Theodor Meyer, Ius naturae generale
Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale
First published 1906
Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.
Introductio I: Praefatio
Quoniam nova huius Partis I editio a doctrinae principiis in prima editione traditis ac propugnatis nullatenus recedit, sed in iisdem potius, ubi pro actuali temporis indole opportunum fuerit, magis illustrandis versatur, ad rem plane sufficere videtur ut pauca quaedam, quae penultimo decennio saeculi XIX in praefatione ad primam editionem praemonenda duximus, hic quoque benevolo lectori suggeramus, nempe de mente scriptoris et de interna libri ratione.
Doctrinae ducem praecipuum liber, ut ipse in fronte profitetur, secutus est angelicum doctorem.
Cuius rei alia ratio sane hic reddenda non est praeter eam, quae a supremo in terris omnis salutiferae veritatis magistro atque illustri philosophiae e genuinis principiis restaurandae patrono, Leone XIII., non minus vere quam lucide orbi christiano signata est. Enim vero universam quidem philosophiam, sed potissimum res morales et ad vitam sive privatam sive socialem et publicam recte informandam pertinentes, S. Thomas Aquinas ea scientiae ubertate simul et harmonica unitate eaque principiorum lucida firmitate atque universalitate complexus est, ut verissime dixeris eum „et superiorum temporum errores omnes unum debellasse et ad profligandos, qui perpetua vice in posterum orituri sunt, arma invictissima suppeditasse“. — Ex magno autem numero eorum, qui s. doctoris volumina suis commentariis explanando illustrarunt, in hac parte generali imprimis Suarezium consulere placuit, non solum perspicaci rerum indagatione, verum et tuto doctrinae moderamine commendatum et doctoris eximii nomine haud immerito ornatum. Praeterea ad posteriores quoque huius disciplinae scriptores, praesertim recentiores, identidem respiciendum erat; non sane, ut doctrina S. Thomae ex novis eiusmodi fontibus novis quodammodo inventis aut praecipuis veritatum augmentis compleretur, cum in iis, quod quidem ad rem moralem attinet, vix quicquam vere probatum ac tutum reperias, quod non iam ab angelico doctore aliquo modo vel explicite assertum vel obiter insinuatum vel ut plurimum purius etiam ac plenius pertractatum sit. Est vero ille respectus necessarius, partim ut novi errores, qui antiqua veritate debellandi sunt, e suis propriis novis fontibus cognoscantur, partim ut historica scientiae evolutio eiusque praesens condicio appareat.
In disponendo atque exarando libro auctor nil antiquius habuit, quam ut illum fructuose scholastico usui accommodaret. Itaque discentium potissimum utilitati atque solidae institutioni ita inservire studuit, ut tamen neque docentium commodum aut iustam exigentiam plus aequo neglegeret. Ad hunc vero finem, praeter systematicam doctrinae ex paucis fecundissimis principiis consecutionem, conducere plurimum videbatur non tam profusa rerum rationumque abundantia, quam substantialis et harmonica institutionum integritas rerumque necessariarum copia suis in locis apte disposita, nec non in iis et exponendis et confirmandis sobria atque concinna dicendi brevitas. Ex eodem brevitatis studio visum est apparatum scholasticum thesium ex ordine probandarum ad pauciora quaedam institutionum principia restringere, longe plurima vero doctrinae capita cum illis logice conexa, tametsi per se non raro gravissima, sub forma corollariorum comprehendere. Quorum quidem specialis ratio quoniam insinuatur magis quam explicito ratiocinio proponitur, hinc fit ut ii, qui docent, abunde habeant, quod luculentius explicent atque illustrent. Quodsi vero aliquando libuerit theses ipsas vel variare vel multiplicare, eadem corollaria aut cetera documenta, quae praeter thesium ordinem inseruntur, opportunam materiam praebent. In notandis ad solvendas difficultates significare generatim tantum obiectionum fontes et capita illasque solvendi modum indicare placuit, ut ipsi alumni, singula ad iustam sive obiectionum sive solutionum formam redacturi, congruo dialectico exercitio non careant. Quod autem universae philosophiae morali fundamentalia quaedam documenta, ex variis metaphysicae partibus petita, nomine „synopsis propaedeuticae“ praemittuntur, aliquo incommodo sane non vacat, cum in domus penetralia introire cupientibus ostium apertum et patens magis arrideat quam superatis prius obicibus laboriose aperiendum. Compensari autem eiusmodi qualecumque incommodum reali emolumento videtur. Nam quia omnis philosophia moralis, nisi mera empirica phaenomenologia esse velit, certis metaphysicis principiis nitatur oportet, eo expeditius atque lucidius illa suum proprium scientiae cursum prosequi poterit, quo magis aliunde supponenda principia discentium animis praesentia fuerint. Iam vero non raro, immo plerumque accidit ut qui ad philosophiam moralem primum accedunt, nequaquam totam philosophiam theoreticam iam absolverint neque illis ipsis documentis metaphysicis satis praemuniti censeri possint. Quare generatim ipsius solidioris profectus in scientia morali interest ut ista in antecessum summario aliquo conspectu exhibeantur; quamquam quis in particulari eorum usus necessarius vel opportunus, qua et quanta etiam eorum uberiore explanatione aliquando opus sit, prudenti docentium iudicio permittendum videtur.
Opportune denique in utilitatem eorum, qui Parte II „Ius naturae speciale“ (1900) utuntur, provisum est ut numeri marginales universi, qui hactenus in Parte I praeter numeros paginarum ad apte signandum rerum et orationis decursum insertionem, et qui in Parte II frequenter citari aut invocari solent, in hac nova quoque editione Partis I absque ulla rerum perturbatione singuli in suo respectivo loco intacti servarentur.
Quibus praemonitis non remanet, nisi ut a Deo optimo maximo gratiam supplices efflagitemus, ut et operi et nobilissimo fini, cui deservire contendit, superna benedictione adesse dignetur.
Exaeten, die 4 Martii 1906.
Th. M.
Prooemium
„Omnis, quae a ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur.“1 Est autem philosophia moralis, quae et practica dicitur, et cui non minus nomen iuris naturalis latissime usurpatum ex aequo congruit, ea scientia, quae ex principiis rationis normas rectitudinis docet universae activitati humanae liberae ut tali proprias, rectitudinis inquam tum obiectivae tum subiectivae, quae humanae activitati quatenus a libertate procedit, secundum eius relationes sive individuales sive sociales absolute conveniat. Haec omnia vero implicita comprehendit brevissima formula, qua non minus apte illa definiri potest: Scientia recti moralis ex principiis rationis.
Quae quidem definitio duas imprimis notas continet proprias, quibus haec disciplina ab omni alia distinguatur, alteram ex obiecto, alteram ex fonte petitam.
- Obiectum eius proprium est rectum morale. Rectum (regere) vox est translata a motu physico ad motus quoslibet etiam spirituales et per se id, quod in praefixum aliquem scopum tendit, quin hinc aut inde deflectat, denotare videtur. Unde omnis rectitudo respectum involvit ad aliquem scopum directionis seu normam, secundum quam res aliqua disponi aut fieri debeat. Atque ita quidem tot recti species cogitari possunt, quot diversae normae, quibus aliquid conformari, seu quot diversi fines, ad quos pro sua natura rem quamlibet dirigi convenit. Sic sermo logice, grammatice rectus audit, prout regulis logicae vel grammaticae satisfacit; sic omnis ars, sic ordo ipse physicus suam rectitudinem secundum proprias operandi leges habet. Simili igitur ratione rectitudo, quae moralis dicitur, ea intellegenda est, quae moribus hominum, i. e. liberis actionibus ut talibus propria est. Unde rectum morale est, quicquid in activitate libera illi normae conformatur, cui omnis actio libera qua talis suapte natura et secundum omnes respectus sibi connaturales conformanda est; quare nil aliud proprie significat nisi ordinem in liberis actionibus qua talibus ponendum2, siquidem proprius cuiusque operationis ordo in eius ad finem debitum directione consistit. Itaque sicuti rectum morale seu hic ordo debitus, qua late patet, obiectum formale, ita universa activitas libera, quatenus huic rectitudinis mensurae subiicitur, obiectum materiale totius scientiae moralis constituit.
Quodsi igitur quaeratur, qua ratione philosophia moralis universae philosophiae partem constituat, quemque locum inter ceteras philosophicas disciplinas occupet, ex eadem obiecti proprietate utrumque aestimandum est.
Id nimirum philosophia moralis cum omnibus disciplinis philosophicis commune habet, quod in vero indagando ex principiis rationis versatur; differt autem a singulis, ut veri ratio, quae in recto morali invenitur, a veri ratione distinguitur, quae unicuique earum tamquam obiectum proprium respondet. Iam vero omne verum, quod a ratione humana attingi potest, pro diverso respectu, quem ad animae potentias habet, ad duo summa genera revocatur, quorum alterum veritates speculativas, alterum practicas comprehendit. Circa utrumque genus sola utique potentia intellectiva proxime se exercet, sed modo plane diverso. Dum enim in veritate speculativa cognoscenda intellectus quasi rem tantum suam agit, eaque tamquam sibi propria fruitur, idem in perspicienda veritate practica suo munere fungitur potius ut minister voluntatis, cui cognitionis suae fructum tamquam regulam operandi suppeditat. Homo nimirum non solum qua praeditus intellectu Deo ut absolutae intelligentiae, sed etiam qua praeditus libera voluntate eidem ut rerum creatori et ordinatori absolute sapienti et sancto assimilatur; neque proinde solum ad ea, quae intellectui patent, spirituali fruitione contemplanda conditus est, sed insuper, divinorum exemplarium, quae operanti aeternae voluntati obversantur, per naturam rationalem quodammodo particeps factus, ad sanctissimi ordinatoris rerum imitationem atque aliquam cum eo quasi cooperationem vocatur. Itaque omne, quod humanae scientiae obiectum esse potest, ad alterutrum veri ordinem, aut speculativum aut practicum pertinet, ut adeo universae philosophiae ambitus3 in hac duplici quaestione lumine rationis examinanda contineatur: 1. Quid sit, seu quid esse habeat (puta sive ontologicum sive logicum)? — 2. Quid esse seu fieri debeat (scil. dependenter a causa efficiente rationali et libera)? — In illa philosophicae disciplinae theoreticae seu speculativae, in hac practicae versantur. Qua quidem facta universae philosophiae partitione generalissima et logice adaequata4, facile patet, quis in ea locus et gradus unicuique disciplinae, quae philosophiae nomine censetur, e suo obiecto conveniat.
Et vero inter practicas disciplinas philosophia moralis principem locum occupat, principem, inquam, non omnem sola explet. Nam tot veritatum practicarum quasi provinciae exstant, quot rationalis activitatis fines specie diversi considerari possunt, secundum quos aliquid fieri vel omitti debere intellegitur; easque omnes philosophia practica late dicta complectitur. Haec quippe secundum propriam significationem huius vocis quodammodo genus denotat, sub quo veluti species praeter morum philosophiam etiam logica, qua regulas tradens recte cogitandi, aesthetica, mechanica aliaeque censentur. Non immerito tamen philosophia moralis etiam practica per excellentiam vocatur. Ipsa videlicet prae omnibus disciplinis practicis eo potissimum eminet, quod non hypotheticam vel contingentem, neque ex fine aliquo qualicumque, sed plane necessario commensuratam operandi rectitudinem sibi propositam habet, quae non relative tantum, sed absolute liberis actionibus ut talibus conveniat.
