea aliqua enuntiata praesertim in rebus moralibus eo magis opinionem veritatis participare solebat, quo plurium illa animis inhaerere constabat. Qua de re ipse Wundt, etsi in antecedentibus non liber a determinismo, dicit: „Man betrachtet es heute als ein kindlich naives Verfahren, wenn Sokrates einen ethischen Begriff dadurch festzustellen sucht, dass er zunächst ermittelt, wie alle darüber denken. Und doch wird es für uns niemals eine höhere Instanz der Wahrheit geben als eben die der Allgemeingültigkeit. Was jedes normale Bewusstsein unter Voraussetzung der zureichenden Erkenntnisbedingungen unmittelbar als einleuchtend anerkennt, das nennen wir gewiss.“ — Immo iam Aristoteles adnotat in rebus moralibus fortissimum veritatis argumentum esse consensum omnium hominum. Est autem communis hominum persuasio libertatis, uti apud antiquos ita et hodie, non obstante quorundam theoretico determinismo, factum historicum et sociale adeo illustre et practice constans, ut vel ipsi deterministae saltem in vita practica ab illo se emancipare nequaquam possint. Alii, licet qualemcumque determinismum profiteantur, ita tamen in suis scriptis illam communem libertatis persuasionem revereri videntur, ut suis verbis huic vix quidquam detraxisse intellegantur. Ita v. g. Paulsen, cum scribit: „Der Mensch wird nicht durch Triebgefühle bestimmt, sondern er bestimmt sich selbst durch Zweckgedanken.“ — „Daran ist nicht zu zweifeln, daß der Mensch durch den Willen sein Wesen umgestalten kann. Er kann durch Versagung der Ausübung vorhandene Triebe zum Absterben bringen und durch Gewöhnung schwach angelegte entwickeln und kräftigen.“

  1. Miram hanc, quam modo notavimus, concessionem determinismi theoretici ii quoque aliquatenus participant, qui omnes quidem nostras actiones necessario consequi uniuscuiusque individuum characterem dicunt, interim tamen hominis libertatem admittunt eundem characterem formandi. Ita fere Schelling, E. Laas, Masaryk, Kuno Fischer, qui igitur cum aliquo moderamine theoretico nihilominus practicum determinismum admittunt, hunc vero, ut videtur, non ab omni detrimento logicae consequentiae liberum.

  2. Qui autem contra possibilitatem humanae libertatis ipsum metaphysicum „principium causalitatis“ invocare solent, ut v. Gizycki, Kirchmann, Fr. v. Liszt aliique multi, eis ante omnia intimandum est ut verum sensum huius principii cognoscant, eum scilicet, quo omni tempore illud a sana philosophia intellectum et sic revera tamquam principium metaphysicum absolute et absque exceptione certum etiam nunc agnitum est, ab eis etiam, qui liberum hominis arbitrium defendunt. Idem enim principium recte his verbis enuntiatur: Nihil fit sine causa sufficiente, i. e. pro omni re, quae fit, aliqua causa adsit necesse est, et quidem huic effectui producendo sufficiens.

Quid autem adversarii sub nomine „principii causalitatis“ intellegunt? — Consequenter ad suum exclusivum naturalismum et philosophiam monisticam illud ita interpretantur, ut dicant: quaecumque in mundo successive eveniunt, sive physice sive hominum consilio, lege necessitatis evenire, causis scilicet innumeris et plerumque in particulari ignotis singula determinantibus. Idque eo magis tenendum existimant, quod (secundum errorem supra iam notatum) ab actibus „liberis“ propriam causalitatem excludunt; quare et hos ab illa lege causalis necessitatis eximi non posse.

Consequentiam moralem et socialem huius doctrinae ita complectitur E. Adickes: „Jede menschliche Handlung ist eine notwendige Resultante aus dem ‚Wesen‘ des Handelnden und aus den äusseren Umständen, in denen er sich befindet. . . . Bei demselben Wesen und unter denselben Umständen hätte also keine andere Handlung geschehen können als die, welche wirklich geschehen ist, einerlei, ob es sich um sittliche oder unsittliche oder indifferente Handlungen . . . handelt. Der Mensch tut in jedem Augenblick dasjenige, was seinem ‚Wesen‘ unter den obwaltenden äusseren Umständen am genehmsten, am angemessensten ist.“ Et alio in loco subdit: „Worauf es dem Determinismus allein ankommt, das ist: durchgehende, allumfassende Gesetzmässigkeit.“

Respondemus: Huic desiderio omnino satisfacit recte intellectum „principium causalitatis“, cuius providentialis applicatio et exsecutio alia est in mundo physico et materiali, alia in mundo morali et spirituali, idque secundum non interruptam legis constantiam. Ille solus cosmica legis necessitate ad suos effectus causaliter movetur ac dirigitur, hic autem potissimum lege libertatis, quae est propria spirituum, non coactione sed rationis usu ad suos fines sollicitatur; unde voluntas facta deliberatione semetipsum causaliter determinat. — Ideo sane deplorandi sunt homines, qui suae spiritualis dignitatis obliti malunt computari ut pars solius mundi materialis quam uti magnifico privilegio naturae spiritualis.

  1. Recentiore tempore ipsa statistica moralitatis frequenter tamquam obiectio contra existentiam liberi arbitrii usurpatur. Ubicumque in actionibus hominum, quae ceteroquin libere fieri videntur, communis quaedam legis norma (Gesetzmässigkeit) apparet, cui in toto plerumque conformantur, ibi, aiunt, vera libertas supponi nequit.

Haec autem conclusio falsissima est. Est enim libertatis usus non mere inane arbitrium (Willkür) omni ratione expers, sed in sua electiva operatione, in comparativa aestimatione appetibilium, quae illi obversantur, legibus communibus subest psychologicis et moralibus. Ipsa dein determinatio libera ad hoc vel illud agendum, non quidem semper nec necessario, sed tamen plerumque sequitur habitualem voluntatis gradum dominii vel non dominii in passionum stimulos, aliquando forte etiam peculiares educationis influxus. Quodsi igitur aliquis maioris alicuius hominum multitudinis hanc singulorum habitualem dispositionem voluntatis cum ceteris influentibus moralibus adiunctis perfecte cognosceret, posset secundum legem verisimilitudinis vel communiter contingentium eadem fere futura praedicere, quae post factum postea per moralem statisticam notabuntur, idque integra manente illorum hominum libertate, saltem generatim et exceptis manifestis impedimentis psychicologicis

Articulus 3.

