Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Theodor Meyer, Ius naturae generale

Theodor Meyer

Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale

First published 1906

Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.


Introductio I: Praefatio

Prooemium

Sectio I: Ethica generalis

Sectio II: Ius sociale in genere

Liber I: Liber primus. Sociologia generalis

Sociologia generalis.

Caput I. Natura societatis universim describitur

Articulus 1.

De iis, quae societatem in suo esse constituunt.

§ 1. Eius conceptus ac definitio.

  1. Nomine societatis generalissime acceptae, ut recte monet Liberatore, vulgo intellegitur quaelibet „iunctio plurium in communem aliquem finem suis actibus conspirantium“. Pressius tamen et accuratius e suo generali conceptu societas definitur:

Iunctio moralis et constans plurium in communem aliquem finem honestum suis actibus conspirantium.

Genuinus enim societatis conceptus, qualem vel ipse loquendi usus et communis hominum aestimatio suppeditat, has essentiales notas comprehendit:

  1. Est coniunctio moralis non mere externa aut physica. Dicitur autem moralis coniunctio, quae vinculis moralibus seu spiritualibus, nimirum intelligentiae et voluntatis, nectitur. Unde a societatis nomine excluditur non solum aggregatio qualiscumque entium irrationalium, verum etiam hominum turba aut multitudo nonnisi loci ac numeri communione unita. Quod dicitur „plurium“, eam pluralitatem sociorum intellego, quae omnino requiritur ut coniunctio locum habere possit, scilicet saltem duorum.

  2. Coniunctio constans; congressio enim suapte natura transitoria ad finem unico fere conatu absolvendum nonnisi improprie societatis nomen usurparet. Itaque constantia socialis coniunctionis simul constantiam socialis finis supponit atque includit.

  3. Ad „communem aliquem finem honestum“. Quippe in fine seu bono communi necessaria condicio omnis unionis moralis eiusque proprium obiectivum vinculum consistit. Quemadmodum enim in communi obiecto cognito intelligentiae, ita et in communi intento bono voluntates inter se uniuntur; ideoque bonum commune qua tale communiter cognitum et intentum propria et essentialis ratio est unionis moralis, qua entia rationalia socialiter coniungantur. — Finis autem honestus sit oportet, quia moralis unio constans intelligentiarum et voluntatum rationalium nonnisi in bono rationali fundari potest. Quare sceleratorum coniuratio aut latronum consortium, quamvis ceteroquin societatis analogiam prae se ferat, immerito societatis nomen ac dignitatem sibi arrogaret.

  4. Accedit conspiratio sociorum ad eundem communem finem, socialiter, i. e. iunctis viribus moralibus et physicis adimplendum. Itaque conspirationem ad finem communem, qua talem cognitum et intentum, unio quoque et conspiratio circa media ad finem consequitur necesse est. Nisi enim ad conspirationem animorum internam et idealem haec externa et realis accederet, illa neque in se vera ac sincera neque proprie socialis dicenda esset.

§ 2. De materia et forma societatis.

  1. Quodsi elementa societatis constitutiva secundum rationem materiae et formae considerentur, pronum est dignoscere, quidnam eorum ad materiam, quid vero ad formam societatis pertineat.

Et materia quidem, ut satis per se liquet, in ipsa pluralitate entium rationalium seu personarum reponenda est. Igitur societatis humanae in specie materia est pluralitas hominum, quae in ordine ad societatem constituendam etiam „causa materialis“ dicitur.

Forma vero, qua subiecta materia ad esse societatis proprie informatur, haud dubie sola est iunctio moralis illa constans, de qua supra dictum est, ex triplici procedens unione, intelligentiarum, voluntatum ac virium; quare et „causa formalis“ omnis societatis recte appellatur.

Porro eiusdem socialis unionis essentiale principium esse intellegitur ipse finis communis communiter cognitus et intentus, utpote a quo tamquam suo formali obiecto illa intrinsece dependet. Unde consequitur, omnem societatem per suum finem specificari, i. e. specificam proprietatem cuiuscumque societatis a suo fine tamquam obiectivo principio socialis unionis specifice proprio derivari.

§ 3. De morali personalitate societatis.