- Porro „ex principiis rationis“ haec scientia hauriri asseritur, quem quidem fontem communem habet cum omni philosophia, et quo a theologia morali distinguitur. Haec enim, quamquam circa idem obiectum versatur et morum normas pariter tradit, eas tamen nequaquam e solo rationis naturalis dictamine, sed etiam ex divinae revelationis deposito et legibus ecclesiasticis depromit, nec non positiva auctoritate sive divina sive ecclesiastica comprobare profitetur.
Non vacat hoc loco vel in particulari recensere vel refutare insanos conatus eorum, qui principia „positivismi“ in universam philosophiam ac potissimum in ipsam scientiam moralem inferentes, fonti eius rationali et metaphysico fontem mere empiricum (secundum principia „evolutionis“ ab Herberto Spencer et Darwino exculta) substitutum volunt, atque ita scientiam moralem fere historiae naturali parem faciunt. Sunt enim haec moderni atheismi deliria alio in loco pro suo valore expendenda.
Nec tamen omnem positivam experientiam a philosophia morali penitus repudiari volumus. Probe scilicet fons alicuius scientiae et eius externa subsidia sive utilia sive necessaria distinguenda sunt. Quare nihil impedit, quominus id etiam, quod per se a ratione fontis plane excluditur, extrinsecus tamen quodammodo in auxilium vocari legitime possit, nec raro debeat.
Et revera eiusmodi subsidia philosophiae moralis, fonti eius extrinseca, duo potissimum nominanda sunt: positiva Dei revelantis auctoritas et populorum morumque humanorum historia. Quis enim neget philosopho etiam, ut lumine rationis tuto et cum fructu utatur, consilii gratia ad haec duo identidem recurrendum esse? — Immo veritatem divino testimonio certam iugiter ut viae ducem, historiam ut comitem observet necesse est. Ducis dirigatur superno lumine, iter et scopum itineris quasi in antecessum praemonstrantis, ne humana intellegentia, dum sibi ipsi superbe confisa veluti palpando per vias ignotas verum scrutari praesumit, a veri tramite misere potius ad omnem falsitatem aberret; comitis autem utatur adminiculo, ut, cum ab illa didicerit, quibus morum documentis humanum genus per omnes generationum, locorum ac temporum vicissitudines constanter fuerit imbutum, facilius genuina atque immutabilia naturalis rationis effata ab adventitiis eorum corruptelis discernat.
Utrumque subsidium praeterea necessarium est, ne philosophia, quae mundum non tantum idealem, sed et realem, neque homines tantum metaphysice veros, sed et carne et sanguine concretos atque realibus vitae condicionibus obnoxios considerare debet, plus aequo ab hac vitae realitate eiusque practica aestimatione abstrahatur. Enimvero, nisi in morum ac praesertim iuris socialis scientia et saeculorum historia et praesentis temporis actualitas iugiter prae oculis habeatur, facile eveniet ut vel inutilibus quaestionibus prae utilibus ac necessariis tempus et vires impendantur, vel stabilita universalia principia, utcumque ea in se vera sint atque ut talia invicte asserenda, minus tamen vere et recte aliquando rebus concretis applicentur. Neque minus a mundo reali ad mere fictitium se convertere philosophus dicendus est, qui, undique luce christiana circumfusus, huic mentis oculos studiose occludere et ignorantiam illustrissimi facti revelationis christianae affectare praesumit, penuriam scientiae ethnicae ditissimo lumini philosophiae christianae praeferens5. Tametsi enim utraque philosophice ex solo naturali lumine rationis sua argumenta depromit, longe tamen aliud ipsum lumen rationis philosopho christiano, qui illo utitur extrinsecus aucto et confirmato, aliud ethnico, qui eiusmodi subsidio infeliciter carebat.
Quibus de natura et propria ratione iuris naturalis propositis, non est, quod praeterea speciali capite de eius dignitate vel utilitate verba faciamus. Ubi enim res ipsae privatae et publicae, quibus circumdamur, alta voce loquuntur, verba superflua videntur. Et vero, quis hodie huic scientiae operam daturus ad eam accedat non intime persuasus, ex ipsa potissimum arma contra multiplices errores verae hominum felicitati et universae humanae societati infestos conquerenda, ex ipsa quoque remedia esse paranda sanandis socialibus morbis consentanea et naturaliter efficacissima? — Ecquis, innumeras atque gravissimas lustrans „quaestiones“, quibus aetas nostra agitatur, quaestiones, inquam, et ecclesiastico-politicas, et politico-sociales, et ad socialem oeconomiam pertinentes et ceteras eiusmodi, quae in dies suscitantur, fere omnes ex rectis potissimum iuris naturalis principiis, opitulante lumine christiano, aut solvi aut obiective aestimari ac dirigi debere non intellegat?
II. De ortu et progressu scientiae iuris naturalis.
Non integrum historiae conspectum, multo minus specialem historiam huius scientiae hic proponere suscipimus. Non sane, quod institutiones iuris naturalis illa penitus supersedere posse arbitremur, sed quia longe utilius fore discentibus visum est, si necessariae historicae notiones non tam in unum compendium collectae separatim tradantur, sed potius ipsis institutionibus data occasione et prout tractanda argumenta postulaverint, ita inserantur, ut perspecta origine atque interna relatione doctrinarum, quae a variis scriptoribus processu temporum prolatae sunt, nec non praelucentibus iam certis veritatis criteriis, facilius ac verius sub unum obtutum colligi possint. Ut autem bis plane eadem dicantur, nulla ratio suadet. Ceterum specialis et uberior historia cuiuscumque scientiae, nisi tenebras magis quam lucem in animis discentium augeri velimus, non illius tractandae initia, sed finem occupare debet.
Itaque hic alia re opus esse non videtur, nisi ut praecipuas periodos ac veluti stadia iuris naturalis generaliter notemus, quibus ii, qui primum huius scientiae curriculum ingressuri sunt, in excipiendis deinceps particularibus historiae documentis opportune iuvari ac dirigi possint.
Et primam quidem originem iuris naturalis quod attinet, certissimam eius testem habemus ipsam naturam rationalem, quae ubi primum ad suas proprias intellectuales functiones exercendas evoluta est, non potest non quemadmodum in verum speculativum ita et in practicum investigandum inclinari. Itaque si iuris naturae seu philosophiae morum nomine non tam iustam huius scientiae formam, quae utique recentioris originis est, quam eius quodammodo materialem completum spectamus, extra dubium positum est, illam non secus ac omnem philosophiam ortam esse cum ipso homine rationali. Immo etiam in decursu saeculorum philosophiam practicam inseparabilem philosophiae theoreticae vel comitem vel pedissequam fuisse atque eiusdem fere fortunae participem videmus. Quamquam hanc communem totius philosophiae fortunam ea pars, quae de moribus agit, non ob unam rationem etiam clarius in se expressam exhibet. Enimvero, cum haec in omnimoda vitae humanae tum privatae tum publicae institutione versetur, in ea potissimum omnes illi influxus appareant necesse est, qui a motibus et affectibus voluntatis emanantes intelligentiae operationem antevertere eamque non raro contra veritatis lucem in praedilectos errores inflectere solent. Insuper eiusmodi est philosophiae moralis argumentum, ut eo verior ac rectior eius institutio futura sit, quo clarius perspecta fuerit vera hominis ad Deum creatorem et finem ultimum relatio. Unde ex indole practicae potissimum philosophiae patefit, quam recte aliquis etiam theoretice de Deo et de homine sentiat.
Itaque, cum huius scientiae quodammodo criterium in recta Dei hominisque cognitione atque aestimatione situm sit, qua nulla exstat rectior aut perfectior ea, quam per Christum Dominum didicimus, obvia hinc ratio subministrari videtur, universum historicum curriculum iuris naturalis secundum duplex quasi stadium distinguendi, alterum quod ante, alterum quod post Christi evangelium promulgatum decurritur. Ex illo discimus, quid ratio humana naturalis, uberiore supernaturali lumine destituta, ad recte instituendam hominis vitam per se valeat; ex hoc autem eiusdem humanae rationis partim quidem mira fecunditas atque in colligendis laetis scientiae fructibus securitas illustratur, quamdiu scilicet illa ductum quoque superni luminis puro veritatis studio admittebat, partim vero miserrima clades atque relapsus in pudendas errorum tenebras, ubi oblatum illud auxilium superba repellere vel etiam hostili conatu impugnare coepit.
Philosophia moralis ante Christum.
Ex intentione divini conditoris numquam genus humanum destinatum fuit, ut omni supernaturali lumine destitutum solo ductu rationis viveret. A suis enim exordiis aliquo divinae revelationis thesauro ditatum atque munitum fuerat, qui sollicite custodiri et per modum pretiosae hereditatis posteris generationibus transmitti oportebat6. Sed multiplicatis post primum lapsum vitiis hominum factum est ut tandem in gentium animis et moribus vix obliterata vestigia huius originariae institutionis remanerent. Atque ita — quicquid modernus naturalismus obloquatur — genus nostrum non ab originario aliquo statu brutorum successiva evolutione ad humanam paulatim culturam elevatum, sed contra a felicioribus initiis, maxime quod necessarias morales notiones attinet, in peiorem iugiter condicionem delapsum esse constat. Quod quidem vel inde apparet quod apud antiquissimos populos, quos historia commemorat, monotheismum ubique polytheismum praecessisse ex lapideis monumentis hodie certo comprobatur7. Itaque ante Christi adventum, si unum fere populum israeliticum singulari Dei ductu distinctum excipias, cunctis gentibus sapientiorum hominum et philosophorum opiniones ac dogmata pro lucernis erant, quibus in prosequenda vitae vel honestate vel felicitate sive privata sive publica dirigerentur. Atque ita revera antiquissimae gentes, singulae pro gradu et indole suae culturae, Indi, Sinenses, Chaldaei, Aegyptii, suam etiam morum philosophiam habuerunt8.
Maiorem autem prae ceteris influxum tam in generalem animorum culturam quam speciatim in practicam vitae appreciationem et institutionem exercuit philosophia Graecorum. Ratione huius influxus, qui in omnem posteram aetatem se extendit, imprimis nominanda duplex schola, Platonica et Aristotelica (peripatetica), quae utraque Socraticis principiis superstructa, communem quoque ex iis indolem eudaemonistico-rationalem, quamquam non eodem modo, participavit. Socrates quippe summum bonum hominis intellexerat esse beatitudinem, quae non fortuito accidat, sed scientia et labore acquiratur; unde homini enitendum, ut, quae clarius perspexerit, ea etiam constantius exsequatur. Plato per suam doctrinam de „ideis“ omni futuro philosophico idealismo aliquatenus prolusit, Aristoteles vero sua methodo analytico-empirica realismo potius viam paravit. — Nominanda deinde potissimum schola Zenonis (stoica) et schola Epicuri, quae ambae pariter aliquatenus ab ideis Socratis profectae, plane tamen inter se oppositam, praesertim in doctrina morum, viam tenuerunt. Hic in maxima sensuali fruitione, ille in sola „sapientia“ per se spectata, omni excluso pathologico respectu, summum hominis bonum situm esse docuit, alter propterea materialismi, alter puri moralis rationalismi quasi dux merito reputatur.
Philosophia Romanorum et in specie quidem, quae de moribus agit, fere passim ex graecis fontibus manavit aut ex iis certe magna ex parte suam informationem accepit. Prae ceteris autem secuta est partim Zenonis, partim Epicuri philosophemata. Inter omnes vero, qui apud Romanos hanc disciplinam philosophice complexi sunt, eminet M. T. Cicero, cuius libri De officiis, De finibus bonorum et malorum, De legibus multa praeclara morum atque institutionum praecepta, etsi ab erroribus non plane immunia, continent. Similiter Seneca, stoicis vestigiis inhaerens, neque omnes eorum aberrationes cavens, ceterum multa utilia de morum praeceptis conscripsit.