De momentis psychologicis in „voluntarium“ et „liberum“ actus humani influentibus.

  1. Quamquam liberum arbitrium per se spectatum omni homini per essentiam convenit, non idem tamen de actuali eius exercitio in quacumque hominis operatione dicendum est. Permulta ab homine cotidie aguntur, quae vel omnino non voluntaria vel saltem non libera vel non omni ex parte libera sunt, quemadmodum etiam in ipsa ratione voluntarii et liberi varii in variis actionibus modi et gradus notantur. Neque id mirum videri debet, cum, manente licet eodem naturali agente principio, ratione tamen condicionum, quas tum ad voluntarium tum ad liberum positive requiri ostendimus, multiplex in utrumque psychologicus influxus exerceri possit. Ut igitur in individuo de gradu voluntarii et liberi alicuius actionis tuto iudicare possimus, practice interest plurimum, ut praecipuos fontes eiusmodi influxus saltem obiter lustremus indeque necessarias iudicandi regulas abstrahamus.

Possunt illi commode fere ad tres revocari, quorum primus in aliquo requisitae cognitionis defectu, nempe ignorantia et inadvertentia, alter in iis animi affectionibus seu commotionibus, quas vulgo passiones appellant, tertius in animi habitibus consistit.

Porro non idem singulis his momentis modus in actum influendi convenit. Nimirum duo priora influxum exercent quasi extrinsece, i. e. per modum circumstantiae psychologicae, habitibus autem proprium est influere intrinsece, i. e. per modum principii actuum.

§ 1. De ignorantia et inadvertentia

  1. Ignorantia definitur carentia scientiae seu cognitionis in subiecto capaci. Quodsi quis habitualiter quidem rem aliquam cognoscens de ea tamen hic et nunc actu non cogitat, haec carentia cognitionis actualis dicitur inadvertentia. Haec igitur, cum specialem tantum ignorantiae modum exhibeat, ad eam ipsam generaliter acceptam reducitur, nec opus est ut de utraque separatim agamus.

Ex usu in scientia morali recepto ignorantia dividitur:

  1. Ratione disconvenientiae in negativam, privativam, positivam. Ignorantia negativa est carentia cognitionis in subiecto capaci quidem, sed ei non debitae. Eadem privativa dicitur, quatenus carentia est scientiae debitae, v. g. ignorantia legum in iurisconsulto. Positiva denique, quae aliquando et „pravae dispositionis“ vocatur, est iudicium falsum et veritati, quae ignoratur, positive contrarium.

  2. Ratione obiecti in ignorantiam iuris et facti. Iuris ignorantia habetur, quoties ignoratur lex aut praeceptum aliquid iniungens vel prohibens; ignorantia facti, ubi, cognita licet lege eiusque obligatione, non cognoscitur factum vel facti adiunctum, quo in casu concreto legis obligatio actualis fiat; v. g. cum quis per inadvertentiam in computanda die erraret, cui novit specialem aliquam obligationem affixam esse. Ad ignorantiam iuris reduci aliquatenus potest „ignorantia poenae“, quae habetur, ubi quis neque legem prohibentem neque rem prohibitam, sed solum poenam ignorat, sub qua illa prohibetur.

  3. Ratione subiectivi gradus in ignorantiam vincibilem et invincibilem, prout adhibita morali diligentia a subiecto vinci potest vel nequit. Censetur autem adhiberi moralis diligentia ad deponendam ignorantiam vel acquirendam necessariam cognitionem, si ea cura ad hoc impenditur, quam viri prudentes similis condicionis in simili negotio impendere solent. — Ignorantia vincibilis varios gradus admittit, et pro iis varia vulgo nomina sortitur. Sic crassa vel supina vocatur, si, quamvis non in se volita, oritur tamen vel perdurat ex manifesta et magna negligentia; affectata, si ex proposito quaeritur vel conservatur, ut quis liberius sibi indulgere possit.

  4. Ratione habitudinis ad actum voluntatis in ignorantiam antecedentem, consequentem, concomitantem. Dicitur antecedens, quae praeit liberam determinationem voluntatis et est efficax ratio, ob quam ponatur vel omittatur actus. Talis esset ignorantia, qua quis in venatione, omnino ratus occidere feram, occideret amicum. Consequens appellatur ignorantia, quae et quatenus vi praecedentis liberae volitionis aut nolitionis inducta fuit vel perseverat, adeoque in causa aliquo modo voluntaria est. Concomitans dici solet, quae actioni quidem simultanee coniungitur, sed in eam tamquam causa non influit. Ita si quis aliunde positivo proposito determinatus interficere suum inimicum, ubi primum illum sibi obvium habuerit, mox eum revera occidat, sed putans eo actu se occidere feram. — Ceterum liquet hunc divisionis modum cum proxime praecedente quoad rem ex parte congruere. Nam ignorantia, quo perfectius fuerit antecedens, eo magis invincibilis; quo magis autem consequens, eo etiam vincibilior esse intellegitur.

Porro de ignorantiae influxu in voluntarium et liberum pro regula statuitur

  1. Thesis XI. Quod fit ex ignorantia invincibili, nec liberum nec voluntarium est secundum id quod ignoratur; quod autem ex ignorantia vincibili, est voluntarium et liberum saltem indirecte.

Probatur pars I. Quod fit ex ignorantia invincibili qua tale omnino non procedit a voluntate cum cognitione finis seu obiecti tendentiae, obstante, ut supponitur, morali impossibilitate. Atqui nullum est elementum et voluntarii et liberi magis essentiale quam cognitio finis. Ergo actus quatenus ex invincibili ignorantia ponitur, nec liber nec voluntarius esse potest.

Dicitur autem „secundum id quod ignoratur“, quia nil impedit, quominus idem actus secundum aliam rationem finis agenti non ignotam sit et voluntarius et liber. Immo in omni actu humano, qui ex ignorantia ponitur, id fiat necesse est, quia sine ulla cognitione finis actus vere humanus prodire nequit.

