Theodor Meyer, Ius naturae generale
Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale
First published 1906
Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.
Introductio I: Praefatio
Prooemium
Sectio I: Ethica generalis
Sectio II: Ius sociale in genere
Liber I: Liber primus. Sociologia generalis
Liber II: Liber secundus. De essentiali organismi socialis vinculo seu de iure
De essentiali organismi socialis vinculo seu de iure.
Prologus.
- Entia ratione et libertate praedita, sive pro sua relatione ad Deum, ut finem ultimum ex eius directione iugiter prosequendum, sive pro relatione sua mutua inter se et ad naturae socialis instituta, apte ordinari atque ad ordinem constringi non posse nisi vinculis moralibus, ex iis, quae hactenus dicta sunt, certum planumque est. Unde consequitur universum ordinem moralem in mundo, qui in recte ordinanda omni libera activitate hominis ad normam legis naturalis versatur, vinculis demum moralibus constare, iisque essentialiter constitui.
Verumtamen, quemadmodum non unicus est respectus hominis recte ordinandi neque unica universi ordinis moralis provincia, ita et ligamina illa moralia, ut eidem efficiendo consentanea sint, similiter inter se modo et ratione differant necesse est. Et re quidem vera, ea quae ordinem socialem in specie fundandum et sustentandum proxime respiciunt, praeter indolem moralem, cunctis essentialem et communem, peculiarem insuper efficaciae moralis modum habent, quo a ceteris merito distinguuntur et peculiarem considerationem deposcunt. Ipsa nimirum sunt, quae non solum homines Deo, sed et homines inter se efficaci obligatione obstringunt, i. e. inter eos iuridicas relationes atque hinc eam ordinis moralis universi provinciam constituunt, quam Ordinem iuridicum appellant.
Itaque Ordinis iuridici generales notiones, philosophica fundamenta et proprietates summario conspectu perlustrare in hoc libro nobis propositum est, ita tamen, ut ex abundanti rerum copia ea prae ceteris elementa seligamus, quae ad sana iuris principia adstruenda, sive universim sive pro tempore, quo vivimus, praecipue pertinere videntur. Huc autem merito referenda sunt: recta iuris ordinisque iuridici notio — eius inseparabilis nexus cum universo ordine morali — iuris vere naturalis existentia et relatio ad ius positivum humanum — eiusque cognoscendi summum principium.
Caput I. Genuina iuris notio analytice adstruitur
Genuina iuris notio analytice adstruitur.
- Ab indaganda vera iuris notione omnis de iure disputatio merito proficisci debet; quod quidem vel ideo maxime necessarium esse cognoscitur quod omnes errores, qui umquam iuris scientiam et exinde ipsum socialem ordinem infecerunt, ex iuris conceptu vel per se falso vel arbitrarie mutilato originem ducunt.1 Veram autem iuris notionem partim ex nativa significatione et tradito usu huius vocis, partim rei, quae ita significatur, philosophica analysi commode illustratur.
Bene quidem. Sed non solum scientiae iuris, sed salutis publicae interest quaestio: ex quali demum philosophia, utrum ex theismo christiano, an aliunde, ex pantheismo, ex qualicumque monismo etc., moderna iurisprudentia suos fundamentales conceptus acceptura sit? Non sane ex mera absentia omnis influxus philosophici, sed potius ex diversitate eiusmodi influxus tantum explicari posse videtur quod A. Baumstark in opus. „Was ist das Recht?“ (1874), (ut ipse Bergbohm l. c. refert) ultra viginti definitiones iuris, inter se diversas, apud varios iurisperitos notaverit.
Ceterum idea evolutionismi hodie quemadmodum scientiam moralem, ita et iuris scientiam invasit. Iam enim 1874 A. Merkel, qui fere propriam scholam fundavit, agnovit tamquam „Hauptlehre des Jahrhunderts“, „dass die Schöpfungen der Natur (mit Einschluss von Recht, Staat und Kirche) gleichmässig in den Fluss der Geschichte gestellt sind und als ephemere in jedem auftauchende und von ihm unendlichen Metamorphosen unterworfene Bildungen betrachtet sein wollen.“ (Zeitschrift für das Privat- und öffentliche Recht I 5).
Articulus 1.
Notio iuris ex nomine petita.
- Iuris vocabulum tam in communi usu loquendi quam in scientia per se non ad unicum sensum determinatur, sed variam significationem admittit. Aliud sane eadem vox sonat, ubi quid ius a nobis exigat, inquirimus, aut ubi de iure divino, naturali, humano, de iure novo vel antiquo loquimur, aliud, ubi ad ius recurrere vel in ius vocari, aliud denique, ubi ius vel iura nobis acquirere, possidere, tradere, abdicare dicimur. Quae significandi varietas inde potissimum orta esse apparet quod iuris notio ab originaria sua proprietate mox usu loquendi ad sensus minus proprios, attamen illi analogos vel obiective connexos translata sit.
Est autem praecipue triplex significatio huius nominis consideranda (Lessius, De iure et iust. I 2; Suarez, De leg. I 2).
- I°. „Ius est obiectum iustitiae“ seu est id ipsum, quod „iustum“ obiective spectatum. Ita S. Thomas hanc vocem interpretatur, auctoritatem simul invocans tum Aristotelis (Ethic. V 1) tum Isidori (Etymolog. V 3) dicentis: „Ius dictum est, quia est iustum.“ — Insuper autem hanc primam seu originariam et maxime propriam iuris significationem esse docet, a qua ceterae usu et consuetudine derivatae sint.2
Hinc est quod angelicus Doctor in eadem operis parte, in qua de virtute iustitiae tractat, etiam de iure in genere disserit: non sane quasi obiectivam indolem iuri propriam ignoraverit, vel quod iustum, quo virtus iustitiae subiective efficitur, ab illo „iusto“, quod idem esse dicitur ac ius seu obiectum iustitiae, non satis distinxerit.3
Opportune enim id ipsum explicans adnotatum voluit, longe aliam esse rationem obiecti iustitiae quam obiecti aliarum virtutum. Ita enim pergit:
„Illud quod est rectum in operibus aliarum virtutum, ad quod tendit intentio virtutis quasi in proprium obiectum, non accipitur nisi per comparationem ad agentem; rectum vero, quod est in opere iustitiae, etiam praeter comparationem ad agentem constituitur per comparationem ad alium. Illud enim in opere nostro dicitur esse iustum quod respondet secundum aliquam aequalitatem alteri, puta recompensatio mercedis debitae pro servitio impenso. Sic ergo iustum dicitur aliquid, quasi habens rectitudinem iustitiae, ad quod terminatur actio iustitiae, etiam non considerando qualiter ab agente fiat.“4 Sed in aliis virtutibus non determinatur aliquid rectum, nisi secundum quod aliqualiter fit ab agente. Et propter hoc specialiter iustitiae prae aliis virtutibus determinatur secundum se obiectum, quod vocatur iustum; et hoc quidem est ius.“5 434. Verum quemadmodum iustitia et iustum, ita et ius, quatenus est obiectum iustitiae, vel generalius vel specialius accipi potest.
Iustitia quippe generalissime sumpta universam moralem rectitudinem comprehendit neque specialis virtus moralis, sed complexus omnium virtutum dicenda est; quo sensu haec vox frequenter in sacris Litteris usurpatur. Eodem igitur modo et ius, qua obiectum illi respondens, analogam generalitatem participat et ad omne morale hominis debitum, in quacumque eius relatione sive ad Deum sive ad se ipsum sive ad alios fundatum, se extendit.
In comparatione autem ad iustitiam proprie dictam, quae est virtus cardinalis, iustum et ius pariter ad eam solam obiectivam rectitudinem designandam restringuntur, quae eidem speciali virtuti est propria seu quae in recta ordinatione hominum ad invicem et ad societatem consistit. Nempe, ut S. Thomas observat, „iustitiae proprium est inter alias virtutes, ut ordinet hominem in his, quae sunt ad alterum. Importat enim aequalitatem quandam, ut ipsum nomen demonstrat: dicuntur enim vulgariter ea, quae adaequantur, iustari; aequalitas autem ad alterum est.“6
Quod dicitur „ad alterum“, ex mente S. Doctoris in toto opere manifesta, generalissime de quavis hominum sociali relatione tum mutua inter se tum ad communitatem intellegendum est.7
Contra vero neque in hac expressione „ad alterum“ neque in ratione iustitiae proprie dictae debita hominis relatio ad Deum vulgo comprehendi solet, quamquam Deo in homines absolutum ius competit. Eius rationem suggerit S. Thomas: „Quia iustitia aequalitatem importat, Deo autem non possumus aequivalens compensare, inde est quod iustum secundum perfectam rationem non possumus reddere Deo; et propter hoc non dicitur proprie ius lex divina, sed fas, quia videlicet sufficit Deo, ut impleamus, quod possumus.“8
- Et ius quidem, quod hic examinandum suscipimus, secundum hanc specialem tantum et propriam eius significationem intellectum volumus, qua restringitur ad obiectum iustitiae proprie dictae, et cui speciale nomen „Iuris socialis“ respondet. Itaque ius hoc modo acceptum solam, sed integram „rectam ordinationem hominum ad invicem et ad societatem“ comprehendit.
Haec autem pro triplici ordinis respectu, quem involvit, triplici recta ordinatione partiali constat, scilicet ordinatione hominum ad invicem, ordinatione hominum ad societatem et ordinatione societatis ad homines ut membra societatis. Quapropter triplici huic obiecto triplex iustitiae denominatio respondet, nimirum iustitia commutativa, iustitia legalis et iustitia distributiva.
- II°. Iuris nomine denotatur lex. Est haec significatio a prima illa et originaria immediate derivata ad eamque proxime accedit. Nempe de ratione legis est ut sit aliqua iusti regula et propterea relate ad suum obiectum merito ipsi iusto seu iuri aequiparatur. Unde factum est ut leges, sive singillatim sumptae sive ad aliquem complexum collectae et ordinatae, passim tum in scientia tum in usu vulgari communi iuris appellatione censeantur. Ita videlicet ius divinum, humanum, naturale, positivum non secus ac leges divinas, humanas, naturales, positivas distinguere solemus.
Vel ipse hic usus loquendi praeclare confirmat communem hominum persuasionem, qua censetur ad ipsam legis ideam pertinere, ut vere sit iusti regula aut certe non eiusmodi quae obiective pro iusto et iure haberi nullo modo possit. Et re quidem vera, sub ea tantum condicione et hypothesi iuris nomen ac dignitas legi quoque recte attribuitur. Quidquid enim suapte natura iniustum est, non ideo iustum seu ius efficitur, quia lege praecipitur¹ (cf. n. 291 sqq).
- Lex autem regula esse potest vel iusti in genere vel iusti in specie et proprie dicti. Unde patet ius quoque pro lege acceptum non secus ac ius qua obiectum iustitiae hanc duplicem significandi latitudinem participare. Atque ita quidem latius universa legislatio moralis, strictius vero ea tantum, quae circa obiectivum ordinem iustitiae socialis versatur, eodem iuris nomine comprehendi solet.
Per obviam applicationem istius notionis etiam sententia iudicis vulgo ius dicitur, utpote quae est quasi lex particularis vel legis applicatio ad particularem materiam. Ideo „iudex“ nominatur, ad quem pertinet hoc modo ius dicere seu iudicare; indeque iuris vocabulum non raro ad designandum ipsum iudicis tribunal seu publici iudicii institutum, ubi ius dici solet, transfertur.
-
III°. Ius significat moralem seu legitimam potestatem (rechtliche Befugnis). Haec tertia iuris acceptio quotidiano usu notissima, si obiter consideratur, ab utraque praecedente perquam longissime discrepare, immo utrique aliquatenus opponi videtur. Nimirum
-
Ius sive pro iusto sive pro lege acceptum aliquam obiectivam obligationem denotat, qua humana libertas restringitur; ius qua potestas contra in asserenda aliqua morali libertate et eatenus quodammodo in aliqua negatione obligationis versatur.