Philosophia moralis post Christum.
In stadio, quod post promulgatum Christi evangelium haec scientia decurrit, duplex omnino periodus distinguenda est, altera, qua illa sub directo influxu luminis christiani et in sinu ecclesiae catholicae exculta est, altera, qua ab Ecclesiae directione avulsa independentem agere cursum coepit. Cui tamen non immerito tertia, tametsi historice inchoata tantum, subiungitur, quae apto christiana restauratio iuris naturalis nuncupari potest.
A. Philosophia morum sub influxu directo evangelii et Ecclesiae Christi, et quae idcirco proprie christiana merito appellari meretur, iterum pro duplici aetate, quam complectitur, altera est primorum saeculorum ecclesiae seu SS. Patrum, altera medii aevi seu scholasticorum.
- Sancti Patres et scriptores ecclesiastici primorum saeculorum, ut dissipatis gentilium superstitionum tenebris eo efficacius in animis hominum salutaria christianae fidei dogmata morumque praecepta implantarent atque Christi regnum simul veluti arcem spiritualem superbis humanae sapientiae erroribus opponerent, multipliciter etiam philosophiae praesidio usi sunt, sin minus omnes, ii certe potissimum, quibus ex propinquo magis residuae stationes ethnicorum imminebant. Idque eo etiam fine fecerunt, tum ut ea, quae a philosophis ethnicis dicta leguntur veritati et honestati conformia, in veritatis christianae longe sublimioris et abundantioris commendationem converterent, tum ea, quae illi docuerunt erronea aut errore commixta, adhibita luce christiana ad veritatem atque puritatem redigerent9. Itaque SS. Patres ceterique ecclesiastici scriptores emendantes imprimis antiquorum errores, qui ad mores et vitam recte instituendam pertinebant, ipsam doctrinam morum praeclaris scriptis non solum theologice, sed etiam philosophice illustrarunt. Et licet philosophiam moralem non ut aliquod speciale corpus scientiae pertractaverint, infinitum tamen propemodum doctrinae thesaurum in hoc scientiae genere, non solum vitae privatae, sed et publicae accommodatum, posterorum studiis reliquerunt, atque ita illius systematice demum construendae fundamenta simul atque elementa praepararunt. Qua in re ex veteribus partim Platonem partim Aristotelem identidem in servitium rei christianae vocatum esse videmus. Generatim illius potius vestigia in ostendendo summo bono, huius autem in describendis moralibus virtutibus sequebantur.
Ex scriptoribus istius aetatis10 hic nominatim commemorasse sufficiat Clementem Alexandrinum, Origenem, S. Basilium, S. Gregorium Nazianzenum, S. Gregorium Nyssenum, S. Chrysostomum, S. Ambrosium et S. Augustinum. Et hic quidem Ecclesiae Doctor, quantum etiam inter philosophos illius aetatis amplissima eruditione non minus quam profunditate doctrinae eminuerit, nemo est qui ignorat. In practica etiam philosophia ipse non solum doctrinam morum, sed etiam sociales institutiones speciatim in magno opere „De civitate Dei“ complexus est. Hunc propterea veluti probatissimum ducem complura deinceps saecula celebrarunt11.
A saeculo autem VIII philosophia christiana magis magisque philosophiae Aristotelicae superstrui coepit. At, licet non pauci subtiles commentarii in libros ethicos Aristotelis conscripti fuerint, eo minus tamen felici successu ac tuto scientiae fructu haec studia tunc quidem suscepta esse constat, quod operum Stagiritae ipsa interpretatio parum tuta et per Arabes12 deformata circumferebatur. Ab his conatibus paulatim praeparata atque similiter vestigiis Aristotelis insistens felicior successit
- Philosophia morum medii aevi seu scholastica a saeculo XIII. Instar ducis ac principis huius scholae merito nominandus est S. Thomas Aquinas (1225—1274). Novo studio ac renovata sollicita investigatione ipse quoque penetrandis Aristotelis operibus incubuit, et speciatim moralem philosophiam quod attinet, integros illius libros ethices decem et politicos octo commentatus est. In „Summa (philosophica) contra Gentiles“ de Deo, creatore et fine rerum, de natura spirituali, de hominis ad Deum supremum legislatorem et summum bonum relatione et de fundamentalibus, quae inde resultant veritatibus, profonde ac lucide disseruit; in „Summa theologica“ per doctrinam de fine hominis, de lege aeterna, ut principio et norma omnis legislationis etiam humanae, universi iuris naturalis unice vera fundamenta iecit; in eadem Summa integrum de virtutibus tractatum admirabili claritate proposuit, et de iustitia disserens obiectivas simul eius rationes, quae ius sociale constituunt, comprehendit13. Omittere licet specialem socialis regiminis theoriam, quae in opusculo „De regimine principum“ continetur, quod vulgo pariter inter opera Aquinatis recensetur, sed quod, licet ab ipso inchoatum fuerit, ab alio tamen scriptore (eius aliquo discipulo) maxima ex parte exaratum esse hodie communius iudicatur.
Ex hoc igitur tempore, tanto praelucente magistro, universa iuris naturalis disciplina longe ordinatius atque felicius excoli coepit. Imprimis autem fecundissimum illius doctrinae caput de lege aeterna et de lege naturali deinceps quasi in criterium ethices christianae erectum apparet. Quo facto haec simul eam deductivi principii unitatem nacta est, ut per se iam nihil obstaret, quominus scientia iuris naturalis tamquam specialis academica disciplina ceteris dignitate coordinaretur, id quod tamen per usum academicum et propter intimam illius coniunctionem cum theologia morali et iure canonico opportune fieri nondum licuit. Neque talis mutationis necessitas aut magna utilitas apparebat, quamdiu catholica unitas omnes demum disciplinas ad unum supremum finem ordinabat. Et vero non obstante amica illa cum aliis scientiis coniunctione ius naturae progressu temporis etiam quoad eas partes, quae relationes vitae socialis et publicae spectant, specialius excoli coeptum est. Quippe a saeculo XVI complures eximii scriptores, fundamentis a S. Thoma traditis innixi, uti Dominicus Soto, Molina, Suarez, Lugo, Lessius, utilissimos de iure vel legibus tractatus ediderunt; immo et graves iuris publici quaestiones per id tempus partim philosophico partim canonico examini subiectas atque publice discussas reperimus.
B. Philosophia morum a directo Ecclesiae influxu emancipata.
Novam indolem, quemadmodum universae philosophiae, ita et philosophiae morali seu iuri naturae „reformatio saeculi XVI“ ingenuit. Magna parte internationalis familiae christianae ab Ecclesiae catholicae auctoritate et unitate aperta defectione avulsa, non poterat non evenire ut cum religionis dissidio scientia quoque, partim a traditis catholicae unitatis vestigiis aversa, novas sibi quaereret vias novamque veluti faciem indueret dissidendi principio analogam. Id eo certius praevideri poterat, quod iam a saeculo resuscitata humaniorum litterarum studia multis ansam praebuerant antiquae scholae auctoritatem minuendi aut etiam publice despiciendi. Nunc autem, aperte declarata atque in dies propagata defectione, ad pristina vituperia passim etiam infesta quaedam animorum hostilitas accessit, a qua deinceps pauci admodum ex castris protestantium doctores ad magis obiectivam rei appreciationem et moderatum iudicium emergere valuerunt. His quidem adnumerandus14 videtur
Hugo Grotius (1583—1645), qui edito opere „De iure belli ac pacis“ (1625) primum impulsum dedit iuris naturalis deinceps ab aliis disciplinis seiungendi atque ad peculiaris scientiae dignitatem evehendi; quare et „iuris naturalis fundator“ (non sine iniusta exaggeratione, si res magis quam eius forma spectatur) appellari consuevit15. Hic vir, non minus eruditione quam probitatis et honestatis studio excellens, inter negotia politica, quibus ex officio operam dabat, non sine sapienti divinatione observaverat, quanta ruina publico sensui morali, in rebus potissimum civilibus et internationalibus gerendis, post abrogatam subito et contemptam moralem et religiosam auctoritatem Ecclesiae in futurum timenda esset, nisi huic universali et historice efficacissimo ordinis sustentaculo aliud non minus internationale subrogari contingeret. Quapropter ad naturalem denique auctoritatem omnis moralitatis et iustitiae, quae post admissum novum in rebus fidei principium „subiectivi examinis“ unica supererat communiter agnita, recurrendum esse duxit, scilicet ad naturalem Dei legem immutabilem et in cordibus hominum scriptam. Primum igitur communia quaedam iuris naturalis principia, proxime quidem pro internationali populorum relatione, stabilire illi propositum erat. Id ipsum autem fieri non posse intellexit, nisi generalius et profundius in moralem et socialem naturam hominis penetraret. Atque ita liber „De iure belli ac pacis“ inscriptus in completum systema iuris naturalis excrevit. Abhinc autem huius periodi iuris naturalis iterum variae formae evolutionis commode distingui possunt16:
Prima evolutio, quam vocant „iuris naturalis proprie dicti“ (praesertim in Germania), a Grotius usque ad Kantium. Liber Grotii statim summa auctoritate frui coepit, quam usque ad medium fere saec. XVIII frequentes editiones, partim doctorum virorum (ut Gronovii et Barbeyracii) adnotationibus aut commentariis ornatae, satis manifestabant. Cum Grotio schola, quae eum proxime sequebatur, in naturali hominis socialitate, a natura rationali inseparabili et divinitus instar legis indita, supremum principium agnovit, a quo iuridicae inter homines relationes atque inde omnes sociales institutiones derivarentur.
Per idem autem tempus Thomas Hobbes (1588—1679) in Anglia suam doctrinam Grotiano principio directe oppositam de naturali hominis statu antisociali editis libris „De Cive“ et „Leviathan“ adstruere conatus est. Orta hinc controversia inter utriusque viri asseclas defensoribus Grotii tam in Anglia quam in Germania occasionem dedit doctrinam eius varie evolvendi aut systematice transformandi. Ita in Anglia Richard Cumberland inde ansam cepit ipsam hominis socialitatem in naturali instinctu benevolentiae fundandi, quod principium deinceps in Anglia fecundam et variam evolutionem obtinuit. — Interim et Baruch Spinoza (1632—1677) erecto suo systemate materialistico-pantheistico novas Hobbesio suppetias tulit, cuius monstruosis de iure et moralitate principiis suam quoque doctrinam assimilavit.
In Germania autem philosophiam Grotii partim stabilierunt partim varie transformarunt: Samuel Pufendorf (1632—1694), qui illam systematice curriculo academico accommodare studuit et primam Heidelbergae publicam iuris naturalis cathedram erexit; Christianus Thomasius (1655—1728), qui iuris doctrinam cum scientia morali hactenus intimo nexu coniunctam primus ab ea seiungere coepit; Henricus Cocceji (1644—1719) et Samuel Cocceji (1679—1755), qui in multis non solum Thomasium, sed et Pufendorfium et partim Grotium impugnantes, reiecto socialitatis principio solam Dei voluntatem in natura rationali legislatricem supremum iuris principium agnosci, ideoque indivisam unitatem iuris, ethices et religionis servari postularunt. Quibus alii complures consenserunt, inter eos H. C. Kestner (1705) et ex parte Heineccius (1737).