Probatur pars II. Quod fit ex ignorantia vincibili, procedit a causa aliquo modo voluntaria et libere admissa. Supponitur enim id, quod ab agente hic et nunc actuali quidem scientia non vel non satis cognoscitur, potuisse tamen ac debuisse cognosci, eo quod in causa effectus iam aliquatenus saltem in confuso fuerit praevisus. Ergo illud aliquo modo est voluntarium et liberum indirecte seu in causa, et quidem vel magis vel minus secundum gradum negligentiae in adhibendis mediis, quibus ignorantia vitari vel deponi poterat et debebat. Idcirco actus, qui fit ex ignorantia affectata, per se a directe libero nil differt.

  1. Corollaria: I. Ignorantia invincibilis seu perfecte antecedens omnino excusat a peccato formali, i. e. libere volito, sive est ignorantia facti sive iuris divini, naturalis aut positivi.

II. Ignorantia vincibilis seu aliquo modo consequens, si modo non sit affectata aut valde crassa, aliquatenus minuit subiectivam culpam peccati ex illa commissi. In omni particulari casu haec aestimanda erit ex gradu negligentiae, qua peccans debitae cognitionis acquirendae occasionem cum aliqua advertentia praetermisit.

III. Quae de ignorantia dicta sunt, generatim valent etiam de inadvertentia, facta pariter distinctione inter inadvertentiam invincibilem et vincibilem.

§ 2. De passionibus

A. De passionibus in genere.

  1. Passiones in sensu latiore quicumque animi affectus, etiam mere interni, vocantur, strictius autem hoc nomine comprehendi solent animi affectiones, quae ex appetitu sensitivo vehementer excitato cum organica corporis alteratione seu commotione oriuntur. De his potissimum hoc loco agere interest.

Distingui solent passiones secundum diversum modum, quo a sensitivo appetitu procedunt, aliae primitivae seu originariae, aliae derivatae.

  1. Primitivae dicuntur ea, quae sensitivi appetitus vel propensionem in bonum sensibile vel eius aversionem a malo sensibili immediate sequuntur atque in ea versantur. Pertinentes ad propensionem numerantur tres: amor, desiderium (concupiscentia), gaudium (delectatio); quibus ex parte aversionis similiter tres respondent, illis respective oppositae: odium, horror (fuga), tristitia (dolor). Et eodem quidem ordine, quo utrinque recensentur, etiam naturaliter sibi succedunt, ita ut ab amore vel odio reliquae velut a suo principio dimanent. In amore videlicet, qui est per se simplex complacentia de obiecto aliquo tamquam bono, initium et ratio continetur motionis, qua constat desiderium; eiusdem vero motionis quies vel cessatio per gaudium signatur. Eadem autem ratio est aversionis a malo, quae ab odio procedit. Quoniam vero amor ac propensio in bonum ratione priora sunt odio et aversione a malo, sicut et bonum ratione praecedit privationem boni seu malum, ipse amor commune principium omnium passionum recte dicitur, proxime quidem istarum, quas primitivas vocant, remote autem et reliquarum omnium quotquot ab iisdem derivantur.

  2. Derivatae dicuntur passiones, quae ab originariis nascuntur, accedente eis quasi nova forma e conatu admixto superandi difficultates, quae propensionibus vel aversionibus obviam fiunt. Tales pariter sex recensentur, quarum tres priores: spes, audacia, gloratio, ad seriem propensionis, reliquae: desperatio, timor, ira, ad seriem aversionis pertinent, ita ut singulae singulis passionibus originariis respondeant, addito respectu ad rationem ardui sive in bono amato et desiderato consequendo, sive in malo, quod odio habetur et a quo appetitus refugit, superando.

Et haec quidem, quod ad rem attinet, ab Angelico Doctore et veteribus tradita passionum partitio est, quamquam aliud ei ad communem usum substituere nomen placuit. Quod enim ipsi passiones alias „concupiscibilis“ (scilicet potentiae), alias „irascibilis“ esse dicebant, non aliud tamen his vocabulis comprehenderunt, quam quod et nostra divisio in originarias et derivatas significat. Solebant quippe in appetitu sensitivo („parte sensitiva“ — „sensualitas“) pro diverso modo operandi, qui in eo apparet, duplicem appetitivam potentiam distinguere: alteram „concupiscibilem“, alteram „irascibilem“ nuncupatam, proprium utrique officium assignantes. Ita videlicet S. Thomas: „Necesse est, quod in parte sensitiva sint duae appetitivae potentiae: una, per quam anima simpliciter inclinatur ad prosequendum ea, quae sunt convenientia secundum sensum, et ad refugiendum nociva, et haec dicitur concupiscibilis; alia vero, per quam anima resistit impugnantibus, quae convenientia impugnant et nocumenta inferunt, et haec vis vocatur irascibilis; unde dicitur, quod eius obiectum est arduum, quia scilicet tendit ad hoc, quod superet contraria et superemineat eis.“ Atque ita passionum ad alterutram potentiam relatio obvium eas et dividendi et denominandi fundamentum suppeditabat.

Porro inter omnes passiones ita distributas, quae specie differentes undecim numerantur, S. Thomas post Boëthium quattuor principales distinguit. Tales esse censentur gaudium, tristitia, spes, timor. Cuius rei hanc rationem reddit S. Doctor: „Hae quattuor passiones communiter principales esse dicuntur. Quarum duae, scilicet gaudium et tristitia, principales dicuntur, quia sunt completivae et finales simpliciter respectu omnium passionum: unde ad omnes passiones consequuntur; timor autem et spes sunt principales, non quidem quasi completivae simpliciter, sed quia sunt completivae in genere motus appetitivi ad aliquid. Nam respectu boni incipit motus in amore et procedit in desiderium et terminatur in spe; respectu vero mali incipit in odio et procedit ad fugam et terminatur in timore. Et ideo solet harum quattuor passionum numerus accipi secundum differentiam praesentis et futuri; motus enim respicit futurum, sed quies est in aliquo praesenti. De bono igitur praesenti est gaudium, de malo praesenti est tristitia; de bono futuro est spes, de malo futuro est timor. Omnes autem aliae passiones, quae sunt de bono vel de malo praesenti vel futuro, ad has completive reducuntur.“