-
Iustum et lex in eo conveniunt quod iuris indolem exhibent mere obiectivam; potestas vero cum eadem obiectivitate coniunctum habet respectum subiectivum. Ius quippe pro potestate acceptum in ipso sui conceptu connotat aliquod subiectum, cui inhaereat. Immo ratione huius differentiae apud recentiores scriptores mos invaluit distinguendi ius „obiective“ et „subiective“ acceptum. At vero eiusmodi terminologia, ut patet, admodum ambigua est neque rei signandae adaequata. Ius enim pro potestate sumptum, etsi respectum involvit ad subiectum, nequaquam tamen aliquid simpliciter subiectivum, sed per se vere ac proprie obiectivum dicendum est.
Omnis autem ista qualiscumque discrepantia non impedit, quominus haec quoque iuris significatio genetice cum utraque priori imprimis vero cum „obiecto iustitiae“ arctissimo nexu cohaereat. Huius enim obiecti collective considerati praecipuum quoddam elementum in ea ipsa legitima hominum potestate consistit, quam ius appellant; id quod ex infra dicendis luculentius illustrabitur.
- Conclusio resultans:
I. Notio iuris e nomine petita reductive duplex potissimum distinguitur: altera primaria, qua ius vel singillatim quamcumque obiectivam iustitiae normam lege sive naturali sive positiva expressam, vel collective aliquem eiusmodi normarum complexum (iuris ordinem) significat; altera secundaria, qua ius est aliqua potestas moralis secundum iustitiae normam.
II. Generalissima iuris partitio, qua ius naturale et ius positivum distinguitur, in eadem originaria iuris notione fundatur ab eaque inseparabilis est. Omnis enim legislatio obiectivam iustitiae normam exhibens aut naturalis aut positiva sit necesse est.
Articulus 2.
Notio iuris ab eius fine ideali illustratur.
- Ad genuinum iuris conceptum hauriendum non mediocriter interest in antecessum novisse, quorsum demum universa haec spectet institutio, quam iuris nomine comprehendimus et cuius necessitatem in mundo morali nemo umquam serio negavit. Quemadmodum enim ex natura alicuius rei eius obiectivus finis cognoscitur, ita vice versa finis aliunde cognitus rei naturam manifestat viamque aperit, qua in eius proprietates altius penetremus.
Iuvat autem eiusmodi finem vel ideo hoc loco thetice stabilire, quod falsa et perniciosa de iure philosophemata, quae in decursu critice expendenda nobis obviam fiunt, fere in falsa eiusdem finis appreciatione aut mutilatione fundari videmus¹.
- Thesis XLII. Ius e suo fine ideali ad rectum socialem ordinem obiective fundandum et intra vicissitudinem humanae libertatis sustentandum destinatur.
Praenotanda. Valet assertio tum de ordine iuridico universo tum de singulis eius partibus et elementis, adeoque et de iure pro morali potestate accepto. „Finis idealis“ iuris id ipsum esse intellegitur, ad quod ius ex mente supremi ordinatoris mundi moralis deputatur. Rectus porro socialis ordo, ad quem fundandum et sustentandum ius pertinere dicitur, non est aliquid arbitrarium, sed plane obiectivum et in suis delineamentis essentialibus divinitus (i. e. a Deo ut auctore naturae) stabilitum, ut patet ex iis, quae supra de naturali origine societatis humanae dicta sunt. Idemque comprehendit tum rectam hominum subordinationem ad organicam unitatem socialem tum rectam coordinationem singulorum membrorum socialium inter se.
- Probatur I°. Ex relatione iuris ad iustitiam.
Finis idealis universi iuris cum fine ideali ipsius iustitiae obiectivae congruat necesse est. Ius quippe ex originaria sua et primaria notione ipsum obiectum iustitiae denotat. Atqui universae iustitiae obiectivae finis idealis in recto sociali ordine obiective adstruendo et sustentando situs est. Ergo ad eundem finem pariter universum ius ordinari immediate consequitur.
Prob. minor. Ordo iustitiae proprie dictae (de qua sola hic agitur) suapte natura ad eum modum ordinis rationalis pertinet, qui consistit in „ordine partium ad unum totum et ratione huius ad se invicem“; quatenus hic in specie mundo morali applicatur, cuius quasi partes constituentes sunt singula entia rationalitate et libertate praedita seu personae; id quod iam supra (n. 203 sq) in quaestione de merito et demerito luculentius explanatum est. Atqui hic ipse cosmos moralis, qui ex debita proportione personarum tum ad unam moralem totalitatem (societatem), tum ratione huius ad se invicem exoritur, aliud non est quam rectus ordo socialis a divino auctore societatis intentus. Ergo omnis obiectiva iustitia finaliter rectum socialem ordinem respicit, et iustitia quidem „legalis“ ad rectam subordinationem singulorum membrorum ad socialem unitatem, iustitia „distributiva“ ad recte ordinandum influxum vitalem, qui ab hac unitate ad singula membra descendit, iustitia autem „commutativa“ ad horum rectam inter se coordinationem pertinere intellegitur¹.
- Probatur II°. Ex proprio fundamento necessitatis, qua ius in mundo morali tamquam postulatum rationis invicte exigitur.
Quidquid cum certo naturae fine ita intrinsecus et inseparabiliter cohaeret, ut ad eum tamquam medium formaliter necessarium ontologice praerequiri intellegatur, id revera ad illum naturae finem ab auctore naturae ordinatum esse dicendum est. Atqui ad rectum socialem ordinem, quem aliunde certissimum naturae finem a Creatore intentum esse novimus, ius tamquam medium formaliter necessarium ontologice praerequiri quis dubitet? Ergo eadem Creatoris intentione universum ius ad hunc ipsum finem, rectum inquam socialem ordinem inter homines informandum et stabiliter conservandum destinari merito concludimus.
Maior satis per se liquet; minor autem patet ex constanti historica experientia eiusque consensu cum communi rationali persuasione, qua homines omni tempore rectum socialis vitae ordinem ex conformitate cum iuris seu obiectivae iustitiae normis diiudicare consueverunt.
-
Corollaria: I. Ius igitur universum recte concipitur ut vinculum morale proprium divinitus provisum, quo inter homines secundum ideam in natura sociali expressam organismus socialis et formaliter nectatur et in sua essentiali integritate conservetur. Et siquidem moralis organismus analogiam quandam cum physico corpore organico prae se fert, non immerito per similem analogiam concludimus ordinem iurium ratione sui finis id ipsum fere esse pro organismo sociali, quod pro organismo physico est ossium atque nervorum compages.
-
II. Rectus vitae socialis ordo, eo ipso quod finis idealis est universi iuris, verum quoque ac proprium rationale fundamentum omnis iuris exhibeat necesse est. Rationale quippe fundamentum alicuius rei id esse constat, vi cuius illa tamquam logice consequens et hinc secundum rectam rationem a priori necessaria esse cognoscitur. Ex dictis vero patet in ipso recto sociali ordine divinitus intento et instituto obiectivam rationem contineri, ob quam iuris quoque institutio divinitus intenta et volita esse certo cognoscatur.
-
III. Hinc porro consequitur in eodem recto sociali ordine divinitus postulato obiectivam rationalem mensuram omnis iuris contineri; ut adeo quidquid vel cum illo ordine manifeste pugnat vel omni finali relatione ad illum caret, secundum rectae rationis aestimationem obiective verum ius esse non possit. Omne enim ius, ut vere tale sit, proprium rationale fundamentum universi iuris aliquo modo participet necesse est.
-
IV. Est denique doctrina in thesi praestabilita ea fecunditate, ut instar criterii merito haberi possit, quo christiana, immo sana quaecumque iuris principia ab adversis verissime discernantur. Et vero illa praelucente praeiudicium falsitatis a nativitate secum ferre dicenda sunt ea omnia philosophiae iuris systemata, quae vel nullum plane rationale fundamentum iuris requirunt, atque in solo humanae potestatis arbitrio adaequatum eius fontem agnoscunt, vel in iure philosophice construendo a nuda individuali hominis libertate tamquam proprio iuris fundamento proficiscuntur, vel denique in caeca aliqua pantheistica necessitate, qua absoluta ratio in mundo quasi dialectice se evolvat, totum iuris ordinem fundari volunt.
Articulus 3.
Natura iuris a suis elementis investigatur.
- Ideali iuris fini ac destinationi in mundo morali eius intima natura congruat necesse est. Atque id ipsum sane per omnia confirmatum reperimus, si iam ad ipsa iuris essentialia elementa quasi empirice consideranda descendimus.
Ius collective sumptum seu ordo iuridicus in se continet partim officia partim iura (iuridicas facultates); illa cum ordine morali universo communia, haec autem sibi propria habet. Homo quippe in hac vitae palaestra constitutus, quatenus universim ut ens morale seu libertate praeditum consideratur, ad complendum moralem ordinem morali obligatione inducitur. Secundum eam vero naturae rationem, qua idem non solum ens quomodocumque morale, sed insuper sociale et vi naturalis destinationis membrum socialis organismi esse constat, duplici morali vinculo, quo in hoc ordine secundum divini ordinatoris voluntatem efficaciter contineatur, praeditus esse debet, scilicet et morali obligatione et morali facultate. Illa ad libertatis usum respectu finis et ordinis moralis moderandum et restringendum, haec contra ad illum intra sphaeram (intuitu eiusdem ordinis) unicuique debitam fulciendum atque tuendum necessaria est, ne in sociali compositione vel ipsum corpus sociale vel eius membra a dignitate moralis organismi deficiant et ad compositi materialis partiumque materialium condicionem depravantur.
Quod ut intellegatur, quam individuo nexu cum natura societatis eiusque recto ordine consertum sit, opportunam lucem affert obvia ratio tum analogiae tum essentialis discriminis, quae inter corpus materiale et corpus morale intercedit, et cuius iam alibi (203 349) mentio facta est. Namque in compositione personarum ad unum aliquod corpus morale, quale societas esse constat, similiter ac in composito materiali physice uno, communis condicio interni ordinis in quantitativa proportione partium tum ad totum tum ad se invicem sita est. Verum pro diversa natura utriusque compositi et quantitas, quae in considerationem vocatur, et eius proportio utrimque pariter diversa sit oportet. In corpore physico quantitas partium constituentium mere materialis est, neque alia ei proportio convenit, nisi quae virium materialium aequilibrio, sola dominante lege vis fortioris, efficitur. In corpore autem morali seu sociali quantitas partium similiter moralis est, et quidem ipsis iuribus consistit, quorum iusta proportio id exigit, ut tum singulis membris in sua relatione mutua ad se invicem et ad societatem, tum toti societati erga omnia sua membra legitimus ambitus potestatis et liberae activitatis moraliter inviolabilis praesto sit.
Atque ita quidem, id quod aliunde uniuscuiusque conscientiae vox per directam evidentiam certissimum proclamat, pari certitudine etiam ope ratiocinii evincitur, scilicet hominem, si pro sua relatione ad alios homines et ad societatem consideretur, vi ordinis rationalis non solum officiis moralibus ligatum, sed simul etiam iuribus munitum censendum esse, quibus tamquam totidem moralibus praesidiis adversus alienae voluntatis arbitrium debitam sibi suae moralis exsistentiae et activitatis provinciam conservet ac tueatur. Id ipsum vulgaris tessera iustitiae „suum cuique“ significat.
§ 1. De officio in genere.
- Officium (Pflicht) universim et abstracte sumptum quaelibet obligatio dicitur, qua quis vi rationalis ordinis ad aliquid faciendum vel omittendum adstringitur; in concreto autem ipsam actionem vel omissionem denotat, quam illa obligatio respicit. Praeterea idem nomen vulgo usurpatur ad designandum aliquod munus sociale sive publicum, sive privatum, vi cuius ei, qui illud sibi demandatum habet, speciales obligationes (officia) incumbunt, et cui fere respondent vocabula germanica: Amt, amtliche Obliegenheit, Pflege (unde et Pflicht derivari videtur). Ad rem praesentem vero quod attinet, per officium quamlibet hominis obligationem intellectam volumus.
Qua praemissa definitione duo potissimum de officio in genere consideranda veniunt:
- I. Character communis et essentialis omnium officiorum.
