Lignum vitae
Bonaventure (1217–1274)
Bonaventure's Lignum vitae (Tree of Life): forty-eight meditations on the life, passion, and glorification of Christ, ordered as twelve fruits on a mystical tree, with a closing prayer for the seven gifts of the Holy Spirit. Latin: Quaracchi critical text; English: new ScholaThomistica translation.
Prologus
Fructus I: Fructus I. Praeclaritas originis.
Iesus, ex Deo genitus.
- Cum Iesum audis ex Deo genitum, cave, ne mentis tuae oculis infirmum aliquid carnalis cogitationis occurrat, quin potius columbino et aquilino intuitu simpliciter crede ac perspicaciter contemplare, quod ab illa aeterna luce, simul immensa et simplicissima, fulgentissima et summe arcana, coaeternus, coaequalis et consubstantialis splendor oritur, qui est virtus et sapientia Generantis, in quo Pater omnia disposuit ab aeterno, per quem fecit et saecula factaque gubernat et ordinat ad gloriam suam, partim per naturam, partim per gratiam, partim per iustitiam, partim per misericordiam, ut nihil in hoc mundo inordinatum relinquat.
Iesus, praefiguratus.
- A principio quidem conditionis naturae, collocatis in paradiso parentibus primis, dehinc propter esum ligni vetiti per divini decreti severitatem expulsis, superna misericordia non distulit hominem errabundum revocare ad poenitentiae viam, spem veniae dando per repromissum Salvatoris adventum. Et ne forte per ignorantiam et ingratitudinem tanta Dei dignatio nostrae saluti foret inefficax, in quinque saeculi huius aetatibus per Patriarchas, iudices, sacerdotes, reges et Prophetas ab Abel iusto usque ad Ioannem Baptistam Filii sui adventum praenuntiare, promittere ac praefigurare non destitit, ut per multa millia temporum et annorum magnis et miris multiplicatis oraculis et intelligentias nostras ad fidem erigeret et affectus per viva desideria inflammaret.
Iesus, emissus caelitus.
- Denique, postquam venit plenitudo temporis, sicut homo sexta die conditus est de terra per divinae manus virtutem et sapientiam; sic in principio sextae aetatis, misso archangelo Gabriele ad Virginem, et Virgine praebente illi assensum, supervenit in eam Spiritus sanctus, sicut ignis divinus mentem eius inflammans carnemque ipsius perfectissima puritate sanctificans. Sed et virtus eam obumbravit Altissimi, ut tantum ferre posset ardorem; qua operante in instanti corpus fuit formatum, anima creata et simul utrumque Divinitati in persona Filii coniuncta, ut idem esset Deus et homo, salva utriusque proprietate naturae. O si valeres utcumque sentire, quale quantumque fuerit illud e caelo immissum incendium, collatum refrigerium, infusum solatium, quanta sublimatio Virginis Matris, quanta nobilitatio humani generis quantaque condescensio Maiestatis; si Virginem canentem cum iubilo posses audire, si cum Domina tua in montana conscendere, si sterilis et Virginis suavem intueri complexum et salutationis officium, in quo servulus Dominum, praeco Iudicem, vox Verbum agnovit: puto, quod canticum illud sacrum: Magnificat anima mea Dominum etc., cum beatissima Virgine suavi tunc modulatione concineres mirumque conceptum virgineum una cum Propheta Parvulo exsultans et iubilans adorares!
Iesus, Maria natus.
- Sane, cum quietum silentium universalis pacis sub Caesaris Augusti imperio perturbata prius saecula serenasset in tantum, ut per ipsius edictum describeretur universus orbis; divinae factum est providentiae cura, ut Ioseph, Virginis sponsus, praegnantem puellam, de regali ortam prosapia ad Bethlehemiticam duceret urbem. Et iam a conceptu excursis mensibus novem, Rex ille pacificus tanquam sponsus de thalamo processit de utero virginali, sic absque omni corruptione in lucem editus, sicut fuerat absque omnis libidinis contagione conceptus; qui, cum magnus esset et dives, pro nobis effectus parvus et pauper, extra domum in diversorio nasci elegit, panniculis involvi, lacte virgineo pasci et inter bovem et asinum in praesepio reclinari. Tunc « illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae; tunc per totum mundum melliflua facti sunt caeli ».
Complectere itaque nunc, anima mea, divinum illud praesepe, ut pueri pedibus labia tua figas et oscula gemines. Deinde pastorum excubias mente pertracta, Angelorum mirare concurrentem exercitum, caelesti melodiae tuas interpone partes, corde et ore decantans: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.