Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale

First published 1906

Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.


Introductio I: Praefatio

Prooemium

Sectio I: Ethica generalis

Sectio II: Ius sociale in genere

Liber I: Liber primus. Sociologia generalis

Liber II: Liber secundus. De essentiali organismi socialis vinculo seu de iure

Caput I. Genuina iuris notio analytice adstruitur

Caput II. Vera iuris idea contra varias eius corruptelas critice confirmatur

Prologus.

514. Quaecumque iuris philosophemata a genuina eius notione hactenus stabilita aberrant, in eo fere conveniunt, quod per se ad nativam iuris sanctitatem vel aliquo modo profanandam vel etiam penitus auferendam diriguntur.

Eo imprimis suapte natura et logica necessitate pertinet universa iuris philosophia materialistica et atheistica omnium temporum, quippe quae vel ipsam possibilitatem alicuius ligaminis vere moralis inter homines e medio tollit, neque habet, quod ei substituat, nisi legem materiae brutae, i. e. dominium vis fortioris.

Accedit theoria iuris a Thomasio coepta et a Kantio exculta, qua ius a moralitate plane divellitur et tamquam mere externa condicio individualis libertatis concipitur. In ea fundatur „individualismus iuris“, qui deinceps in rebus politicis et socialibus praecipuus fons ac philosophica basis exstitit „liberalium idearum“, quas vulgo nuncupant.

Alia quidem methodo, sed non minus funesta, philosophia Hegeliana veram iuris sanctitatem similiter destruit, „individualismo“ Kantii suum absolutum „iuris obiectivismum“ substituens, quo quidem ius cum moralitate in absoluta quadam unitate iterum coniungitur, verum a lege Dei viventis, auctoris ac gubernatoris mundi, solutum soli denique statui publico tamquam numini rerum humanarum supremo totum mancipatur ab eoque ceu unico fonte hauritur. Hoc potissimum principio fundatur affectata „moderni status“ omnipotentia tum ecclesiasticae tum privatae libertati infesta, necnon logica evolutionis lege ad plenum „socialismum“ succrescens.

Atque de hac potissimum triplici corruptela iuris in praesenti capite dicere proponimus.

Equidem praeterea huc aliquatenus non immerito referri posset recens quoque iuris theoria „historico-positiva“, quae in iurisprudentia „conservativa“ nostrae aetatis late dominatur. Tametsi enim salutari instinctu rationalisticum iuris individualismum tamquam revolutionis politicae ac socialis fomentum expugnare eique non tam pantheisticum, quam historico-providentialem „obiectivismum“ substituere conatur, ideo tamen improvida magis quam inimica mutilatione genuinam iuris ideam vitiare dicenda est quod eam ad solum ius positivum coarctari contendit. Verum huius opinionis expendendae proprium locum argumentum tertii capitis sua sponte subministrabit.

Articulus 1.

Materialistica iuris appreciatio.

515. Non est sane quod hic in refutanda materialistica iuris philosophia immoremur, utpote quae simul cum omni suo theoretico apparatu, aliunde iam destructo, pariter per se corruat necesse est. Praeterea homini suae rationalis dignitatis conscio illius pudenda deliria vel obiter signasse satis superque refutasse est. Immo ad oculum demonstrasse, sicut hominis ita et humanae societatis vitam non solo realistico pane, sed superna imprimis veritate et spirituali pabulo divinitus hausto sustentari.

Et vero materialismus omnis (cui fere atheismus non immerito aggregatur), quamcumque scientiae formam aut civilis humanitatis ac moralitatis hypocrisin prae se ferat, de iure et iuris obligatione interrogatus, in hanc demum sententiam convenire logice adigitur:

Nullo reali discrimine ius a physica potestate distingui.

Quam doctrinam adeo omnis societatis destructivam alii quidem directe et explicite profiteri haud dedignantur, alii longe plures verecunde magis ac tacite supponunt aut belle vestitam dissimulant; re ipsa autem unum idemque cum illis genus iurisprudentiae exhibent, quod merito arti mechanicae comparatur, et cui tamquam suprema regula praesidet utilitas et prudens virium aestimatio.

516. I. Inter eius patronos prae ceteris nominandi sunt, quicumque aperte materialem monismum profitentur, et quorum ignobilem seriem tum antiqua tum recentior historia philosophiae recenset. Atque istorum quidem mentem non solum de iuridico, sed universo ordine morali satis per se manifestant effata vulgo notissima et alibi iam commemorata, quibus ne vestigium quidem sive finis idealis sive causae agentis spiritualis in mundo agnosci permittunt.

517. II. His proxime assimilantur, qui, etsi ad materialem monismum theoretice non procedunt, omne tamen discrimen boni et mali, iusti et iniusti non ab interna et immutabili ratione, sed ab aestimatione humana extrinsecus inducta repetunt.

Ex antiquis schola „Sophistarum“ huc magna ex parte referenda videtur; quae licet a sanioribus initiis profecta mox tamen ad perniciosum illum scepticismum deflexit, quo neque veritas neque lex universaliter valida agnosceretur, sed utraque tantum secundum mensuram subiectivae opinionis. Inde enim sponte fluebant consectaria non obscure antinomistica, quae apud Platonem et Aristotelem pluribus illius scholae discipulis exprobrata legimus. Quodsi enim id verum idque iustum dicendum est quod unicuique ut tale apparet, pronum est concludere: unicuique iure naturae competere suam in omnibus opinionem suumque arbitrium sequi; leges autem ac mores traditos, quibus impediatur, tamquam violenta iuris naturae obstacula, ubi vires suppetant, spernendos esse. Ita apud Platonem inter alios Kallikles docens inducitur: secundum naturam ius nullum esse nisi ius fortioris; quod autem publici mores et leges illi dissentiant, ideo evenisse, quia longe plurimi homines suae debilitatis sibi conscii, ut adversus potentiores se tuerentur, inire aliquam iuris communionem sibi utile fore existimaverint. Ceterum fortioris animi homines eo non impediri, quominus veram naturae legem, scilicet legem utilitatis sequantur. Similiter fere Thrasymachus, orator Chalcedonensis: regnantes id lege sancire, quod sibi utile; et ius aliud non esse quam emolumentum eorum, qui potentia gaudent.

Inter recentioris aetatis philosophos huius classis principem locum tenet Hobbes, cuius praecipua doctrinae capita relata sunt supra (n. 144 et 394). Diceres profecto eum ipso Kallikle sophista usum esse magistro, cum ab eodem plane iuris naturalis conceptu proficiscatur dicens: „Natura dedit unicuique ius in omnia“ . . . Ex quo etiam intellegitur, in statu naturae mensuram iuris esse utilitatem. Neque ei dissimilis est, ubi initiae positivae communionis iurium inter homines et civilis subiectionis originem explicat. Nam et hic alia eius ratio non apparet, nisi metus debilium ac prudens accommodatio, qua singuli adversus „ius naturae“ potentiorum mutua conventione sibi praesidium quaererent. In eo tantum Kalliklen praetergreditur, quod semel erectam eiusmodi civilem conventionem per nullius deinceps particularem utilitarismum titulo „iuris naturae“ perfringi permittat. Ideo eam absoluta aliqua publica potestate („imperio“) communitam vult, quae a nulla resistentia privata superari queat. Et in hac ipsa suprema et physice invicta potestate civilis imperii secundum Hobbesium fons et ultima ratio omnis iuris et obiectivae iustitiae continetur. Nempe „ante imperia iustum et iniustum non exstitere . . . Reges legitimi, quae imperant, iusta faciunt imperando, quae vetant, vetando iniusta“.

Cui adde modernos Hobbesios, quos nostra hac aetate philosophia atheistico-naturalistica in dies multiplicat, et quorum exemplum supra (n. 144) descriptum habes.

518. III. Spinozismus denique, tametsi per se primariam moderni pantheismi formam exhibeat, non minus tamen suapte natura materialismo quam idealismo cognatus est. Quemadmodum enim, sublata omni libertate indifferentiae, omnis verae moralitatis condicionem destruit et ita boni et mali, virtutis et vitii nomina inania reddit (vide n. 109), ita etiam iuris mensuram aliam non relinquit nisi vires naturae et physicam necessitatem. Deus scilicet seu ens absolute infinitum, unica mundi substantia et rerum omnium causa immanens, quidquid vult, necessario vult; hinc quidquid existit aut fit, uti necessarium ita et iustum est. Ius ergo idem est ac potestas (vis) naturalis.

Id ipsum Spinoza in suo „Tractatu theologico-politico“ disertis verbis enuntiat. Eo imprimis pertinet cap. 16, quod inscribitur: „De reipublicae fundamentis; de iure uniuscuiusque naturali et civili; deque summorum potestatum iure.“ Cum Hobbesio enim duplicem hominis statum, alterum originiarium naturalem („ius et institutum naturae“ — „imperium naturae“), alterum adventitium civilem (ius et imperium civile) distinguit.

