Lignum vitae
Bonaventure (1217–1274)
Bonaventure's Lignum vitae (Tree of Life): forty-eight meditations on the life, passion, and glorification of Christ, ordered as twelve fruits on a mystical tree, with a closing prayer for the seven gifts of the Holy Spirit. Latin: Quaracchi critical text; English: new ScholaThomistica translation.
Prologus
Fructus I: Fructus I. Praeclaritas originis.
Fructus II: Fructus II. Humilitas conversationis.
Iesus, conformis Patribus.
- Octavo nempe die circumciditur puer et vocatur Iesus, ut, sanguinis sui pretium pro te non tardans effundere, tuum se verissimum Salvatorem ostendat, Patribus repromissum tam verbo quam signo eisque assimilatum per omnia praeter ignorantiam et peccatum. Propter quod et circumcisionis accepit signaculum, sicut et veniens apparuit in similitudine carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum nobisque fieret salus et sempiterna iustitia, ab humilitate sumens initium, quae omnium est radix custosque virtutum. Quid igitur superbis, terra et cinis? Agnus innocens, qui tollit peccata mundi, non abhorret circumcisionis cauterium; et tu, peccator cum sis, cum praetendis te iustum, remedium refugis salutis aeternae, ad quam pervenire nullatenus potes, nisi velis subsequi humilem Salvatorem.
Iesus, Magis monstratus.
- Nato Domino in Bethlehem Iudae, stella Magis in oriente apparuit et usque ad domum humilis Regis praevia claritate perduxit. Noli iam et tu ab illius orientis et praeeuntis stellae declinare fulgore, quin potius, sacrorum regum comes effectus, Iudaeorum Scripturam Christo testimonium perhibentem accepta et fraudulenti regis declina malitiam. Cum auro, thure et myrrha Christum regem ut verum Deum et hominem venerare et cum primitiis gentium vocandarum ad fidem humilem Deum in cuno iacentem adora, confitere et lauda, ut sic in somnis commonitus, ne Herodianam secteris superbiam, post vestigia humilis Christi revertaris in regionem tuam.
Iesus, submissus legibus.
- Non suffecit magistro humilitatis perfectae, cum Patri per omnia esset aequalis, quod se subiiceret humillimae Virgini, nisi et se submitteret Legi, quatenus eos qui sub Lege erant, redimeret liberaretque a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Propter quod et Matrem, quamquam mundissimam, legem purificationis voluit observare, et se ipsum, omnium Redemptorem, ut primogenitum redimi, in templo Dei offerri, et hostiam pro se dari, praesentibus et exsultantibus iustis. Exsulta igitur et tu cum illo beato sene et Anna longaeva; procede in occursum Matris et Parvuli; vincat verecundiam amor, depellat timorem affectus. Accipias et tu Infantem in ulnas tuas dicasque cum sponsa: Tenui eum nec dimittam. Tripudia cum illo sanctissimo sene ac concine: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace.
Iesus, regno fugatus.
- Quoniam autem humilitatem perfectam trium specialiter adornari decet comitatu virtutum, scilicet paupertatis in fugiendo divitias ut fomenta superbiae, patientiae vero in aequanimi perpessione contemptus, obedientiae quoque in alienis parendo mandatis: ideo divina dispositione, altiori permittente consilio, dum Herodes impius parvulum regem quaerit, ut perdat, supernae revelationis oraculo in Aegyptum transfertur ut peregrinus et pauper, simulque in coaetaneis parvulis ipsius causa occisis occiditur et quasi in quolibet trucidatur. Tandem Herode defuncto, iuxta divinum imperium reducitur in terram Iuda, ibique conversatus et crescens aetate et gratia, cohabitabat parentibus et adeo erat subditus illis, ut nunquam vel ad momentum secederet, nisi cum, duodecim iam factus annorum, remansit in Ierusalem, non sine multo Matris dolore quaesitus nec sine immenso gaudio reinventus.
Noli ergo et tu fugientes in Aegyptum Matrem et Parvulum sine comitatu relinquere; noli cum dilecta quaerente dilectum, donec invenias, ab inquisitione cessare. O cum quanta copia fluerent lacrymae, si oculis piis aspiceres tam venerabilem Dominam gratiosissimamque puellam cum tam tenero et formoso Puerulo peregrinam; si etiam dulcem illam increpationem amantissimae Dei Genitricis audires: Fili, quid fecisti nobis sic? tanquam si diceret: Desideratissime Fili, quomodo tam dilectae et diligenti Matri tantam potuisti materiam praestare doloris!