  1. Per socialem unionem numerus entium, qui in sociali materia distinguitur, ad novam quandam entitativam unitatem coalescit, ab entitate singulorum diversam, qua societas, licet sit physice distincta et multiplex, efficitur corpus moraliter unum, quod corpus sociale vocatur.

Vel ipso hoc nomine satis innuitur analogia, quae societatem inter et corpus physicum, organicum imprimis et vivens, reperitur. Quemadmodum enim corpus elementis pluribus componitur, quae tamen communi et intestina quadam vi ad unitatem corporis physici tamquam eius partes colliguntur, ita et corpus sociale ex pluralitate elementorum rationalium per commune aliquod moralis cohaesionis et cooperationis vinculum unum efficitur, a singulis partibus diversum, iis tamen natura homogeneum, i. e. pariter rationale. Praeterea uti corpus organicum idem manet, etsi iugi decessioni et accessioni elementorum obnoxium sit, ita et societas, saltem numerosior, non ideo exstinguitur, quod singula membra, accedentibus aliis, successive desinunt.

Ad quam analogiam generalem altera specialior accedit, qua societas humana individuo homini assimilatur, et secundum quam persona moralis recte appellatur. Quemadmodum enim individuus homo qua „suppositum rationale“ physice unum persona physica est, ita societas qua suppositum rationale collectivum seu moraliter unum personae moralis ideam suggerit. Itaque societas qua persona moralis non solum ipsa a singulis personis, quibus componitur, distincta, sed propria etiam vitali activitate praedita est, quae proin cum activitate individuorum hominum in societate viventium confundi non debet. Hinc est quod corpus sociale, quam primum ita constitutum est, ut vere persona moralis censeri possit, suapte natura proprium aliquod et ab omni alio distinctum subiectum efficitur non solum actionum moralium, verum et officiorum et iurium.

§ 4. De auctoritate sociali.

A. Eius conceptus analytice construitur.

  1. Corpus sociale, ut qua tale instar corporis organici, immo personae exsistere et agere possit, praeter principium unionis obiectivum et ideale, quod in fine communi honesto et permanente consistit, subiectivum insuper unitatis ac vitae personalis principium in se continere necesse est. Eiusmodi quasi vitale principium, societati ut personae morali proprium et voluntati rationali hominis individui analogum, auctoritas socialis exhibet. Quemadmodum enim in homine voluntati rationali convenit, omnes particulares potentias sive spirituales sive sensitivas, quibus tota natura humana componitur, communi rationali regimine ad unitatem tendentiae colligere et ope imperii psychologici ad communem totius hominis finem realiter applicare, ita in corpore sociali singuli socii eorumque activitates per auctoritatem socialem ad communem totius societatis finem efficaciter et constanter dirigantur oportet. Efficaciter autem dirigi et ad finem communem realiter et constanter applicari entia libera suapte natura aliter non possunt nisi imperio morali, i. e. vinculo obligationis moralis.

Concipi igitur debet auctoritas socialis tamquam principium quoddam activum finalis directionis omni societati qua tali intestinum et essentiale, permanens et liberas voluntates sociorum ligandi efficacia praeditum; quod quidem, si a concreto eius exsistendi modo praescindimus, immediate cuiusdam moralis potestatis seu iuris ideam gignit, cuius obiectiva ratio et mensura a communi sociali fine derivatur. Itaque auctoritas socialis in se et abstracte considerata recte definitur:

Ius obligandi membra societatis, ut ad bonum commune suis actibus conspirent.

  1. Verum in societate reali auctoritas similiter realis sit oportet, i. e. inhaerere debet alicui reali subiecto rationali. Et quoniam auctoritas, utpote principium unitatis socialis, in quavis societate nonnisi una esse potest, pariter unum tantum subiectum admittit, unum, inquam, sive unitate physica, quae individuo homini, sive morali, quae alicui collegio plurium propria est; eique exclusivo iure competat necesse est. Quapropter auctoritas socialis in ordine reali vulgo denotat ipsum subiectum auctoritate praeditum. Idem communissima denominatione superior, singuli autem, qui auctoritati regendi sunt, subditi appellantur.

B. Auctoritatem esse de ratione formali societatis realiter constitutae ostenditur.

  1. Intrinsecum hunc nexum auctoritatis cum omni corpore sociali ipse quidem illius conceptus iam satis insinuat. Nihilominus idem per modum theseos explicite confirmari non abundat, tum quod res aliqua explicatione indiget, ne duplicem unius entitatis formam inducere videamur, tum quod gravissimum quoddam et fecundissimum doctrinae socialis fundamentum continet.