  1. Ad nostrum interim propositum id solum pertinet ut cognoscamus influxum, quem in hominis activitatem sub ratione voluntarii et liberi passiones exerceant. Qua de re generaliter praenotandum est nil per se inordinatum aut a rationali hominis natura dissonum passionibus inesse, cum ex hominis natura sensitivo-rationali necessario fluant et proinde ab ipso auctore naturae intentae sint. Fundantur enim physiologice tum in vivacitate apprehensionis obiectorum et in promptitudine naturalis inclinationis facultatum in obiectum congruum, tum in physica atque individua unione corporis organici cum anima rationali, qua fit ut affectio vehementior subiecti, undecumque orta sit, totum hominem corripiat, nec animum solum, sed et organismum commoveat, quare et passio dicitur. — Et vero naturale passionum munus a creatore intentum in eo situm est ut vim, robur, efficaciam atque constantiam humanae activitati addant; quod naturae beneficium eo maioris aestimandum est, quo maius damnum atque impedimentum eius carentia seu plena apathia homini et humanae societati allatura esset.

Itaque per se passiones nec bonae nec malae sunt, sed esse possunt utrumque pro earum usu recto aut non recto. Namque secundum naturae ordinem non secus ac reliqua omnia, quae homini tamquam operandi adminicula a natura concessa sunt, rectae rationi subordinentur et voluntati ad prosequendum honestum subserviant oportet. Quodsi id ipsum in praesenti vitae statu saepe non nisi magno adhibito conatu effici potest, est tamen in hac assidua intestina pugna, in qua certa superni auxilii spe sustentamur, non mediocre lucrum, puta ad praecavendum, ne voluntas ipso otio atque inertia diffluat et defectu exercitii ipsam prope conscientiam sui imperii amittat, aut demissionis oblita et quasi sibi ipsi sufficiens a Deo abstrahatur.

Quod iam ad ipsum influxum, de quo quaeritur, attinet, facile per se liquet, eum ad modificandum in humanis actibus voluntarium et liberum a diversis passionibus nec gradu nec modo aequalem derivari posse. Immo vero, siquidem de influxu non qualicumque remoto sed proximo quaeratur, intellegitur ad eas solas passiones hanc considerationem proprie pertinere, quae bonum aut malum non iam praesens sed futurum respiciunt, nec in quiete, sed in ipso motu versantur sive appetitivo ad bonum sive fugitivo a malo. Eiusmodi igitur sunt, quae aliquam rationem aut concupiscentiae (sive positivae sive negativae) aut timoris habent. Quapropter quae de utriusque huius fontis proprio influendi modo in specie cognoverimus, quasi pro compendio erunt eorum, quae aliqua ratione de ceteris hisce respective cognatis communiter valent, aut certe facile secundum cuiusque differentiam eisdem applicari possunt.

B. De concupiscentia.

  1. Concupiscentiae nomen secundum usum loquendi in theologia vulgarem accipi solet pro ipsa natura hominis per peccatum originale in deteriorem statum redacta. Hoc sensu concupiscentia denotat potentiarum hominis propensionem ad inhonestum sub specie boni delectabilis. — Alio philosophiae magis accommodato sensu accepta concupiscentia significat quemcumque vehementiorem motum appetitus sensitivi circa bonum sensibile et definiri potest: vehemens animi ad bonum aliquod sensibile tendentis commotio. Et ita quidem concupiscentia specialem passionem exhibet, eam scilicet, quae inter originarias („potentiae concupiscibilis“) secundo loco recensetur, utpote quae causatur ab „amore“ et tendit in „delectationem“. Obiectum per se spectatum eis omnibus commune est, nempe bonum secundum sensum delectabile; sed huius non eadem est relate ad singulas „ratio virtutis motivae“. Quippe „delectabile secundum sensum, in quantum appetitum sibi adaptat quodammodo et conformat, causat amorem; in quantum vero absens attrahit ad se ipsum, causat concupiscentiam; in quantum vero praesens quietat in se ipso, causat delectationem“. Unde proprium concupiscentiae obiectum dicendum est bonum secundum sensum delectabile non absolute, sed sub ratione absentis.

Usu loquendi tamen concupiscentiae vocabulum non semper tam stricte ad unam specialem passionem denotandam coarctatur, sed secundum communem aliquam rationem ad plures non raro extenditur. Quo sensu quilibet aliquando passionis motus, quo agens in bonum delectabile fertur, sive respectum ardui admixtum habet sive non, motus concupiscentiae dicitur. — Longe autem magis a propria sua significatione alienari concupiscentiae nomen censendum est, ubi illud de ipso appetitu rationali seu appetitu boni delectabilis secundum rationem usurpari contingit. Hoc enim sensu intellecta concupiscentia proprie rationem passionis non habet, eo quod tendentia in bonum rationis ut tale aliquatenus iam rationis delectum et regimen in appetitu supponat.

  1. Secundum habitudinem ad voluntatis determinationem concupiscentia distinguitur antecedens et consequens. Antecedens ea dicitur, quae antevertit omnem voluntatis liberum consensum adeoque nullo modo a voluntatis imperio procedit, sed eam potius allicit ad actum ponendum praexistenti concupiscentiae congruum. Consequens autem ea vocatur, quam voluntas libera directe vel indirecte excitavit, et quae proin illius actum consequitur. Talis v. g. est appetitus sensitivi motus, cui voluntas libere praebet occasionem sive directe incitando vel roborando sive indirecte non amovendo causam, quam tollere potest et debet. Ipsa dein antecedens concupiscentia potest vel perfecte vel imperfecte tantum voluntatis consensum antevertere et eatenus est vel perfecte vel imperfecte antecedens.

