Liber parabolarum

Alan of Lille

Liber parabolarum

Alan of Lille (1120–1202)

Book of parables or proverbs by Alan. Contains moral and religious analogies written in verse. Translated with Sonnet 5. Latin transcribed from PL210, Migne.


Caput I: A Phœbo Phœbe lumen capit; a sapiente.

Caput II: Luctatur cum nocte dies, cum nube serenum.

Caput III: Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum.

Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum,

Nec pulchrum pomum quodlibet esse bonum.

Non est in multis virtus quibus esse videtur:

Decipiunt factis lumina nostra suis.

Plus aloes quam mellis habent in pectore tales

Quos sanctis similes simplicitate putes.

Morsibus aggreditur lignum capra cui religatur

Cum sit nil aliud, quod sibi detur ibi.

Quamvis delicias cupiat sibi quisque; necesse est

Ut capiant omnes id quod habere queunt.

Nil prodest optare magis, vel quærere nobis

Quam quod vel quantum vult Deus ipse dare.

Ad vada Neptuni fontes et flumina currunt,

Et quocunque potest currere currit aqua.

Per valles quas semper amat, dilabitur unda,

Et colles odio quos habet, illa fugit.

Queis satis est, his plura fluunt: his undique fertur.

His datur, his emitur: pauper ubique jacet.

In Boream Zephyrum converti sæpe videmus,

Nomine mutato rursus et hunc in eum.

Non tamen admiror de tempore si varietur,

Cum sic cunctorum Conditor ipse velit:

Sed miror miranda nimis, vaga corda virorum,

Cur toties mutent se, prohibente Deo.

Non aliam legem patitur fur quam latro captus,

Quamvis nocte latro, fur eat ipse die.

Non minus hic peccat qui censum condit in agro,

Quam qui doctrinam claudit in ore suam.

Absit commissum sine lucro ferre talentum,

Ne servos nequam nos vocet ira Dei.

Non opus est somno Syrenes ingredienti,

Nec sibi qui studio falsa cavere volet.

Sæpe stylum vertit, qui versum vertere debet,

Dentibus est ungues, scalpit et ungue caput;

Quærit quæ primum, quæ postea ponere possit,

Non quævis apte verba locare potest.

Thersites numerum non vires auxit Achivis,

Inops virtutis, garrulitate potens:

Sic inter scacos alphinus inutilis exstat,

Inter aves bubo, fucus et inter apes;

Inter natrantes cifram, juvat esse figuras,

Et volt multoties anticipare locum.

Separat instantes isthmus brevis insula luctus,

Hæc pacem gemini continet unda maris.

Non possunt tauri concurrere fronte minaci,

Dum baculum pastor sublevat inter eos.

Apula gens et gens Lucania bella minantur,

Sed rabiem media gens Venusina vetat.

In cavea propria fit atrox et aspera vulpes,

Quæ prius aufugeret si foret illa foris.

Improbus et mordax canis est in limine notus,

Dum videt auxilium vim sibi ferre canum:

Inter consortes audacior est homo nequam

Quam sit in externis hoste minante locis.

Inventum tarde leporem cito perdimus inter

Vepreculas, cum sit res fugitiva lepus.

Perdimus anguillam manibus dum stringimus illam,

Cujus labilitas fallit in amne manus:

Sic abit inventus nisi conservetur amicus,

Et nisi libertas mutua servet eum.

Non bene firmus erat, digito qui solvitur uno

Nodus: nec fortis, tam cito fracta fides.

Nunquam fidus erit, qui desinit esse fidelis,

Nunquam qui non est fidus, amicus erit.

Ex quo conveniunt duo pectora pectus in unum;

Fas est ut maneant pectora pectus idem.

Mente minus sanus quam corpore creditur æger,

Qui medicos ejus fuste vel ense ferit.

Quis magis insanus quam cæcus in ardua ductus,

Si tunc contemnat felle tumente ducem?

Lippo, non lusco collyria nigra medentur,

Qui semel est luscus, non nisi luscus erit.

Nolumus in scirpo, quo non est, quærere nodum,

Nec super infirmum ponere magna gradum:

Pasce canem, pastus tuus illum leniet, et te

Quamvis cædatur, cæsus amabit herum,

Fac servo nequam bona, semper et omne quod illi

Præbueris perdes; cum sibi nullus amor.

Ridiculus mus est, qui muribus imperat: et qui

Tanquam rex horum sic dominatur eis;

Non minor est risus de servo quando levatur

In dominum; quando voce manuque furit.

Asperius nil est humili cum surgit in altum;

Ringitur in celsa simia sede sedens.

Diversis diversa valent medicamina morbis,

Ut variant morbi, sic variantur ea.

Non uno doctrina modo se mentibus infert,

His timor, his monitus, his adhibetur amor.

Quadrupedes adaquare nequis dum percutis illos,

Nec cogit pueros virga studere rudes.

Parvula venalem comprendit mantica telam,

Et jacet exiguo multiplicata loco:

Qui sic, quod cupidæ menti non sufficit orbis?

Prædia terrarum, gloria, census, honor?

Jus est, ut penitus terræ sit homunculus expers;

Qui totam terram solus habere cupit.

Faucibus innocuis deserta leunculus ambit,

Cum nihil inveniat quod lacerare queat;

Non semper pungit serpens, nec fundit ubique

Virus, quod secum semper in ore gerit:

Non equidem stimulo, nec parceret ille veneno,

Si quid adesset quod lædere posset eo.

Caput IV: Non bene de pedibus spinæ tribulique trahuntur.

Caput V: Non sunt digna coli quæcunque coluntur in orbe.

Caput VI: Si quis arare sibi fructuosum curat agellum.

↑ Top of work