Itaque ius naturae, Hobbesii vestigia sequens, ita ille describit: „Per ius et institutum naturae nihil aliud intellego quam regulas naturae uniuscuiusque individui, secundum quas unumquodque naturaliter determinatum concipimus ad certo modo existendum et operandum“ (§ 2). „Certum est naturam absolute consideratam ius summum habere ad omnia quae potest . . . naturae enim potentia est ipsa Dei potentia“ (§ 3). „Sed quia universalis potentia totius naturae nihil est praeter potentiam omnium individuorum simul, hinc sequitur unumquodque individuum ius summum habere ad omnia quae potest, sive, ius uniuscuiusque eo usque se extendere, quo usque eius determinata potentia se extendit“ (§ 4). „Quidquid enim unaquaeque res ex legibus suae naturae agit, id summo iure agit, nimirum quia agit prout ex natura determinata est, nec aliud potest“ (§ 5) . . . „Ius itaque naturale uniuscuiusque hominis non sana ratione, sed cupiditate et potentia determinatur“ (§ 7). „Quidquid itaque unusquisque qui sub solo naturae imperio consideratur, sibi utile vel ductu sanae rationis vel ex affectuum impetu iudicat, id summo naturae iure appetere et quacumque ratione, sive vi, sive dolo, sive precibus, sive quocumque demum modo facilius poterit, ipsi capere licet, et consequenter pro hoste habere eum, qui impedire vult, quominus animum expleat suum“ (§ 8). „Ex quibus sequitur ius et institutum naturae, sub quo omnes nascuntur et maxima ex parte vivunt, nihil nisi, quod nemo cupit et quod nemo potest, prohibere; non contentiones, non odia, non iram, non dolos, nec absolute aliquid, quod appetitus suadet, aversari“ (§ 9).

Verum et status civilis, in cuius origine pactitia explicanda Spinoza vix ulla re a placitis Hobbesii recedit, nullam aliam iuris mensuram novit, nisi iterum propriae uniuscuiusque utilitatis et potentiae. Scilicet ita eodem capite pergit:

„Homines ad secure et optime vivendum necessario in unum conspirare debuisse ac proinde effecisse, ut ius, quod unusquisque ex natura ad omnia habebat, collective haberent, neque id amplius ex vi et appetitu uniuscuiusque, sed ex omnium simul potentia et voluntate determinaretur“ (§ 13). „At (ex lege humanae naturae universali et iure naturae) neminem absque dolo promissurum, se iure, quod in omnia habet, cessurum, et absolute neminem promissis staturum, nisi ex metu maioris mali vel spe maioris boni“ (§ 16). „Verum quia ius naturale sola potentia uniuscuiusque determinatur, sequitur quod quantum unusquisque potentiae, quam habet, in alterum vel vi vel sponte transfert, tantum etiam de suo iure alteri necessario cedere, et illum summum ius in omnes habere, qui summam habet potestatem, qua omnes vi cogere et metu summi supplicii, quod omnes universaliter timent, retinere potest. Quod quidem ius tamdiu tantum retinebit, quamdiu hanc potentiam, quidquid velit exsequendi, conservabit; alias precario imperabit: et nemo fortior, nisi velit, ei obtemperare tenebitur“ (§ 24). „Secus autem omnia absolute summae potestatis mandata exsequi tenemur, tametsi absurdissima imperet; talia enim ratio exsequi etiam iubet, ut de duobus malis minus eligamus“ (§ 27). „Nec aliud ius agnoscere (subditis incumbit), quam quod summa potestas ius esse declarat“ (§ 31). „Peccatum itaque nonnisi in (sub) imperio concipi potest, ubi scilicet quid bonum et quid malum sit ex communi totius imperii iure decernitur.“

Articulus 2.

Idea iuris in subiectivo rationalismo fundata. (Kant—Fichte.)

§ 1. Eius propria ratio exponitur.

A. Philosophia iuris Kantiana.

519. Philosophia „critica“ a Kantio exculta, quae communis moderni rationalismi fons et fundamentum merito habetur, eodem veneno, quo doctrinam moralem infecit, etiam iuris scientiam afflavit. Thomasius docuerat moralitatis provinciam in efficienda pace interna, iuris vero in constituenda et servanda pace externa versari, ad illam obligationes internas, ad hanc externas pertinere. Quod hac sententia ille insinuaverat magis quam definite stabiliverat, nimirum dogma mutuae internae independentiae utriusque ordinis, moralis et iuridici, id ipsum Kantius e suis propriis philosophicis principiis analytice adstruere conatus est, interim pro idea „pacis“ ideam libertatis personalis in fundamentale principium erigens.

Quemadmodum nempe secundum Kantium universa moralitas proprie in ipsa interna libertate entis rationalis radicatur in eaque tamquam fine in se terminatur, ita omnis ordo iuridicus in externa hominis libertate rationale fundamentum habet.

Interna quippe libertas, qualis a Kantio ipso concipitur, tametsi, ut ait, ex lege morali (rationis) consequenter innotescit, revera tamen vix aliud esse intellegitur quam „autonomia rationis“, a qua tamquam suo principio omnis moralis obligatio oriri perhibetur. Unde consequitur officia moralia formaliter ut talia, qualemcumque actionem sive internam sive externam pro obiecto habeant, non posse esse nisi interna, i. e. ab interna rationis lege promanantia et propter solam internam eiusdem reverentiam servanda.

Externam autem libertatem entis rationalis una cum eius condicionibus realiter necessariis Kantius (non sine saltu empirico a „ratione pura“ alieno) considerat tamquam necessarium quoddam consequens et complementum libertatis internae, in eoque „postulatum rationis“ agnoscit quod „nulla ulteriore probatione indigeat“. Condicionem porro necessariam, qua sola externa libertas inter personas omnes sibi coexsistentes realiter subsistere possit, esse aliquam legislationem coactivam concludit, qua libertas singulorum in favorem libertatis omnium coerceatur. Et hanc quidem per se necessario externam esse, ab interna seu morali legislatione plane diversam, utpote cui nihil magis adversetur quam obligatio coactiva.

Atque hinc duplex distinguitur legislatio, essentialiter diversa, altera interna, ethica, altera externa, iuridica. Huic externam legalitatem secundum coactionem, illi internam moralitatem ex motivo ethico, i. e. ex reverentia legis (rationis) respondere: officia iuridica non nisi externa, ethica autem tum interna tum eiusmodi esse, quae etiam ad externas actiones se extendant, quatenus in iis solum officium morale ut motivum respiciatur: immo singula officia per se iuridica posse fieri aliunde ethica, quatenus scilicet per internam legisferam auctoritatem rationis simul ad eam dignitatem evehantur. Unde colligitur rationem discriminis inter ordinem ethicum et iuridicum non tam in diversitate officiorum quam in diversitate legislationis (scilicet internae vel externae) consistere, cui illa respondeant; ut adeo vel ipsa lex a divina voluntate procedens, cum sit externa (heteronomia), a proprietate ethicae legislationis excludatur. At vero eadem secundum Kantii distinctionem neque vere iuridica esse potest, quippe quae, licet per suam sanctionem pathologicam quodammodo coactiva sit, non meram tamen legalitatem, sed internam moralitatem exigit.

520. Itaque idea iuris Kantiana legalis cuiusdam mechanismi speciem refert, quo singulorum hominum externa libertas cum pari aliorum hominum coexistentium libertate componi possit. Sic enim ius universim ab illo definitur:

„Ius est complexus earum condicionum, sub quibus libertas unius cum libertate alterius secundum legem universalem libertatis harmonice simul subsistere potest.“

Porro quoniam omne strictum ius coactivum esse constat, haec explicatio subiungitur:

„Ius strictum concipi etiam potest tamquam simultanea possibilitas mutuae coactionis omnium secundum leges universales simul cum libertate uniuscuiusque.“ Ius autem „strictum“ seu „purum“ Kantius vocat illud, „quod nil ethicum admixtum habet“, i. e. „quod nonnisi externa motiva determinandae libertatis postulat“ . . . hinc „ius et cogendi potestatem unum idemque significare“ concludit.

Cum iuris definitione concordat „generale principium iuris“:

„Iuri conformis est omnis actio, quae vel secundum quam acceptam pro agendi regula libertas uniuscuiusque cum uniuscuiusque alterius libertate secundum aliquam legem universalem simul consistere potest.“

Similiter „generalis lex iuridica“:

„Ita exterius age, ut liber usus tuae libertatis cum libertate uniuscuiusque secundum legem universalem simul consistere possit.“

521. Stabilita hoc modo libertate externa tamquam proprio philosophico fundamento omnis iuris Kantius praeterea concludit: „Ius (hominis) connatum unicum esse, libertatem“ . . . „in eaque inclusam contineri connatam aequalitatem.“ Ex hoc iure originario, in quo fundetur personalitas iuridica, dein cetera omnia iura, quae pro certa facta hypothesi homini erga alias coexsistentes personas conveniant, uti nominatim ius proprietatis, derivantur. Ex eodem principio libertatis institutum societatis civilis tamquam postulatum rationis a priori construitur. Nam ne „libertas secundum legem universalem“ sua necessaria externa determinatione careat, et ne iura, quae vi illius unicuique praesertim circa „meum ac tuum externum“ erga alios competunt, „provisoria“ magis quam „peremptoria“ sint, positiva et communis agnitio mutuae sphaerae libertatis omnium intercedat necesse est. Quo sociali pacto in ordine ad asserendam et conservandam unicuique suam libertatis externae sphaeram inito, constituitur societas civilis.

B. J. G. Fichte (1762–1814).

522. Is, quemadmodum in construendo novo suo philosophiae systemate (subiectivo idealismo), ita et in doctrina iuris Kantii potissimum vestigia prosecutus est. Itaque eodem fere tempore, quo illius de iure theoria in lucem prodiit, similia ipse iuris principia, suo tamen systemati methodice accommodata et ad extremum subiectivismum evoluta, profitebatur.

Pariter enim a libertate subiecti rationalis tamquam adaequato principio proficiscens analytica mentis operatione non solum iuris et legis iuridicae, sed et societatis civilis ac potestatis publicae conceptum deducit. Est autem libertas secundum Fichte, etiam qua libera causalitas ad extra, non solum postulatum rationis consequens libertatem internam, ut Kantius docebat, sed immediatum et essentiale elementum ipsius rationalitatis.

Eadem, mere formaliter et in abstracto considerata, scilicet antequam cogitetur aliunde limitata, concipitur ut per se absoluta seu tamquam independentia illimitata, et eatenus exhibet „ius originarium“ (das Urrecht) omnis personae rationalis.