Magis denique propriam viam in construendo iure naturali Leibnizius (1646—1716) et post eum Wolfius (1679—1754) iniit, cuius systema deinceps magis magisque, in Germania potissimum, dominium obtinuit. Leibnizio inter alia hoc generale principium praelucebat: „Finis scientiae iuris naturae ambitu huius vitae non debet includi,“ quia scilicet sine respectu ad vitam futuram vera condicio et destinatio praesentis vitae recte aestimari non posse reputabat. Wolfius, ex ideis Leibnizii proficiscens, uno systemate universam philosophiam moralem simul cum iuris philosophia fere mathematica methodo complexus, sicut universas obligationes morales ita consequenter et hominis iura ex uno supremo legis naturalis principio ope rationis promulgato derivare contendit, nempe ex principio perfectionis propriae et aliorum prosequendae. Huius philosophiae influxum abhinc usque fere ad exitum saeculi XVIII non solum omnes libri de hoc argumento conscripti necdum anglico sensualismo aut scepticismo imbuti, verum et publicae iuris naturalis cathedrae passim subierunt. Hinc et in Gallia, ubi Grotii et Pufendorfii principia non raro iam in publicis tribunalibus aut in quaestionibus iuris gentium applicari consueverant, mox illis Wolfiana philosophemata admisceri coeperunt; eandem auram participant Burlamaqui, De Felice, Vicat etc. Immo passim fere doctorum etiam catholicorum scripta eiusdem temporis saltem in methodo partim Pufendorfii partim Wolfii vestigia plus minusve prae se ferunt; quamquam aliunde multiplices eorum errores vigili obtutu ipsi arguere atque solidis armis debellare haud omiserunt, ut A. Muratori (1672—1750), Card. Gerdil (1718—1802), Concina O. P.17, Finetti18, Lascaris Guarini19, in Germania A. Desing O. S. B.20, Ign. Schwarz21, Jak. Zallinger22, alii.
Altera evolutio complectitur scholam philosophiae empiricae seu sensualisticae late dictae, quae in Anglia et Gallia ab exeunte saeculo XVII invaluit, eiusque morum iurisque theorias. Huius scholae prima veluti fundamenta iecit Baco de Verulam (1561—1626), eam vero philosophice constituit atque late propagavit Locke (1632—1704) per librum „Essay concerning Human Understanding“ (1690). Simul autem eius philosophia iuris rebus politicis applicata („Two Treatises of Government“ [1690]) praecipua schola facta est modernae democratiae. Ab hoc tempore empirismus per Europam fere integram in dies magis philosophiam et theoreticam et practicam informare coepit, et in Gallia quidem potissimum duce Condillac (1715—1780), passim quoque concomitantibus ideis politico-democraticis.
Duplex autem huius scholae classis, maxime philosophiam morum quod attinet, omnino distinguenda est, altera materialistica, altera spiritualistica. Ex illa sub multiplici forma, praesertim in Gallia, ethica Epicuri resuscitata est, quae mox et politicae revolutioni, a Montesquieu, Voltaire, Diderot et Rousseau interim praeparatae, viam latam aperuit; in Anglia autem ex eadem nata est theoria moralis utilitarismi tam individualis quam socialis et publici, cuius ultimam formam (post Bentham, Stuart Mill etc.) hodie sub influxu moderni positivismi ethica Spencerii et Darwini exhibet. — Spiritualisticus autem empirismus, qui in scientia morali a psychologica experientia procedit (Shaftesbury 1671—1713) illiusque principium in aliquo „communi sensu morali“ naturaliter hominibus indito, vel „instinctu rationali“ vel sensu „moralis sympathiae“ vel „socialis benevolentiae“ proxime situm esse docet, in „schola scotica“ ducibus Th. Reid (1710—1796) et Hutcheson (1669—1747) principalem suam sedem habuit, et per modum reactionis contra anglicum materialismum eique conexum scepticismum amplam usque ad praesens fere tempus culturam nactus est.
Tertia evolutio rationalisticam morum iurisque philosophiam complectitur, quae a Kantio formam et nomen accepit, iurisque a moralitate divortium, a Thomasio iam inchoatum, philosophice complevit. In ethica „autonomiam“ rationis (et hinc omnimodam independentiam moralitatis a religione) statuit et apathicum quendam stoicismum resuscitavit. Iuris scientiam autem totam ex principio individualis libertatis cum libertate aequali omnium aliorum harmonice componendae philosophice construere suscepit. Sed de hac re uberius in decursu libri.
Quarta evolutio (de qua ibidem non minus enucleate agetur) philosophiae „reactionem“ contra Kantianum iuris „subiectivismum“ complectitur; quae quidem duplex orta est, prima a principio „obiectivo“ pantheistico (Schelling, Hegel), altera ex historico iuris positivismo philosophice exculto (Stahl) profecta. Utraque aliquo modo, illa quidem directe, haec indirecte et praeter subiectivum consilium suorum auctorum, logice concurrit ad moderni iuris publici theoriam fundandam atque stabiliendam, quae sumptu iustae libertatis civilis, immo et conscientiae, potentiam status publici ultra modum exaggerat, iuris „obiectivismum“ cum legali despotismo confundens.
Quinta evolutio et extrema ea denique vocari potest, quae huius temporis scientiam studiose antichristianam distinguit, et recentissimam philosophiae morum ac iurium formam, si tamen ita eam vocari fas est, nimirum pure naturalistico-positivam et aperte atheisticam exhibet. Ad hanc omni ope excolendam atque, si fieri possit, quodam apparatu scientifico, quantumvis ementito et absurdo, exornandam internationali quadam coniuratione cunctas ingenii vires conferunt, quotquot, de omni veritate sensum transcendentalem desperantes, futuras generationes sociali atheismo, quem brevi universalem fore exspectant, iam nunc praeparandas et conciliandas suscipiunt.
C. Restauratio christiana iuris naturalis, per novam scholam catholicam feliciter inchoata.
Mirandum sane non est, quod post tot ac tantas humanae rationis a superni luminis ductu emancipatae clades ac ruinas, quae et catholicam scientiam multiplici perturbatione afficiebant, docti viri catholici serio retrospicere ad initia horum malorum coeperunt. Non enim nisi perspecta morbi causa efficax et opportuna illi medicina paratur. Enimvero nihil profecto luctuosius pro universa philosophia atque imprimis pro philosophia morali accidere poterat, quam eius temere facta a probatis ac tutis vestigiis maiorum alienatio. Hinc enim omnis mali labes, hinc non tam veritatis scrutandae quam erroris multiplicandi atque perniciem moralem late serendi libertas et audacia, hinc et communis doctrinae christianae inficiendae periculum, hinc denique scientiae catholicae, etsi in fide unanimis, in omni fere reliquo habitu rupta unitas, quo fiebat ut non iam iunctae phalangis instar hostium agmini se obiceret, sed dispersis viribus ac raptim adhibito quolibet armorum genere, nec semper tuto, pugnam pro veritate sustineret. Recuperandam igitur a veteribus traditam, sed oblivioni datam scientiae hereditatem, scholaeque christianae unitatem, ab eius principe S. Thoma delineatam, coniunctis viribus resuscitandam esse, a primis iam decenniis saeculi XIX doctissimis viris tam theologis quam philosophis persuasum erat. Neque enim haec studia per apostolicum verbum Leonis XIII, summi Pontificis, primum excitata, sed iam existentia confirmata, novoque vigore animata et universalius propagata sunt. Iam pridem quippe non defuerunt, qui in ea re novo tum quidem exemplo fortes praeirent; atque semel aperta via in omni populo catholico surrexerunt, qui alacri studio sequerentur.
Et iuris naturae quidem secundum veterum scholasticorum principia restaurandi, simulque novo tempori accommodandi, dux in Italia fuit Taparelli d’Azeglio suo praeclaro et etiamnunc commendando opere „Saggio teoretico di diritto naturale appoggiato sul fatto“ (1840—1843). Quem mox complures, maxime Romae et Neapoli, secuti sunt, ius naturae vel cum reliqua philosophia vel separatim complectentes, ut Dmowski, Solimani, Tolomei, Audisio, Liberatore, Tongiorgi, Cornoldi, scriptores periodici „Civilta cattolica“, Roselli, Zigliara, Sanseverino, Prisco, Signorello, Talamo, Tarino allique; de iure publico specialius i. a. C. Augias, „Del Potere civile e dei suoi limiti“ Ancona 1871.
Sub finem saeculi accesserunt S. Schiffini S. J. Disputationes philosophiae moralis (tomi II, 1892); Ferretti S. J., Institutiones philosophiae moralis (tomi III, ed. 3, 1900).
In Hispania similem philosophiae universae regenerationem auspicatus est Balmes (1810—1848); analoga principia in suis scriptis politico-socialibus Donoso-Cortes (1809—1853) secutus est, quibus excolendis atque latius stabiliendis etiam organa publica periodica accesserunt, uti „La Civilizacion“, „La Sociedad“, utraque a Balmesio edita et „La Ciencia cristiana“; maiora denique opera, ut Zephyrini Gonzalez O. P., Card. Archiep. „Estudios sobre la Philosophia de Sto. Tomas“ (tomi III, 1864). Eiusdem „Philosophia elementaris ad usum academicae ac praesertim ecclesiasticae iuventutis“ (tomi II, ed. 2, Matriti 1877); Philosophia elemental (1881). Ab eodem clarissimo Praesule († 1895) prodiit „La Biblia y la Ciencia“ 1892. Ad ius naturale specialius accessit „Elementos de derecho natural per D. Rafael Rodriguez de Cepeda, Catedratico de Dicha Asignatura en la Universidad de Valencia. Parte primera, Valencia 1887; Parte segunda, Valencia 1888.
In Gallia autem ipsa continua lucta contra falsa moderni „liberalismi“ principia multis viris doctis occasio fuit, assidue antiqua veritatis arma, quibus imprimis opera S. Thomae abundavit, cognoscendi et manu prompta in modernis animorum praeliis stringendi. Plerumque autem iis neque systematice ordinatis neque antiquo more dispositis, sed detracto prius scholastico involucro et moderna arte levigatis uti solebant. Qua in re non pauci et oratores et scriptores indefessa industria excelluerunt, quos inter non sola exstant clara nomina Pie, illustris praesulis Pictaviensis et L. Veuillot. — Ipsas autem philosophicas scientias secundum christianae scholae principia restaurandas recenter erectae Academiae catholicae non sine spe uberrimi fructus aggressae sunt, non obstantibus vinculis politicis, quibus adversarii omnem expansionem catholicam suffocare nituntur. Praeterea tum in Gallia tum in Belgio non defuerunt interim viri docti, qui eundem illum finem accommodatis libris et lucubrationibus, in specie etiam de quaestionibus iuris naturalis conscriptis, efficaciter promoverent, inter quos merito nominantur: M** B** (de Lehen), Institutes de droit naturel (1866); de Margerie, De la famille, Leçons de philos. morale (1869); Onclaire, De la revolution et de la restauration des vrais principes sociaux (1872); P. At, Le vrai et le faux en matiere d’autorite et de liberte (1874); P. Vallet, S. S. Praelectiones philosophicae ad mentem S. Thomae Aq. (ed. 2, Parisiis 1880): Ch. Perin, Les lois de la societe chretienne (1875); Moulart, L’eglise et l’etat (1879). Praeterea aliquatenus huc referendae sunt plurimae aliae utilissimae lucubrationes, ut P. Felix, Conferences de N. D. (1860—1861), Chesnel, Les droits de Dieu et les idees modernes; Laforet, Le syllabus et les plaies de la societe moderne; Keller, L’encyclique et les principes de 1789; quibus accedunt praecipui promotores studii S. Thomae: van Weddingen, L’Encyclique de S. S. Leon XIII et la restauration de la philosophie chretienne (1880); Burquard, L’Encyclique „Aeterni Patris“ (1884). Deinceps plerumque cum philosophia ratio apologetica opportune coniungitur, ut in opere J. de Bonniot S. J., Le miracle et ses contrefaçons (5. ed., 1895); P. Ch. M. docteur en droit, Le droit social de l’eglise (1892); L’abbe de Baets, Les bases de la morale et du droit (1892); Fr. Xav. Schouppe S. J., Le plan divin de l’univers. Aspect philosophique du monde et de son histoire. Entretiens entre un savant naturaliste et un theologien (1900). — Iuri naturae non minus quam iuri canonico inservit A. Vermeersch S. J., quaestiones de iustitia ad usum hodiernum scholastice disputatae (1901).