Cuncta officia in eo essentialiter convenire necesse est quod de essentiali ratione omnis obligationis esse intellegitur. Iam vero, ut ex supra demonstratis (n. 252 sq, 291 sq) certo constat, nulla hominis obligatio esse potest, quae non vel mediate vel immediate in obiectivo rationali ordine adeoque ultimatum in ipsa lege naturali fundetur. Unde per modum corollarii hoc certum stabilitur
Generale principium:
De interna ratione officii est ut sit ethicum, i. e. voluntatem in foro conscientiae moraliter obstringens. Quare verum officium esse non potest quod hunc characterem nullo modo participat.
- II. Modus distinguendi varia officia.
Communis ethicus character officiorum, tametsi excludat partitionem, qua distinguantur officia ethica et non ethica, minime tamen impedit, quominus illa sub aliis respectibus varie inter se differant. Hinc
Officia dividuntur:
-
Ratione legis, ex qua proxime nascuntur: in naturalia et positiva. Naturalia iterum distinguuntur negativa et affirmativa, prout omissionem vel positionem actus pro obiecto habent (cf. n. 233 sq). Ab hac partitione, quod rem ipsam attinet, vix illa differt, qua alia absoluta alia hypothetica aliquando dicuntur. Nam officia (naturalia) negativa, quod „obligant semper et pro semper“, eo ipso absoluta, affirmativa autem quod „non pro semper“ obligant, i. e. ad casus particulares obligationem tamdiu per se non extendunt, quamdiu per adiuncta concreta ad id determinata non fuerint, similiter quodammodo hypothetica appellari possunt.
-
Ratione fundamenti proximi: in connata (originaria) et adventitia (derivata). Illa sunt, quae in natura humana eiusque essentialibus relationibus ita immediate fundantur, ut ad sui determinationem nullum aliud factum praeter realem hominis exsistentiam requirant; haec vero proxime oriuntur ex relationibus naturae communi superadditis et (respectu singulorum) contingentibus, puta interveniente contractu vel alio facto determinante, a simplici humana exsistentia, qua omnes homines aequales sunt, distincto.
-
Ratione termini relationis, quem respiciunt: in officia erga Deum (religiosa), erga nosmetipsos (immanentia) et erga alios homines (transeuntia seu socialia latius dicta).
-
Ratione sui respectus ad ordinem iustitiae: in officia iuridica seu iustitiae (Rechtspflichten) et mere ethica (rein ethische Pflichten). Et siquidem officia iustitiae (ex rationibus infra explicandis) id sibi proprium habent, ut ad suum realem effectum etiam adhibita coactione urgeri legitime valeant, eadem vulgo officia coactioni obnoxia (erzwingbare Pflichten), cetera coactioni non obnoxia (nicht erzwingbare Pflichten) nuncupari solent. Ab hoc nomine tantum differt partitio officiorum in perfecta et imperfecta, quae similiter ad eandem illam diversitatem significandam usurpatur. Nempe officia coactioni obnoxia etiam „perfecta“, reliqua „imperfecta“ dicuntur, non quod illa perfectam, haec imperfectam moralem obligationem inducant (id quod communi officiorum rationi repugnaret), sed quod genus officiorum coactioni non obnoxium ratione huius complementi, quo caret, quasi imperfectum aestimari possit.
Prae ceteris haec ultima officiorum divisio ad praesens nostrum propositum potissimum pertinet. Eius autem propria ratio et usus ex iis, quae de iure et iuris relatione subiungenda sunt, sponte illustrabitur.
§ 2. De iure pro iuridica potestate accepto.
-
Idea iuris tamquam cuiusdam potestatis in conscientia omnium hominum ratione utentium exstat constans et indelebilis, eadem scilicet directa evidentia rationi innotescens, qua suprema ordinis moralis principia et idea obligationis moralis ab ea ignorari nequeunt. Potest sane et ipsa non secus ac reliquae notiones morales ab homine contemni et studiose negari, aut quasi illata vi ad tempus externe depravari; deleri e cordibus hominum numquam potest. Est igitur haec ipsa communis hominum conscientia, quippe quae vocem refert auctoris Dei in natura rationali enuntiatam, primus ac praecipuus cognoscendi fons, a quo philosophica scrutatio illius ideae proficiscatur oportet. Et hoc quidem fundamento potissimum nititur, quae in iuris philosophia statui solet.
-
Definitio. Ius pro potestate acceptum (Recht, rechtliche Befugnis) secundum communem hominum conscientiam recte definitur:
Moralis potestas aliquid possidendi vel agendi vel exigendi inviolabilis¹.
Singula momenta hic recensita totidem essentiales notas exhibent, quibus verus iuris conceptus construatur. Et vero dicitur
-
Potestas sive facultas (Befugnis), quo ius ab obligatione seu officio distinguimus. Illud nimirum attribuit aliquod posse (ein Können), hoc autem imponit aliquid debere (ein Sollen).
-
Potestas moralis, ut distinguatur a potestate physica, quae est potentia seu vis influxum exercendi in materiam vel superandi virium physicarum obstacula. Denotat igitur moralis potestas aliquid posse, quod totum in ordine spirituali seu morali fundatur, et vi cuius influxus exercetur in naturas spirituales, et proxime quidem in intelligentias et his mediantibus in voluntates.
-
Aliquid possidendi vel agendi vel exigendi; quibus designatur iuris materia seu obiecta, circa quae illud versari possit. Eiusmodi autem sunt vel res vel humanae operationes, et hae quidem vel propriae vel alienae. Ideo pro hac diversitate materiae omne ius est potestas moralis rem possidendi vel certam activitatem libere exercendi vel ab aliis personis aliquam praestationem sive activam sive passivam exigendi.
-
Inviolabilis moralis potestas; per quod exprimitur propria istius potestatis moralis efficacia, scilicet ineluctabiliter adstringendi rationales voluntates circa iuris materiam, partim negative, ne legitimo potestatis usui impedimentum opponant, partim affirmative, ut eam etiam praestationem sive realem sive personalem positive exsequantur, quae vi iuris ab ipsis exigitur. Et haec quidem iuris inviolabilitas (ut suo loco specialius ostendetur) id prae communi morali inviolabilitate proprium habet, ut insuper nova aliqua subsidiaria morali potestate muniatur, realem iuris effectum ope coactionis (fini et recto ordini accommodatae) contra renitens alienum arbitrium urgendi.
-
Corollaria: Facultas etiam moralis, quamdiu propria illa iuris inviolabilitate caret, ius strictum seu proprie dictum censeri nequit. Propterea:
I. Negativa licentia, quae per se aliud non importat quam absentiam positivae prohibitionis et eatenus aliqua facultas moralis est, cum veri nominis iure confundi non debet. Et sane eiusmodi facultas negativa per se spectata nil continet, quo alienae voluntates positiva morali obligatione in eius obsequium obstringi intellegantur. Saepenumero tamen et licentia vim iuris habet, quoties nempe positivo aliquo iurisdictionis actu concessa fuerit.
-
II. Ius quoque „aequitatis“ quod vulgo appellant, ad rationem iuris proprie dicti non pertinet. Nam postulatum aequitatis seu generalis cuiusdam rationalis convenientiae, quamquam influxum moralem magis vel minus efficacem in rationales voluntates exercere per se valeat, ea tamen individuali et reali determinatione caret, in qua sola obiective definita et qua talis ineluctabilis exigentia ordinis rationalis fundari posset.
-
III. Ius denique quod precarium dici solet, similiter in definitione stricti iuris non comprehenditur, licet eius rationem imperfecto aliquo modo participet. Namque potestas moralis, qua illud constat, quamquam per se quoad materiam et ambitum determinata, semper tamen, ut ipsum nomen indicat, ad nutum eius, a quo accepta habetur, revocabilis est, nec proinde erga eundem seu in quantum precaria est, ullam obligationem coactioni obnoxiam inducere valet. Nil autem obest, quominus ius precarium sub alio respectu vim veri iuris habeat, puta erga omnes qui illud nec concesserunt nec revocare legitime possunt.
-
Scholium. Ius auctoritatis socialis ea prae ceteris iuribus praerogativa distinguitur, quod non solum rationales voluntates officio ad iuris materiam (scilicet ad oboedientiam in ordine ad finem socialem) obstringere valet, verum et fecundam in se virtutem continet, ipso sui exercitio in illis praeter obligationes nova quoque iura gignendi. Sic e. g. belli dux in bello iusto suis militibus vi mandati ius conferre hostibus damnum inferendi quod alias nequaquam haberent. Id ipsum etiam nomen „iurisdictionis“ insinuat, quo vulgo auctoritas socialis designatur.
§ 3. Relatio iuridica.
- Omne ius e suo conceptu essentialem respectum involvit ad aliquod officium sibi correlatum, quod propterea officium iuris seu iuridicum vocatur. Nulla videlicet potestas moralis inviolabilis, qua homo vi recti ordinis moralis praeditus sit, vel esse vel concipi potest, cui non respondeat vi eiusdem ordinis imposita aliis hominibus obligatio moralis, ea omnia aut omittendi aut praestandi, quae necessaria sunt, ne ille sua potestate frustretur.
Itaque ius et officium ei correlatum, per modum unius considerata, relationem iuridicam (Rechtsverhältnis) quam vulgo dicimus constituunt. Quare tot eiusmodi relationes inter homines numerantur, quot sunt distincta iura cum officiis sibi correlatis. Ex universitate autem relationum iuridicarum, quae pro sociali hominum inaequalitate et organica humanae societatis natura diversissimae sunt, ordo iuridicus seu ius collective sumptum coalescit.
Sunt igitur non tam iura et officia separatim considerata, sed ipsae potius iuridicae relationes totidem particularia elementa proxime constitutiva ordinis iuridici; quapropter ad huius intimam naturam recte aestimandam, in relatione iuridica penitius scrutanda paulo diligentius immorandum est.
A. Eius analysis ontologica.
- In omni relatione iuridica haec quattuor distinguuntur: subiectum, terminus, materia et titulus iuris, de quibus singulis aliqua dicenda sunt.
I. De subiecto et termino iuris.
- Subiectum iuris dicitur, quicumque aliquo iure praeditus est, terminus vero is vel ii sunt, erga quem vel quos subiecto ius competit seu quibus incumbit iuris officium. Unde ex natura rei haec certa comprobantur principia:
Principium primum.
Iuris sive subiectum sive terminus esse non potest nisi ens rationale seu persona vel physica vel moralis.
Est enim ius potestas non physica, sed moralis adeoque solis spiritualibus naturis propria, importans relationem moralem, qua illi officium in termino respondet, i. e. qua subiectum iuris voluntatem termini directe sibi moraliter obstrictam habet.
- Corollaria: I. Perperam igitur etiam brutis animalibus vera iura erga hominem aut homini iuris officia erga illa attribuuntur, quae quidem doctrina non unicum absurdum est quod moderno pantheismo originem debet¹. Sunt sane et officia hominis – non erga – sed circa animalia bruta, non secus ac circa reliquas res creatas, quae in eius usum et servitium traditae sunt. Quibus si quis irrationabili arbitrio et sic contra intentionem Creatoris abutatur, iniuriam quidem Creatori, non autem ipsis rebus irrogat.
-
II. Inde facile colliges solutionem quaestionis moralis sub finem saeculi praeteriti publice agitatae: utrum omnino et qua condicione usus „vivisectionis“, quam vocant, animalium ad ditandam scientiam physiologicam et artem medicinae moraliter licitus censeri possit? Liquet enim eiusmodi experimentum, tametsi per se spectatum et moderate adhibitum neque brutis animalibus iniuriosum neque aliunde rectae rationi contrarium sit, utpote legitimo constans usu humani dominii, posse tamen ratione modi et adiunctorum esse moraliter illicitum. Eo procul dubio pertinet studiosa aut inutilis aut speratis fructibus haud proportionata crudelitas, qua homo non solum absque fine vere rationabili creaturam sensu doloris praeditam exquisitis cruciatibus afficit eamque temere abutitur, verum etiam in semetipso naturalia sensa humanitatis et commiserationis erga sui aequales obtundat necesse est¹.