Thesis XXXVIII. Quamquam in ordine metaphysico moralis unio constans recte dicitur forma societatis, non minus vere tamen asseritur, in ordine reali societatem humanam per auctoritatem socialem formaliter constitui.

Praenotanda. Prima sententia assertionis non tam thesin quam doctrinam exprimit aliunde certam et ut talem hic suppositam, quippe quae simplicem analysin conceptus societatis immediate consequitur, ut supra (n. 348) expositum est. Altera autem illius pars, quae sola probanda proponitur, formae praedefinitae neque aliam substituere neque novam ab ea distinctam addere intendit, sed illam ipsam pro diverso quodammodo essendi statu, in ordine scilicet non iam mere ideali, sed realis existentiae exhibet, i. e. secundum essentialem condicionem ac modum, quo illa in societate reali realiter subsistat.

  1. Probatur I. Societas humana in ordine reali per id formaliter constitui recte dicitur, per quod essentialiter ipsa „unio moralis constans“ membrorum societatis realiter efficitur et subsistit. Atqui id fit solum et essentialiter per auctoritatem socialem. Ergo etc.

Prob. minor.

  1. Ex natura materiae socialis. Videlicet: a) Homines etsi naturae necessitate in bonum feruntur suamque beatitudinem in communi consideratam appetunt, ad nullum tamen bonum in particulari, sive privatum sive commune, revera prosequendum naturaliter determinantur, sed eligendi libertate praediti sunt tum quoad intentionem finis alicuius communis tum quoad delectum mediorum ad finem. b) Vi inaequalitatis individualis inter homines summa est voluntatum ac studiorum varietas, summa plerumque etiam in appretiandis mediis ad communem finem iudiciorum divergentia. c) Etiamsi aliquando contingeret, iudicia de opportunitate vel necessitate mediorum theoretice congruere, multos tamen a spontanea, efficaci et constanti cooperatione procul dubio retineret sua in subeundis oneribus communibus desidia aut praevalens privati commodi studium. — Atqui haec omnia manifeste evincunt, meram aliquam moralem attractionem ex parte finis communis in ordine reali nequaquam sufficere, ut homines ad unionem vere socialem, scilicet unionem intelligentiarum, voluntatum ac virium effective colligantur in eaque constanter contineantur, nisi ad spontaneitatem singulorum iugiter incertam communis aliqua vis moralis corpori sociali intestina et permanens accedat, quae formalem illam unionem realiter et iugiter determinet. — Ergo ipsa natura materiae socialis essentialiter exigit aliquod principium unionis stabilis societati internum et vi obligandi praeditum, i. e. auctoritatem socialem.

  2. Ex natura cooperationis socialis. Cooperatio socialis per se non una est et simplex, sed multiplex et varia, plurimas atque inter se diversas functiones complectens, partim physicis partim moralibus viribus adimplendas. Itaque in corpore sociali, non secus ac in physico organismo, ad finem communem non eadem singulis membris virium applicatio neque aequaliter omni tempore incumbit, sed alia aliis, alia alio tempore necessaria est. — Atqui eiusmodi conveniens distributio atque moderatio operum socialium tam variorum, ad unum tamen finem conspirantium, non per se determinata est, sed positiva indiget pro adiunctis contingentibus determinatione, quae aliunde profecto nisi a sociali auctoritate procedere nequit. — Ergo sicut materia, ita et cooperatio socialis in ordine reali non nisi per illam formaliter una effici et constanter manere potest.

  3. Probatur II. Ex analogia societatis cum organismo physico et personali.

Societas formaliter constituta suapte natura non solum cum physico corpore organico manifestam analogiam prae se fert, sed etiam personae moralis rationem habet. — Atqui in omni ente organico unitas entitatis et activitatis naturalis a sua forma substantiali, ab interno scilicet principio vitali oritur. Et sane actum esset etiam de finali eius unitate, nisi singula eius membra et organa communi illi principio subessent et pro mira sua proprietatum et functionum varietate iugiter per illud regerentur et ad praestitutum finem naturalem totius entis harmonice ordinarentur. Id ipsum autem altiore et perfectiore modo in organismo humano sensitivo-rationali apparet, cuius propria excellentia in rationali vitae principio atque regimine consistit, et cui societas tamquam persona moralis proxime assimilatur. — Ergo vi huius analogiae, quae in ipsa natura societatis fundatur, necesse est ut et corpori sociali, quatenus vere moraliter unum et persona moralis est, internum aliquod principium morale insit, principio vitali physico analogum et rationale, i. e. auctoritas socialis.