At rationi necessitas se obtrudit, praeter proprium „Ego“ alia insuper entia personalia agnoscendi; unde immediate oritur relatio, quae vocatur iuridica, et cum ea rationalis necessitas (lex iuridica), ut unusquisque suam libertatem tantum restringat, quantum postulat possibilitas eiusdem libertatis aliorum. Verum quoniam ens liberum eiusmodi legem ea tantum condicione sibi imponit, ut idem vicissim fiat a ceteris sibi coexsistentibus, omnis iuridica relatio inter certas personas eatenus realiter ac determinate existit, quatenus fundatur in mutua agnitione. Hinc necessitas sociandae communitatis entium liberorum qua talium absque ulla laesione libertatis, id quod fieri nequit nisi pacto libero, vi cuius illa erigatur, limitans cuiusque libertatem secundum ideam et normam libertatis omnium. Porro lex ista debet esse aliqua potentia, quia libertas omnium adversus singulorum arbitrium realiter et tuto obtineri et servari nequit nisi physica coactione invincibili, cui respondet institutio publicae potestatis civilis. Per hanc solam denique libertati ac iuribus singulorum determinata quantitas et realis definitio accedit. Atque ita quidem fere secundum praecepta Rousseavii democratice constituta civitate ac potestate civili, huic deinceps (titulo communis tuendae libertatis) vix tolerabilem politiae ambitum attribuit. In toto denique systemate eadem fere iuris a lege morali independentia supponitur, quae penes Kantium notata est; quemadmodum utrinque philosophia iuris publici partim Rousseavii partim Hobbesii vestigia manifeste prae se fert.

C. Schola Kantiana.

523. Nova iuris philosophia per ipsam libertatis tesseram, quam prae se ferebat, satis per se coae taneis commendabat; quam illico plurimos imitatores atque cultores nacta est. Inde orta iuris naturalis schola, quae a Kantio nomen habet et ab ultimo decennio saeculi XVIII usque ad quartum fere nunc elapsi late dominabatur. Huius enim communem indolem participant plerique de iure naturae tractatus et libri, qui intra illud temporis spatium in Germania potissimum prodierunt. et quos vel enumerare longum esset. In iis passim fere Kantiana iuris principia variis verborum formulis expressa, aut, partim secundum Fichtei partim secundum aliunde concepta philosophemata, plus minusve modificata exstant. In nonnullis etiam laudabilis conatus apparet illa cum conscientia morali et christiana, si quo modo fieri possit, conciliandi, verum subiectivo magis quam obiectivo successu. Itaque per hos maxime rivulos in Germania rationalismus socialis et politicus, quem liberalismi nomine vulgo comprehendimus, in primam praeteriti saeculi generationem ex communi illo fonte manavit, atque inde, sumptu iuris positivi historici, vagum reformandi motum in universam iurisprudentiam et speciatim in scientiam iuris publici intulit.

§ 2. Kantiana iuris idea critice excluditur.

524. Iuris conceptus a rationalismo Kantiano inductus, ut ex praemissa expositione satis apparet, non arbitrario aut mere externo, sed plane interno et logice necessario nexu cum summis principiis ethicae Kantianae (autonomiae rationis) cohaeret ab iisque instar corollarii derivari merito dicendus est. A principiis autem, quae per se falsa et vero rationali ordini contraria esse dudum demonstravimus, nonnisi similia dimanare corollaria possunt; quorum ubi primum ista nativitas constiterit, per eam ipsam legitime iudicantur. Iuvat tamen etiam in iis ipsis praecipua signare momenta, quibus falsorum principiorum condigna progenies esse cognoscantur.

A.

525. Thesis XLVI. Iuris philosophia, quae nomine iuris aliud non concipit quam „complexum earum condicionum, quibus uniuscuiusque libertas cum libertate aliorum secundum legem generalem conciliari possit“ — aut quae qualicumque modo in sola personali libertate, per se et absolute spectata, supremum ideale fundamentum iuris situm esse docet, genuinum characterem et nativam sanctitatem iuris plane destruit.

Praenotanda. Assertio proxime quidem conceptum iuris ab ipso Kantio propositum respicit; per alterum tamen suum membrum simul ad omnes analogas iuris notiones extenditur, quae ab illo deinceps tamquam communi fonte prodierunt, et quibus propria indoles scholae Kantianae continetur. Istius enim commune criterium eo fere constat quod in construendo iuris conceptu ab idea libertatis vel liberae personalitatis per se et absolute spectatae, tamquam supremo ideali fundamento iuris, exordium sumit. Est sane libertas, qua entia rationalia divinitus praedita sunt, vera aliqua fundamentalis ratio, ob quam in antecessum iuris institutio inter homines necessaria et divinitus intenta certo concluditur. Verum libertas enti rationali naturaliter concessa non potest esse nisi essentialiter relativa, i. e. per ipsum conditorem naturae rationalis essentialiter ordinata ad supremum vitae finem secundum legis normam libere complendum. Quare hominis libertatem absolute spectatam praefigere tamquam aliquem finem in se et ratione sui necessarium, est erigere inane idolum, incapax in quo ulla res philosophice fundetur. Ceterum libertatem hominis, etiam vere et integre acceptam, per se supremum et adaequatum iuris fundamentum exhibere non posse, vel inde iam satis liquet, quod omnis legitima libertas creaturae rationalis suam obiectivam mensuram non in semetipsa habet, sed accipit ab ordine in mundo morali divinitus erecto.

526. Probatur Iᵒ (directe). Ad genuinum characterem et sanctitatem iuris pertinet, ut ordo iuridicus, quamvis a reliquo ordine morali probe sit discernendus, eidem tamen interno nexu coniunctus maneat tum ratione originis et efficaciae moralis, tum communi respectu ad unum supremum finem universi mundi moralis. Atqui doctrina in thesi notata omnes istas condiciones a iuris conceptu excludit. Ergo huius genuinum characterem et nativam sanctitatem revera destruere dicenda est.

Maior constat ex demonstratis n. 496–513.

Prob. minor. Ius a moralitate divellitur:

  1. Ratione originis. Id Kantius quidem diserte profitetur, dum officiis moralibus originem essentialiter internam, officiis iuridicis qua talibus essentialiter externam vindicat, illa unice ex legislatione interna rationis propter semetipsam absolute reverenda, haec vero a potestate legisfera extrinsecus coactiva repetens. Qua in re et suos discipulos aut explicite aut implicite consentientes habet.

2. Ratione efficaciae moralis. Quoniam secundum dogma Kantianum unicus fons omnis obligationis moralis est nomothetica auctoritas rationis formaliter accepta, immediate consequitur officia iuridica, utpote illi extranea, per se nullam moralem efficaciam seu vim moraliter obligandi participare. Unde tota efficacia iuridica per se mere externa esse a Kantio supponitur, voluntates solo momento instantis physicae coactionis obstringens, cui in actionibus humanis similiter externa solum „legalitas“ respondeat. Quamquam enim non negatur officia etiam iuridica aliquando simul moralia esse posse, id tamen illis non qua talibus convenire, sed aliunde et secundario accedere monetur, scilicet interventu legis ethicae, formali praecepto rationis dictantis id ipsum, quod materialiter officio iuridico simul congruit. Immo in hac ipsa indole iuris essentialiter coactiva et efficacia, ut aiunt, per se tantum „legali“, qui Kantium sequuntur, ita plerumque insistere solent, ut vel ex eo solo capite vicissim aliam originem iuris, aliam moralitatis legitime inferri posse existiment.

3. Ratione finis. Secundum eandem theoriam tota ratio essendi totusque finis obiectivus iuris in assecuranda libertate individuali hominis consistit, nulla alia re limitanda, nisi suae generalitatis lege seu pari condicione libertatis omnium aliorum simul coexsistentium; in libertate individuali, inquam, secundum se et absolute considerata, quae omnem sui mensuram in semetipsa habeat, aut positive excluso aut saltem mentis praecisione neglecto essentiali eius respectu ad finem moralem, qui homini libero socialiter complendus divinitus praefigitur. Atqui tali modo ius ratione finis cum ordine morali non solum non unitur, sed ab eo plane emancipari dicendum est; ut satis liquet ex iis, quae iam supra inter „praenotanda“ in hanc rem observata sunt. Ergo nihil remanet, quo eiusmodi iuris conceptus communem ordinis moralis sanctitatem ullatenus participare queat.

Ut denique summatim intima eius natura exhibeatur, merito concludimus: pro vero iure, per Dei legem socialiter inviolabili et eatenus coactivo, ille conceptus nudam legalitatem et terroris servitium, pro ordine iuridico, qui sit pars constituens ipsius ordinis moralis, externum quendam mechanismum substituit, quo problema coexistentiae liberae multorum quasi mathematica proportione solvatur.

527. Probatur IIᵒ (indirecte seu ex logicis consequentiis). Nota reprobationis in thesi enuntiata praeterea uberius confirmatur et illustratur, si eiusdem doctrinae logici fructus considerantur. Nam

  1. Iuris conceptus in sola externa condicione libertatis in mutua personarum relatione servandae eas immediate practicas conclusiones admittit, quas non solum publica honestas, sed ipse etiam, ut confidimus, moralis sensus suorum auctorum abhorrere debet. Quis enim ferat actiones quascumque flagitiosas, e. g. contra sanctitatem matrimonii susceptas, immoderata usuram, suicidia, immo et mutua homicidia per se legales et iuri consentaneos actus nuncupari et esse, ea sola condicione, ut mutuo et communi libero consensu forte committantur! Atqui tamen eiusmodi conclusio tamdiu declinari non potest, quamdiu libertatis legitimae et iuris ambitus nullos alios habere limites supponitur, nisi quos necessitas non impediendae libertatis aliorum postulaverit. Neque dicant: contra eiusmodi consequentiam ab ipso Kantio satis cautum esse per adiectam suae iuris definitioni clausulam „secundum legem generalem“. Etenim nullam aliam legem ille his verbis intellegit, nisi „legem generalem libertatis“, ut in textu germanico auctoris explicite legitur („nach einem allgemeinen Gesetz der Freiheit“). Et sane, ne manifeste secum ipso pugnaret, generalem aliquam legem ethici ordinis hic invocare plane non potuit.