-
Principium alterum.
Non pari modo subiectum et terminus ad ius aliquod in ordine realis exsistentiae determinandum concurrunt. Nempe ut illud realiter existat, semper reali indiget subiecto, cui inhaereat; terminum autem, quem respiciat, non necessario postulat realiter iam existentem, sed admittit per se possibilem tantum et hypotheticum.
Et sane nil impedit, quominus homini ius competat cum actuali efficacia morali obstringendi alios homines, quamprimum exstiterint, etiamsi hic et nunc futuri tantum supponantur. Ita revera primus homo a primo momento suae exsistentiae iis omnibus iuribus, quae in communi natura humana fundantur, realiter instructus fuisse dicendus est, non utique sine respectu ad terminum socialem, sed secundum relationem naturalem ad societatem futuram.
- Corollarium: Inde colliges, quo sensu verum sit illud quod ab exclusivo iuris positivismo contra iuris naturalis existentiam non raro ambigue et perperam invocatur: „Omne ius in humana societate fundari.“ Scilicet in humana societate secundum naturae legem recte ordinanda omne ius finaliter fundatur, id quod supra explicite demonstratum est; fundari autem in humana societate tamquam causa efficiente ac determinante nequaquam „omni iuri“, sed soli iuri humano positivo proprium est.
II. De materia iuris.
-
Id, in quod vel circa quod aliquis ius habere dicitur, iuris materia vulgo nominatur. Talis autem esse non potest nisi res latius dicta, scilicet obiectum vel physicae vel morali possessioni per se obnoxium, ut sunt creaturae humanis usibus destinatae, actiones, circa quas propriae voluntatis imperium et exercitium facultatum naturaliter versatur, et operationes seu praestationes ab alienae liberae voluntatis imperio proxime dependentes. Namque ut aliquid humanae potestatis obiectum esse possit, necesse est ut suapte natura homini qua enti rationali sit subordinatum; eiusmodi vero omnis et sola est res seu quidquid instar rei ad fines humanos per se rationem medii habet (Less. l. c. II c. 4, d. 9). Hinc sequitur
-
Generale principium:
Nulla persona, qua talis, iuris humani materia esse potest.
Quodsi igitur in quotidiano usu loquendi aliquando ius in hominem habere aliquis dicitur, id non secus intellegendum ac si dicatur, illi ius erga hominem in aliquam eius praestationem competere. Quare absoluta servitus, cui homo instar rei subiiciatur, nullo iure legitima esse potest (S. Thom. 2, 2, q. 104, a. 5).
- Notandum praeterea a diversa materiae habitudine ad subiectum iuris diversum characterem officii iuridici, videlicet aut negativum aut affirmativum, determinari. Iuri enim circa rem vel actionem propriae voluntatis imperio directe subiectam („aliquid possidendi vel agendi“) officium negativum, i. e. prohibens iuri contraria, iuri autem circa rem vel operationem alienae voluntati directe obnoxiam („aliquid exigendi“) officium affirmativum, i. e. iubens debitam praestationem, manifeste respondet. Id vero interest inter officium affirmativum iuridicum et affirmativum mere ethicum, quod illud ex ipso iure, cui respondet, perfecte determinatum est, hoc autem ad actualem obligationem ex parte adiunctorum aliqua determinatione indiget. Propterea illud practice quoad propriam vim obligandi proprius ad indolem officii negativi (quod „obligat semper et pro semper“) quam ad rationem officii affirmativi accedere dicendum est.
III. De titulo iuris.
- Iuris titulus, sensu philosophico et stricte acceptus, est id, in quo iuris potestas simul cum iuris officio proxime moraliter fundatur, seu obiectiva ratio, ex qua alicuius iuris in individuo determinati efficacia moralis in rationales intelligentias et voluntates proxime oritur.
Itaque philosophice loquendo omnis iuris titulus est quaedam exhibitio practica veritatis, quam mens sincere rationalis, ubi primum eam sibi clare propositam habet, non possit non agnoscere. Alius enim modus exercendi efficaciam moralem in intelligentias et voluntates rationales non datur. Intellectus enim nonnisi cognita veritate, voluntas vero nonnisi practica veritate seu dictamine rationis per intellectum sibi proposito directe ligari potest. Ut autem exhibita veritas practica determinati iuris titulus censeri possit, talis esse debet, in qua tamquam in suo rationali fundamento per ineluctabilem consequentiam nitatur assertio iuris, de quo agitur. Quare oportet ut quasi per modum abbreviati syllogismi duplex veritatis elementum implicitum habeat, alterum generale, alterum particulare, immo individuale; illud generale principium rationis, hoc eius applicationem ad casum particularem exhibeat necesse est. Sic v. g. titulus iuris proprietatis in rem determinatam his praemissis ratiocinii constat: Omnis res a suo possessore legitime acquisita secundum rectam rationem tamquam eius propria agnoscenda et reverenda est. Atqui haec res ab isto homine N. N. legitime, e. g. emptione, acquisita est. Sequens inde conclusio ipsissima est assertio iuris huius particularis vi rationalis ordinis necessaria et praecepta.
Est igitur iuris titulus quasi instrumentum spirituale, quo ius aliquod particulare cum ipso universali ordine rationali, divinitus sancito et cunctis reverendo, individue connexum esse ostenditur, et quo solo suum moralem influxum in iuris terminum exercere eumque ad iuris obiectum adstringere valet. Unde apparet eo demum omnem hanc efficaciam tituli iuris reduci quod per modum dictaminis rationis vim legis naturalis prae se ferat. Et revera, quicumque fidenter suo iure utitur aut illud invocat vel reclamat, eo ipso communem rationis et legis divinae ordinem, omni humanae rationi per se notum et irrefragabilem, implicite appellat.
- Vulgo tamen et secundum usum iuridicum titulus iuris latiore sensu pro ipso particulari facto accipi solet, quo illud rationis dictamen pro casu particulari applicabile fit et sic ius in individuo qua tale determinatur. Ita e. g. emptio rite facta vel donatio tamquam iuris titulus allegatur ad probandam legitimam rei possessionem. Nec immerito hoc compendio utimur, cum principium generale quod implicite supponitur, a nemine rationali ignorari aut in dubium vocari possit, neque aliud requiratur, nisi ut eius praesens particularis applicatio probetur.
Qua ontologica consideratione tituli iuris haec manifeste consequuntur.
-
Corollaria: I. Quamquam integra relatio iuridica, scilicet et ius et iuris officium correlatum, quoad efficaciam suam moralem aperte ex uno eodemque communi altiore fonte, nimirum ex obiectivo rationali ordine divinitus sancito oriuntur, non tamen plane eodem modo ab eo dimanant. Ius enim directe, utpote vi solius tituli iuris, officium vero iuridicum magis indirecte, nempe vi ipsius iuris correlati iam moraliter validi, in illo ordine fundatur. Quare illius metaphysica genesis logice anterior, huius posterior, proinde ius officii ratio, officium vero iuris rationatum esse cognoscitur. Unde consequitur:
-
II. Officium iuridicum, tametsi, qua obligatio moralis est, conscientiam termini primario obstringit Deo ut auctori et vindici totius ordinis moralis, simul tamen, qua iuridica est, proxime et vere obstringit subiecto iuris et quidem pro mensura et ambitu eiusdem iuris.
-
III. Ab alterutro quidem ex his correlatis, iure inquam et iuris officio, ad alterum legitima infertur conclusio; per se tamen et secundum logicam rationem, non ex officiis iura correlata, sed ex iuribus officia cognosci ac mensurari dicenda sunt.
-
IV. Quodsi vero, praescindendo a speciali relatione iuridica, qua ius et iuris officium mutuam quandam habitudinem inter diversas personas inducit, quaestio movetur: utrum universim etiam in una eademque persona humana, quae vi ordinis rationalis tum iuribus tum officiis instruitur, iura officiis ontologice et logice anteriora aestimari queant? — negative omnino respondendum et contrarium asserendum est. Etenim nullum hominis ius, quantumvis originarium, esse vel oriri potest nisi vi fundamenti proprii rationalis, quod in vero iuris titulo situm est. Omnis autem iuris titulus anteriora quaedam generalia hominis officia supponit iisque fundetur oportet. Et sane, hominem inviolabili aliqua potestate de rebus et actionibus libere disponendi praeditum esse, neque ut aliquod factum per se indemonstrabile neque ut finem in se ratione sui necessarium, sed solum ut medium ad altiorem finem necessario requisitum concipimus; et hic quidem altior finis, ut ex supra demonstratis liquet, proxime in ipso recto sociali ordine ex mente divini legislatoris consistit, ad quem pro sua natura rationali et sociali complendum homo essentialiter destinatur et obligatur. Itaque obiectiva ratio, ob quam homini quaedam iura competere vi legis naturalis necessarium esse agnoscitur, huc demum redit: quia recta ratio intellegit hominem suum officium naturale maxime originarium et essentiale, quo tamquam ens rationale, liberum et sociale ad suum finem ultimum contendere obligatur, adimplere non posse, nisi illi ad hoc ipsum accommodatae quaedam facultates respectu aliorum inviolabiles iugiter praesto sint¹.
-
V. Unde porro apparet non eadem condicione officia et iura hominis in communi rationali necessitate et lege divina fundari. Vi huius enim illa imponuntur, haec conceduntur; illa ex obligatione adimpleri, haec intuitu officiorum tamquam necessaria quaedam provisio praesto esse debent, non ad usum in individuo per se determinatum et praeceptum, sed ad usum possibilem libero hominis consilio reservatum, semper autem legi morali tum negativae tum affirmativae obnoxium. Ideo rationis est in singulis casibus, habito respectu materiae cuiusque iuris ceterorumque adiunctarum, secundum normam legis moralis diiudicare, utrum et quatenus iuris actuale exercitium vel praeceptum vel consultum vel licitum vel prohibitum sit, utrum et quando proin iuris usui, immo (ubi eius natura id permittit) ipsi iuri renuntiare quis possit vel secus. Quapropter
- VI. Ius et usus iuris ratione qualificationis moralis probe distinguenda sunt. Ius ipsum per se spectatum, quamdiu legitimo titulo nititur, non potest non recto rationali ordini consentire, et hanc internam suam sanctitatem conservat independenter ab eius usu particulari moraliter bono vel malo. Procul dubio absurdum esset dicere, vi ordinis obiectivi divinitus sanciti homini umquam ius esse posse ad actionem moraliter malam qua talem suscipiendam, cum divinus legislator sibi ipsi contradicere nequeat. Nihil autem repugnat, immo ex natura rei necessarium est, in aliqua potestate morali, tametsi ex intentione summi ordinatoris ad usum tantum rationabilem concessa, eo ipso tamen quod libero hominis consilio exercenda committitur, possibilitatem quoque contingentis alicuius usus non rationabilis et moraliter illiciti quasi implicitam contineri. Et eadem quidem condicio in his terris universam hominis libertatem inseparabiliter comitatur. Quemadmodum igitur naturale donum liberi arbitrii contingente exercitio malo nec amittitur nec in se malum fit, ita et ius, ubi vero titulo subsistit, neque cessat esse neque ipsum malum redditur, ubi contigerit ab homine illud ad aliquem usum iuri quidem materialiter congruum, sed aliunde illicitum applicari. Atque ita evenit ut aliquando actio per se legalis, i. e. stricto iuri per se non difformis, aliunde tamen ordini morali contraria et inhonesta esse possit. Verum utcumque vitio hominis non raro dissidium esse contigerit inter usum particularem iuris et legem moralem, inter ipsum tamen ius et moralem ordinem non solum nulla umquam interna pugna, sed summa potius respectu communis altioris finis harmonia evincitur.16
B. Coactiva iuris inviolabilitas.
- Relatio proprie iuridica prae omni alia morali hominum inter se habitudine, qualis est v. g. caritatis, amicitiae, grati animi etc., id sibi proprium habet, ut non solum vero morali ligamine vi legis divinae reverendo, sed insuper respectu hominum coactiva inviolabilitate (Erzwingbarkeit) subsistat. Et revera communi hominum aestimatione character stricti iuris maxime proprius in eo esse passim agnoscitur quod sit coactivum, i. e. eiusmodi cui respondeat officium coactioni obnoxium. Est igitur haec iuris proprietas hoc loco non tam probanda, quam primo quidem e suis fundamentis philosophicis explicanda; deinde vero eius practica condicio cognoscenda, maxime autem genuina natura et significandi vis contra omnem ambiguitatem determinanda.
