Liber parabolarum
Alan of Lille (1120–1202)
Book of parables or proverbs by Alan. Contains moral and religious analogies written in verse. Translated with Sonnet 5. Latin transcribed from PL210, Migne.
Caput I: A Phœbo Phœbe lumen capit; a sapiente.
Caput II: Luctatur cum nocte dies, cum nube serenum.
Caput III: Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum.
Caput IV: Non bene de pedibus spinæ tribulique trahuntur.
Caput V: Non sunt digna coli quæcunque coluntur in orbe.
Non sunt digna coli quæcunque coluntur in orbe
Jugera, nec fodi vinea quæque manu.
Quid prodest arare solum, vel fodere vitem,
Cum nihil hoc fructus nil ferat illa meri?
Incultus requiescat ager sterilis, requiescat
Et vitis, nunquam vindemianda mihi:
A simili, cessare probo debere datorem,
Qui colit indignos, et sua tradit eis.
Qui sua dat dignis, serit et metit, unit et amplat,
Indignis vero, res data tota perit.
Nos asinus ridere facit, dum more leonis
Pingitur, et vulpes subdola cogit idem.
Exuat hic pellem qua se putat esse leonem,
Ut patiens oneris jussa sequatur heri.
Hortor et ut vulpes propria sub pelle quiescat
Ne moveat risum pelle leonis ovans.
Inflando se rana bovi par esse volebat,
Ulcisci pullos quos pede pressit aquis:
Ast bos juravit ranunculus ante creparet
Per medium quam par efficeretur ei.
Surgentem Drusus festinat radere barbam,
Ne noceat lippæ noctibus umbra genæ:
Apponit speculum, speculo monstrante relictos
Forficibus tollit, forpicibusque pilos;
Et ne prurigo caput occupet, omnibus horis,
Lotricem promptam quæ lavet illud habet.
Præterea, faciebus aquam manibusque ministrat
Quotidie scopis, a scobe tecta piat.
Hoc facit exterius, sed sordes colligit intus,
Nec sibi crescentes radere curat eas.
Constat ut illa manus primo perpulchra lavetur,
Quæ sibi præsumit vasa lavare Dei;
Munda manus mundum vas quod lavat efficit illud:
Sordida, sordidius quam fuit ante facit.
Tacta luto subducta sibi trahit instita sordes,
Et nigra fit subito quæ prius alba fuit.
Non me verrucas juste reprehendit habentem,
Qui sibi portanti tubera parcit homo:
Ulceribus plenum primo se liberet ipsum,
Postea verrucas rideat ille meas.
Nemo potest pugilem nexu prosternere fortem,
Ni luctæ patiens, aggrediatur eum.
Nunquam formosæ cecidissent mænia Trojæ
Ni cœptus fuerat quo cecidere labor.
Incipiat quicunque cupit bonus et pius esse;
Dimidium facti qui bene cœpit habet.
Quomodo fiet opus, nisi primitus incipiatur?
Omnia principium constat habere suum.
Audaces fortuna juvat, nil grande cor audax
Terret: nil animi quidquid abhorret habet.
Non potis est magnus, gibbo prohibente, camelus
Pertransire brevis leve foramen acus:
Nec transire sinit locupletem janua cœli,
Dum cogit miserum sistere pondus opum.
Cur animæ mortem tam pravo corde requirit,
Cur sibi quod tollit vivere, captat homo?
Felix est pauper, quem pauperat ipsa voluntas:
Non est quod tergum, cum petit alta, gravet;
Nec latro, nec prædo, nec fur vafer insidiatur,
Dum carpit sumptas absque timore vias.
Mille viæ ducunt homines per sæcula Romam,
Qui Dominum toto quærere corde volunt:
Est via quæ ducit montes directa per altos,
Vepribus et spinis arduitate gravis:
Est quoque nonnullus callis quem calculus asper
Asperat, et plantas quotidianus arat;
Est via per pontum, via per deserta, per imas
Valles, per scopulos, per loca dura pedi:
Per nemus et latebras, per lustra timenda ferarum,
Per spinas, tribulos, per lutulenta vada.
Semper hiat corvus, semperque cadavera captat,
Semper amat mortem, mors quoque pascit eum.
Quem sua debilitas, et quem premit ipsa senectus,
Lætificant illum cum putat ipse mori.
Non solum corvus morituris insidiatur,
Maxima pars hominum jam facit illud idem.
Filius ante diem mortem patris optat, ut hæres
Fiat; et ut miseras lege capessat opes.
Proh dolor! in clerum transit dolor, et scelus illud;
Hic emit ecclesiam, dum tenet alter eam.
Bis bos percutitur, bis ferrum sentit acutum,
Si contra stimulum calcitret ipse suum:
Efficit ex uno duo vulnera, vulnere ferrum,
Ulterior primo pejor et ictus erit.
Cur igitur domino servi parere creati
In dominum rabie pectoris arma levant?
Hic furor, hæc rabies, hæc indignatio risum
Præbet, et invisum quærit habere malum.
Dum caput obstipum domino stomachante tenebat,
Graviter evasit vincula Davus heri.
In dementato non est modus immoderato,
Dum baratro donat quidquid habere potest.
Non minus excedit normam rationis avarus,
Dum nihil expendens, semper acervat opes.
Nemo sequatur eos, quoniam vitiosus uterque,
Est via quam virtus inter utrumque docet.
Hic canis, ille lupus, cum carnem devoret alter,
Ut lupus occultet, seu canis alter opes.
Frontibus adversis pugnantia crimina secum
Vitet, qui vitæ carpere curat iter.