Lignum vitae

Bonaventure

Lignum vitae

Bonaventure (1217–1274)

Bonaventure's Lignum vitae (Tree of Life): forty-eight meditations on the life, passion, and glorification of Christ, ordered as twelve fruits on a mystical tree, with a closing prayer for the seven gifts of the Holy Spirit. Latin: Quaracchi critical text; English: new ScholaThomistica translation.


Prologus

Fructus I: Fructus I. Praeclaritas originis.

Fructus II: Fructus II. Humilitas conversationis.

Fructus III: Fructus III. Celsitudo virtutis.

Iesus, baptista caelicus.

  1. Cum autem ad trigesimum aetatis suae annum Salvator pervenisset, volens operari salutem nostram, coepit prius facere quam docere; et primum inchoans a ianua Sacramentorum et fundamento virtutum, baptizari voluit a Ioanne, ut exemplum monstraret perfectae iustitiae et « vim regenerativam aquis conferret contactu mundissimae carnis suae ».

Quem et tu fideliter comitare, ac iam regeneratus in ipso, eius scrutare secreta, ut « secus Iordanem in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum, et aperto tibi Trinitatis caelo », sursum feraris in Deum.

Iesus, hoste tentatus.

  1. Ductus namque fuit Iesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo, quatenus et hostilis pugnae humili perpessione nos humiles et vitae faceret assecutione viriles. Duram quoque et solitariam vitam constanter assumsit, ut fidelium mentes ad perfectionis aggressionem erigeret et ad gravia perferenda firmaret.

Eia nunc, Christi discipule, cum pio magistro solitudinis secreta perquire, ut socius ferarum effectus, arcani silentii, orationis devotae, diuturni ieiunii, doctrinae conflictationis cum callido hoste imitator et particeps et in omni tentationum discrimine tutum discas habere recursum, pro eo quod non habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato.

Iesus, signis mirificus.

  1. Ipse nempe est, qui facit mirabilia magna solus, dum elementa commutat, panes multiplicat, calcat fluctusque tranquillat, daemones compellit et fugat, languidos sanat, leprosos emundat et mortuos suscitat, qui et caecis visum, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, paralyticis et aridis et sensum restaurat et motum.

Ad quem peccatrix conscientia clamat nunc more fidelis leprosi: Domine, si vis, potes me mundare; nunc more centurionis: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur; nunc more Chananaeae: Miserere mei, fili David; nunc sanguifluae mulieris: Si tetigero, inquit, fimbriam vestimenti eius, salva ero; nunc instar Marthae: Domine, ecce, quem diligis infirmatur.

Iesus, transfiguratus.

  1. Ad confirmandam siquidem mentem humanam per spem retributionis aeternae in montem excelsum seorsum assumsit Iesus Petrum, Iacobum et Ioannem, quibus et Trinitatis sacramentum aperuit et passionis abiectionem praedixit et resurrectionis futurae gloriam in transfiguratione monstravit, contestantibus sibi Lege et Prophetis in apparitione Moysi et Eliae, contestantibus etiam Patre et Spiritu sancto in voce et in nube, ut sic anima Christo devota et iam in veritate firmata et ad apicem virtutis evecta fideliter dicat cum Petro: Domine, bonum est nos hic esse, hoc est in tuae contemplationis perfruitione serena, immissoque in eam caelesti sopore et ecstasi, audiat arcana verba, quae non licet homini loqui.

Fructus IV: Fructus IV. Plenitudo pietatis.

Fructus V: Fructus V. Confidentia in periculis.

Fructus VI: Fructus VI. Patientia in iniuriis.

Fructus VII: Fructus VII. Constantia in suppliciis.

Fructus VIII: Fructus VIII. Victoria in conflictu mortis.

Fructus IX: Fructus IX. Novitas resurrectionis.

Fructus X: Fructus X. Sublimitas ascensionis.

Fructus XI: Fructus XI. Aequitas iudicii.

Fructus XII: Fructus XII. Aeternitas regni.

Oratio pro obtinendis septem donis Spiritus sancti.

Additamentum

↑ Top of work