355. Probatur III. Ex facto constanti et universali.

Revera enim nulla umquam visa est societas hominum proprie dicta, quantumvis exigua et simplex, uti v. g. societas coniugalis, cui non aliqua auctoritas fini sociali accommodata praefuerit. Neque obest, quod etiam societates oriri possint, quae „aequales“ vulgo appellantur, i. e. in quibus omnes socii qua tales iuribus aequales sunt, nullusque ceteris cum imperio praepositus. Nam in coetibus eiusmodi, utpote qui libera hominum inter se aequalium conventione initi et ad finem communem pariter libere susceptum ordinati sunt, ipsa quoque auctoritas socialis suapte natura nonnisi pactitia seu conventionalis esse potest; immo est ipse voluntatum consensus per modum legis seu statuti socialis permanenter expressus, cuius viva praeterea repraesentatio, simul cum directione communium negotiorum, alicui electo praesidi vel directorio committitur. Hinc est quod eadem collectiva rationalis voluntas, stabiliter expressa, instar auctoritatis non solum socialis corporis unitatem realiter efficit et sustentat, verum et singulos, quamdiu socii manere voluerint, iure pactitio moraliter obstringit.

  1. Corollaria. I. In ordine reali per solam auctoritatem corpus sociale formaliter efficitur persona moralis, quae ut talis iurium et officiorum subiectum sit. Nam auctoritate nondum constituta illud neque vitaliter et stabiliter unum, neque propriae alicuius activitatis principium aut subiectum esse potest.

  2. II. Itaque hominum multitudo, tametsi communi consensu ad societatem constituendam collecta et eatenus iam quodammodo unita, vere tamen constituta societas et persona moralis perfecta censenda non est, antequam realiter constituta auctoritate sociali tamquam reali principio moralis personalitatis et collectivae operationis informetur. Neque enim societas „in fieri“, ut scholae vocabulo utar, confundenda est cum societate „in facto esse“.

  3. III. In omni auctoritate realiter constituta duo quasi elementa probe distinguenda sunt; primum est ipsa auctoritas socialis per se spectata seu „ius obligandi membra societatis, ut ad bonum commune suis actibus conspirent“, et hoc quidem ratione finis nulli membro societatis particulari, sed toti corpori sociali essentialiter proprium est, utpote quod vitale eius principium exhibet. Quare per se indifferenter se habet ad hoc vel illud subiectum particulare, cui concrete inhaereat. Alterum est eiusdem auctoritatis in reali aliquo subiecto concretus exsistendi modus, seu ius particulare, quo illa determinato subiecto exclusive inhaeret. Vi huius illud ipsum ius, quod ratione finis essentialiter ad totam societatem pertinet, ratione tamen possessionis et exercitii fit alicuius personae particularis sive physicae sive moralis proprium. Illud porro auctoritatis realis quodammodo elementum formale, hoc vero materiale denotat; illud in omni societate specifice proprium, unum, constans et immutabile, hoc secundum individualitatem historicam uniuscuiusque societatis varium, contingens atque vicissitudini obnoxium.

  4. IV. Ex natura et ideali destinatione auctoritatis socialis immediate consequitur, eam neque intrinsece absolutam neque erga legem umquam esse posse. Essentialem quippe limitationem ac mensuram habet ex fine speciali cuiusque societatis, cui proin et exercitium auctoritatis conformetur oportet, ut legitimum esse et obiectivam obligandi efficaciam habere possit.

Articulus 2.

De activitate sociali.

  1. Actus, qui a societate aliqua tamquam persona morali procedunt, proprie sociales dicuntur. Latius tamen accepta activitas socialis omnes operationes complectitur, quae aliquo modo societatem qua talem respiciunt. Et tum quidem duplicem necesse est distingui activitatem socialem: 1. eam, quae non a societate, sed circa societatem fit eiusque est constitutiva, quatenus pro fine habet ipsam societatem in suo esse constituere, eamque logice praecedit; 2. alteram, quae a societate iam constituta tamquam subiecto procedit, seu activitatem socialem proprie dictam.