Interim et Anglia catholica, a saeculo pro viribus rei catholicae latiori restaurationi intenta, dignos studiorum catholicorum fructus exhibet. Suam in hac re propriam ac specialem historiam habet, cuius memoriam suggerit P. Thureau Dangin, La Renaissance catholique en Angleterre au XIX° siecle (1903). Ceterum notum est, quam assidue et quanto successu doctores angli catholici a decenniis sive scriptis libris sive organis publicis periodicis, ut Month et Dublin Review etc., ad tuendam philosophiam vere christianam et ad omnem scientiae catholicae progressum cum aliarum nationum ducibus cooperati sint.
In Germania et Austria ad diligentius revolvenda scholasticorum volumina occasionem simul et impulsum dedit J. Kleutgen S. J., Theologie der Vorzeit (1853) et Philosophie der Vorzeit (1860 bis 1863). Quare et in morum ac iuris philosophia antiquorum principia in dies magis aestimari atque redintegrari coeperunt. Hinc factum est ut doctores catholici vel in iuris philosophiam vulgo receptam salutare catholicum moderamen inferrent, ut Moy de Sons et F. Walter, vel etiam funditus socialem ordinem christianis fundamentis, ex divina revelatione petitis, superstruere conarentur, ut Comes de Brandis, Der Staat auf christlicher Grundlage (1860).
Fontibus dein philosophiae scholasticae, imprimis S. Thomae Aq., latius apertis atque in usum studiorum receptis, mox complures iam laetissimi fructus ex illis maturati sunt. Et practicam quidem philosophiam universam volumina illustrant, quae in defensionem veritatis christianae edidit A. M. Weiss O. P., Apologie des Christentums vom Standpunkt der Sitte und Kultur (tomi V ed. 3, 1894, I ed. 4, 1905). Similiter A. Stöckl, Das Christentum und die grossen Fragen der Gegenwart (tomi III 1879). Adde grave rebus opusculum Renninger, Die Grundlage christlicher Politik (1879). — Haud parum deinceps ad restauranda et latius propaganda christianae philosophiae etiam moralis principia contulerunt complures libri, partim directe ad studiosam iuventutem in re philosophica uberius instituendam, partim ad idealem et practicam eiusmodi studiorum directionem accommodati. Qua in re inter bene meritos scriptores imprimis nominandi sunt: A. Stöckl, Lehrbuch der Philosophie (tomi III ed. 7, 1892), C. Gutberlet, Lehrbuch der Philosophie (tomi VI 1878—1884, ed. 3, 1896—1900); Ethik und Naturrecht (ed. 3, 1901); Ethik und Religion (1893). — Totam quoque moralem philosophiam idiomate latino et methodo scholastica complexus est Costa Rosetti S. J., Philosophia moralis seu Institutiones Ethicae et Iuris naturalis (1886, ed. 2, 1892); Victor Cathrein S. J., Moralphilosophie (tomi II 1890, ed. 4, 1904); Der Sozialismus (1890, ed. 8, 1903). — Quibus addimus practice cognatum opus J. Biederlack S. J., Einleitung in die soziale Frage (1895, ed. 6, 1904). Similiter eidem sociali problemati ex principiis philosophiae christianae dilucidando, partim praeeunte periodico „Stimmen aus Maria-Laach“, a tribus fere decenniis complures scriptores catholici utilem operam navarunt.
III. De universae philosophiae practicae partitione.
1. De modo vulgari eam dividendi in Ethicam et Ius naturale.
Ius pro lege vel pro iusto generatim accipientes veteres omnem legislationem naturalem qua late patet, sive ordinis mere ethici sive iuridici, „Ius naturae“ dicebant, quare et scientiae iuris naturalis nomine universam philosophiam moralem complectebantur. Iuris naturalis ab ethica separandi et ab ea separatim tractandi, ut supra iam dictum est, primus auctor fuit Christianus Thomasius, cuius nova doctrina de interno discrimine inter ius et moralitatem hanc methodicam novitatem logice postulabat. Itaque a Thomasio primum coeptum est ethicam et ius naturale seu iuris philosophiam vel tamquam scientias plane distinctas vel certe ut partes per se disiunctas et coordinatas universae philosophiae practicae considerare. Quem morem deinceps usu receptum non solum omnes fere iuris doctores, sed et scholae adoptarunt, ea etiam, quae errorem Thomasii, a quo ille originem sumpserat, impugnabant et veterum potius vestigia sequi studebant.
Et vero ista etiam methodus, si unice per se et secundum practicum usum non tam philosophiae quam iurisprudentiae aestimatur, non omni commodo aut fructu vacua est. Per eam enim opportune provisum esse videtur ut facilius et clarius, id quod maxime iurisprudentiae interest, officia iuris ab officiis mere ethicis, obiectiva iuris debita a subiectiva ratione virtutis iustitiae theoretice et practice distinguantur. Quapropter et novam sententiam Thomasii, ubi primum innotuit, potissimum a iurisconsultis, contradicentibus philosophis, cum approbatione exceptam fuisse constat; et nisi Kantius novum illi suffragium tulisset, merito dubitare licet, num in philosophia umquam fuisset praevalitura. Postquam autem philosophia Kantiana in Germania principatum tenuit, ethicae et iuris naturalis perfecta separatio etiam philosophice non solum admitti potuit, sed logice debuit, ne scientiae praxis cum theoria pugnaret. Hac enim admissa maior unitas inter ethicam et iuris philosophiam esse non potest, quam inter legislationem internam (rationis) et legislationem externam; illa igitur fere ad interni tantum hominis operationes et intentiones restringitur, haec autem ad universam externi hominis activitatem se extendit. Neque mirum est fere eandem illam separationem ab ea iuris philosophia adoptatam esse, quae reiecto omni iure naturali non aliud nisi ius positivum agnoscit.
Aliter autem omnino res se habet pro philosophia christiana, quae cum veteribus non potest non intimam iuris cum universa scientia morali unionem profiteri. Equidem secundum hanc etiam ethicum et iuridicum probe distinguendum est. Potest quippe rectum morale in actibus humanis aut simpliciter et secundum omnes rectitudinis moralis respectus considerari, aut partialiter tantum secundum respectus iustitiae. In priore casu actus humani in disquisitionem veniunt, prout sunt universim honesti (boni) vel inhonesti (mali), in altero prout sunt obiective iusti vel iniusti; illud ethica, hoc vero ius naturale strictius acceptum tamquam proprium sibi deposcit. Atque hoc fere modo revera in plerisque compendiis, ceterum tradita scholasticorum vestigia tenentibus, ne scilicet a recepto in scholis usu dissiderent, universae philosophiae practicae partitionem in ethicam et ius naturae usurpatam videmus.
Verum nemo non videt, quam parum eiusmodi partitio logicis condicionibus iustae partitionis satisfaciat, cuius primum requisitum est ut partes non solum nominis diversitate, sed re et argumenti proprietate inter se divisae sint et ipsarum rerum tractandarum limitibus disiunctae. Ethica vero et ius naturale, licet sub generali unitate philosophiae practicae comprehendantur, eam tamen ratione materiae non constituunt tamquam partes coordinatae, sed altera alteri ut species generi logice est subordinata, quo fit ut altera alteram ut sui complementum requirat. Enimvero aut disputatio de universa honestate seu morali rectitudine, in qua ethica versatur, manca sit oportet et incompleta, aut etiam totam rationem iustitiae tam subiectivae quam obiectivae comprehendere debet, utpote quae partem specialem universae rectitudinis humanarum actionum exhibet; iuris autem tractatus, si penitus ab ethica distrahitur, immo si non iugiter simul ethicam indolem profitetur, a veritate iuris christiani, quod in ethica suum fundamentum et mensuram habet, discedat et ad modernum iuris mechanismum deflectat necesse est.
Quare, ne scientiae methodus rei et veritati dissentiat, curandum est, ut ex ipsa dispositione et partitione appareat ius naturale, seu philosophicam iuris scientiam, neque ut disciplinam per se alienam ab ethica separari, neque etiam ut partem philosophiae practicae logice illi coordinari, sed potius in universa ethica tamquam partem eius specialem contineri, quae propterea merito dici possit ethica socialis, vel etiam ius sociale, si nempe placuerit universam ethicam cum veteribus ius naturae appellari.
2. Quaenam divisio vulgo receptae substituenda videatur.
Supra dictis considerationibus ductus iam Taparellius haud immerito vulgarem illam huius disciplinae partitionem plane deserere eique aliam a pseudophilosophiae erroribus magis alienam subrogare statuit. Quare et iuris naturae nomen a moderna sua angustia ad pristinam significandi amplitudinem restituit, parem illi faciens universam morum philosophiam.
Verum reiecta vulgo tradita distribuendi formula non unica relinquitur via, qua res tractandae ad congruum ordinem redigi possint, qui varius quidem erit pro vario fine, quem quis in eis tradendis et explanandis proxime sibi propositum habuerit. Alia enim rerum dispositione generatim opus est, si amplissimo discursu et analytica methodo aliqua scientia pertractatur, alia, si eadem scholaribus institutionibus adaptatur. Solimani (Institutiones Ethicae, Dicaeologiae, Eudaemonologiae, Romae 1847) ita philosophiam practicam tripartitam esse voluit, ut eam quodammodo in tres distinctas inter se tamen cognatas scientias resolveret, ethicam, quae de moribus secundum rationem virtutis moralis, dicaeologiam, quae de iure et eudaemonologiam, quae de felicitate ageret. Verum haec divisio, nova quidem quoad formam, a veteri vulgari tamen parum discedere videtur. Tametsi enim iuris scientiam cum iustitiae norma coniungit, ut ipsum nomen Dicaeologiae indicat, ceterum tamen ea ipsa incommoda retinet, quae repudiatae partitioni obiiciuntur, pariter disiungens ea, quae discernenda quidem, at separanda et a sua naturali unitate solvenda non sunt.
Quapropter ea demum ceteris praeferenda videtur partitio, quae a generalibus ad particularia, a principiis ad eorum applicationes progreditur, simulque unitatem universae philosophiae moralis uno generali nomine iuris naturalis profitetur.
Atque ita quidem universum ius naturale in duas partes, alteram generalem (Ius naturae generale), alteram specialem seu applicatam (Ius naturae speciale) sua sponte dividitur.
Ius naturae generale in scrutandis et stabiliendis generalibus morum principiis tum ethicis (Ethica generalis) tum naturaliter iuridicis (Ius sociale in genere) versatur.
Ius naturae speciale generalia illa principia ex ordine applicat ad speciales hominis moraliter operantis condiciones ac relationes tum individuales tum sociales, et has quidem secundum varios humanae societatis gradus naturaliter provisos, ut inde specialia hominum sive individuorum sive in socialem unitatem collectorum naturalia officia et iura ope rationalis conclusionis eruat atque determinet.
Sectio I: Ethica generalis
Liber I: Liber primus. De elementis et condicionibus naturalibus actus humani
De elementis et condicionibus naturalibus actus humani.
Prologus.