I. In qua obiectiva ratione fundetur?
-
Mentis considerationi duplex potissimum fundamentalis ratio sponte occurrit, qua coactiva inviolabilitas iuris nequaquam extrinsecus tantum et per accidens, sed intrinsecus et per essentiam convenire a priori intellegitur. Unde similiter apparet commune hominum suffragium, quo idem character iuri constanter tribuitur, nihil demum aliud quam certam ipsius rationalis naturae vocem referre.
-
Prima ratio depromitur a notione iuris, qua est potestas essentialiter respectiva, i. e. non solum coram Deo, sed etiam respectu aliorum hominum legitima et qua talis moraliter inviolabilis ab eorumque arbitrio exempta. Hinc enim fit ut et obligatio iuridica essentialiter sit respectiva, i. e. unum hominem alteri illam potestatem habenti directe obstringens. Iam vero qui alterius hominis voluntatem quoad certam iuris materiam, i. e. in ordine ad effectum realem et externum vel praestandum vel non impediendum, suae potestati directe obligatam habet, is merito dicendus est indirecte simul sibi obstrictum habere organismum eidem voluntati naturaliter subordinatum, quatenus huius instrumentalis cooperatio ad illum effectum debitum necessaria est. Quippe subiecto iuris in hunc realem effectum tamquam in rem suam directum dominium competit, quod non ideo exstinguitur, quod forte eadem res iniuste suo domino detinetur. Potestas igitur iuridica eo ipso, quod suapte natura proxime respectu ipsius termini iuris moraliter inviolabilis est, simul coactiva sit necesse est, i. e. ea condicione sancita, ut, quantum res postulaverit, etiam accommodata coactione iniusta termini contumacia vinci et iuris debitum, sive negativum sive positivum fuerit, realiter extorqueri legitime valeat.
-
Altera ratio ex fine ideali universi ordinis iuridici derivatur. Ius enim universum „e suo fine ideali ad rectum socialem ordinem obiective fundandum et intra vicissitudinem humanae libertatis sustentandum destinatur“ (Thes. XLII n. 441); idque non solum de iure collective sumpto, verum etiam de eius particularibus elementis seu de relationibus iuridicis dicendum est. Quapropter omni iuri ex ipsa naturae institutione talis efficacia moralis convenire debet, qualis a priori necessaria esse intellegitur, ut ipsum per se illi fini proportionetur aptumque sit, quod sociali organismo, quem Deus in his terris institutum voluit, revera sufficiens morale sustentaculum praebeat et efficax stabilitatis firmamentum. Atqui moralis inviolabilitas iuris nisi esset simul coactiva, spectata hominum libertate multiplici cupiditatum ac passionum influxui obnoxia, non solum per accidens et quasi per exceptionem, sed passim insufficiens, immo illusoria foret et illi fini efficaciter assequendo per se impar. Negari igitur non potest ipsum essentialem finem iuris plane exigere, ut ius sit coactivum.
-
Unde haud immerito eandem iuris proprietatem considerare licet tamquam sanctionem quandam omni obligationi iuridicae praecise qua tali propriam et communi ethicae sanctioni superadditam. Ethicae enim sanctioni e suo fine congruit rectum moralem ordinem adversus inordinatos humanae libertatis excessus ita asserere atque effective vindicare, ut ei certus quidem et adaequatus triumphus maneat, verum tamen non in praesenti vita (in via), sed in futura immortali (in termino) realiter complendus. Rectus autem socialis ordo totus intra huius vitae limites continetur, et ideo secundum ideam divini ordinatoris manifeste iam in his terris et proxime ad fructus vitae praesentis realiter compleatur necesse est. Qui naturae finis tam immediate necessarius ne per humani arbitrii inconstantiam aut malitiam suo reali effectu frustrari possit, facile intellegitur praeter sanctionem communem ethicam opus esse insuper alia, cuius efficacia sit ad rectum iustitiae ordinem tuendum aut reparandum iugiter praesens vel imminens. Et talem quidem aperte ipsa inviolabilitas coactiva exhibet, qua prae ceteris iuridicae relationes muniuntur. Enimvero, quamvis et ista socialis ordinis sanctio per communem rerum humanarum defectibilitatem haud sufficiat, ut in concreta hominum societate semper et ubique ius et iustitia contra iniustitiam praevaleat, fieri tamen omnino nequit ut, generatim vigente illo iuris munimine, structura societatis in sua totalitate fatiscat atque ita essentialis finis naturae socialis sua realitate privetur.
II. Cui nam subiecto cogendi potestas competat?
- Coactiva iuris inviolabilitas ex dictis nil aliud significat, quam cum potestate legitima, quae primario ius constituit, aliam praeterea essentialiter coniungi potestatem quasi subsidiariam non minus legitimam, officium iuri correspondens etiam coactione, si opus fuerit, ad suum realem effectum urgendi. Quaeri igitur potest: num haec subsidiaria cogendi potestas eidem subiecto naturaliter competat, cui ius ipsum tamquam proprium inhaeret?
Cui quaestioni verissimum responsum subministrat partim natura rei partim necessaria condicio recti socialis ordinis, quem omne ius finaliter respicit.
-
Ex natura rei per se et abstracte considerata dubitari non potest, quin potestas ius suum efficaciter urgendi per se et primitus ad eum pertineat, cuius est ipsum ius et iuris usus, ad alios autem nonnisi secundario et quasi vicario munere. Id ipsum confirmat caecus naturae stimulus, quo unusquisque ad iura sua imprimis essentialia adversus iniusta impedimenta suis propriis, ubi suppetunt, viribus defendenda vel etiam vindicanda instigari se sentit.17
-
Quodsi vero homo iuribus praeditus concrete ut membrum societatis consideratur, practice contrarium recta ratio postulat. Nimirum vi ordinis socialis necessarium esse intellegitur, ut exercitium coercitivae potestatis, quae ad tuenda et evincenda iura tum publica tum privata requiritur, primario quidem soli auctoritati sociali competat, ad singula autem membra in propria causa nonnisi secundario et per accidens redire possit. Coactiva enim iuris potestas, ne ipsi fini, cui suapte natura accommodatur, contradicat rectumque ordinem socialem perturbet potius quam realiter adimpleat, ante omnia secundum condiciones eiusdem ordinis exercenda est, i. e. per auctoritatem socialem, cui haec cura tamquam speciale officium iure naturae demandata est. Secundario autem et per accidens etiam intra societatem bene ordinatam ius utendi defensiva coactione aliquando ad ipsum iuris subiectum redire et tamquam ius proprium ac personale quodammodo reviviscere potest. Id tum quidem contingere censendum est, cum in casu urgentis necessitatis omnis recursus ad interventum auctoritatis excluditur. Non enim homines propter socialem auctoritatem, sed auctoritatem socialem propter homines esse constat.
-
Adversarii huius sententiae fere numerantur, quotquot, a tradita communi christianae philosophiae persuasione recedentes, nulla homini iura naturaliter valida, sed cuncta positiva esse contendunt, i. e. eiusmodi quae totam suam vim iuris ex ordine publico per humanam societatem erecto et sancito participent. Et eo quidem potissimum pertinet recens iuris theoria, conservativa quam prae se fert indole multipliciter commendata lateque propagata, quam vulgo „scholae historicae“ nomine comprehendunt, et cuius praecipuus praeco et interpres inter iuris doctores exstitit F. J. Stahl.18 Is igitur a communi illo principio proficiscens „subiectum iuris“, ait, „est populus in sua unitate consideratus seu status publicus, non autem particularis homo qua talis“¹. Unde consequitur a fortiori etiam potestatem iuris coactivam soli statui publico per se et primitus competere, singulis autem non secus ac ipsa iura, scilicet tantum per derivationem et communicationem. Atque haec quidem hoc loco solum indicasse sufficiat, cum ipsum fecundum principium, unde ista et plura alia dimanant, alibi suam specialem crisin deposcat.
III. Qua necessitate coactiva iuris inviolabilitas physicam cogendi potentiam sibi comitem requirat?
- Est haec quaestio ex iis, quae prae ceteris directe ad genuinam iuris notionem determinandam pertinent. In ea enim veluti in praeliminari compendio fere tota iam illius certaminis ratio continetur, quo moderni iuris legalis mechanismus ab idea iuris christiano-philosophica dissidet, et cuius plenior cognitio alteri capiti reservanda est.
Interim vero iuvat secundum propositum huius primi capitis veram illius solutionem iam hoc loco ita praestabilire, ut ea tamquam certum et generale doctrinae principium quibuscumque concretis applicationibus tutam iudicii normam suppeditet.
Responsum autem ad propositam quaestionem partim affirmatione partim negatione consistit:
-
- Affirmandum:
a) In reali et sufficienti potentia coactionem effective exercendi necessariam condicionem externam contineri, qua realis et externus effectus alicuius iuris non solum pro certis adiunctis et frequenter, sed etiam generatim et simpliciter tuto exspectari possit. Et haec quidem assertio satis per se liquida est neque in dubium vocatur.
b) Intuitu ipsius finis essentialis totius ordinis iuridici necessarium esse, ut generatim in humana societate non deficiat publicum obiectivae iustitiae praesidium per se satis potens, quo saltem in suis essentialibus momentis integritas ordinis socialis sustentetur aut prompte restituatur. Cui necessitati revera divinitus provisum esse constat naturaliter instituta atque gladio armata publica sociali auctoritate. Quare et haec altera affirmatio satis per se manifesta apparet, nec non logice ea consequitur, quae supra (n. 479) de obiectiva ratione coactivae inviolabilitatis et antea iam (n. 289 sq) de naturali exigentia positivae legislationis dicta sunt. At vero
-
- Negandum:
ad essentialem rationem iuris pertinere, ut semper externa etiam efficacia realiter polleat.
Hanc exaggerationem practice haud innocuam (ut alios taceam, qui supra materiam nihil agnoscentes ius cum potentia physica directe confundunt) ipse etiam Fr. J. Stahl.19, pro suo exclusivo iuris positivismo insinuat scribens: „Prae ceteris eminentem iuris characterem esse eius actualitatem iugiter realem (stete Verwirklichung), i. e. ineluctabilem exsecutionem in particulari et semper invictam subsistentiam in toto. Ius non esse meram normam, sed ordinem, i. e. normam reali actualitate praeditam et semper effective observatam. Istam necessitatem ineluctabilis exsecutionis, quae proin in essentia iuris sita sit, sese manifestare contra renitentiam singulorum tamquam coactionem physicam. . . . Et ita ius esse partim quidem ethicum praeceptum voluntatem attingens, partim vero institutionem mechanice subsistentem.“¹ 488. Quae quidem doctrina si aliud non diceret, quam in omni iure idealem destinationem contineri, ut realem etiam effectum obtineat, nec non ratione finis ordinis iuridici in sociali vita adimplendi necessarium esse, ut in sua totalitate ius seu iuris ordo reali actualitate et efficacia non frustretur, cum tota philosophia christiana consentiret. Quod autem eiusmodi externa efficacia universim perhibetur esse de essentia omnis iuris sive in communi sive in particulari, eo demum redit, ut dicatur nullum verum ius esse posse, nisi positiva legalitate munitum et publica humana auctoritate fultum, iusque ipsum eo ipso deficere, quod forte physica potentia desit illud efficaciter tuendi. Omni quidem tempore, sed hac potissimum aetate profecto interest, ut in definienda genuina iuris idea tam perniciosa ambiguitas a limine excludatur. Quare explicite statuenda
- Thesis XLIII. Coactiva inviolabilitas, quae notam essentialem iuris constituit, independenter a physica potentia coactionis efficaciter exercendae subsistit, ita ut ius ceteroquin legitimo titulo fundatum per se firmum et integrum maneat, etiamsi per accidens omni physico praesidio sive publico sive privato destituatur.