Concupiscentia consequens, quae etiam consensus dicitur, citra omne dubium est voluntaria et libera. Immo in actionibus malis, quae fiunt ex concupiscentia tali directe libera, directa etiam malitia reperitur, quia voluntas non succumbit tentationi, sed eam potius provocat. Itaque de sola concupiscentia antecedente quaeri aliquatenus potest, quomodo se habeat ad voluntarium et liberum in actibus, qui ex illa proficiscuntur. Unde sit 123. Thesis XII. Concupiscentia antecedens auget voluntarium, sed, quantum a se, aliquatenus minuit liberum actus, qui sub eius influxu a voluntate procedit

Praenotanda. Praescindimus ab effectu illo partim physico huius passionis, quo interdum ipse usus rationis penitus admittitur. Actus igitur sub influxu concupiscentiae positus subintellegitur tamen esse actus humanus, non motus mere „primo-primus“, ut vocant, sine omni advertentia rationis. Itaque actus, in quo minui aliquatenus liberum dicitur, non idcirco existimandus est simpliciter non liber. Praeterea addita clausula „quantum a se“ simul insinuat posse fieri, ut actus nihilominus maneat perfecte liber, eo quod influxus passionis, de se quidem liberum minuens, alio ex capite aequilibretur et suo effectu frustretur.

Probatur pars I. Id augere voluntarium dicendum est, quod auget voluntatis inclinationem in actum; nam voluntarium aliquid dicitur ex eo, quod voluntas in illud fertur (n. 82). Atqui concupiscentia antecedens auget voluntatis inclinationem in actum. Excitato enim appetitu sensitivo ita intellectus disponitur, ut obiectum sensibile proponat magis delectabile et alliciens, quam alias illud proposuisset; et ita voluntas sensu passionis incitante ardentius in illud fertur. Ergo . . .

Probatur pars II. Illud de se minuit liberum, quod de se minuit positivam principii agentis indifferentiam. Atqui concupiscentia antecedens quantum a se hanc ipsam aliquatenus minuit. Et vero istam minuendi efficaciam inde habet, unde et vim agendi voluntarium. Idem enim ille naturalis influxus, quo passione excitatus appetitus sensitivus intellectum ita afficit, ut inde oriatur ardentior voluntatis in suum obiectum inclinatio, simul aliquo modo intellectum ligat in consideratione delectabilitatis obiecti, ipsumque avertit a consideratione inhonestatis aliorumque malorum ei inhaerentium; unde eatenus minuit indifferentiam iudicii et consequenter indifferentiam voluntatis et libertatem

Verum tamen ipsa evidentia, qua in rebus obviis discrimen inter honestum et inhonestum menti nostrae affulget, nisi passionis vehementia ipsum usum rationis tollat, non permittit ut omnis in intellectu advertentia ad rationem honesti vel inhonesti per considerationem delectabilitatis excludatur. Et ideo concupiscentia de se liberum non tollit, sed ad summum minuit. Immo nil obest, quominus, durante vehementissima passione, per adiuncta sive interna sive externa tam vivida advertentia ad qualitatem moralem obiecti retineatur, ut indifferentia iudicii de facto ne diminuta quidem censeri possit. Quodsi igitur in tali hypothesi voluntas nihilominus pertrahatur ad actum passioni consentaneum, liberum de facto integrum manet, tametsi concupiscentia quantum a se in eius diminutionem tendit

  1. Corollaria: I. Gradus libertatis in singulis actibus sub influxu antecedentis concupiscentiae positis in individuo pendet a gradu actualis advertentiae rationis ad qualitatem moralem actionis.

II. Generatim loquendo actui posito vel praeter omnem passionis influxum vel e concupiscentia consequente maior libertas et, si moraliter malus sit, maior malitia attribuenda est quam actui, quem voluntas simpliciter quidem libere, sed concupiscentiae antecedenti indulgendo amplectitur.

Notanda ad solvendas difficultates.

    1. Verum quidem est diminuta cognitione finis non solum liberum, sed voluntarium quoque diminui. Sed concupiscentia non minuit cognitionem nisi sub ratione honesti, i. e. ea, quae non est obiectum appetitus sensitivi et concupiscentiae, dum contra auget cognitionem obiecti sub ratione delectabilitatis; et ideo auget voluntarium, quamvis minuat liberum.
  1. Simultaneum voluntarii augmentum et liberi decrementum nullam repugnantiam arguit. Notandum videlicet voluntarium ad liberum nequaquam se habere ut genus ad speciem, sed potius fere ut substantia ad accidens.

C. De metu.

  1. Metus seu timor generatim vocatur quaecumque trepidatio animi ob malum probabiliter imminens. Respici igitur malum formaliter ut futurum et ita a tristitia differt, cuius obiectum est malum ut praesens.

Distingui solet metus:

  1. ratione originis: extrinsecus et intrinsecus, prout ab altera persona incutitur aut ab interna subiecti consideratione oritur: 2. ratione intensitatis: gravis et levis. — Gravis aestimatur, qui pro obiecto habet malum imminens grave, i. e. tale, quod generatim etiam virum fortem commovere solet, ut metus imminentis mortis, iacturae bonorum, honoris etc. Levis censetur, qui omnibus consideratis respicit malum exiguum aut, etsi per se gravius, tamen nonnisi admodum remote imminens, ac proinde talis, qui per se homines tantum meticulosos commovere solet. Et ita quidem metus gravis vel levis dicitur absolute. Notandum tamen metum de se et absolute levem in individuo non raro gravem esse relative, i. e. habita ratione personalium adiunctarum, aetatis, sexus, complexionis etc. Ita ad metum gravem plerumque revocari potest metus, qui reverentialis dicitur, ubi quis timet gravem aut diuturnam offensam hominis auctoritate pollentis, ut patris respectu liberorum.

Ceterum de metu hic agere non quomodocumque ad nos pertinet, sed solum secundum influxum, quem haec passionis species in actus humanos sub ratione voluntarii et liberi exercere valeat. Qua in re probe distinguendum est: agere ex metu et agere cum metu.