- A scrutanda intima natura actus humani, duce imprimis psychologia, initium faciendum est, si rectitudinis normas humanae activitati congruas naturali lumine rite cognoscere ac definire velimus. Ea namque omnis scientiae practicae communis condicio est ut carere nequaquam possit fundamento scientiae speculativae, logice anterioris, cui ipsa veluti structura quaedam consequens innitatur. In iaciendo eiusmodi fundamento, universae morum philosophiae communi ac necessario, huius libri argumentum versatur. Et vero de actu humano, quem examinare suscipimus, duo prae ceteris investigare scientiae moralis interest, primum: Qui finis illi naturaliter propositus sit? — alterum: a quo interno principio et qua condicione procedat? — Quas quidem quaestiones per se psychologicas esse apparet; verum ita psychologicae sunt, ut non minus cum cosmologia et naturali theologia cohaereant. Unde consequitur eas neque ex internis rationum fundamentis plene solvi neque omnimode illustrari posse, nisi invocatis identidem variis documentis metaphysicis, quae e singulis illis philosophiae theoreticae partibus quasi mutuo accipiantur. Visum est propterea, antequam de ipso actu humano in specie binis capitibus agatur, compendium aliquod eiusmodi philosophiae propaedeuticae per modum synthes(eos) praemittere, quae illi discursui sive ut generale aliquod doctrinae praeambulum sive ut commune fundamentum subserviat. Eo pertinet caput, quod primo loco huic libro praefigimus.
Caput I. Synthesis propaedeutica de activitate causarum secundarum seu de actu naturali in genere
Synthesis propaedeutica de activitate „causarum secundarum“ seu de actu naturali in genere.1
Articulus 1.
Generalis notio actuum naturalium. — Principia cosmologica in hoc tractatu supponenda.
-
Docente psychologia et cosmologia omne ens creatum subsistens propria aliqua operatione seu actione et hinc propriis agendi viribus praeditum est, ab infima substantia anorganica, cuius vires elementares in omni terrestri caelestique structura miramur, usque ad substantiam spiritualem, quae in serie rerum creatarum principem locum obtinet, quaeque similiter actu spirituali, omnium perfectissimo, excellit2. Immo hac ipsa virium atque agendi proprietate diversas rerum substantias diversasque rerum species distinguimus. Operationes eiusmodi rebus specifice proprias a natura, a qua tamquam suo principio procedunt, actiones naturales vocamus.
-
Tot igitur distingui possunt actiones naturales, quot sunt rerum naturae seu species diversae, totque actionum naturalium summa genera, quot substantiae summa genera numerantur. Ita aliam naturalem operationem substantiae anorganicae, aliam vegetativae, aliam sensitivae seu animales, aliam denique rationales substantiae propriam habent.
-
Actionis idea facilius a suis elementis logicis describi quam definiri potest. Omnis quippe actio logice supponit potentiam seu facultatem; potentiae vero conceptus involvit ideam subiecti, quod potest, et rei, quae possibilis sit, quae proxime et immediate est ipsa actio potentiae respondens, mediate est id, quod agitur seu obiectum tum actionis, tum potentiae, quod, siquidem nihilum agi nequit, entitas esse debet realis. Similiter quaevis res eatenus tantum causa esse seu agere potest, quatenus est, h. e. entitatem habet, et proin omnis actus proportionatus est entitati agentis vel, ut S. Thomas dicit: „Omne agens agit secundum quod est actu.“3 Ideo actiones et facultates qualescumque ab entitate sui subiecti denominantur, uti e. g. actio humana, actio animalis etc.
Tria igitur in omni actione, si eius analysin spectas, praecipue consideranda veniunt: subiectum facultatibus praeditum, obiectum, actio ipsa, quatenus est facultatis exercitium.
-
Ulterior actionis describendae ratio petitur a notione motus. Quamquam enim similiter motus ab actione illustrari congrue potest secundum notam Aristotelis definitionem: „Motus est actus entis in potentia ut in potentia“4, non minus tamen verum est vice versa omnem actionem ideam cuiusdam motus suggerere. Id vel inde apparet quod actionis obiectum etiam terminus vel finis actionis vocatur. Nimirum actio, prout est motus seu quaedam tendentia, per suum obiectum terminatur vel finitur. In motu quoque tria potissimum considerari possunt: initium, progressus, terminus, vel principium, terminus in quem, intermedia directio, quae tria, si ad actionem applicantur, analogice respondent illius a) subiectivo principio, facultatibus praedito, b) obiecto, c) ipsi actioni, ut est facultatis exercitium. Itaque circa haec tria actionis momenta eorumque ad invicem relationem omnis, quae de actione generatim desiderari potest, doctrina versatur.
-
Verum tamen ad assequendam genuinam indolem huius motus, quem in rerum natura videmus, mera aliqua empirica observatio instar anatomicae analysis instituta per se sola nequaquam sufficeret. Immo quod de eo novisse quam maxime interest: quorsum scilicet eiusmodi phaenomenon spectet aut unde sit? — iugiter insolubile scientiae aenigma dicendum esset, nisi solvendis his quaestionibus altius repetita cosmologica principia praelucerent.
Eiusmodi principia in praesenti discursu fundamentalia atque essentialiter praerequisita haec duo potissimum nominanda sunt:
I. Esse hoc universum a Deo Creatore, infinite sapienti et sancto, conditum.
II. Esse in mundo ordinem rerum finalem5.
Quae quidem duo eatenus etiam ad unum, nimirum ad principium creationis, revocantur, quatenus alterum alterius necessarium esse consequens intellegitur.
Utrumque autem, praeterquam quod aliunde fide divina constat, omnis quoque sanae philosophiae non solum pretiosissimum palladium, verum etiam praesidium est inconcussis rationibus firmum neque ullis umquam sive pantheismi sive naturalismi conatibus expugnandum6.
-
Atque haec simul scientiae moralis firmitas est, quippe quae cum omnibus suis deductionibus super hoc demum fundamento tam necessario quam tuto construatur. Quod ut praevio aliquo conspectu appareat, praecipua quaedam doctrinae elementa hic recensere iuvat, quae in binis illis cosmologiae principiis implicita continentur, quaeque singula iterum conclusionibus fertilissima sunt. Potest enim, quod illa brevissimo compendio enuntiant, in haec fere documenta resolvi:
-
Deus, sicut prima causa omnium rerum, ita et omnium finis communis et ultimus est, „Alpha et Omega“; unde ad Dei gloriam, quam externam dicimus, omnes et singulae creaturae per voluntatem creatoris destinatae sint oportet.
-
Sed haec Dei voluntas vana esse nequit, sed debet in ipsis creaturis efficaciam suam manifestare, non solum per proportionatam quandam aptitudinem, verum etiam per directionem et congruum impulsum, quo ad finem sibi praefixum pro gradu suo et modo suo complendum singulae moveantur7.
-
Recte igitur tota rerum universitas cum omnibus suis partibus vi ipsius creationis tamquam in motu posita infinite vario et uno ad finem communem a creatore praefixum considerari potest. Hic motus naturalibus creaturarum operationibus consistit. Itaque tot eius quasi intermediae stationes distingui possunt, quot sunt fines rerum particulares ac proprii seu quot sunt res natura diversae, ut adeo diverso fini particulari diversus motus seu actus naturalis, diverso motui diversa entitas, a qua ille procedat, respondeat.
-
Causa huius motus prima Deus creator et gubernator est, causae secundae in ipsa rerum entitate continentur eamque constituunt. Per suam enim entitatem quaelibet res ad suam destinationem naturaliter operando complendam aptatur atque disponitur; et ideo vice versa constat „omnem actum entitati agentis tamquam effectum suae causae proportionari“8.
Quibus praemissis pronum est iam de actione naturali secundum triplex momentum, quod in ea considerandum diximus, quaedam doctrinae capita statuere, quae ex praesignatis principiis instar fere corollariorum colliguntur, et quae propterea axiomata appellare placet. Tametsi enim non per se evidentia censeri debeant, ita tamen tum veterum, tum scholae christianae suffragio, tum certis philosophiae theoreticae rationibus pridem stabilita sunt, ut ea a rebus metaphysicis ad morum philosophiam accedentibus non tam denuo singulatim probari opus sit, quam potius pro praesenti usu opportune ad synopsin reducta proponi.
Articulus 2.
De subiectivo principio actionis naturalis.
§ 1. De natura.
- Axioma I. Proprium actionis naturalis principium est subiecti agentis natura.
Naturae (φύσις) vocabulum tum in usu quotidiano, tum apud philosophos recentiores praesertim propter significandi varietatem per se ambiguum est. Ita v. g. longe aliud profecto „natura“ significat, si cum recentiore philosophia hoc nomen fere ad solum complexum rerum seu virium materialium ac sensibilium restringitur atque ita usurpatur ad exprimendum dualismum, quem in hoc mundo spiritus et materia exhibent („Geist und Natur“); aliud vero, si de natura et arte, aliud iterum, si in sensu dogmatis christiani de natura et gratia, de naturali et supernaturali loquimur. Et mirum sane non est, quod tanta eiusdem vocis in variis disciplinis usurpandae diversitas non raro bonis etiam, sed incautis mentibus ansam dederit minus recte de natura in rebus theologicis sentiendi ac disserendi. Ideo, quo sensu hoc loco illud vocabulum acceptum velimus, accuratius determinetur necesse est; eo magis, quod naturae conceptus prae ceteris in tota hac disquisitione instar fundamenti nobis erit, cui deinceps gravissima doctrinae capita superstruantur.
Itaque ex mente Aristotelis, quam deinceps passim scholastici doctores adoptarunt et ad usum uberrimum scientiae christianae excoluerunt, rei cuiuscumque sive spiritualis sive materialis naturam dicimus ipsam eius entitatem, quatenus in se ipsa principium habet motus (sive activae producendi sive passive recipiendi), quo fini suo proprio complendo adaptatur. Ita nimirum Aristoteles: „Prima et quae per se proprie dicitur natura, est substantia eorum, quae in se ipsis, ut ipsa sunt, motus principium habent.“9
Eandem sententiam illustrat exemplis, v. g. statuae, quae ut talis naturam non habet, sed est opus artis, habet autem naturam ut est lignum vel lapis, quia solum ratione huius in se habet principium motus seu mutationis (einen substanziellen Grund der Bewegung, d. i. Veränderung). Quoniam autem eiusmodi motus in rerum substantia fundatus non potest esse fortuitus, sed sub lumine creationis necessario dici debet finalis, congrue supputandus universali finali ordini, idea aristotelica per philosophiam christianam in hanc merito naturae definitionem completur:
Principium motus substantiale rebus creatis insitum, quo ad finem sibi proprium singulae dirigantur ac sollicitentur.
Explicatio. Dicitur „principium motus“, i. e. actionis in sensu latissimo; „substantiale“, i. e. cum ipsa rerum substantia idem. Itaque entitas, substantia, natura rerum idem realiter denotant; differunt autem formaliter, quatenus entitas quidem ipsum esse rerum significat indifferenter ad quemcumque eius respectum, substantia vero cum respectu ad accidens, natura denique, quatenus idem esse rerum est principium motus finalis ipsis proprii. — „Quo ad finem sibi proprium“, i. e. internum, finem operis a creatore praefixum — „singulae dirigantur ac sollicitentur“, i. e. non mera qualicumque aptitudine per se indifferenti disponantur, sed cum aliqua causalitate motus et inclinatione positiva finali ab ipsa substantia proficiente dirigantur10
Ceterum eiusmodi principium motus tum Aristoteles tum scholastici in rebus assumunt vel activum vel passivum, i. e. vel principium movendi vel motus subeundi ac recipiendi. In utroque casu motus a suo principio habet, ut sit rei naturalis11. Porro ipsum principium activum, aiunt, vel eiusmodi est, quo res se ipsam movere vel motum tantum extra se seu transeuntem producere potest; in illo solo propriam vitae rationem esse docent12.