§ 1. De activitate sociali constitutiva.

  1. Ut aliqua societas actu qua talis esse incipiat, opus est aliqua causa seu activitate qualicumque, per quam constituatur, et quam propterea constitutivam vocamus. Haec autem in concreto varia est pro varia historica origine cuiusque societatis. Oritur enim societas aut formali aliquo contractu, quo homines libero consilio ad finem communem constanter prosequendum sese mutuo obligant, aut citra omnem eiusmodi contractum, paulatim, organice et quasi per modum cuiusdam moralis crystallisationis succrescit, non tam formaliter quam materialiter in talem effectum conspirantibus causis innumeris et variis, partim naturalibus, partim historicis, non sine multiplici hominum etiam libera cooperatione, sed indirecta et quodammodo fortuita. In priore casu activitas constitutiva est ipse liber consensus eorum, qui sociantur, in altero autem, qui nonnisi in societatibus naturaliter necessariis evenire potest, est ipse ille complexus causarum, quae omne formale consilium constituendae societatis praeveniunt et ad societatem inter determinatos homines efficaciter stabiliendam divino gubernante consilio concurrunt, quin ullus in hunc finem liber et communis consensus praecesserit. Assensus vero generalis necessarius, qui factum eiusmodi consequi solet vel tamquam iure naturae praeceptus revera adesse supponendus est, sane nec illius facti vera causa efficiens nec per se constituens recte dici potest.

  2. Quocumque autem modo societas in particulari constituatur (neque enim de hac re nunc quaestionem instituimus), id certe omni activitati constitutivae proprie convenit, ut societatem ipsam in suo esse constitutam natura praecedat atque ibi terminetur, ubi illa exordium sumit. Eadem igitur ab activitate sociali proprie dicta, quae a societate ipsa vitaliter procedit eique tamquam personae morali ut suo subiecto attribuitur, essentialiter differt; tametsi et ipsa ratione termini, in quem tendit, scilicet societatem constituendam, pari nomine socialis nuncupatur. Et in specie quidem ipse contractus, quo inter liberos homines aliquando societas formaliter constituitur, cum actu sociali proprie dicto confundi non debet, quia corpus sociale, antequam perfecte qua persona moralis constitutum fuerit, subiectum capax alicuius collectivae actionis esse non potest. Quare omnis eiusmodi multorum consensus ratione subiecti non unum actum, multo minus sociali auctoritate sancitum, quo etiam minoritas dissentiens obstringatur, sed potius numerum tot actionum individualium exhibet, quot sunt homines in idem placitum libere consentientes.

  3. Corollaria. I. Ius auctoritatis socialis a iure constituendi aut etiam reconstituendi societatem probe distinguendum est. Auctoritatis enim propria functio societatem in suo esse constitutam praesupponit, ut ex eius conceptu patet. Constituere autem societatem est imprimis ipsam auctoritatem constituere, per quam societas formaliter esse incipit.

  4. II. Causa igitur proprie constituens societatem extra societatem qua talem quaerenda est, nimirum vel in ipsis causis naturalibus et factis contingentibus historicis, quibus divina providentia sola praesidet, vel in libero individuorum consensu et conventione, vel in his omnibus simul.

  5. III. Arctior tamen nexus inter ius constitutivum et ipsum ius auctoritatis socialis tum quidem intercedere dicendum est, cum quis titulo fundatae a se societatis eius quoque regimen sibi reservat ea lege, ut et ius primi fundatoris porro integrum sibi maneat, vi cuius opus a se fundatum successu temporis interne modificare aut reconstituere legitime valeat. Verum etiam in hoc casu ius auctoritatis cum iure constitutivo nequaquam identificatur, sed potius ex particulari titulo in uno subiecto utrumque coniungitur.

  6. IV. Unde, secluso particulari historico iuris titulo, intrinsece reconstituere societatem iam formaliter constitutam, e. g. mutando fundamentalem regiminis formam, per se neque soli auctoritati neque soli subditae multitudini competit, sed totius est corporis socialis vel auctoritatis ex consensu saltem legitime praesumpto sociorum; nisi tamen ipsa natura societatis omnem eiusmodi mutationem excludat, ut in familia contingit.

