HOC vitium nefandum a misera Pentapoli nominatur, et dicit copulam carnalem eiusdem sexus.
QUAERUNT primo: an sit Sodomia, cum vir copulatur cum muliere in vase praepostero.
PRIMA opinio asserit, sic Iulius Clar. lib. 5. sentent. §. sodomia, Decius in leg. si qua mulier, Cod. de secundis nuptiis, Sanchez lib. 10. de matrim. dub. 4. et D. Thom. art. 5.
SECUNDA opinio communis docet non esse proprie Sodomiam; sic late videtur eam accipere S. Doctor in Compend. Theol. lib. 3. cap. 21. Illud tamen certum, quod omnes istae copulationes contra naturam supra enumeratae, sive cum masculo, sive cum femina, sufficiunt ad divortium. Non est tamen reservatum. Ita Diana part. 2. tract. 1. miscel. resol. 29.
Quo sensu nomine fornicationis intelligitur Matth. 19. eo quod dividant carnem, quam Deus coniunxit. Ita intelligit D. Hieron. ad 19. Matth. et refertur in cap. dixit Dominus 32. quaest. 1. Eamque sententiam, et rationem sequuntur communiter cum S. Bonavent. in 4. dist. 31. quaest. 1. ad 5. D. Thom. ibi quaest. unic. art. 1. ad 4. quos refert Sanchez lib. 10. de matrimon. disp. 4. num. 3. Fagundez in 6. praecep. lib. 6. capite 9. num. 8.
HINC etiam copulae mulieris cum muliere, vel feminae cum viro in praeposteris, aut cum bestia, esse improprie sodomias: esset tamen casus reservatus, si mulier in vase illo seminaret, non sic si in naturali, Lege Dianam part. 7. tract. 12. resol. 13.
POENAE sodomiae sunt mors in utroque complice leg. cum vir nubit in feminam, Cod. de adulter. ad leg. Iuliam, ibi armari iura gladio ultori, et textu in Authent. Ut non luxurietur cont. naturam, §. propterea. Si autem effusio, vel commixtio sit in manibus, vel simili, non est hac poena damnatus, ut docent communiter apud Fagundez num. 9. Si vero peracta copula, extra semen effundetur, adhuc occidatur, ut ait Farinacius quaest. 148. mortuo etiam imponitur crematio a Legibus municipalibus.
IMPUBERES ligantur quidem reservatione delictorum non carnalium, ut homicidii, blasphemiae, non vero carnalium, cum haec ordinarie non compleant cap. 1. de delict. puer. et hoc etsi patiatur a pubere, ut ait Bassaeus num. 21. v. Luxur. Vide Dianam part. 7. tract. 12. resol. 13.
PUBLICANTUR etiam bona, sed non est receptum consuetudine. Ita Farinacius quaest. 148. Sunt etiam sodomitae intestabiles. Vide Farinacium q. 148. Baiardum addit. ad Iul. Clar. §. sodomia.
Est crimen mixti fori, et potest censuris puniri etiam laicus.
CLERICUS vero convictus, beneficio privatur, deponitur, et in monasterio detruditur, iuxta text. cap. de clerici, de excess. Prael. Imo et degradari, et morti, ac flammis tradi docent Vivianus opinione 727. Menoch. de arbitr. qq. quaest. 286. Bermon. de publico concubinatu, rubric. de sodomia, num. 29.
DUBITANT, an sit ipso iure suspensus. Asserunt communiter Legistae utriusque iuris, apud Fagundez num. 17.
OPPOSITA tamen est verior. Sic Concilium Later. extra de excess. Praelat. dicit: deiiciantur a clero, ut refert D. Bonavent. in Confess. cap. 3. particula 5. neque suspenditur iure novo Pii V. sed requiritur prius sententia iudicis; sola enim poena excommunicationis secum trahit suam executionem criminis, ut ipso facto incurratur absque ulla sententia declaratoria criminis, vel facti; reliquae vero poenae requirunt sententiam. Ita Suarez Tom. 5. de cens. disp. 30. sect. 1. Hieron. Gabriel confil. 196. et confil. 187. Sylvestet V. affasinos, Fagundez in 5. praecep. Decal. cap. 2. num. 9. et in 6. praecep. lib. 6. cap. 9. num. 18.
NOTA vero, Decretum Pii V. includere non quemvis sodomiticum, sed exercentem ex usu, ut notant Navar. sum. cap. 27. num. 249. Rodriquez qq. Regul. lib. 1. quaest. 29. art. 12. argumento, §. Illud, ff. de aedilitio edict. per quem textum Bartol. in prooem. Panormit. in cap. 1. de iudic. dicunt, neque mercatorem, neque artificem, neque citharedum dici, qui semel, aut iterum pulsat, aut mercatur, sed requiri frequentiam, ut opinione vulgi talis habeatur, et hoc sensu explicitum sibi a Datario, nomine Pontificis Maximi, ait Navarrus: Quare aberrat Farinacius num. 30. dicens unico lapsu posse tradi, etc. Ubi nota, aliam fuisse antea Bullam editam a Pio V. anno 1566. ubi non ponit exercentes, sed perpetrantes, sed observo, esse verbum frequentativum, quod non advertit Fagundez n. 20. Deinde dico anno 1568. aliam esse editam dicentem exercentes, quae temperat praecedentem.
ATTAMEN probabilis est etiam opinio Farinacii, quia verbum exercendi sonat committere primo actu, iuxta text. Item leg. Iulia de adult. et Instit. tit. de public. iudic. Deinde quia Episcopus Septimacensis tract. de discept. cap. 33. ait, eumdem Pium V. ita intellexisse, ut ex ipsius oraculo accepit.