- Axioma II. Conceptus naturae et conceptus finis rei a creatore praefixi ad invicem correlati sunt.
Patet ex n. 6 et 7. — Etenim quemadmodum motus naturalis, ita et principium, unde procedit, a fine rei proprio mensuram habet. Itaque quemadmodum finibus rerum particularibus naturae particulares cum eadem inter se subordinatione respondent, ita et natura aliqua quasi universalis (systema naturarum) cogitari debet, quae fini creationis universali respondeat, quaeque ex ipsis naturis particularibus congrua subordinatione ad unitatem aliquam supremam conspirantibus coalescat. Hoc fere sensu naturae nomen frequenter tamquam collectivum usurpatur, sic v. g. dicendo: naturae ordo — Deus per naturam glorificatur13.
- Axioma III. Mirificus motuum concentus, qui inde efflorescit et quo singulae res creatae suae naturae ductu ad ideam totius creationis complendam concurrunt, ordinem naturalem universum constituit, cuius duo potissimum membra: ordo moralis alterum, alterum ordo physicus (seu naturalis, sensu arctiore), pro rerum ordinandarum diversitate distinguuntur; ille nimirum ad substantiae spiritualis, hic ad entium irrationalium motus ordinandos refertur.
Porro quoniam finis creationis supremus seu gloria Dei externa in ordine morali, i. e. per intelligentias, proxime compleri debet, consequitur ordinem physicum ita ad universalem naturae ordinem efficiendum cum ordine morali concurrere, ut tamen huic ille suapte natura subordinetur, ad eumque tamquam ad proximum finem dirigatur14.
- Axioma IV. Quodsi aliquod subiectum naturale actionum ex diversis entitatibus ita componitur, ut inde ens physice unum efficiatur, haec compositio naturalis non impedit, quominus una sit totius compositi natura, quemadmodum unus finis eidem correlatus.
Hanc quippe unitatem exigit ipsa physica unitas entis, qua idem constituitur unum suppositum activitatis naturalis. Atque ita fieri potest ut aliquod naturale compositum ratione suorum constituentium utrumque creationis ordinem supra commemoratum, et moralem scilicet et physicum, alterum alteri subordinatum, in suae naturae unitate participet, et sic ordinem naturalem totius universi in se tamquam in microcosmo repraesentet. Et tale quidem compositum in his terris solum hominem esse constat.
§ 2. De facultatibus ut sunt instrumenta naturae.
- Axioma V. Omnis actio naturalis a natura procedit ope facultatum, quae proin ut totidem instrumenta haberi debent naturae subordinata.
Haec veritas tamquam corollarium fluit ex iis, quae supra (n. 5) de idea actionis exposita sunt. Sane τὸ esse creaturae non est idem ac eius agere, utpote quod probatur esse merum accidens illius; secus enim ens creatum suam actionem neque intermittere umquam neque mutare posset. In omni igitur subiecto creato eo ipso, quod a statu quietis ad statum actionis transire potest, antecedenter ad actum praesupponi debet aliquod posse agere id, quod actualiter nondum agit, i. e. facultas, per quam1516
- Axioma VI. Facultas per se ad actum prona est vi principii motoris, sc. naturae, cuius instrumentum est (Axioma I), verum ut ex inertia in actum transire possit, indiget obiecto sibi (ipsi facultati) externo, quo excitetur.
Nam in nihilum actus tendere nequit, et, nisi obiectum facultati esset externum, actus, quo subiectum agens in illud tendit, motus esse, i. e. fieri, non posset. (At nil obest, quin obiectum sit ipsi subiecto agenti internum.) Inde pariter liquet facultatem, dum tendit in actum, quo compleatur, tendere quoque mediante actu in idem illud obiectum, in quod actus tendit immediate. Quare obiectum rationem habet complementi, quo et actus et facultas perficiatur.
- Axioma VII. Quemadmodum diverso fini particulari alicuius entis diversa natura respondet, ita obiectorum diversitas in eodem etiam subiecto diversas facultates specificat.
Id vero de sola diversitate specifica obiectorum, non autem de individuali intellegendum est. Sic v. g. facultas videndi a facultate audiendi differt, sicut lumen a sono; sed neque lumen diversi coloris, neque diversa soni ratio facultatem specificare potest. Obiectum facultatis proprium eamque specificans obiectum illius formale dicitur quod ab eiusdem obiectis materialibus non secus ac species ab individuis sub ea contentis distinguitur. Ideo formale obiectum uniuscuiusque facultatis non nisi unum, materialia autem innumera esse possunt17.
- Axioma VIII. In subiecto agente duplex activitatis modus ad actum naturalem completum efficiendum distinguitur: apprehensio et expansio; illi facultates apprehensivae, huic expansivae respondent.
Actum naturalem proprie vel complete non quamlibet modificationem inchoativam dicimus, quae in ente operante locum habet, sed illam solum, quae in naturali tendentia ad certum terminum vel finem proxime complendum absolvitur. Iam vero ut eiusmodi actualis tendentia subiecti, quae vi ipsius facultatis agendi, qua instruitur, remote quidem possibilis est, etiam proxime possibilis fiat, aliquod aliud elementum ex parte obiecti ei accedat necesse est, per quod facultas proxime in suo posse compleatur, seu per quod actus proxime et simpliciter possibilis reddatur (Axioma VI), etiamsi ille (ut fit in subiecto libero) non eo ipso nec semper necessario sequatur. Activitas haec praevia, quae subiecto necessaria est ad requisitum illud facultatis complementum recipiendum — apprehensio (in latissimo sensu huius vocis), vires autem, quae in quovis ente huic functioni a natura deputantur, vires seu facultates apprehensivae dicuntur. Expansionem vocamus ipsam tendentiam naturalem, quae a facultate proxime expedita in suum terminum procedit; facultates autem expansivas, quae huic immediate deserviunt. Hae igitur ad ipsum actum naturalem, prout est motus finalis, producendum pertinent; priores vero ad eundem actum potius praeparatoriae sunt eiusque possibilitatem per se respiciunt.
- Axioma IX. In eadem natura facultates expansivae apprehensivis proportionatae sunt.
In apprehensione enim ipsa condicio et mensura possibilitatis pro expansione, quae illam consequatur, continetur. Verum ex ea, quae inter apprehensionem et expansionem possibilem exsistit, perfecta aequalitatis proportione, qua ultra limites apprehensionis expansio excurrere nequit, minime per se et pro omni genere actionum naturalium valet illatio, ipsam actualem expansionem tantam semper esse, quanta fuerit apprehensio, nec aliquando omitti vel suspendi vel angustioribus circumscribi limitibus umquam posse18.
- Axioma X. Causa igitur actus naturalis cuiuscumque neque ex parte subiecti tendentis neque ex parte obiecti apprehensi tota invenitur, sed quadam proportione utrumque repetenda est.
Ad elementum illud, quod actui ex parte obiecti accedit, designandum refertur notum illud metaphysicae et moralis scientiae principium: „Obiectum specificat actum.“ Eatenus autem obiectum hunc specificandi influxum in actum proprie naturalem exercere potest, quatenus praevia apprehensione factum est formaliter terminus tendentiae, non autem secundum materialem suam extensionem entitatis in se.
-
Axioma XI. Non eadem proportione in cunctis naturis activitas naturalis ab influxu extrinsecus per apprehensionem recipiendo dependet, sed huius dependentiae vel independentiae quattuor gradus in his terris distinguuntur, qui quattuor substantiae generibus respondent: 1. substantiae anorganicae, 2. organicae vegetali, 3. sensitivae seu animali, 4. animali rationali. Quo magis enim in hac entium creatorum serie ab infimo ad superiores gradus ascendimus, eo maiorem naturae in operando independentiam ab influxu extrinsecus ope apprehensionis determinante animadvertimus, eo magis causalitatem actus ex parte subiecti crescere, ex parte obiecti decrescere videmus, eo magis ipsam apprehensionem varie pro respectu finali modificari et interno imperio subdi, eo magis actionem entis ab angusta determinatione ad unum recedere, accedere autem ad amplissimam atque indefinitam determinabilitatem obiectivam, cuius summam quandam in electiva libertate voluntatis rationalis agnoscimus19.
-
Axioma XII. Apprehensio et expansio, quae ad unum motum naturalem complendum concurrunt, separatim tamen consideratae non eandem motus rationem exhibent.
Per apprehensionem enim subiectum versus se quodammodo obiectum trahit, illudque subiectiva informatione sibi assimilando suae capacitati accommodat. Contra per expansionem subiectum versus obiectum reale excurrendo movetur, seque illi, ut cum eo uniatur, accommodat20.
- Axioma XIII. Entis alicuius natura concrete spectata per ipsum complexum omnium facultatum naturalium eiusdem ad unitatem naturalis tendentiae harmonice conspirantium verissime exhibetur.
Natura enim qua principium actionis naturalis aliunde cognoscibilis non est nisi ex ipsa actione, cuius principium est, haec autem proxime ipsis facultatibus proportionatur, quatenus eidem naturae subserviunt.
Nota. De argumento totius huius articuli cf. Kleutgen, Philos. der Vorzeit II, 7. Abteilung: „Von der Natur“, praesertim a n. 685—791, ubi fusius S. Thomae post Aristotelem et doctorum scholasticorum doctrinam tum de naturae conceptu, tum de finali naturae activitate exponit et recentioris philosophiae capitibus cum ea comparatis illustrat. Vide et Taparelli, Diritto nat. I, n. 5 sq.
Articulus 3.
De actionis naturalis termino seu de bono et fine universim.
- Axioma XIV. Actionis naturalis terminus formaliter talis non nisi bonum esse potest21.
Bonum universim consideratum, ut ex metaphysica constat, vocatur, quidquid naturae perficendae congruit, aut quidquid respectu alicuius naturae perfectio est, vel eam conservat vel amplificat. Ratio vero, ob quam aliquod subiectum ad motum tendentiae versus aliquod obiectum seu ad actum per naturam sollicitetur, alia esse nequit, nisi quia perfectione aliqua caret sibi consentanea, cuius absentia quasi extra aequilibrium ponitur. Unde omnis naturalis actio formaliter in id, quo natura perficitur, seu in bonum tendit.
Porro sicut natura non agit nisi per facultates, ita quoque in suis facultatibus seu iis mediantibus perficitur. Quapropter boni conceptus formaliter sumpti semper involvit respectum ad aliquam naturam universim aut proxime aliquam eius facultatem complendam vel perficiendam. Recte igitur bonum in genere etiam definitur: „quidquid appeti potest“, i. e. in quod facultas aliqua tamquam in suum terminum tendere potest22.
Inde concludimus bonum esse, quidquid est seu esse habet; quia omni esse tum ratio perfectionis respectu complendae alicuius facultatis vel naturae, tum appetibilitas convenit.
Bono directe opponitur malum, unde definiri solet: privatio boni. Ideo mediante bono, cuius est privatio, pariter respectum habet ad naturam aliquam vel subiectum, quod privatur aliqua perfectione sibi congrua. „Malum nihil est aliud quam privatio eius, quod quis natus est et debet habere.“23 — Dicitur tamen etiam negatio realitatis (nihilum, malum metaphysicum); sed etiam sic acceptum malum involvit ideam privationis boni convenientis, non quidem respectu naturae aut facultatis alicuius determinatae, sed relate ad naturas et facultates complendas indeterminate et generatim sumptas. Nihilum enim est incapax, nullam naturam perficiendi aut ullam tendentiam determinandi. Denique bona vel mala dicitur res, quae est boni vel mali particeps.