  2. Adde consectaria recto ordini sociali, cuius morale fulcrum suapte natura ius esse debet, per se inimica et perniciosa. Negari quippe non potest in ista potissimum iuris philosophia, tamquam propria sua theoretica radice, abstractum illum idealismum fundari, qui specioso nomine „liberalismi“ ab exeunte saeculo decimo octavo instar fermenti modernam societatem pervasit. Huius autem influxu non solum ordinis politici moralia fundamenta labefactata, verum et ipsius corporis socialis compages naturaliter organica et vitalia membra in sua prima elementa, in aequales scilicet personales atomos resoluta sunt. Ita denique opus erat, ex hac veluti anorganica multitudine libertatum individualium politicam machinam construere, vivo sociali organismo substituendam et sola fere lege aequilibrii virium regendam. Quod ut intellegatur, sufficit in specie notasse, dogma modernae revolutionis primarium ac fecundissimum, dogma, inquam, de essentiali populi suprematia, quamquam aliunde a Rousseavio excogitatum, non minus tamen tamquam legitimum corollarium ex iuris principio Kantiano et Fichteano derivari. Namque in libertate individuali, absolute et ratione sui considerata, ut ipsi auctores fatentur, nullum profecto ius publicum fundari potest, nisi per libertatem et pro libertate, i. e. mediante „contractu sociali“; quare et potestas publica inde constituta tota quanta productum pactitium humanae libertatis esse intellegitur, aliud non referens nisi omnium contrahentium (populi) collectivam voluntatem, cunctorum pariter viribus munitam. Atque ita, dum idea libertatis individualis abstracta exaggeratur, libertas realis caeco democratico despotismo immolatur.

528. Corollaria. I. Kantii principium iuris, si cum eiusdem principio moralitatis (autonomia rationis) comparatur, utcumque per se diversum, unam tamen et communem cum eo philosophicam tendentiam aperte prae se fert. Utrumque enim suapte natura eo manifeste dirigitur, ut homo a lege divina formaliter emancipatus sui ipsius absolutus legislator constituatur, etsi non utrumque sub eodem respectu. Scilicet per principium moralitatis homo ut ens rationale, per principium iuris idem ut ens sociale (i. e. hominum societas) ad istam independentiae praerogativam elevatur. Magis etiam, si fieri potest, haec omnia Fichteo exprobranda sunt, utpote qui ideas Kantianas non solum suas fecit, sed easdem logice complere conatus est.

529. II. Ex his igitur fontibus moderno quoque „Liberalismo“ obiective spectato, seu qua denotat systema doctrinae politico-sociale illi iuris rationalismo congruum, eadem philosophica indoles a nativitate inhaeret. Quare et ille pariter a sua tendentia obiectiva per hanc tesseram verissime signatur: Humanitatis emancipatio politico-socialis ab omni lege, quae humanae rationis ac voluntatis auctoritatem transcendat.

B.

Partim ut corollarium, partim ut complementum ad thesim modo demonstratam accedit haec gravissima conclusio:

530. Thesis XLVII. Praetensum de iuris origine axioma, quo absolute asseritur nullam inter liberas personas relationem proprie iuridicam induci ac proinde nullum ius realiter determinari posse nisi per factum liberum, i. e. consensum earundem personarum, pro sua universalitate erroneum esse probatur.

Praenotanda. Interna solidaritas talis axiomatis cum iuris philosophia modo expensa satis per se liquet. Illius tamen initia et anteriora et latiora exstant. Est enim haec fere communis vel expressa vel tacita hypothesis universae „theoriae pacti socialis“, sive cum Hobbesio et Rousseavio omnis omnino socialis vita, sive cum Grotio et Pufendorfio civilis societas non aliunde nisi ex aliquo pacto saltem idealiter admittendo oriri potuisse dicatur. Commune enim principium, a quo omnes isti proficiscuntur, est originarium aliquod ius libertatis externae singulis personis (vel saltem patribus familias independentibus) qua talibus competens, quod quidem per se seu in abstracto consideratum in omnibus intellegitur esse aequale. Ut igitur ex eiusmodi statu (abstracto) originariae libertatis et aequalitatis ad concretam societatem et statum multiplicis iuridicae dependentiae hominum inter se legitime, i. e. salva originaria uniuscuiusque aequali libertate, transitus fieri possit, aliquo saltem tacito communi consensu opus esse concludunt.

Immo, ut Fichte quidem opinatur, legum externarum vim obligandi aliunde concipi non posse nisi ex eiusmodi pacto derivatam.

In omni autem eiusmodi ratiocinio, ut patet, instar principii fungitur originaria hominis libertas, non secundum integritatem obiectivam suae essentiae, sed abstractione mutilata, videlicet solo habito eius respectu ad similem libertatem aliorum hominum, omissa autem, vel saltem non positive considerata, eius relatione essentiali ad supremum conditorem ac dominum mundi physici et moralis.

Ceterum in thesi non negatur singulas inter homines relationes iuridicas, ut realiter exsistant, aliquo particulari facto determinari, in quo particularis iuris titulus fundetur (cf. n. 468 sq); neque infitiamur id fieri ut plurimum facto libero seu interventu aliquo pactitio; impugnamus autem sententiam, quae huic modo iuris determinandi axiomatis instar exclusivam universalitatem vindicat, asserentens contra non raro etiam factis non-liberis, scil. eventibus naturalibus, individuum libertatem necessitate praeoccupantibus, ligamina vere iuridica immediate determinari, quae rata haberi debeant sola auctoritate suprema eius, cui omnis humana libertas subiicitur.

531. Probatur Iᵒ simplici deductione ex thesi praecedente.

Obiectiva ratio, ob quam iuridica obligatio ac dependentia inter personas liberas aliunde determinari ac legitime subsistere non possit, nisi per earundem libertatem, inde manifesto petitur, quod externa libertas entis rationalis aut omnino finis in se aut certe secundum se vel abstracte considerata supremum ideale fundamentum ac principium universi ordinis iuridici esse censetur. Atqui haec ipsa ratio veritati repugnare demonstrata est. Ergo idem in ratiocinatum redundet necesse est.

532. Probatur IIᵒ ex genuino et integro conceptu humanae libertatis. Aequalis originaria libertas et independentia, quae hominibus in abstracto, i. e. secundum communem naturam rationalem dumtaxat consideratis, recte attribuitur, per se mutuam tantum relationem hominum inter se, eamque in abstracto respicit. Verum ista relatio neque unicum neque ordine primum essentiale momentum est, quod in natura rationali etiam abstracte sumpta concipitur, sed ante omnia praesupponit relationem creaturae ad creatorem, qua neglecta conceptus libertatis et mutuae independentiae, in illa fundatus, vera sua obiectiva limitatione ac definitione caret.

Atqui intuitu huius fundamentalis relationis alia homini originaria libertas externa competere non potest nisi talis, quam aeque vel immo magis originaria erga Deum subordinatio ac dependentia absoluta iugiter comitetur; seu, quod idem est, omnis homo a primo instanti suae exsistentiae absoluto iure divino tenetur eas omnes suae externae libertatis condiciones, modificationes, restrictiones subire, quas ordo divinus in mundo morali praefinitus et (sive universim sive pro casu particulari) manifestus postulaverit. Ergo evenire omnino potest, ut inter homines, praeter iuris obligationes pactitias sponte susceptas, aliae quoque oriantur divinitus impositae et factis non-liberis in individuo determinatae, talibus nimirum, quae citra humanum arbitrium Deo auctori, sive per naturam sive praeter naturam operanti, adscribenda sunt.

Utraque praemissa argumenti tam certa est, quam existentia Dei creatoris ac domini universorum aliunde demonstrata nec non ab adversariis plerisque theoretice admissa. Unde et consequens legitime infertur; quae si praeterea aliqua explicatione indigeat, ex iis, quae subiicimus, et illustratur et confirmatur.

533. Probatur IIIᵒ ex condicione reali omnis individuae determinationis iurium.

Ut aliquod ius in particulari determinatum censeri possit, requiritur et sufficit ut hypothesis vel condicio illa realiter impleatur, sub qua relate ad certas personas certamque materiam idem illud ius certo cognoscitur esse actuale postulatum obiectivi ordinis rationalis divinitus sancti, seu, quod in se idem est ut sufficiens iuris titulus (interveniente aliquo facto reali) realiter subsistere incipiat. Atqui eiusmodi realis condicio suapte natura non minus aliquo facto respectu hominis necessario et Deo auctore eveniente, quam facto humano libero adimpleri potest. Ergo etc.

Maior patet ex indole iuris essentialiter moralis et ex vero conceptu tituli iuris (vide n. 468, 499).

Prob. minor.