  1. Thesis XIII. Tametsi omnis actus, qui ex metu fit, est „involuntarius secundum quid“, metus tamen utut gravis, nisi forte usum rationis impediat, per se voluntarium in eo nullatenus minuit, sed immo totam voluntarii rationem, quae ei inest, scilicet „voluntarium simpliciter“, ipse causat; neque per se rationem liberi tollit, varie tamen pro adiunctis minuere potest

Praenotanda. De ratione „involuntarii secundum quid“ vide supra n. 86. — Supponitur metus gravis quidem (sive absolute sive relative) nec tamen, quod aliquando per accidens evenire potest, ipsum rationis usum disturbans et ita omnem actus proprie humani condicionem auferens. — Pro duplici consideranda metus relatione: et ad voluntarium et ad liberum, thesis duas partes comprehendit, quarum prima tribus, altera duabus assertionibus constat.

Probatur pars I. Assertio 1. Quod ex metu agitur, est „involuntarium secundum quid“. Quidquid ex metu, i. e. solo impellente metu, fit, pro hac ipsa hypothesi eiusmodi est, quod ex voluntatis inclinatione nequaquam fieret, nisi videretur necessarium ad vitandum malum, quod timetur; proinde est sub aliquo respectu involuntarium, seu, ut schola loquitur, „secundum quid“, i. e. involuntarium prout consideratur secundum se et extra hunc casum voluntati propositum.

Assertio 2. Metus etiam gravis per se voluntarium ipsius actus nullatenus minuit. Si aliqua ex parte metus voluntarium actus minueret, inde esset, quod aliquo modo forte contribueret ad eius rationem „involuntarii secundum quid“, quod alias etiam voluntarium „diminutum“ dicitur. Atqui totam suam qualemcumque rationem involuntarii actus ille non a metu participat, sed aliunde habet, nimirum, quod eius obiectum ratione sui est arduum et voluntatis inclinationi repugnans, aut saltem particulari appetibilitate pro voluntate carens, ut patet in exemplo allato de mercatore, qui timens naufragium imminens pretiosissimas merces in mare profundit. — Ergo metus per se nulla ratione voluntarium minuit.

Assertio 3. Metus ipse causat in actu „voluntarium simpliciter“, i. e. quidquid ei voluntarii inest. „Voluntarium simpliciter“ aliquid est, quatenus de facto et actualiter secundum rei cognitionem a voluntate procedit. „Unumquodque enim simpliciter esse dicitur, secundum quod est in actu.“

Et hanc quidem rationem voluntarii omni actui, qui ex metu fit, convenire manifestum est; nec minus patet eam solam ei convenire, quia „secundum quid“, i. e. sub omni alio respectu, actus est involuntarius. Atqui ut voluntas de facto se ad illum determinet, unica ratio impellens metus est. Ergo metus revera, quidquid in eo est voluntarii, scilicet „voluntarium simpliciter“, causare dicendus est.

Probatur pars II. Assertio 1. Metus per se non tollit rationem liberi. Namque manente integro rationis usu, ipsum „voluntarium simpliciter“, quod in actu habetur, eo ipso quod admixtum habet „involuntarium secundum quid“, necessario aliquam deliberationem et eligendi discursum quantumvis abbreviatum supponit, quo voluntas, medium ad finem disponendo, hic et nunc se determinet ad id, quod alias nollet, eligens nimirum quod apparet ut minus malum prae maiore. Iam vero ratio liberi nonnisi sublata deliberandi et eligendi copia simpliciter tollitur.

Assertio 2. Varie tamen pro adiunctis etiam rationem liberi minuere potest. Ratio liberi minuitur, quatenus minuitur indifferentia iudicii, quod voluntatis electionem praecedit. Atqui gravis metus varie pro variis adiunctis illam afficere et minuere potest. Non raro enim evenit ut malum, quod timetur, sit adeo imminens, ut otium deliberandi, quamquam non penitus tollatur, plus minusve tamen per ipsam animi praecipitantiam et eligendi angustiam restringatur et impediatur. Iam vero in deliberandi copia consistit indifferentia iudicii. Ergo metus rationem liberi, tametsi per se nec tollat nec semper et necessario minuat, varie tamen pro adiunctis minuere potest.

  1. Corollaria: I. Quod non raro de metu parum accurate dictum legitur: „eum videlicet nec voluntarium nec liberum tollere, utrumque autem aliquatenus minuere“, ne veritati psychologicae dissentiat, accommodata ad minimum interpretatione indiget.

II. Quamquam in eo, quod per metum agitur, voluntarium non sine admixto involuntario reperitur, semper tamen voluntarium praevalere censendum est. Praevalet enim id, quod est actu et simpliciter prae illo, quod est tantum secundum rationem suppositi pro casu non actuali.

Notanda ad solvendas difficultates.

    1. Dispar omnino ratio est metus et violentiae. Tametsi enim utrumque aliqua voluntatis repugnantia notatur contra id, quod agitur, longe tamen alia in metu ac in violentia. In id enim, quod per vim agitur, voluntas nullatenus consentit, et ideo est plane involuntarium; quod autem ex metu fit, est voluntarium, quia revera motus voluntatis in illud fertur, quamvis tantum ratione alterius.
  1. Neque hinc aliquid veluti a pari contra id, quod de concupiscentia supra statuimus, inferre licet, quasi eo admisso sequi videatur actum quoque ex antecedente concupiscentia positum non solum voluntarium esse, sed simul involuntarium secundum quid, nimirum secundum rationem inhonesti, quae in eo apprehenditur. Nam, ut apposite in hanc rem observat S. Thomas, „in eo, qui per metum aliquid agit, manet repugnantia voluntatis ad id, quod agitur, secundum quod in se consideratur; sed in eo, qui agit aliquid per concupiscentiam, non manet prior voluntas, quae repudiabat illud, quod concupiscitur; sed mutatur ad volendum id, quod prius repudiabat. Et ideo quod per metum agitur, quodam modo est involuntarium, sed quod per concupiscentiam agitur, nullo modo.“

  2. Quod leges positivae nonnullos actus metu extortos, ubi primum de hoc facto constet, eo ipso irritos aut saltem rescindibiles declarant, non ita accipiendum est, quasi eiusmodi actus ea etiam libertate carere putentur, quae ad actum vere humanum et hinc naturaliter validum constituendum sufficiat. Sapienter enim et ad bonum commune per leges providetur ut illi positiva invalidatione efficacia sua naturali frustrentur.