  7. Actio proprie socialis ad analogiam actionis humanae individualis e suo principio et fine praecipue consideranda, atque inde eius norma rectitudinis cognoscenda est. Haec tria autem, secundum propriam rationem, qua a principio, fine et norma actus humani individualis differunt, ex propria natura subiecti socialis seu personae moralis proxime colliguntur (cf. n. 5, 34).

A. Principium actus socialis.

  1. Quemadmodum in actu individuali externo, ita et in actu sociali principium internum completum distinguitur duplex, scilicet principium primum et secundarium. Illud ipse superior est formaliter consideratus, et ex analogia respondet rationali voluntati in homine individuo, quatenus haec primus internus motor est actionum humanarum; alterum ipso corpore sociali seu subditis constat, et respondet facultatibus individui hominis voluntati subordinatis, quatenus ab hac motum recipiunt ad suos proprios actus. Id igitur ratione principii interest inter actionem socialem et individualem, quod in illa tum principium primum, tum principium secundarium natura sua morale est, nempe personis constans libertate praeditis; in hac autem libertas soli competit principio primo. Hinc est quod in actu individuali motus a principio communicatur per influxum physicum (imperio voluntatis in ceteras facultates exercito); in actu sociali autem per influxum moralem (morali obligatione).

  2. Corollaria: I. Ad actum vere socialem requiritur ut a suo principio procedat cum cognitione finis; secus enim comparandus esset actui hominis tantum, non humano.

Alia autem cognitio finis requiritur in principio primo, alia in principio secundario. Namque directa finis socialis cognitio et intentio, i. e. ea, qua bonum commune in se et directe qua tale cognitum et volitum est, soli superiori necessaria est; subditis vero per se sufficit cognitio et intentio indirecta, qua in communi tantum noverint et velint terminum (aliunde non manifeste iniustum vel illicitum), versus quem per auctoritatem socialem accipiunt motum. Plus enim ad moraliter cooperandum ad finem communem per se non requiritur. Essentialis nimirum unio mentium et voluntatum in societate non in eo consistit, quod omnes in particulari bonum et opportunum iudicent, quidquid ab auctoritate ordinatur, sed in eo, quod omnes agnoscant officium illud exsequendi et ideo exsequi velint.

Hinc aestimes, quanti momenti sit, ut possessio auctoritatis nitatur iure penes omnes subditos per se claro et indubio et ab omnibus agnito. Nullum sane malum sociale magis letiferum esse potest, quam quod ipsum vitale principium societatis et hinc unionem socialem divellit omnemque constantem totius corporis socialis conspirationem impossibilem reddit. Id autem eveniat necesse est, quotiescumque vel ipsa legitimitas auctoritatis vel socialis legislationis competentia apud subditos merito in dubium vocari aut etiam iure negari potest. E contrario, quamdiu integra et inconcussa steterit vitalis unio inter principium primum et secundarium activitatis socialis, inter auctoritatem, inquam, et subditos, graviter quidem affligi atque extrinsece laedi societas, occidi generatim non valet, suntque vulnera extrinsecus inflicta, quantumvis per se gravia, reagente interno corporis vigore, tempore sanabilia.

  1. II. Imputatio moralis actuum socialium principaliter cadit in eius principium primum seu superiorem, ipse solus enim proprie socialiter (i. e. pro societate) cognoscit et vult. Subditi vero eandem participant pro rata sui liberi influxus moralis, quem in eosdem actus exercent.

Singuli quippe, quamvis sub influxu morali superioris constituti, agunt tamen ut personae libertate praeditae, necnon suis actibus moralibus ad actum socialem moraliter concurrunt, quemadmodum in individuo homine organismus ad actum humanum physice concurrit, praebendo materiam et vires. Unde patet, hunc influxum singulis etiam pro rata cognitionis, intentionis et efficaciae esse imputabilem (cf. n. 195 sqq.).