  1. Negative. Qui iuridicam inter homines relationem nonnisi per liberum consensum saltem tacitum determinate exsistere posse contendunt, hac fere ratione, ut iam praemonuimus, nituntur: Omnis determinata iuris relatio, inquiunt, involvit aliquam restrictionem personalis libertatis et particularem unius ab altero dependentiam; iam vero spectata hominum naturali aequalitate et pari omnium personali dignitate, eiusmodi iuridica et proin coactiva dependentia legitime non videtur posse induci, nisi aliquo modo vel expresse vel tacite eius, qui talem obligationem subit, consensus interveniret. Atqui tale ratiocinium non uno tantum ex capite infirmatur. Etenim:

a) Dum „naturalem“ hominum aequalitatem exaggerat, solam naturam specificam intuendo, nullam plane rationem habet illius inaequalitatis pariter naturalis, quae in ordine reali per naturam individualem inducitur, et qua fit ut homini, a primo exordio multiplici dependentia physica et morali obstricto, integrum nequaquam sit de omnimoda sua libertate externa in mutua relatione ad alios pro lubitu disponere. Quamquam enim in specie homines concipiuntur aequales, non tamen aequales, immo physice et moraliter maxime inaequales in individuo nascuntur. Idque non per accidens evenit, sed constanti naturae instituto ac proin expressa Creatoris ordinatione.

b) Supponit saltem implicite hominem vi suae personalitatis ita sui ipsius dominum constitui, ut ne per Deum quidem alicui externo ordini, quem ipse ratum non habuerit, cum effectu obligationis iuridicae, i. e. talis, quae etiam coram hominibus sit inviolabilis, umquam subiici vel invitus ad aliquam socialem dependentiam redigi possit. Iam vero, praeterquam quod ista hypothesis in ipso demum Kantiano principio „autonomiae“ pridem refutato potissimum nititur, absurdum sane est dicere, Deum, societatis humanae conditorem et absolutum legislatorem, certa suae voluntatis significatione id ipsum pro societate effective non valere, quod suae voluntatis interventu haud dubie valet homo; aut mutua vincula moralia inter homines per divinam causalitatem in particulari manifeste determinata, non tamen iuridice legitima censeri posse, nisi postquam libero hominum beneplacito benigne acceptata fuerint.

2. Positive. Exstant revera in humana societate iuris relationes, quas nemo sanus dubitet solo naturali facto et praeter omnem libertatis assensum immediate determinari. Huc certe numeranda est parentalis relatio in societate domestica, id quod et ipsi adversarii admittere sana ratione coguntur: quare plerique suum principium de origine iuris essentialiter pactitia explicite ad solos nexus civiles restringunt. Et vero quis neget esse istam relationem per se non tantum pietatis et mere ethicam, sed simul iuridicam, vi cuius parentes inter et liberos mutua intercedunt iura et iuris officia, eaque naturaliter, i. e. ipso facto nativitatis liberorum, immediate determinata?

Atqui vel haec sola certa exceptio praetensi illius axiomatis obiectivum fundamentum destruit, quod in generali suppositione consistit, personalem hominis libertatem alteri iuridice obstringi non posse nisi per semetipsam seu aliquo suo libero consensu. Nam eadem est natura humana specifice sumpta, eadem libertatis dignitas et naturalis aequalitas, quae in illa qua tali fundatur, in quocumque statu homines considerentur; quodsi igitur in societate domestica sine omni causali influxu libertatis vera iuris relatio condi ac subsistere potest, nihil certe ex natura sive libertatis sive iuris obstare dicendum est, quominus idem in aliis quoque adiunctis evenire queat, ubicumque simile factum divinitus determinans intervenerit. Ergo etc.

Maior argumenti ulteriore probatione vix indiget. Quodsi tamen aliquis ad salvandum quomodocumque generalem valorem illius axiomatis, communi hominum sensu nil impeditus, eo usque processerit, ut et in casu allato illud aliquo modo verificari contendat, asserens, parentalem etiam relationem, per se quidem vi naturae ethice necessariam, non tamen aliunde quam ex consensu liberorum legitime praesumpto vim vere iuridicam sortiri; videat is, ne aut sibi ipsi contradicat, aut familiam, quam necessarium naturae institutum esse agnoscit, contra naturam dissolvat. Scilicet ideo legitime praesumendus iste consensus dicitur, quia naturae determinatione necessarius ac debitus. Sed quaeritur, qua condicione praesumendus? — num ita, ut liberi iam usum rationis nacti velint nolint eo ligati censeri debeant? — at hoc modo aliquid plane superfluum praesumitur, quia revera per solam naturae legem obligatio iuridica ante omnem consensum firma esse declaratur; num e contrario ea condicione, ut tamen ex parte liberorum adulescentium futura saltem tacita ratificatio necessaria supponatur? — at vero talis condicio ipsam stabilitatem parentis relationis contra naturae institutum in periculum adducit. Quid enim, si filius succrescens, paternae disciplinae impatiens suaque personali libertate utens, illum suum consensum, quo formaliter ius paternum niti didicit, explicite detrectet? Quo tunc stricto iure secundum allatum principium filium invitum ad oboedientiam coerceret?

534. Corollarium. Reiecta falsa eiusmodi humanae libertatis praetensione, nihil tamen verae ac iustae eius dignitati detrahitur, immo ea quam maxime adstruitur. Namque illi falso hoc verissimum axioma substituendum est: Omnis iuridica inter homines obligatio ac dependentia, quae non iam divina auctoritate, sive immediate sive mediate manifestata, definite fuerit imposita, tantum libero hominum consensu legitime induci atque in individuo determinari potest. — Cui sententiae perfecte congruit definitio libertatis externae, quam homini iure connato competere universa philosophia christiana docet, nimirum: „Libertas ab aliorum arbitrio in actionibus externis.“

Notanda ad solvendas difficultates.

535. 1. Quicumque vel purum naturalismum vel atheismum profiteri nolit, fateri procul dubio debet Deum multifariam etiam per modum naturae certam suam voluntatem circa res humanas non solum in communi, sed etiam in particulari manifestare posse ac revera manifestare. Quod ubi secundum rectae rationis aestimationem contingit, humanae libertati integrum non est ordinationem divini legislatoris pro lubitu spernere, aut, siquidem sociales hominum relationes directe attingit, iuridice inefficacem existimare.

  1. Aliud est dicere iuris relationem per solum consensum liberum tamquam causam formaliter efficientem determinari, aliud asserere ad actualem externum vigorem iuris iam per se determinati, generatim loquendo, i. e. inter homines adultos et usu rationis fruentes, aliquam saltem tacitam illius agnitionem et eatenus consensum requiri, puta, non ut causam determinandi, sed ut condicionem iuris ad usum applicandi. Hoc modo enim revera iuridicas obligationes, eas etiam, quae libertati vi altioris legis imponuntur, plerumque tamen non sine cooperatione libertatis vel concomitante vel consequente oriri videmus. Quis autem quaecumque et quomodocumque cum libertate fiunt, eadem per libertatem fieri dixerit?

Articulus 3.

Iuris idea ex absoluto mundi principio pantheistice derivata (Schelling — Hegel).

§ 1. Eius character exponitur.

536. Subiectivus „iuris individualismus“ per Kantium et Fichteum late propagatus atque mediante philosophica abstractione universam prope historicam iuris realitatem ideali revolutione labefactans, eo ipso futurae reactionis semina in proprio iam sinu circumferebat, quam deinceps Schellingii et praesertim Hegelii philosophia non minus lato successu invexit. Et feliciter quidem, si veritas errori, non error errori successisset. Successit autem falso „iuris individualismo“ non minus falsus „obiectivismus“, alio quidem modo, sed pari cum periculo genuinam iuris ideam et originariam sanctitatem contaminans. Nimirum quemadmodum illic omnis iuris constructio ab individua personalitate, vel per se autonoma vel saltem per abstractionem ab ordine mundi obiectivo ac divinitus sancito soluta, proficiscitur, ita hic, tametsi extra et supra omnem individualitatem, non tamen in aeterna Dei ordinatoris lege, sed in aliquo obiective necessario et absoluto mundi processu fons ac principium tum iuris tum moralitatis invenitur. Utrimque hominis et generis humani emancipatio a Deo personali ac provido legislatore attentatur, illic rationem individui, hic rationem publicam generis usurpatoria dignitate numinis exornando; utrimque letiferum malum ipsi corpori sociali infertur, illic nomine personalis libertatis et aequalitatis anarchicum vel mechanicum atomismum, hic nomine rationalis „obiectivitatis“ absolutam omnipotentiam publicae potestatis vitali societatis organismo contra Dei institutum substituendo.

537. I. F. W. J. von Schelling (1775–1854) etsi iuris philosophiam per modum iusti systematis ipse complexus non est, eius tamen propria delineamenta, suis speculativis discursibus accommodata, variis scriptis proposuit iisque simul novae Hegelianae constructioni prima quasi fundamenta suppeditavit. Kantii et Fichtei vestigia in praefigenda similiter individuali libertate autonoma et per se absoluta sequebatur, ita tamen, ut, ad eius cum libertate aliorum harmoniam efficiendam, pactitiae voluntatum unioni universalem potius et absolutam voluntatem pantheistice acceptam subrogaret; quod primae eius de iure naturae elucubrationes (1796) testantur.

Novum vero tramitem apertius denuntiant scripta sub initium saeculi 19. secuta, nimirum „Systema transcendentalis idealismi“ (1800) et „Praelectiones de methodo studii academici“ anno 1803 primum editae.