- Axioma XV. Finis et bonum, quamvis e suo conceptu formaliter distincta, obiective tamen seu materialiter convertuntur24.
Idem actionis terminus, qui bonum vocatur, quatenus naturae vel facultatis perfectionem respicit, finis dicitur (sensu latiore), quatenus per illum naturalis actio seu tendentia finitur. Sensu autem strictiore finis designat actionis terminum, qui ex apprehensione et intentione rationali petitur, atque ita cum idea termini simul ideam causalitatis cuiusdam coniungit, per quam terminus rationaliter apprehensus movendo ad efficiendum motum concurrit et ratione cuius finis etiam causa finalis vocatur. Hoc sensu, ubi de activitate creaturarum agitur, finis vocabulum ad solius actionis humanae terminum denominandum restringitur et definiri solet: id, propter quod aliquid fit.
- Axioma XVI. Finis, sive ut terminus actionis generatim sive sensu arctiore sumatur, secundum progressionem, quae in activitate naturali invenitur, distinguitur: proximus, medius, ultimus.
Proximus finis est obiectum, quod immediate ab agente attingitur; medius est obiectum, quod mediante fine proximo obtinendum aut ab agente intenditur aut a creatore illi obtinendum praefigitur simulque ad ulteriorem finem refertur. Finis denique ultimus ille est, in quo omnis tendentia quiescit et absolvitur, omni ad ulteriorem finem relatione sublata. Dicitur autem hic finis ultimus secundum quid seu negative, vel ultimus simpliciter seu positive, prout in eo obtento natura agentis ita sistit, ut tamen ulteriorem tendentiam non excludat, vel ita, ut eo perfecte compleatur, nec aliud quid, in quod se extendat, supersit.
Habito simul respectu ad finalem ordinem ab ipso creatore intentum, distinguimus finem ultimum entis vel naturae internum et externum; finis ultimus creaturae internus dicitur id, quo eius natura plene perficitur; externus, qui cum fine creationis universali coincidit, ille est, ad quem ipsa natura in se perficienda secundum Dei creatantis consilium ultimatum refertur. — Haec autem divisio aliam ex metaphysica notam divisionem finis praesupponit, nempe in finem operis et finem operantis, quae tum humanis tum divinis operibus applicari potest. Finem operis id nominamus, ad quod ens aut actio sua natura ac destinatione tendit, finem operantis id, quod quis agendo seu mediante opere consequi vult.
-
Axioma XVII. *Facultatis bonum ac finis proximus est eius actus; siquidem facultas per actum proxime completur et perficitur in eo, ad quod a natura ordinatur. Similiter obiectum obtentum est bonum proprium et proximus finis ipsius actus. Ideo et privatio obiecti proprium malum est facultatis, cum quo tamen malum naturae seu entis confundi non debet25.
-
Axioma XVIII. In omni serie activitatis ad aliquem finem communem ultimum (sive simpliciter sive secundum quid) singuli termini intermedii qua tales rationem boni obtinent ab ipso termino vel fine ultimo tendentiae.
Ratio est, quod singuli termini intermedii qua tales appetibiles sunt propter finem, ad quem conducunt26.
-
Axioma XIX. Obiectum formale cuiusque facultatis est quoque eius proprium et formale bonum, i. e. tale, per quod et cuius participatione obiecta materialia suam respectu illius bonitatem habent. Tota enim ratio inclinationis facultatis ad obiectum materiale est illius naturalis inclinatio ad suum obiectum formale, in quo omnis eius perfectio, cuius capax est, contineri concipitur; ab eo igitur materiale obiectum omnem suam relationem ad eandem facultatem perficiendam suamque appetibilitatem recipit (cf. Axioma VII).
-
Axioma XX. Quodsi aliquod obiectum particulare facultatem plane adaequet seu realiter aequivaleat ipsi comprehensioni obiecti formalis, illa ulterius in actum tendere nequit, sed in eo obtento necessario quiescit; si autem non adaequet, quies facultatis eo obtento est solum partialis et refertur ad solum actum praecedentem, proinde vi naturae per se ulterius ad novos actus excurrere debet contendendo ad plenum suum complementum.
-
Axioma XXI. Pro diverso respectu appetibilitatis obiectorum, in quae facultas tendere possit, triplex boni ratio distinguitur: bonum conveniens, bonum utile, bonum delectabile27.
Conveniens (sc. facultati perficiendae) dicitur bonum, quatenus non propter aliud, sed propter se, — utile, quatenus non propter se, sed solum respectu alterius, ad quod conducit, naturaliter appetitur; — delectabile autem vocatur quodcumque (sive aliunde per se conveniens sive utile), quatenus praecipue spectatur ut quietem afferens facultati per sui assequutionem.
Itaque solum bonum conveniens, utpote quod solum fini ultimo tendentiae per se respondet, rationem boni habet proprie dicti et per se. Nam et utile et delectabile ab illo omnem suam bonitatem mutuuntur; utile quidem, quia in finibus tantum intermediis formaliter consideratis invenitur, isti autem a fine ultimo suam bonitatem habent (Axioma XVIII); delectabile vero, quia a bono conveniente dependet tamquam aliquid naturaliter consequens. Ideo qua tale non est per se bonum (perfectionem afferens), sed cum boni assecutione inseparabiliter coniunctum, et eatenus eandem bonitatem participans. Sensus enim quietis seu cessationis tendentiae, quae in facultate obiectum seu bonum obtentum subsequitur, delectatio dicitur.
Similiter ratio mali proprie dicti et per se in sola privatione boni convenientis reponenda est. Inde enim suam rationem mali derivant tum actus, quibus ab obiecto naturaliter debito receditur, tum tristitiae et doloris sensus, qui obiecti privationem consequuntur.
- Axioma XXII. Quamvis, quae de relatione facultatis ad suum obiectum dicta sunt, fere etiam de relatione valeant, quae exsistit inter subiecti totius naturam et terminum, ad quem ens naturaliter operando contendit, minime tamen hic terminus naturae cum terminis seu obiectis singularum facultatum confundendus est.
— Etenim
-
Bonum, finis, perfectio entis se habet ad bonum, finem, perfectionem singularum facultatum, sicut tota natura specifica entis se habet ad singulas facultates sibi subordinatas, nempe fere sicut resultans virium apte in unum systema motuum compositarum ad easdem vires componentes singillatim sumptas. Unde
-
Bonum entis non est, quidquid est obiectum seu bonum alicuius facultatis, sed illud tantum, quod fini totius naturae apte est subordinatum.
-
Hinc vulgaris depromitur distinctio boni veri et boni apparentis seu falsi. Verum bonum entis est, quod perficit eius naturam, falsum autem et apparens, quod perficit eius unam vel plures facultates singilatim et per se spectatas, non autem ut naturae subordinatas.
-
Quemadmodum respectu facultatum singularum, ita respectu totius naturae entis triplex bonum distinguitur: conveniens, utile, delectabile. Bonum enti conveniens est eo ipso verum eius bonum, utile autem et delectabile eatenus, quatenus de convenienti participant seu ab illo suam bonitatem derivant28.
-
Axioma XXIII. Finis naturalis uniuscuiusque entis proprius ac proinde summum eius bonum cognoscitur ex eiusdem natura seu omnibus eius facultatibus in unam specificam tendentiam subordinatis29.
Et quoniam haec specifica eius tendentia seu expansio proportionata est specificae eius apprehensioni, etiam per apprehensionem specificam cuiusque entis finis naturalis seu terminus, ad quem eius natura tendit, determinatur.
Articulus 4.
De actione ipsa ut est motus ad terminum.
- Actio ut est tendentia in terminum sub duplici formali respectu considerari potest, vel ut via et medium ad bonum attingendum, vel ut motus ad scopum aliquem praefixum tendens. Qua medium ad bonum actio participat de bono termini, sicut bonum utile de bono conveniente. Hinc dicitur bona vel mala, prout revera conducit ad conveniens bonum vel ab eo deflectit ad bonum mere apparens, eoque est actio melior aut peior, quo certius et rectius ad bonum ducit aut quo longius ab illo avertit et quo maius et universalius est bonum, quod procurat aut quo privat. Contra si consideratur actio potius ut motus ad scopum debitum, abstrahendo ab eius bonitate dicitur recta vel non recta, prout ad scopum dirigitur vel ab eo deflectit.
Prior respectus eudaemonologiae, alter deontologiae respondet. Sed quoniam ratio boni a fine vel scopo tendentiae obiective inseparabilis est, facile patet eudaemonologiam a deontologia in moribus posse ac debere quidem distingui, separari autem minime posse. Valet quippe aliquo modo de omni creatura, quod S. Augustinus de homine inculcat: „Inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus.“30 Dum igitur regulam actionum naturalium duplicem: deontologicam alteram, alteram eudaemonologicam, statuimus, non materialem, sed formalem utriusque diversitatem, eamque pro tota scientia morum gravissimam, notare intendimus.
- Axioma XXIV. Natura cuiusque entis est regula proxima rectitudinis pro omni eius actione naturali (regula deontologica).
Omnis enim motus rectus dicitur, qui tendit in suum scopum, in neutram partem deflectendo; iam vero natura, qua principium dirigens illum motum in finem enti praefixum, huic fini est correlata (Axiomata I et II); ergo motus seu actus naturalis eatenus est rectus, quatenus est naturae conformis.
- Axioma XXV. Natura duce quodvis ens creatum infallibili cursu suum verum bonum (finem) suamque perfectionem attingit, nisi ab illius tramite quacumque ratione deflectat (regula eudaemonologica).
Cuiusque enim entis natura a sapientissimo conditore eius fini interno assequendo adaptatur; in hoc autem fine eius perfectio continetur. Verumtamen probe notandum Axioma XXII.
Epilogus
ad synthesin propaedeuticam.
- Quaecumque in hoc primo capite actibus naturalibus in genere convenire intelleximus, eadem in specie actui humano secundum genericam rationem communia sint necesse est. Itaque acturi de actu humano in particulari, generalia eius delineamenta iam non ignoramus; immo istorum ope viam quoque ac methodum praesignatam habemus, qua insuper ad ea investiganda progrediamur, quae illi secundum speciem sint propria. Viam hanc ipsa ratio motus sponte suggerit, quae actui humano cum omni actu naturali communis est. Igitur ad analogiam fere eorum, quae in hoc propaedeutico capite de naturalium actionum principio et obiecto generatim praenotata sunt, in speciali quoque analysi actus humani iterum ea potissimum elementa eius scrutanda erunt, quae eum, ut motus naturalis est, constituunt, et ab omni alio essentialiter distinguunt, eius, inquam, principium subiectivum et finis obiective praefixus. Haec duo quippe in motu illo psychologico quasi extremos directionis terminos notant, alterum terminum a quo, alterum ad quem. Apparet vero ista ante omnia veluti fixa utrinque circa motionem puncta eorumque propriam habitudinem cognosci omnino debere, antequam mediae inter utrumque tendentiae qualitatem rectitudinis vel non rectitudinis rite discernere et commensurare possimus, id quod tertium perscrutandi actus humani argumentum suppeditabit, libro secundo reservatum.
Verum de principio et fine actuum humanorum ut in proxime sequentibus capitibus ordinate agatur, primum de fine et postea de principio dicendum esse videtur, eo quod finis, tametsi in reali exsecutione postremum, in ordine tamen intentionis et causalitatis actionum primum locum occupat. Id tamen non impedit, quominus in ipso indagando fine quaedam simul de principio subiectivo generaliores notiones quodammodo anticipentur, quae ad rite definiendum finem dialectice praerequiruntur.