Praenotanda. Coactivam inviolabilitatem ad essentiales iuris notas pertinere asseritur non tamquam pars theseos probanda, sed potius tamquam suppositio aliunde iam certa et ab adversariis exaggerata potius quam negata, a qua proin tamquam communiter admisso principio in demonstranda thesi proficisci liceat.
- Probatur I°. Ex natura iuris essentialiter morali.
Ius est potentia essentialiter moralis ac proinde non minus essentialiter distinguenda ab omni potentia physica. Atqui nisi character ille iuris, quo coactivum est, ipsi independenter a physica potentia coactionis efficaciter exercendae inhaereret, ius ad naturam potentiae physicae deprimitur. Ergo ab hac illa independenter subsistere dicendus est.
Prob. minor. Potestas, cuius non solum exercitium, sed ipsum esse et essentia a physica et materiali condicione dependet, ipsa non moralis, sed physica potentia merito dicitur. Atqui ius, cui inviolabilitas coactiva eatenus tantum competit, quatenus ad coactionem efficaciter urgendam sufficientem materialem potentiam adiunctam habet, revera est potestas, quae in ipso suo esse dependens est a condicione mere physica et materiali. Est enim omnibus consentientibus coactiva inviolabilitas non accidentalis vel extrinsecus addita stricti iuris proprietas, sed plane essentialis et intrinsecus constituens, qua sublata ipsum ius tollitur. In illa igitur hypothesi ius logica necessitate ad naturam potestatis mere physicae deprimitur seu, quod idem est, plane negatur.
- Probatur II°. Ex morali efficacia tituli iuris per se absoluta.
Totus moralis vigor, quo ius tamquam verum ius, i. e. tamquam potestas moralis respectiva et qua talis coactiva inviolabilitate munita subsistit, proxime in iuris titulo fundatur eoque realiter determinatur. Atqui haec efficacia tituli iuris, utpote quae proprie in dictamine practicae rationis consistit, per se tota moralis est et quidem non hypothetice suspensa, sed absoluta, proinde nulla condicione ordinis physici dependens. Quae omnia ex natura rei et ex dictis (n. 468) per se manifesta sunt. Ergo necesse est ut manente legitimo iuris titulo similiter iuris vigor ab eiusmodi condicione independenter subsistat.
- Probatur III°. Ex natura omnis legitimae potestatis.
De ratione legitimae potestatis est ut, licet in se essentialiter finalem respectum ad actuale exercitium involvat, citra omnem actualem usum tamen per se integra subsistere possit et revera subsistat. Atqui ius, cui sufficiens potentia ad efficacem executionem praesto non est, est potestas per se legitima, cuius actualis usus, ad quem quidem finalem destinationem in se continet, per accidens impeditur. Ergo eiusmodi externa condicio, quae per se nonnisi exercitium iuris attingere potest, ipsum ius in se spectatum plane intactum relinquit.
- Probatur IV°. Ex absurdis.
Nihil sane indignius et Deo ordinatori sancto iniuriosius cogitari potest, quam cuncta hominis iura, etiam maxime essentialia non solum quoad exercitium et externum exsequendi successum, verum etiam quoad substantiam et iuridicum obligandi vigorem ab incertis et contingentibus adiunctis dependere, immo perversae hominum voluntati et arbitrio obiective subordinari et immolari. Idque eo ipso et ideo, quia obnittens iuribus arbitrium sive privatum sive publicum et legale viribus et potentia praevaleat, aut illa agnoscere detrectet. Atqui in hypothesi nostrae thesi contraria corollarium istud tam indignum declinari omnino non potest. Ergo ipsa illa hypothesis pariter falsa et reprobanda esse comprobatur.
Prob. minor. Spectata rerum omnium humanarum defectibilitate ac vicissitudine procul dubio aliquando evenire potest, ut obiectivae iustitiae postulatum per se evidens ac certissimum iuris titulo definitum, aut iura naturalia in ipsa humana personalitate immediate fundata et hinc essentialia, ut ipsum ius vivendi, in aliqua forte minus culta civitate, quacumque de causa, nec positiva legis publicae tutela nec ulla efficaci defensione fruantur. Quis enim neget etiam publicam socialem auctoritatem, siquidem per homines exercetur, ita aliquando sui muneris oblivisci posse, ut loco naturalis obiectivae iustitiae iniustum arbitrium legali sanctione et publica potentia sustentet? Iam vero quotiescumque id evenerit, eo ipso secundum memoratam hypothesin dicendum erit, cuncta illa obiectivae iustitiae postulata, publice non agnita, veri iuris nomine et charactere privari; homines ipsos suis iuribus etiam inalienabilibus obiective spoliari; i. e. consequitur indignum corollarium quod arguimus. Quod si concretis et historicis exemplis applicetur, magis etiam omni rationali ordine indignum et intolerabile apparet. Scilicet quis e. g. ferret serio dicentem: mancipia, a civilium legum tutela formaliter exclusa et sine ulla resistendi possibilitate dominorum suorum avaritiae et crudelitati permissa, eo ipso communibus hominum iuribus praedita non esse, vel infantes neogenitos a propriis parentibus derelictos atque abiectos iis in terrae plagis, in quibus ius civile et consuetudo publica eiusmodi impietati indulget (uti mos fuisse legitur apud Sinenses), ius vivendi strictum et qua tale apud omnes homines inviolabile non possidere, utpote externa efficacia destitutum? Ecquis sibi persuadeat, quae contra infelices eiusmodi homines patrantur, neque proprie iniurias seu laesiones alicuius iuris actu subsistentis, neque vera crimina contra iustitiae ordinem censenda esse, sed tantum peccata contra legem moralem caritatis? Enimvero, quantum eiusmodi conclusio rectae rationi adversetur, vel inde patet quod communis hominum sensus iustitiae per se, i. e. nisi per accidens caeca aliqua passione corrumpatur, in nullo iure agnoscendo, asserendo, tuendo promptior atque constantior esse solet, quam in eo, quod viribus impar potentiori cuipiam arbitrio per nefas succumbere videmus.
- Corollarium. Principium generale in hac thesi stabilitum in antecessum iam et indirecte falsitatis arguit recens iurisprudentiae axioma, infra directe refutandum: „Nullum esse ius nisi positivum“, i. e. per civilem societatem erectum et sancitum; quo tamquam proprio fundamento nititur iuris theoria, quam „schola historica“ profitetur.20 Quippe si verum esset ius omne essentialiter positivum, consequeretur, nullis plane iuribus praeditos fuisse homines forte adhuc omni civili nexu liberos viventes, antequam in ea regione ulla publica societas legifera exsisteret, quae ius positivum condere posset. Quis autem in dubium revocaverit singulos eiusmodi homines fidenter sua sibi iura attribuisse, praesertim personalia et ea quae connata dici solent, et quidem tamquam coactiva inviolabilitate praedita; unde eadem in casu necessitatis contra iniustam negationem armis etiam defendere non dubitabant. Et vero haec iura illi non tamquam hypothetica sibi vindicabant, puta praesumentes futuram eorum ratificationem per leges publicas positivas, sed tamquam absoluta et per se valida, quia lege naturae constituta et lumine rationis qua talia certo cognita. Ergo ante legem humanam et ius positivum vera et perfecta exstant iura naturalia.
Notanda ad solvendas difficultates.
-
- Vis iuris propria (Rechtskraft), quae per se tota moralis est et in evidenti practica veritate fundatur, probe distinguenda est ab efficacia iuris externa, quae a physicis viribus et variis adiunctis dependet et hinc non potest esse essentialis qualitas iuris.
-
Nil repugnat iuris per se validi et moraliter efficacis externam efficaciam aliquando deficere, ita ut eum finem, ad quem proxime refertur, non assequatur; haec enim defectibilitas cunctis rebus humanis communis est, iis vero potissimum, quae humanae libertatis influxui subiacent. Sed ne universim loquendo et intuitu finis essentialis, qui humanae societatis vitalem structuram et stabilitatem respicit, ius suo effectu careat, Deus sapientissimus rerum gubernator ipse suo operi etiam invitis hominibus numquam deerit.
-
Verum quidem est auctoritati sociali ex officio incumbere, ut ea etiam iura, quae naturalia dicuntur, publice tueatur et positiva sanctione muniat. Quo in munere subeundo si illa simul in antecessum divino testimonio infallibilis et impeccabilis habenda esset, simulque viribus ad ius evincendum necessariis numquam caritura, practica ratio theseos nostrae sane vix superesset. At vana est ista suppositio; et ideo neque pro iuris scientia neque pro vita otiosum fuerit cognovisse ea quae intuitu recti ordinis socialis aeterna lege immutabiliter sancita certo intelleguntur, ideoque in humana societate non omnium iurium valorem tum solum obtinere, cum placuerit hominibus illa rata habere atque sua demum auctoritate et vi publica firmare.
Articulus 4.
Genuina iuris idea et individuus nexus cum ordine obiectivo morali concluditur.
- Collectis in unum veluti fasciculum particularibus documentis, quae analytica investigatio hactenus certa subministravit, haud difficile erit eum denique iuris characterem definire, quo potissimum genuina iuris idea ab eiusdem corruptelis discernitur. Enimvero communis hic et peremptorius iuris character alius non est, quam qui et nativam eius sanctitatem constituit, character, inquam, essentialiter moralis, quo ius non tamquam aliquid solum extrinsecus ad moralitatem accedens, sed intrinsecus et substantialiter cum obiectivo morali ordine conexum et cum eo similiter divinitus sancitum concipi omnino debeat. Quae doctrina, quemadmodum universae philosophiae christianae communis et sancte custodita hereditas est, ita et humanae societatis solidissimum ac plane necessarium fundamentum esse intellegitur. Eam propterea in antecessum contra quoslibet profanandi iuris theoreticos conatus a pseudophilosophia excogitatos in signum erigendam esse censemus.
Porro nativam hanc et inalienabilem omnis veri iuris dignitatem tum essentialis eius origo tum obiectiva ad ordinem moralem habitudo pari certitudine commonstrat. Quare illam secundum duplicem hunc respectum dispertitam duplici pariter assertione apte comprehendimus.
§ 1. Ius cum universo ordine morali communem originem divinam participat.
- Thesis XLIV. Omne ius formaliter qua tale, i. e. secundum irrefragabilem suum vigorem consideratum, e quocumque fonte immediato manaverit, vel undecumque in particulari suam realem determinationem acceperit, a divina demum auctoritate descendit eique sola subsistit.
Praenotanda. 1. Ubi de origine iuris quaestio instituitur, ante omnia duplex elementum, quo omne ius realiter existens constituitur, probe distinguatur oportet. Alterum quippe est formale et communem essentialem rationem omnis iuris exhibens, alterum autem quodammodo materiale, quo unumquodque ius in individuo suam propriam realem determinationem habet atque ita ab omnibus aliis distinguitur. Circa primum tantum proposita assertio versatur. Quod autem ad materiale iuris elementum attinet, quo illud proprie non in ratione iuris, sed in ratione talis iuris tum quoad obiectum tum quoad personas concrete determinatur, nemo est, qui ignoret tam varias illius causas, tam varios originis modos esse posse, quam varia sunt facta contingentia, a quibus illa determinatio necessario dependet.21 Ita v. g. innumera iura omnem suam realitatem in particulari definitam a liberis hominum contractibus, alia vero ab aliqua ordinatione auctoritatis sive divinae sive humanae derivatam habent. — 2. Ius formaliter consideratum aut immediate aut mediate ab auctoritate divina descendere potest, atque ita quidem ius divinum et ius humanum non tam origine quam originis modo inter se differunt. Id ipsum enim thesis enuntiat affirmans omne ius, etiamsi per se humanum et humanis iuris condicionibus obnoxium sit, necessario tamen, quatenus iuris valorem habens, aliquo modo, scilicet saltem mediate et ultimatum ab auctoritate divina descendere neque aliter vigere posse. 3. Assertio universalis est ac perinde valet, sive nomine iuris lex vel legis complexus sive moralis potestas intellegatur.