In his secundum obviam illius „systematis“ consequentiam iuris naturalis tractandi methodum abstracte rationalisticam reicit, ut eius loco historico-philosophicam commendet. Et revera in eius „transcendental idealismo“, quem vocat, universa iuris philosophia proxime quidem ad philosophiam absoluti moralis organismi sub forma status publici reducitur et simul cum hac intra philosophiam historiae suum proprium locum obtinet. Reliquum scientiae ambitum fere philosophia naturae occupat. Quae philosophiae partitio respondet formae duplici, qua in mundo reali τὸ absolutum (identitas subiecti et obiecti — absoluta ratio — aliquando etiam anima mundi „Weltseele“ nuncupata) tamquam cum omni esse in se considerato identicum sese ideali necessitate manifestat, nimirum in historia et in natura. In historia τὸ absolutum se manifestat per modum libertatis in tempore, et statum publicum exhibet tamquam „obiectivum organismum libertatis“ seu „harmoniae necessitatis et libertatis“ et in eo iuris ordinem tamquam obiectivam eius condicionem; utrumque autem non ut aliquid a liberis voluntatibus individuis resultans, sed tamquam immediatam apparendi formam rationis et voluntatis universalis. Quare status publicus non ut politiae tantum institutum ad tuendam singulorum libertatem, sed ex ideis „absoluti organismi“ philosophice comprehendendus est.

Nemo non videt per eiusmodi pantheismum non tam pristinum iuris individualismum per sanum obiectivismum ad legitimos suos limites revocari, quam potius omne fundamentum personalis dignitatis ac libertatis e medio tolli, ut nomine „iuris obiectivi“ caecum denique fatum nescio quod, ex interna necessitate universam texens historiam, absolutam reverentiam sibi deposcat. Atque ita quidem lata aperta est via, quam deinceps Hegelius maiore et partim novo apparatu prosecutus suam philosophiam iuris „moderni“ κατ’ ἐξοχήν, i. e. absolutae statolatriae, systematice absolvit.

538. II. G. W. F. Hegel (1770–1831) transcendentalem idealismum Schellingii, a quo proficiscebatur, methodice ad formam cuiusdam rationalismi non subiectivi quidem, sed obiectivi et absoluti redegit. Idem utrumque pantheismus, eadem mundi et omnium, quae in eo sunt ac fiunt, necessitas, sed sub forma diversa. Ibi mundus est ipsissima vita absoluti motu reali explicata, hic autem nonnisi cogitandi processus seu logica analysis absolutae cogitationis. Et haec quidem absoluta cogitatio (das absolute Denken) ita per se substantialis esse fingitur, ut tamen nec personalis sit nec subiecto inhaereat; est absolutum cogitare sine cogitante (!). Unde instar axiomatis statuitur, absolutas cogitandi regulas (logicam) normas simul essendi exhibere, proinde logica necessitate esse et fieri, quaecumque sint aut fiant. Quo praelucente principio universa philosophia in tres partes dividitur: a) scientiam ideae per se et pro se („Wissenschaft der Idee an und für sich — Logik“), b) scientiam ideae in suo esse opposito in alio („Wissenschaft der Idee in ihrem Anderssein — Naturphilosophie“), c) scientiam ideae a suo esse alienato in seipsam reversae („Wissenschaft der Idee, die aus ihrem Anderssein in sich zurückkehrt — Philosophie des Geistes“).

Haec ultima pars — „philosophia spiritus“ — iterum triplex est secundum triplex quasi stadium evolutionis, in quo „spiritus“ considerari possit. Distinguitur nempe a) „spiritus subiectivus“, quatenus per se et pro se tantum consideratur („der Geist in der Form der Beziehung auf sich selbst, in seiner Unmittelbarkeit — der subiective Geist“); b) spiritus obiectivus, i. e. in forma realitatis seu mundi („der Geist in der Form der Realität, als einer von ihm hervorzubringenden und hervorgebrachten Welt, in welcher die Freiheit als vorhandene Notwendigkeit ist — objektiver Geist“); c) spiritus absolutus, ex illa sui ipsius differentia quasi se ipsum iterum collegens in perfectam sui unitatem tamquam absoluta veritas („der Geist in an und für sich seiender Einheit der Objektivität des Geistes und seiner Idealität oder seines Begriffes, der Geist in seiner absoluten Wahrheit — der absolute Geist“).

Philosophia iuris in specie intra sphaeram philosophiae „spiritus obiectivi“ continetur. Principium a quo omne ius procedat, statuitur voluntas universalis et obiectiva ideae absolutae, itaque voluntas substantialis quidem et absolute rationalis, sed per se impersonalis. Haec voluntas sibi ipsi finis est, seu (quod conceptus voluntatis, ut ait, libertatem includat) eius finis internus est libertas, obiectum vero mundus externus, in quo illa externam realitatem induat. Verum ita in realitatem mundi prolata libertas formam assumit necessitatis per modum systematis determinationum libertatis („System der Freiheitsbestimmungen“), cuius unitas apparet tamquam potentia et positiva agnitio („als die Macht, das Anerkanntsein“).

Est igitur secundum Hegel ius universim nil aliud quam „τὸ exsistere liberae voluntatis“ („Dasein des freien Willens“) — scilicet in sensu exposito tamquam voluntatis universalis, absolute rationalis obiective in mundo exstantis, quippe quae sola dici possit vera voluntas, et extra quam voluntates individuae cum suis particularibus inclinationibus verum esse non habeant. Propterea „ius accipiendum non esse, monet, secundum limitationem iuridicorum“ („als das beschränkte juristische Recht“), sed quatenus dicat existentiam omnium determinationum libertatis.

„Istae determinationes in sua relatione ad voluntatem subiectivam (i. e. singulorum hominum), in qua tamquam universales suam existentiam obtinere debent, huius sunt officia (Pflichten), quatenus autem per modum consuetudinis et characteris in ea exstant, morem (ethos — Sitte) constituunt. Iura voluntatis subiectivae sunt eadem, quae officia et vice versa; nam utraque in eadem „libera substantiali voluntate“ fundantur.

Quo praefinito iam generali iuris conceptu ius deinceps pro triplici quasi essendi modo consideratur, nimirum 1. in se et pro se seu e suo conceptu, et sic est ius formale seu abstractum; 2. prout est momentum subiective determinans singulorum hominum voluntates — et hoc modo est ipsa moralitas (subiectiva) — „Moralität“ — simulque „ius subiectivae voluntatis“ („das Recht des subiectiven Willens“); 3. prout per historicam obiectivitatem in vita et institutionibus socialibus populorum se manifestat — et vocatur ethos („Sittlichkeit“).

Ius abstractum seu formale Hegelii, si a propria deducendi methodo praescindas, id fere exhibet, quod apud discipulos Kantii vocatur „ius naturae purum“. Tamquam eius fundamentum proponitur conceptus personae („Person ist die Einzelheit der Freiheit im reinen Fürsichsein“). In personalitate capacitas et conceptus iuris continetur, quare supremum iuris naturalis principium seu summa lex iuridica est: „Esto persona et habeto similiter alios ut personas“ („das Rechtsgebot ist daher: sei eine Person und respektiere die Andern als Personen“). — Ex voluntate personali relate ad res externas („das von dem freien Geiste unmittelbar Verschiedene, . . . Unpersönliche, Rechtlose“) deducitur ius proprietatis; ex eadem in sua relatione ad alias personas considerata oritur contractus. — Quibus accedunt conceptus iniuriae et criminis, quae ex oppositione personalis voluntatis contra voluntatem universalem seu ius obiectivum oriuntur.

„Moralitas“ tota versatur circa subiectivas voluntatis liberae determinationes, in quibus voluntas non iam est identica, sed enititur et debet eniti ad identitatem cum voluntate universali et absoluta, et ita dicitur „ius subiectivae voluntatis“.

Ethos („die Sittlichkeit“) secundum Hegelium, est „unitas (quasi concreta identitas) boni subiectivi et obiectivi (des obiectiven an und für sich seienden Guten) seu idea libertatis facta mundus realis („der zur vorhandenen Welt und zur Natur des Selbstbewusstseins gewordene Begriff der Freiheit“). — Ethos igitur secundum suam obiectivitatem in se continet determinationes necessarias et supra omnem subiectivam opinionem et voluntatem elevatas, tamquam leges et institutiones per se et pro se exsistentes et quibus qua talibus convenit rationalitas („Die an und für sich seienden Gesetze und Einrichtungen . . . dass das Sittliche das System dieser Bestimmungen der Idee ist, macht die Vernünftigkeit derselben aus“).

— Momenta huius obiectivae necessitatis sunt illae „ethicae potentiae (sittlichen Mächte), quae vitam individuorum regunt et in his tamquam suis accidentibus (!) suam repraesentationem, apparentem formam et realitatem habent“.

Solum ethos, utpote unitas ex singulari et universali („Einheit des Einzelnen und Allgemeinen“) et substantiam exhibens, cuius accidentia sunt individua, proprie est „spiritus“ („der als eine Welt lebendige und vorhandene Geist, dessen Substanz so erst als Geist ist . . . als sich Wissendes und Wirkliches, indem er die Objektivierung seiner selbst ist“).

Eius triplex quasi gradus distinguitur: familia, societas civilis et status publicus.

Familia est spiritus ethicus immediatus seu naturalis („der unmittelbare oder natürliche sittliche Geist“) et pro fine habet unitatem per amorem.

Societas civilis oritur ex diffusione familiae in pluralitatem familiarum. In ea apparens solutio singularum qua personarum independentium ab unitate ethica familiae, per communem tamen respectum ad universalitatem, iterum in altiorem unitatem transit, sed nondum perfectam, quatenus haec fere tantum condicio necessaria esse intellegitur, qua fines suos particulares singuli sine impedimento prosequi et assequi possint. Itaque hic gradus, licet iam ad aliquam imperfectam formam status publici pertineat, nondum tamen verae eius ideae respondet.