§ 3. De habitibus

A. De natura habituum.

  1. Praeter voluntatem, quam naturale ac proprium actuum humanorum principium esse cognovimus, et praeter reliquas facultates voluntatis imperio subiectas alia insuper principia pariter interna ad actiones humanas concurrere per experientiam discimus. Etenim sub eadem boni apprehensione et cum eadem voluntatis ceterarumque facultatum naturali efficacia tum diversi homines, tum idem homo diversis temporibus longe diversam experiuntur difficultatem aut facilitatem in quibusdam actionibus producendis aut quibusdam motibus coercendis. Id v. g. videre est in eis, qui artium liberalium operationes per se licet difficillimas (si nempe solas naturales facultates, quarum ope fiunt, respicias), mira tamen dexteritate, securitate, celeritate exercere solent; idque non fortuito tantum et transitorie, sed permanenter et habitualiter. Necesse est igitur ut praeter facultates naturales omnibus communes quaedam assumantur interna principia ab illis distincta, quibus haec operandi facilitas adscribatur, et quae habitus appellari solent.

Definiri igitur habitus naturalis potest: constans inclinatio ad similes actus reproducendos naturali facultati superaddita.

Explicatio. 1. Est inclinatio, quia actum faciliat; constans, distinguitur enim ab actu vitali, qui non permanet, sed mox, ubi nascitur, desinit esse. 2. Dicitur ad similes actus reproducendos, i. e. non tribuens potentiae primam facultatem operandi, sed tribuens tantum ut facile ac prompte possit operari et quidem reproducendo; scilicet omnis actus a potentia productus relinquit quasi vestigium sui et eo ipso qualitatem, per quam deinceps potentia iuvetur ad eliciendos actus similes. Ita habitus cum potentia, in qua reperitur, id commune habet, quod sit pariter inclinatio ad agendum, sed ab eadem distinguitur, quod non sit inclinatio prima et essentialis, informans aequaliter omnes actus, qui ab aliqua potentia procedunt, sed secundario accedens illamque praesupponens. Ideo 3. dicitur naturali facultati superaddita. Illa tamen additio non ita accipienda est, quasi habitus facultatem ita augeat vel elevet, ut eius obiectum formale amplificet; nam id solum efficit, ut potentia praeter communem et per se indeterminatam inclinationem ad obiectum suum formale et ad omnes actus ei congruos, insuper specialem inclinationem ad certos quosdam actus determinatam acquirat, ad quos per se et secluso habitu non magis quam ad alios inclinaretur.

  1. Atque haec quidem de habitu acquisito seu naturali ipsa experientia constat. Cum hoc autem confundi non debent habitus supernaturales et divinitus infusi, quales sunt gratia sanctificans et virtutes, quas theologicas dicimus, fidei, spei et caritatis, de quibus theologia disserit. Hi nimirum, praeter originem supernam et toto caelo diversam, eo etiam ab habitibus naturaliter acquisitis differunt, quod tribuant potentiae, in ordine ad agendum connaturaliter cum fine et principio supernaturali, non solum posse facilius, sed etiam posse simpliciter. His igitur omissis de solis habitibus naturalibus nobis sermo est.

  2. Praeter communem habituum notionem, quam obvia experientia discimus, plura equidem supersunt quaestionum capita, ut e. gr. de proprio subiecto habituum, de originis modo, de augmento et decremento etc., quae omnia ad penitius penetrandam naturam habituum pertinent, et in quorum scrutatione psychologia versatur. At vero in hac re prae ceteris obscura, quae opinandi potius amplissimam copiam, quam invicte confirmandi argumenta subministrat, pauca admodum vel a sagacissimis post S. Thomam philosophiae doctoribus accepta documenta exstant, quae ab omnibus unius eiusdemque etiam scholae asseclis tamquam indubia et certa admittantur. Longe plura sunt, quae sive rationum momentis sive auctoritatis pondere plus minusve probabilitatis occupant. Nos igitur, quae ad propositum nostrum aliquatenus pertinere videntur, ex eis, quae vel certa vel communius admissa et probata sunt, selecta summatim referemus. Sunt autem fere sequentia:

    1. Habitus naturaliter producitur per iterationem actuum similium, incipiendo ab actu primo, qui iam incohative, tametsi non sensibiliter, habitum gignit. Actuum autem haec similitudo ab unitate specifica obiecti seu motivi desumenda esse videtur, ita ut in una potentia per se tot simplices habitus esse possint, quot obiecta specie (non genere) diversa intra ambitum obiecti formalis eiusdem potentiae distinguuntur.

134. 2. Habitus per actiones semel productus vicissim actionum principium constituit, non solum remote et moraliter, quatenus potentia in actu primo redditur proclivior, sed etiam proxime et physice, quatenus ipse actus secundus inde fit expeditior et perfectior.

    1. Subiectum habituum non potest esse nisi potentia vitalis. Id enim proprium est habitui ut potentiae indeterminationem, qua illa intra ambitum sui obiecti formalis per se aequaliter ad varias obiectorum species sub eo contentas disponitur, magis coarctet eique specialem determinationem in certos actus tribuat. Igitur, ut aliqua potentia capax sit recipiendi habitus, requiritur ut aliquo modo intrinsecus sit indeterminata, id quod solis potentiis vitalibus convenit. Immo quo maior est potentiae obiectiva indeterminatio seu determinabilitas, eo maior etiam capacitas et quasi indigentia arctioris illius determinationis per habitum ei inesse videtur. Nec tamen omnibus potentiis vitalibus habitus convenire communius censent auctores. Conveniunt autem illi imprimis hominis voluntati et intellectui, interno sensui et appetitui brutorum. — Sensus externos habitum acquirere communis sententia negat, eo quod facilitas, quae ex assuetudine ad certa obiecta oritur, potius ad organicam temperamenti variationem et materialium impedimentorum remotionem reduci debeat. Nimirum simili quadam materiae attemperatione instrumenta musica, per artificem peritum assidue exercitata, paulatim perfici et ad purissimos edendos sonos quasi habitualiter accommodari videmus. Quod autem in stratis materiae brutae motuum similium repetitione paulatim efficitur, idem sane etiam in organo materiali vitaliter informato per motuum vitalium iterationem evenire posse videtur. Idem fere communius censent de potentia locomotiva in homine et in animalibus, cum facilitas, quae in hac apparet, partim ab habitibus in altioribus facultatibus exstantibus, partim a materiali temperamenti dispositione proveniat. Esse porro etiam in brutis animalibus, et imprimis quidem in eorum potentia appetitiva, quosdam operandi habitus sive natura duce spontaneo exercitio acquisitos sive industria humana positiva exercitatione inditos obvia experientia testatur.