- Probatur I°. (Iure accepto pro lege vel legum complexu.)
Omne ius hoc modo intellectum aut legibus divinis, sive naturalibus sive positivis, aut legibus humanis constat. Leges autem divinae (ius divinum) divinam originem in ipsa sua notione includunt; quare circa leges tantum humanas sive scriptas et explicite per auctoritatem socialem constitutas sive legitima consuetudine vigentes (ius humanum), praesens quaestio versatur.
Iam vero legem nullam humanam obiective validam subsistere posse, quae non quoad vim obligandi seu formaliter in lege divina fundetur, pridem luculenter demonstratum est. Ea enim directe pertinent, quae supra (n. 292 sqq) de necessario nexu legislationis positivae cum lege naturali et aeterna atque inde derivatis essentialibus legis positivae proprietatibus exposita et confirmata sunt. Ergo quemadmodum de ratione legis humanae obiective obligantis, ita et de ratione omnis veri iuris humani sit necesse est ut quoad vim suam moralem ab eadem divina auctoritate descendat atque iugiter dependeat.
- Probatur II°. (Iure accepto pro potestate morali.)
Argum. 1. Ex interna correlatione inter ius et iuris officium.
Ius et iuris officium non qualicumque externa vel accidentali, sed plane interna et metaphysica correlatione sese mutuo postulant, ita quidem, ut neque ius absque correlato officio neque officium iuridicum absque iure, cui respondeat, vel esse vel mente concipi possit; et in hac ipsa correlatione propria iuris efficacia moralis consistit. Vel hinc igitur certo concluditur utriusque huius correlati, iuris inquam et officii iuridici, nonnisi unum eundemque fontem originarium esse, nec quidquam absurdius cogitari posse, quam alterum ex ordine metaphysico obiective necessario, alterum ex causa contingente, alterum ex legifera Dei voluntate, alterum ex voluntate et arbitrio hominis ultimatum derivari. Atqui omne officium, cuiuscumque generis, dummodo verum officium sit, i. e. rationalem voluntatem moraliter obstringens, qua tale aut immediate aut mediate a divina auctoritate dimanat, ut supra (n. 252, 256 sqq, 292 sqq) invictis rationibus ostensum est. Ergo et ius nullum obiective vel oriri vel subsistere potest, nisi cuius moralis vigor in eadem divina demum auctoritate nitatur.
Argum. 2. Ex proximo iuris fundamento seu titulo iuris.
Omnis iuris potestas suam efficaciam moralem, qua terminum iuris inviolabili obligatione sibi obstringit, proxime ex legitimo iuris titulo haurit. Atqui legitimus iuris titulus suapte natura semper vel immediate vel mediate legem aliquam divinam exhibet, ad casum particularem et ad certam materiam evidenter applicatam. Ergo omnis iuridica potestas totam suam moralem inviolabilitatem mediante titulo demum ab auctoritate divina participat.
Prob. minor. Omnis iuris titulus suapte natura est aliqua veritas seu dictamen practicae rationis per se universale et evidens ad casum particularem logica necessitate applicatum et qua tale omni enti rationali sub morali obligatione reverendum (v. n. 468). Atqui dictamen practicae rationis vim moraliter vere obligandi non absolute per se, sed eatenus tantum habet, quatenus legem divinam naturalem per modum naturae rationalis homini insitam ac divinitus sancitam certo denuntiat. (Cf. argumenta, quibus verum obligationis principium contra Kantii „autonomiam rationis“ adstruitur n. 252 sqq.) Ergo revera omnis iuris titulus obiective legitimus legem ipsam divinam et ultimatum quidem naturalem in re particulari applicatam refert.
-
Corollaria: I. Est haec doctrina plane analoga dogmati christiano, quo constat „non esse potestatem nisi a Deo“. Quod hic per apostolum de speciali aliquo iure, scilicet de iure socialis auctoritatis enuntiatur, huic sane prae ceteris excellentiori aliquo modo convenire fatendum est, cum omnis auctoritas ratione obiecti et finis quaedam ipsius divini iuris in ordinanda hominum societate participatio sit; secundum generalem autem rationem illa originis dignitas cunctis iuribus communis est, ut adeo generalius similiter valeat axioma: Non est ius nisi a Deo.22
-
II. Quidquid praetenso iuris humani nomine iuri divino sive positivo sive naturali per se et manifeste repugnat, eo ipso verum ius seu obiective validum censeri nequit, quia per se incapax est quod a divina auctoritate ullam vim moraliter obligandi participet.23 (Vide quae supra n. 294 sqq duce S. Thoma de lege manifeste iniusta iam stabilita sunt.)
-
III. Neque cum hac fundamentali veritate neque cum genuina iuris idea conciliari potest sententia, simul cum exclusivo iuris positivismo in moderna iurisprudentia („conservativa“) haud raro admissa, quae, facta distinctione inter ius formale et materiale (formelles und materielles Recht), statuere non dubitat: ius humanum formaliter subsistens, tametsi materialiter impium atque ethice impossibile, cui propterea privata hominum conscientia passivam resistentiam seu non-obedientiam merito opponat, nihilominus tamquam „ius formaliter validum“ publice agnoscendum esse et qua tale reverendum, quamdiu via legali abrogatum non fuerit. Quae doctrina, etsi quodam moderatione et privatae conscientiae reverentia se commendans, in se tamen eodem principio emancipationis iuris humani a iure divino nititur, quod euphemistice „obiectivitas“ iuris vocatur ac proprium characterem exhibet, quo ius „modernum“ veteri, status publicus „modernus“ statui christiano opponitur.24 In specie autem illa hoc duplici errore manifeste laborat:
a) Quod ad ius „formaliter subsistens“ nihil aliud requiri supponat, nisi formam externam legalitatis, i. e. ut illud a potestate per se legitima et ritu legali conditum sit. Constat autem essentialem et communem „formam“ omnis iuris sive divini sive humani, per quam ius „formaliter“ efficitur et subsistit, ante omnia in ipsa morali eius efficacia et inviolabili obligandi virtute consistere eaque divinitus orta.
b) Quod consequenter aut moralem iuris vigorem obiective reverendum a sola illa externa condicione legalitatis sine respectu ad materiam derivari fingat, aut propriam iuris vim, qua formaliter subsistat, mera coactione physica sine ullo effectu morali constare dicat. Utrumque autem philosophice falsum est, alterum quia cum essentiali origine moralis obligationis, alterum quia cum natura iuris essentialiter morali pugnat.
Notanda ad solvendas difficultates.
-
- Nemo sane negaverit, in societate bene ordinata „ius humanum“ etiam obiective invalidum et moraliter inefficax ratione legalis originis et formae aliquam nihilominus reverentiam merito deposcere, at non ipsi praetenso iuri tamquam formaliter subsistenti et agnito, sed soli auctoritati legitimae in se spectatae proprie deferendam. Quippe non-agnitio eiusmodi iuris aut passiva resistentia illi opposita per se nihil detrahit reverentiae, quae universo ordini sociali ceterum legitimo vi iuris divini debetur. Cum eadem re consentiunt regulae practicae circa legem iniustam observandae (vide n. 298). Atque ita vera iuris „obiectivitas“ non solum non tollitur, sed potius in re maxime essentiali contra subiectivum arbitrium asseritur atque defenditur.
-
- Causa proprie efficiens iuris (sive pro lege sive pro potestate accepti) sola est auctoritas vel mediate vel immediate divina. Propterea facta illa particularia et contingentia, quibus iura et iuris relationes in particulari determinantur et individuantur, recte quidem causae determinantes vel occasionales et eatenus reales condiciones iuris appellantur, nequaquam vero admitti potest, ut causae simpliciter efficientes dicantur, i. e. tales, per quas iura ipsa etiam secundum essentialem suam entitatem oriri existimentur. Quamquam igitur homines v. g. liberis contractibus sese mutuo iuridice obligare, atque ita nova quotidie iura et iuris officia condere vulgo dicuntur, non tamen ipsi haec vere efficere, sed reales tantum condiciones subministrare censendi sunt, quibus positis iura atque officia in individuo moraliter valida et inviolabilia vi ordinis rationalis divinitus esse ac realiter vigere incipiunt.
-
- Ratio denique, quae contra divinam iuris originem inde peti solet, quod homini aliquando vera iura obiective competere videntur, quae per se cum lege divina morali pugnent nec proin ab ea derivari ullatenus possint, falsa hypothesi nititur et satis refutatur iis, quae supra (n. 475) de distinguendo iure et iuris usu dicta sunt. Procul dubio evenire potest, ut actus, quo quis vero aliquo suo iure utitur, quamquam per se iuri et strictae iustitiae congruus, aliunde tamen cum lege morali v. g. caritatis gravissime pugnet. Ita sane immoraliter suo iure proprietatis uteretur avarus domorum possessor, qui nulla sua necessitate compulsus debitum sibi locationis pretium tanto rigore extorqueret, ut incolas praesenti penuria solvendi impotes subito cum suis emissos summae traderet miseriae nil dubitaret. Quis autem dixerit ipsum ius dominii, quod is legitime possidet, i. e. ius generatim libere de re sua disponendi, per se pariter malum et legi divinae contrarium esse? Id eatenus tantum concludere liceret, quatenus malum morale, quod particularem iuris usum comitatur eumque propterea illicitum reddit, proprium quodammodo et formale iuris obiectum exhiberet, a quo illud merito etiam denominandum esset. Iam vero, quamvis homines iure non minus ac libertate abuti ad malum valeant, ecquis tamen umquam iis formale ius ad malum competere dixerit?
§ 2. Ius est pars constituens obiectivi ordinis moralis.
- Aliquo qualicumque nexu ius cum obiectiva moralitate ac divino ordine coniungi negare non possunt neque negant, quicumque iuris nomen sua ideali dignitate penitus exspoliari atque ad merum potentiae realismum deprimi nolunt. Ubi autem ad definiendum hunc nexum propius accedunt, non pari consensu omnes veram vel totam internam rationem attingunt, qua sola uterque ordo, iuridicus et moralis, inseparabili vinculo coniunctus eandem obiectivam sanctitatem iugiter participet.
Eadem imprimis „conservativa“ illa iuris philosophia, quae, reiecta communi veterum notione iuris, qua hoc nomen ad omne obiective iustum extenditur, nullum verum ius nisi positivum et quidem humanitus erectum ac subsistens esse docet, consequenter analogam huic sententiae theoriam circa relationem ius inter et moralitatem adstruere conatur. Eam prae ceteris clare F. J. Stahl in opere iam supra commemorato.25 professus est; cuius expositio ad hanc denique summam redit: Ius cum lege morali procul dubio hoc essentiali nexu coniungi, quod utriusque communis originarius fons isque divinus esse intellegatur. Ceterum autem ad essentiam iuris non pertinere, ut originariam illam et idealem suam harmoniam cum moralitate in ordine quoque reali iugiter retineat, immo contingere posse, ut ordini divino aperte contrarium sit; atque tum etiam illud verum ius manere et in suo vigore subsistere.