In statu publico (Staat) denique obiectivum ethos supremum gradum realitatis obtinet. „Status est realitas ideae ethicae . . . realitas voluntatis substantialis . . . τὸ per se rationabile . . . absolutus finis in se, in quo libertas suum summum ius assequitur, et qui summum ius habet in singulos, quorum supremum officium est esse membra status publici. . . . Status est spiritus in mundo stans et in eo se qua sui conscius realians, dum idem in natura se tantum qua aliud a se, qua spiritus dormiens realizat. . . . Status est divina voluntas, qua spiritus praesens, ad realem et organicam formam mundi semetipsum explicans.“

539. Qua singulari descriptione status satis apparet secundum philosophiam Hegelii universum denique ius cum ipso statu publico identificari, eumque communem esse fontem omnium iurium etiam individuorum. Singulis nempe sua libertas suaque iura particularia, quae ipsis ut membris familiae et societatis civilis conveniunt, etiam in statu publico agnita et intacta manent, „quatenus ea per se ad id quod universale est, transeunt“, et quatenus unusquisque ipsum hoc „universale“ (absolute rationabile) „tamquam suum proprium substantialem spiritum agnoscit eique tamquam fini ultimo suam activitatem subordinat“. Atque ita quidem, ut Hegel gloriatur, ad summam sui evolutionem pervenire posse personalem civium libertatem, in harmonica scilicet unitate agnita et volita cum voluntate universali in statu realiter expressa. Nam „status unica condicio est ad finem et prosperitatem particularem consequendam“.

Ius publicum (das Staatsrecht) distinguitur triplex: internum, externum et absolutum seu ius historiae universalis, prout idea status dicit individualem talem organismum respectu sui consideratum, aut transit ad relationem unius status ad alios, aut est „universalis idea status tamquam generis et ita absolutam potestatem exercens in status individuos, i. e. spiritus, qui se in processu historiae mundi realizat“ . . . et propterea est „unicus absolutus iudex“. Itaque „spiritus proprii populorum“ (Volksgeister) supremam unitatem obtinent in „spiritu mundi“ (Weltgeist).

Quis denique locus religioni et praesertim ecclesiasticae libertati in toto hoc systemate relinquatur, ex dictis haud difficile colligitur. Religionis et Ecclesiae relatio ad statum publicum sane alia esse non potest, nisi partim identitatis, partim subordinationis. Utrumque enim una eademque „idea absoluta“, idem „spiritus“ apparet; sed in religionis velamine obvolutus, qua momentum internum et subiectivum et hinc obiective indefinitum, in statu publico autem externam realem obiectivitatem nactus. Unde concluditur „regimen rerum non religioni permittendum esse“. In Ecclesia autem catholica in specie Hegel hostilem oppositionem contra divinam istam suprematiam status agnoscit, quare eam ab hoc pacifice tolerari posse negat.

540. III. Magistri doctrinam frequens per Germaniam schola Hegeliana excepit, quae licet mox, pro maiore vel minore illam interpretandi audacia, in varias et inter se divergentes partes scindebatur, communem tamen Hegelianam hereditatem innumeris deinceps lucubrationibus sive philosophico-theologicis sive iuridicis et historicis late propagavit.

Novus iuris conceptus in particulari non tam theoretica quam practica et imprimis quidem politica fecunditate amplissimum influxum exercuit. Multorum politicorum studiis ille eo potissimum nomine commendabatur, quod inde adversus anarchiae pericula, a subiectivo iuris rationalismo oriunda, opportunum ordinis publici fulciendi praesidium exspectarent, idque mere philosophicum et tale quod in moderna societate spretae positivae religionis partes expleret. Accedit quod idem systema novas iuri publico et arti politicae normas novosque titulos suppeditaret, quibus publicae potestatis ambitum in immensum dilatare et ad iuris quandam omnipotentiam exaggerare liceret. Ipse denique late iam dominans naturalismus socialis, quem „liberalismum“ vulgo appellant, tametsi in sola fere propugnanda et exaggeranda libertate personali et civili adoleverat, non tamen aegre tulit, ut iam subito pro individuali libertate libertas universalis, i. e. voluntas status publici, absolutum primatum occuparet. Hac nimirum iuris plenitudine armatus status civilis imprimis aptus fore videbatur, qui, ipse interim naturalismo imbutus eique deserviens, cuncta huius consilia, societatis nempe informationem et culturam mere naturalem et a Christi lege solutam, adversus Ecclesiae catholicae arcem invicta potentia exsequeretur. Hinc potissimum originem ducit „status modernus“, hoc nomine emphatice appellatus, quem, post multos imperfectos evolutionis gradus, nunc primum denique sui ipsius plenaeque suae suprematiae („der vollen Souveränität“) sibi conscium factum esse gloriantur. Et revera in idea „status moderni“, tamquam fontis et supremi arbitri omnis iuris, tamquam omnipotentis legislatoris, tamquam universalis generis humani paedagogi et omnis culturae provisoriis, et cuius ultimum stadium evolutionis logica necessitate aliud esse non potest nisi absolutus socialismus, quis non in illa secundum substantiam statum publicum Hegelii, per se sanctum ac divinum, immo solam realem in terris divinitatem illico agnoscat?

541. Neque vero ulla re magis quam hac ipsa politica indole novum systema prae ceteris sibi favorem promeruit, ut et apud exteras gentes non paucos dociles animos numeraret, qui eius substantialia elementa sive scriptis libris sive in cathedris publicis disseminarent, „iuris moderni“ fundamenta posituri. Ita evenit ut Hegelianismus in ipsa Germania qua talis iam prope collapsus, extra eius fines, maxime autem in recens nato „regno Italiae“ ad novam vitam resurgeret; idque non casu – sed sollicito consilio factionis politicae et eorum potissimum cooperatione, quorum interesset opus revolutionis, iam successu coronatum, in animis quoque et publica opinione constabiliri.

§ 2. Reflexio critica.

542. Iuris philosophiam, quam expendimus, speculative totam in aperto pantheismo fundari ab eoque in suis deductionibus informari, nemo est qui non videat. Eadem sublato vero Deo personali, mundi creatore libero, rerum omnium ordinatore ac legislatore infinite provido et sancto, pariter et hominis genuinae libertati, morali imputabilitati atque animae individuae immortalitati nullum plane locum relinquit. Qui fundamentales errores, aliunde iam peremptorie exclusi, non hic denuo refutandi, sed toti appretiando systemati in antecessum tamquam certissimum falsitatis criterium praefigendi sunt. Quamquam, his praetermissis, ipsa philosophandi methodus, qua illud construitur, in ipso limine non tam ut intellectus veritatem serio indagantis conatum, quam ut speciosum quoddam imaginationis somniantis figmentum penes omnem sanam philosophiam se manifeste denuntiat. Quis enim sanae mentis non desperandum esse sentiat de singulari ista „logica“, utcumque „absoluta“ dicatur, cuius universus dialecticus processus a monstruoso logico absurdo exordium sumit, a puro scilicet illo „cogitare“, sine subiecto cogitante et sine obiecto cogitato, quodque propterea simul cum nihilo identificetur?!

543. Itaque omisso omni alio critico excursu iuvat potius communem ac supremum eiusmodi errorum fontem signare, unde simul ex adverso pretiosa philosophiae hereditas in schola christiana iugiter tradita et custodita, ab istis autem temere abiecta, nova luce resplendeat. Recte quidem et Schelling et Hegel philosophiam a sterili subiectivo idealismo revocandam et cum reali mundi obiectivitate reconciliandam esse senserunt, et ad hunc finem ad aliquod rerum principium essendi obiectivum, unum, universale, absolutum recurrere conati sunt, e cuius summo quasi fastigio universum conspectu lustrare mundum ac veluti synthetica comprehensione construere liceret. Verum infelici novitatis pruritu in eo ipso conatu, per se omni philosophia dignissimo, misere errarunt. A communi theismo non solum christiano, sed ex parte etiam gentili didicerant, unicum illud ontologicum mundi principium, unicum centrum ac supremum fastigium encyclopaediae philosophicae in idea Dei ut conditoris et providi ordinatoris universorum, et similiter ultimum obiectivum fontem et immutabilem normam omnis moralitatis et iuris in eiusdem Dei personalis „aeterna lege“ situm esse. Sed displicuit haec antiqua non minus obvia quam harmonica veritas — forte quod humana omnia non hominis, sed Dei praecipientis legi ac iudicio subiiceret. Eius igitur loco aliquod numen inventum non tam vera quam imaginaria obiectivitate praeditum, quatenus autem reale, ipsi mundo substantialiter homogeneum et in homine ad personalitatem sui consciam quasi evigilans, simulque qua „voluntas universalis“ et „spiritus“ (divinus) in statu publico et mundi historia perfectissime realiter praesens. Atque ita quidem, „feliciter“ eliminata et idea creationis et lege Dei viventis, principium „autonomiae“, quo Kantius individuam hominis personalitatem, etsi creatam, a divina lege emancipaverat, non solum logice completum ad principium autonomiae totius humanitatis, i. e. publicae humanae potestatis, verum et altiore fundamento, scilicet titulo propriae divinitatis, erectum videmus.

Quid vero eiusmodi apotheosis publici status in humana societate tum civili tum religiosa importet, quaeque corollaria inde theoretica et practica pro iure imprimis publico sive interno sive externo seu internationali deduci queant, luce clarius apparet. Quis enim non videat pantheisticam istam iuris appretiationem, ut iam de Spinozismo observatum est, quoad rem et practice cum materialistica iuris philosophia perfecte congruere? Secundum utramque omne factum humanum publice et historice completum eo ipso vim iuris habere et per semetipsum iustificari censendum est; quare par utrinque potestatis iuridica omnipotentia erigitur, quae in legislatione civili legalem despotismum, in relationibus internationalibus ius fortioris et fortunati successus significat.

Formali autem sua ratione principium pantheisticum eo tantum prae materialistico excellit, quod sanctum Dei nomen usurpando insuper quodammodo hypocrisin prae se ferre videtur.

