Lignum vitae

Bonaventure

Lignum vitae

Bonaventure (1217–1274)

Bonaventure's Lignum vitae (Tree of Life): forty-eight meditations on the life, passion, and glorification of Christ, ordered as twelve fruits on a mystical tree, with a closing prayer for the seven gifts of the Holy Spirit. Latin: Quaracchi critical text; English: new ScholaThomistica translation.


Prologus

  1. Christo confixus sum cruci, ad Galatas secundo.

Vernus Dei cultor Christique discipulus, qui Salvatori omnium pro se crucifixo perfecte configurari desiderat, ad hoc potissimum attento mentis conatu debet intendere, ut Christi Iesu crucem circumferat iugiter tam mente quam carne, quatenus praefatum Apostoli verbum veraciter valeat in semetipso sentire. Porro huiusmodi affectum et sensum is duntaxat apud se vivaciter experiri meretur, qui, dominicae passionis non immemor nec ingratus, laborem et dolorem amoremque crucifixi Iesu tanta memoriae vivacitate, tanto intellectus acumine, tanta voluntatis caritate considerat, quod veraciter illud sponsae proferre potest eloquium: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.

  1. Ut igitur praefatus in nobis accendatur affectus, formetur cogitatus, imprimatur memoria, ex sacri Evangelii silva, in qua de vita, passione et glorificatione Iesu Christi diffuse tractatur, colligere studui hunc myrrhae fasciculum, quem et paucis et ordinatis et correspondentibus sibi verbis compegi propter facilitatem memoriae, nec non simplicibus, consuetis et rudibus propter declinandum curiositatis vitium, fovendam quoque devotionem et aedificandam fidei pietatem. — Et quoniam imaginatio iuvat intelligentiam, ideo quae ex multis pauca collegi in imaginaria quadam arbore sic ordinavi atque disposui, ut in prima et infima ramorum ipsius expansione Salvatoris origo describatur et vita, in media passio, et glorificatio in suprema. Et in prima quidem ramorum serie quatuor altrinsecus secundum alphabeti ordinem ponentur versiculi, similiter in secunda et tertia, ex quorum quolibet instar fructus unica pullulatio pendet, ut sic sint quasi duodecim rami afferentes duodecim fructus iuxta mysterium ligni vitae.

  2. Describe igitur in spiritu mentis tuae arborem quandam, cuius radix irrigetur fonte scaturitionis perpetuae, qui etiam excrescat in fluvium

O crux, frutex salvificus,

Vivo fonte rigatus,

Cuius flos aromaticus,

Fructus desideratus.

Lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium (Apoc. 22). vivum et magnum, quatuor videlicet capitum, ad irrigandum totius Ecclesiae paradisum. Porro ex huius arboris stipite duodecim rami frondibus, floribus et fructibus adornati consurgant, sitque folium eius contra omne genus morbi medicamentum efficacissimum, tam praeservans quam reparans, pro eo quod verbum crucis virtus Dei est in salutem omni credenti. Flos autem sit omnis coloris formositate decorus omnisque odoris suavitate respersus, qui desiderantium anxia corda et refocillet et attrahat. Fructus tandem sit duodenus, habens in se omne delectamentum et omnis saporis suavitatem, qui sic domesticis Dei ad gustandum proponitur, ut semper eo satientur edentes, et tamen nunquam fastidiant. — Et hic quidem fructus est, qui de virginali utero traxit originem et in ligno crucis ad maturitatem saporosam per aeterni solis calorem meridianum, Christi videlicet caritatem, pervenit et in horto paradisi caelestis, mensa scilicet Dei, desiderantibus ipsum proponitur degustandus. Et hoc insinuat primus versiculus, quo dicitur:

O crux, frutex salvificus,

Vivo fonte rigatus,

Cuius flos aromaticus,

Fructus desideratus.

  1. Verum licet hic fructus unus sit et indivisus, quia tamen secundum eius multiplices status, dignitates, virtutes et opera multiformibus consolationibus devotas animas cibat, quae quidem ad duodenarium numerum reducuntur; ideo fructus hic ligni vitae quasi sub duodecim saporibus in duodecim ramis gustandus proponitur atque describitur: ut in primo ramusculo mens Christo devota saporem suavitatis percipiat, praeclaram Salvatoris sui recogitando originem dulcemque nativitatem; in secundo ramusculo, dignativae condescensionis conversationem perhumilem

  2. Quamvis autem arbor haec et fructus eius, scilicet Christus et sponsa, quae est Ecclesia, tum mystice, tum aperte, tum sub figura, tum sine figura describantur toto Codicum sacrorum contextu; nos tamen, quia cupimus Christum et hanc eius sponsam extollere laudibus et canticis, et quatenus patitur compendiosa brevitas et angelicae contemplationis excessus, quod tam ardenter desideramus implere non possumus, ipsius Christi et sponsae praeconia discutiamus, sicut in duobus supremis et postremis versiculis postulatur.

  3. Dicatur igitur non sine devotione et lacrymis:

His nos ciba fructibus,

Illustra cogitatus,

Rectis duc itineribus,

Hostis frange conatus,

Sacris reple fulgoribus,

Spira pios afflatus,

Sisque Christum timentibus

Tranquillus vitae status. Amen.

Expergiscere proinde, anima Christo devota, et flosculos singula, quae de Iesu dicuntur, diligentius discute, attente considera et morose pertracta.

Fructus I: Fructus I. Praeclaritas originis.

Fructus II: Fructus II. Humilitas conversationis.

Fructus III: Fructus III. Celsitudo virtutis.

Fructus IV: Fructus IV. Plenitudo pietatis.

Fructus V: Fructus V. Confidentia in periculis.

Fructus VI: Fructus VI. Patientia in iniuriis.

Fructus VII: Fructus VII. Constantia in suppliciis.

Fructus VIII: Fructus VIII. Victoria in conflictu mortis.

Fructus IX: Fructus IX. Novitas resurrectionis.

Fructus X: Fructus X. Sublimitas ascensionis.

Fructus XI: Fructus XI. Aequitas iudicii.

Fructus XII: Fructus XII. Aeternitas regni.

Oratio pro obtinendis septem donis Spiritus sancti.

Additamentum

↑ Top of work