Nimirum ita ille vera et christiana cum falsis et fictis commiscens scribit: „Ordo moralis latissime acceptus (das sittliche Gebiet) duplicem respectum continet; partim respicit Dei imaginem in homine (perficiendam), partim ordinem mundi in genere humano secundum ideam Dei (die Weltordnung Gottes im Menschengeschlechte). Ille est sanctificatio, ad quam homo, unusquisque pro se, vocatur; hic autem externum habitum et ordinem comprehendit, quo Deus universum genus secundum socialem vitae communionem et secundum unitatem collectivae exsistentiae informatum vult; . . . in illo virtutes (morales), . . . in hoc institutiones (sociales) . . . fundantur, ambae in mutua harmonia et unitate. Dei solius est Dei imaginem in homine conservare, nempe per sua praecepta suamque potentiam, quam interius in conscientia et in libero hominis obsequio exercet. Ordo autem mundi in genere humano secundum ideam Dei simul.26 etiam per societatem humanam conservari debet et quidem ordine humano, quem ipsa erigit et cui singulos omnes ope externae potentiae subiicit, et hic ipse ordo est — Ius. . . . Hoc se exhibet tamquam „regnum externum, in auctoritate et ordinatione regiminis humani fundatum — distinctum a regno illo (moralitatis), quod in Dei praeceptis immediatis et immediata potentia intra conscientiam fundatur. Hinc originem habet dualismus praeceptorum moralium et iuridicorum. Apud Deum ipsum quidem nullus est dualismus. . . . At vero, quoniam (ordo mundi in genere humano servandus) etiam humano regimini demandatus est, et quidem tamquam per se subsistens.27 (selbständig) et ideo in statu lapso etiam extra Deum, inde fit ut (praeter primum) alter oriatur ordo moralis, scilicet iuridicus, seiunctus ab illo originario divino, ab eo declinans, immo saepe illi contrarius (§ 1) . . . et etiam in hac sua qualitate Deo adversa ius suam retinet obligandi auctoritatem“ (cap. 2, § 12).28
Non alio sensu ab eodem scriptore ius definitur: „Ius est vivendi ordo populi vel communitatis populorum ad conservandum ordinem mundi divinitus intentum. Est ordo humanus, sed in servitium ordinis divini destinatus, normas habens in Dei praeceptis et fundatus in divinitus facta potestate.“29
Atque ita quidem et iuris sanctitati et christianae iurisprudentiae fundamentis satis provisum esse cum illo permulti viri docti et sinceri amatores ordinis publici existimarunt. Cui novo errori, quo minus ut talis palam se prodit, eo magis antiqua veritas opponatur oportet:
- Thesis XLV. De ratione iuris est ut non tantum originaria quaedam et ideali cognatione, sed essentiali unitate iugiter sit cum moralitate conexum, i. e. non praeter, sed intra obiectivum ordinem moralem universum tamquam pars eius constitutiva subsistens.
Praenotandum. Valet assertio proxime quidem de iure collective accepto, secundario vero et consequenter de particularibus quoque eius elementis. Dicitur „de ratione iuris est“, i. e. condicio essentialis omnis iuris, sive naturalis sive positivi, sive immediate per Deum sive mediate seu per humanam auctoritatem erecti. Per „ordinem moralem“ intellegimus universum ordinem mundi moralis, qui creaturis constat ratione et libertate praeditis, et cui opponitur ordo physicus.
- Probatur I°. Ex finali unitate universi ordinis moralis in mundo.
Intra ipsum ordinem moralem obiectivum a supremo mundi conditore sancitum tamquam eius pars essentialis et quasi specialis provincia contineatur necesse est, quidquid per modum legislationis obiectivas agendi normas comprehendit, quibus creaturae rationales secundum essentialem aliquem naturae rationalis respectum ad supremum creationis finem ordinentur. Atqui talem characterem ius manifeste prae se fert. Totum enim versatur in recte ordinandis hominibus, non quidem secundum totum ambitum naturae rationalis, sed speciatim secundum obiectivam exigentiam naturae socialis. Ergo ius e sua notione et per essentiam intra obiectivum ordinem moralem universum tamquam specialis eius pars continetur.
Prob. maior. Ordo mundi universus, qui est obiectum legis aeternae, partim est ordo moralis, partim physicus, prout versatur circa creaturas rationales aut non-rationales ad unum supremum omnis creationis finem recte ordinandas. Itaque quemadmodum ordo physicus universum mundum physicum tum in suis elementis particularibus tum in sua collectiva integritate et harmonica unitate comprehendit, ita ordo moralis ad universum mundum moralem (in his terris genus humanum) tum in individuis tum in complexu sociali et organica unitate ex mente Creatoris recte ordinandum se extendit, partim quidem immediata Dei legislatione, partim mediate, i. e. cooperante auctoritate sociali ex Dei mandato et potestate.
- Probatur II° exclusa contraria hypothesi.
Qui nexum iuris cum moralitate originarium quidem, non autem perpetuum de ratione iuris esse volunt, haec duo tamquam certa supponunt: 1. ius vigens nullum esse nisi positivum, humanitus erectum et ideo 2. ab eo inseparabilem esse humanae defectibilitatis conditionem, qua fieri possit ut aliquando ordini morali divinitus praecepto plane contradicat, quin tamen propterea iuris vigorem et vim obligandi amittat, quippe quod etiamnum mediante legitima humana auctoritate in potestate divinitus accepta nitatur („gegründet auf Gottes Ermächtigung“). Atqui quidquid sit de prima hypothesi, quae infra specialius examinanda erit, altera certe admitti nequit et divinae sanctitati aperte contradicit. Ergo et doctrina, quae ei superstruitur, similem indolem participet necesse est.
Prob. minor. Potest sane humana auctoritas a suo officio et divino mandato usque eo deficere, ut contra Dei legem perversum humanum arbitrium instar iuris erigere et vi extorquere praesumat. Putare autem id, quod ita ab homine contra Deum erigitur et extorquetur, verum esse ius retinens suam vim obligandi („sein bindendes Ansehen“), est aut plane ignorare naturam obligationis eamque cum physica cogendi potentia confundere, aut Deum ipsum facere directe participem humanae nequitiae, divina auctoritate iubentem et sancientem id ipsum, quod eadem auctoritate absolute prohibet. Illud iuris scientia indignum, hoc autem insuper obiectivo blasphemiam continet in Deum, auctorem omnis obligationis et moralis valoris iurium.
Et vero quis rex humanus mediocriter iustus et honestus ita suam dignitatem abicere umquam posset, ut alicui magistratui a se delegato ad libitum regio nomine imperandi absolutam potestatem semel pro semper communicet, et ut in antecessum publice ratum esse velit, quidquid ille etiam contra regiam maiestatem statuere praesumpserit? At vero ipse Deus, sanctissimus mundi ordinator, aeterni imperii oblitus serio putetur, dedisse humanae auctoritati aut ulli creaturae illimitatam eiusmodi potestatem, qua divinitus rata et sancita censeri debeant, quaecumque illa sive secundum sive contra expressum Dei mandatum decreverit. (!)
- Corollaria: I. Interna et essentialis relatio, quae ius inter et obiectivam moralitatem intercedit, adaequate hac assertione exprimitur:
Ius seu ordo iuridicus ita plane se habet ad ordinem moralem universum, quemadmodum obiectiva iustitia seu iustum se habet ad obiectivam honestatem (rectitudinem) moralem universam.
Iustum autem in honesto manifeste ut pars in toto continetur; honestum quippe obiectivam moralem rectitudinem denotat secundum omnes respectus naturae rationalis, iustum vero eandem complectitur secundum partem seu secundum specialem tantum eiusdem naturae respectum, exhibens obiectivam rectitudinem moralem habitudinis hominum inter se et ad societatem secundum ordinem vitae socialis stricte necessarium. Ideo nil simpliciter honestum (ordini morali conveniens) esse potest, quod aliunde sit iniustum (ordini iuridico difforme). Non autem vice versa ex conformitate cum ordine iuridico ad omnimodam rei honestatem illico concludere licet. Nempe in toto quidem pars, sed non in parte separatim sumpta totum continetur. Quare iustum per se et stricte consideratum, etsi de universa honestate aliquid participet, a morali tamen bonitate simpliciter dicta tamdiu deficit, quamdiu non omnes rectitudinis rationalis respectus complet, secundum notum axioma: „Bonum ex integra causa, malum ex quolibet defectu.“
-
II. Hinc vero nequaquam consequitur utrumque ordinem, iuris scilicet et moralis honestatis universae, passim per modum unius considerari aut per omnia identificari debere, omni discriminis ratione neglecta. Immo necessarium omnino est ut ambo probe distinguantur. Id enim non solum ipsa relatio partis ad totum, sed insuper specialis indoles postulat, qua ius tamquam pars ordinis moralis ratione suae obiectivae realis exigentiae et inviolabilitatis coactivae prae omni alia parte excellit. Verum ut alterum ab altero distingui necessarium, ita alterutrum ab altero divelli nefas est. Profecto pars essentialis alicuius totius ab hoc penitus solvi et emancipari non potest, quin et totum mutil et intima natura partis vitiatur.
-
III. Instar coronidis ex tota hac analytica investigatione haec denique aut similis resultat
Definitio iuris (collective sumpti):
Ius ea est universi ordinis moralis provincia, quae obiectivas strictae iustitiae socialis normas comprehendit.
Quae quidem sententia, cum rei definiendae „genus proximum et differentiam ultimam“ exhibeat, non solum qualiscumque descriptionis, sed verae definitionis rationem habet. Ex praemonstratis enim proximum genus iuris verissime ipsa obiectiva moralitas generice accepta dicitur seu ordo moralis, qui obiectivas normas universae rectitudinis rationalis divinitus sancitas complectitur. Quodsi dein haec generica ratio ad eam specialem obiectivam moralitatem contrahitur, quae obiectivas normas solius rectitudinis socialis stricte dictae seu strictae iustitiae socialis continet, ultima et specifica iuris intra suum genus differentia habetur, in qua omnis characteristica iuris proprietas, nominatim etiam coactiva inviolabilitas fundatur.
„Strictam“ videlicet iustitiam dicimus, ut eam non solum a iustitia generalissime accepta, sed etiam a iustitia sociali improprie dicta, i. e. ab officiis socialibus aequitatis et bonitatis utpote coactioni haud obnoxiis distinguamus; quae distinctio ad iustitiam tum commutativam tum legalem et distributivam pertinet. Haec ideo monuisse refert quod vocabula ius „strictum“ vel „rigorosum“ ad significandum obiectum „strictae iustitiae“ frequenter sensu aliquo multo angustiore et fere nonnisi de iure pro facultate morali accepto usurpari solent. Hoc modo strictum vel rigorosum aliquid ius fere eatenus tantum vocari contingit, quatenus praeter inviolabilitatem coactivam ita insuper in particulari determinatam materiam habet, ut in casu laesionis similiter certa mensura iustae compensationis ipso iure innotescat. Atque ita quidem ius rigorosum ad iustitiam tantum commutativam pertinere intellegitur.
Eadem porro definitio eam ipsam iuris ideam refert, quae pridem ab Aristotele iam praelucente apud S. Thomam et universam scholam christianam passim exstat aut explicite enuntiata aut tamquam evidens tacite supposita.
- Scholium. Ex consideratione hactenus instituta non incommode genuina quoque relatio inter scientiam iuris et scientiam moralem seu inter „Ius“ et „Ethicam“ illustratur; quae quidem non potest non esse perfecte analoga relationi, quae inter utriusque propria obiecta intercedit. Unde consequitur intra ambitum scientiae moralis universae seu Ethicae late dictae scientiam Iuris (socialis) tamquam specialem eius partem contineri, neque ab illa, salva eius integritate, separari posse.
Quodsi vero iuris nomen non ad solos vitae socialis respectus coarctatur, sed ad normas iustitiae latissime sumptae seu ad leges moralis ordinis universi extenditur, satis apparet hoc modo Ius non tam partem aliquam universae disciplinae moralis, quam totum huius ambitum obiective complecti, nec proin ab Ethica late accepta ulla re nisi nomine differre. Ita S. Thomas et veteres passim, ubi in specie ius naturae a iure positivo distinguunt, aut quid iure naturae prohibitum vel praeceptum sit, inquirunt, hac denominatione non solum naturalia praecepta socialis iustitiae, sed legislationem naturalem, qua latius patet, intellegere solent. Quem morem et Hugo Grotius et ceteri iuris naturalis interpretes Thomasio anteriores constanter secuti eo ipso communem suum consensum de inseparabili nexu omnis iuris, etiam socialis, cum obiectiva moralitate et hinc scientiae iuris cum ethica testati sunt. Namque in iure illo latius dicto ius quoque stricte dictum seu ordinem strictae iustitiae tamquam specialem partem contineri cuncti pariter profitebantur.
Thomasius primus arbitrarie limitando ac determinando sphaeram utriusque ordinis, tum moralis tum iuridici, theoretica illius divortii fundamenta iecit, quo deinceps iuris socialis disciplina a scientia morali plenam emancipationem atque obiectivam independentiam affectare coepit.30