Verumtamen, etsi habituales assuetudines eiusmodi seu habitus latius dicti communes nobis sint cum reliquis animantibus, speciali tamen modo homini conveniunt. Ac propterea habitus stricte dicti vulgo non censentur neque nominantur nisi illi, qui in homine reperiuntur et primario quidem ac proprie in potentiis rationalibus, intellectu scilicet et voluntate, in inferioribus autem potentiis secundario et per participationem, i. e. eatenus solum, quatenus directo voluntatis imperio subiiciuntur.

    1. Habitus suae natura „qualitatibus“ adnumerandus est; est enim permanens proprietas subiecti ipsumque in ordine ad naturalem operationem perficit. Quare tum ad actum, cuius principium est, tum ad naturam entis, quam ut tale perficit, relationem habet. Hinc inveterata consuetudo etiam altera natura dici solet. Porro habitus stricte dictus, is saltem, qui in intellectu et voluntate existit, censeri debet etiam qualitas positiva, i. e. talis, quae sit realiter distincta a sola remotione impedimentorum. Nam praeterquam quod experientia constet illam permanentem facilitatem crebra actuum repetitione ita acquiri, ut successive nobis aliquid accedere videatur, quod antea non aderat, in potentiis saltem inorganicis nulla fingi potest eiusmodi remotio impedimentorum permanens, praesertim cum statim post usum rationis habitus acquiri incipiat, neque in illis temperamentum reperiatur, quod variari possit.
    1. Quodsi ulterius de intima natura habitus in intellectu et voluntate quaeratur, disputant auctores, utrum ille ab ipsis speciebus impressis distinguatur necne. — Sententia in omni schola communior agnoscit habitus et in intellectu et in voluntate a speciebus distinctos; praesertim autem respectu voluntatis haec doctrina inter philosophos et theologos censetur prope inconcussa. Attamen quod attinet a) ad intellectum, sententia negans est saltem valde probabilis, eo quod intellectus nullo indigere videatur habitu a speciebus distincto, ut inclinetur seu determinetur ad operandum. Itaque secundum hanc opinionem acquisitio habitus intellectualis ipsa intensione specierum experimentalium consistere dicitur. Ad confirmationem afferri solet etiam exemplum brutorum, in quibus, v. g. in canibus, facilitas ordinate operandi usu acquisita revocari posse videtur ad species in memoria relictas. — b) Quod ad voluntatem spectat, sunt quidem nonnulli qui putent huius quoque habitum consistere in intensione specierum experimentalium, quae a praecedentibus volitionibus impressae remanent, et ex earum vivida cognitione et iucunda recordatione ipsam voluntatis maiorem inclinationem et faciliores actus relate ad similia obiecta sufficienter explicari. Id quidem Oviedo cum nonnullis non improbabile esse iudicat. Contrarias autem rationes graves et frequentes videre licet non solum apud Suarez, sed passim etiam apud „Thomistas“ aeque ac „Scotistas“.
    1. Ex dictis colligitur habitus multifariam posse pro obiectorum diversitate distingui. Praecipua autem eos distinguendi ratio, et quae imprimis ad scientiam moralem pertinet, ea est, qua habitus dividuntur in physicos et morales, prout sunt inclinationes ad actus mere physicos vel ad actus proprie morales. Habitus morales sunt tum virtutes tum vitia, de quibus alio in loco speciatim agendum erit.

B. De influxu habituum in rationem voluntarii et liberi.

  1. Thesis XIV. Habitus in actu, qui ab ipso procedit, per se auget rationem voluntarii; rationem autem liberi ita tantum attingit, ut, intacto libero indirecto, aliquatenus minuere possit directum.

Praenotandum. Sermo est de habitu naturali et stricte dicto, qui proin aliquo modo tum quoad originem tum quoad usum a libera voluntate pendet. Pars I theseos ad rationem voluntarii pertinet, pars II ad rationem liberi, duplicem assertionem continens.

Probatur pars I. Habitus per se auget utrumque elementum voluntarii, scilicet cognitionem finis et propensionem voluntatis, ergo et voluntarium ipsum auget.

Auget cognitionem finis, quia apprehensioni et advertentiae intellectuali obiectum sub eo respectu, qui habitui consentit, specialius et vividius exhibet; auget quoque voluntatis propensionem, ut patet ex ipsa notione habitus. Idque locum habet, sive habitus consideretur in ipsa voluntate sive in facultate aliqua eius imperio subiecta: huius enim habitualis facilitas et promptitudo a voluntatis imperio derivatur et iterato imperio acquiritur. Ergo . . .

Probatur pars II. Assertio 1. Idem habitus intactum relinquit liberum indirectum. Supponitur enim non solum actus, qui ex habitu fit, esse actus humanus, sed insuper habitus ipse libere contractus, i. e. libera repetitione actuum ex libera voluntate procedentium cum cognitione saltem confusa propensionis inde secuturae. Ergo omnes actus inde procedentes (saltem quamdiu ipse habitus non fuerit efficaci conatu voluntatis retractatus) censendi sunt liberi in causa seu indirecte.

Assertio 2. Aliquatenus minuere potest liberum directum. Per ipsum enim propensionis augmentum, praesertim notabile, quod per habitum facultati accedit, aliquatenus minuitur, licet non tollatur, indifferentia iudicii et consequenter voluntatis, quantum ad actualem eius determinationem attinet; inde autem pendet liberum directum. Ergo . . .

Liber II: Liber secundus. De attributis moralibus actus humani

Liber III: Liber tertius. De norma completa actuum humanorum seu de lege

Liber IV: Liber quartus. De subiectiva hominis informatione morali

Sectio II: Ius sociale in genere

↑ Top of work