544. Quam ob rem, ut summatim complectar, tam crassa veri iuris corruptela alia profecto refutatione hoc loco non indiget praeter illam, quae iam anticipata exstat in solidissimo doctrinae fundamento, quod cum angelico Doctore de „lege aeterna“, tamquam suprema et absoluta norma omnis in mundo recti ordinis sive physici sive moralis ac iuridici praestabilivimus. Immo restituta idea legis aeternae pro inani illa „absoluta idea“ et pantheistica „universali voluntate“, atque ita primario erroris fonte sublato, non paucis huius philosophiae deductionibus, quae materialiter ad veritatem appropinquant, congrua emendatio quasi sponte accedet.

545. Scholium. Ista prae ceteris modernae iuris philosophiae systemata accuratius expendenda duximus, non tam quod suorum auctorum nomine magis celebrari consueverunt, quam quod duplex in iuris philosophia stadium, de quo diximus, primario repraesentant, alterum, quo subiectivus iuris individualismus, alterum, quo idealis quidem obiectivismus, sed mediante pantheismo erigitur. Quae autem praeterea per idem fere tempus alia iuris philosophemata prodierunt, pleraque ita inter utrumque illum quasi polum versantur, ut pro suis principiis, quibus nituntur, modo ad hunc modo ad alterum propius accedant, atque alterutrius erroris communione analogam criticam reprobationem participent. Id vero quam maxime de iis valere manifestum est, quibus sub quacumque demum forma pantheisticum principium praefigitur.

Quare ad singulorum insuper criticum examen descendere hoc loco nec vacat nec iuvat. Sufficiet potius ex iis, quae maioris momenti esse videntur, nonnulla obiter indicare:

Fredericus Krause (1781–1832), cuius speculativa principia Schellingianis fere analoga sunt, vulgari pantheismo suum, quem vocat, „Pannentheismum substituit, nomine magis quam re ab illo diversum. Quamquam enim Deo esse absolutum per se sui consciuum et transcendens mundum attribuat, ita tamen mundum in illo contineri existimat, ut secundum suum esse cum eo identificari videatur. Itaque in homine, propriam vitam agente, tamquam suo quasi organo simul Deus suam vitam divinam evolvit. Haec idea dein tum ethicis tum iuridicis principiis praesidet; secundum quam in re morali Kantianus purismus (Fac bonum boni ipsius causa) statuitur, ius autem concipitur tamquam totalitas condicionum temporalium vitae rationalis, seu ad obtinendum rationalem finem tum internum hominis tum externum vitae socialis.

Inter eius discipulos potissimum nominandi sunt H. Ahrens (Cours de droit naturel, Paris 1838; Philosophie des Rechts und des Staates, 6. Aufl., Wien 1870 bis 1871); C. D. A. Röder (Grundzüge des Naturrechts oder der Rechtsphilosophie, 2. Aufl., Leipzig und Heidelberg 1860–1863).

Fr. D. E. Schleiermacher (1768–1834) in philosophia novam quandam Spinozismi formam professus in multis partim Schellingio partim Hegelio appropinquat. Ipsi quoque hoc universum, tum natura tum mundus ethicus, perennem processum exhibet, quo absoluta ratio, per se impersonalis, se iugiter realizet, et quidem in mundo ethico mediante activitate humana tamquam personalitas, dein tamquam familia, status publicus, Ecclesia. Et sic totus finis ethicus versatur in unificatione et quasi compenetratione naturae et rationis, ad quem finem in hominum communitate complendum etiam status publicus ordinatur, in eoque ius, tamquam ethica mutua relatio singulorum in ordine ad externa naturae obiecta.

Joh. Fr. Herbart (1776–1841) philosophiam ab idealismo ad empiricum potius realismus revocare suscipit novaeque scholae („Herbartianae“) nomen dedit. Deum quidem personalem ut theologice necessarium, nec non animae immortalitatem suo modo agnoscit. Dum autem in veritate philosophica indaganda a quadam methodica sceptica inchoandum et metaphysica solum ut mediatrice ad cognitionem empiricam utendum esse censet, revera tamen innumeris arbitrariis assertionibus atque figmentis neque suum empirismum neque metaphysicam magnopere commendat. Ethicam tamquam specialem aliquam partem Aestheticae considerat, utpote quae in aestimatione eius, quod in libera activitate per se placeat aut displiceat, versetur, et cuius regulae characterem legis universalis et necessariae ideo prae se ferant, quod ad commune et naturale propositum totius exsistentiae humanae pertineant. Ius omne inter homines pactitiae originis et hinc suae natura positivum esse existimat, scilicet eo fine mutua conventione inductum, ut orti conflictus dirimerentur, futuri autem evitarentur. Postea tamen etiam aliquod ius naturae admisisse videtur. In statu publico agnoscit societatem potestate fultam atque ideis ethicis animatam, cui propositum sit has ipsas publice et realiter exprimere. — Scholam Herbartii permulti scriptores Hegelianam philosophiam respuentes secuti sunt, inter quos Th. Allihn, M. W. Drobisch, G. Hartenstein, H. Nahlowski, L. Strümpell, Th. Waitz, Rob. Zimmermann, H. Steinthal, F. Ziller, alii.

Minus directum influxum in iuris philosophiam exercuerunt alia quaedam systemata, quorum auctores praeterea per decursum eiusdem fere aetatis qualecumque nomen obtinuerunt. Inter quos nominandi:

Fr. H. Jacobi (1743—1819), qui rationalismo Kantii philosophiam „fidei“ in vago instinctu rationali fundatam opponere conatus est; Fr. Baader (1765—1841), novi systematis theosophici inventor, quo vel ipsa mysteria religionis revelatae penetrare praesumit; A. Günther (1785—1861), qui similiter per modum philosophiae speculativam theologiam systematice comprehendit, sed Hegelianis ideis temere informatam; Fr. Ed. Beneke (1798—1854), qui in sola psychologica experientia omnem philosophiam ipsamque metaphysicam fundari docet, quo ad empirismum anglicum appropinquat; Arthur Schopenhauer (1788—1860), qui a Kantiano idealismo proficiscens hunc ad novam aliquam formam moderno materialismo magis adaptatam redegit („Die Welt als Wille und Vorstellung“, 1819); cui ethicum principium subiungit in pessimismo mundi fundatum et doctrinae buddhisticae analogum, quo a vitae miseria quies quaerenda sit in cessatione „voluntatis“ vivendi. Easdem fere ideas resuscitavit Ed. v. Hartmann; Herm. Lotze (1817—1881), qui cum pantheismo quendam panpsychismum coniungit, quasi ideam „formae substantialis“ scholasticorum exaggerans.

Ceterum praesentis temporis philosophia practica (a christianis traditionibus emancipata) in dies magis communem indolem „modernae scientiae“ prae se fert, i. e. mere empirico-naturalisticam. Ita ex Darwini potissimum adoratoribus non pauci hodie universam non solum ethicam (cf. n. 166), verum et sociologiam et iuris philosophiam ab omni „dogmatismo“ ac „praeiudicio metaphysico“ solutam magis magisque secundum principia Darwiniana reconstruere atque moderno „scientifico“ atheismo informare totis viribus conantur. Reiecta quippe omni alia scientiae etiam moralis methodo praeter psychologice-empiricam et inductivam, partim ab ideis Herbartii, Beneke etc. proficiscentes, partim vestigia Anglorum Bentham, Stuart Mill ac praecipue Herberti Spencer prosequentes, in uno denique supremo omnis practicae philosophiae principio conveniunt, nimirum in principio utilitarismi, successivae evolutioni hominis et vitae socialis accommodato. Quare de his conatibus fere pari iure ea omnia valent, quae iam supra de philosophia materialistica vel quasi-materialistica critica dicta sunt.

Interim vero ex parte adversa non solum schola catholica („Neoscholastica“) solida hereditate invalescens, verum et inter acatholicos philosophos complures contra scepticum eiusmodi positivismum ac materialisticum realismus antiqua metaphysicae iura et fundamenta theismi strenue defendunt, inter quos prae ceteris nominandi videntur:

Hermannus Ulrici (1806—1884) proprii systematis theistici fundator, in quo et recentes progressus scientiae naturalis testes invocare non dubitat. Iuris quoque arctiorem nexum cum lege morali restituere conatur; neque alium illius finem esse docet, nisi ut „media et condiciones“ suppeditet, quibus in his terris „possibilis reddatur adimpletio legis moralis“.

Adolph Trendelenburg (1802—1872) ad reconstruendam philosophiam ad veterum, imprimis Aristotelis, documenta redeundum censuit, eaque indagandi studium novo impulsu promovit. Uti ethicos respectus in teleologico mundi ordine fundari cognovit, ita super ethica fundamenta iuris philosophiam construere conatus est. In delineanda iuris idea fere Fr. Krausium sequitur. „Ius est complexus earum generalium praefinitionum agendi, quibus fit ut moralis ordo in sua organica totalitate (das sittliche Ganze und seine Gliederung) conservari et perfici possit.“

Praetermittimus analogos conatus, quibus et apud alios Europae populos moderna philosophia similiter iuris ideam sibi accommodare contendit. Fere omnes enim aliquo modo pariter ad alterutram ex praenotatis classibus revocantur, pro diversis turbidis fontibus, e quibus potissimum sua alimenta hauserunt, nimirum vel ex ideis pseudophilosophicis ac pseudopoliticis exeuntis saeculi XVIII, vel ex anglico realismo et utilitarismo, vel ex germanico idealismo et pantheismo vel denique ex communi naturalistico fonte moderni positivismi. Interim tamen apud gentes historica traditione catholicas, nominatim in Gallia, Italia et Hispania, philosophia vere indigena in iuris scientia scholae christianae documenta constanter tueri atque alienigenis novitatibus opponi numquam cessavit.

Caput III. De iuris cognitione et congrua partitione

↑ Top of work