  1. III. In societate „aequali“, in qua auctoritas a toto corpore collegialiter exercetur, imputabilitas actus socialis directe in omnes socios diffunditur, qui suo suffragio ei consentiunt, principaliter tamen in primarium consilii auctorem et promotorem. Similiter quo magis in aliqua societate, ex forma eius constitutiva, ipsi subditi in partem aliquam socialis regiminis vocantur, sive electione magistratuum sive cooperatione in deliberandis et ferendis legibus etc., eo maior pars socialis imputabilitatis generaliter loquendo iisdem incumbit.

  2. IV. Nulla autem hominum societas esse potest, tametsi autocratico aut militari regimine praedita, in qua tota socialis imputabilitas ita soli imperanti reservetur, ut subditi imperio obtemperantes ea penitus exempti censeri queant. Etenim naturae ac dignitati morali omnis corporis socialis (utpote quod personis, ratione et libertate utentibus constat) essentialiter repugnat illud principium oboedientiae absolutae, quo subditi instar machinae ad omnia, quaecumque imperantur, et unice quia imperantur, etiamsi ipsorum conscientiae morali manifeste contraria sint, caece cooperari teneantur.

B. Finis actus socialis.

  1. Finis essentialis cuiuscumque societatis ac proinde etiam actuum socialium, ut ex dictis liquet, est aliquod bonum commune, interna et externa conspiratione prosequendum.

Bonum autem „commune“ non est bonum aliquod abstractum seu societatem tantum secundum abstractam eius totalitatem perficiens, sed commune sociorum, i. e. eiusmodi quod bonum sit quantum fieri potest omnium membrorum societatis.

Idem bonum respectu societatis in ordine naturali consideratae, debet esse per se externum; id solum enim societati directe proportionatum est; ut patet, si natura, modus et media activitatis socialis spectantur, quae non internam solum, sed externam conspirationem seu virium et operationum unionem exigunt. Notandum tamen, bonum sociale „externum“ non idem significare ac mere materiale, sed universim ad omne bonum humanum, etiam intellectualis vel moralis ordinis, extendi, quatenus illud in societate humana aliquo modo ut externum aestimari potest, i. e. qua resultans ex condicionibus et operationibus externis atque in suis fructibus sensibiliter apparens et commensurabile. Dicitur autem „per se“; nam ut sit bonum verum, debet omne bonum commune, quantumvis in se externum, ultimam ad bonum internum, finem scilicet ultimum hominis, referri eique subordinari, vel saltem potentialem ad id respectum habere.

  1. Id porro operatio socialis ratione finis cum functione vitali cuiuscumque organismi commune habet, ut per quosdam gradus ad suum bonum et finem praefixum contendat. In omni ente organico primus gradus finalis operationis consistit in conservatione sui ipsius, arcendo mortem ac dissolutionem; alter in evolutione interna et externa ad statum essendi perfectum, cui et perfectus vigor vitalis operationis respondeat; tertius denique et summus est propria entis organici (in se iam perfecti) fructificatio, seu immediata eius adaptatio ad finem operis, quem vulgo externum appellant et in quo proxime sita est causa finalis tum existentiae tum internae perfectionis totius entis. Ad hunc igitur tertium boni gradum uterque praecedens finaliter ordinatur in eoque completur.

Simili ratione in societate activitas socialis secundum triplicem gradum ac modum ad bonum sociale completum dirigitur:

  1. Quatenus ipsam internam societatis conservationem respicit. Vita autem propria societatis in morali sociorum unione consistit: proinde ad illam conservandam potissimum facit, quidquid hanc vitalem unionem et per eam totius corporis socialis cohaesionem fovet atque confirmat, quin tamen congruam sphaeram spontaneitatis et libertatis personalis sociorum, quae est necessaria condicio unionis vere moralis, excludat vel inique impediat.

  2. Quatenus ad societatem in sua specie evolvendam et perficiendam pertinet. Eo per se spectat, quidquid sociales facultates ad maiorem intensitatem et ampliorem efficaciam elevat, uti augmentum subsidiorum realium, dilatatio corporis socialis aucto numero virium conspirantium aliaque iusta incrementa ex parte relationum externarum, quae naturae societatis consentanea sint et quibus interna quoque socialis operatio intensior reddatur. Ne autem externa corporis socialis augmenta societatem potius debilitent eiusque vitalem unitatem in discrimen adducant, necesse est ut ea internae vi morali cohaesionis sint proportionata.

  3. Quatenus directe ordinatur ad socialiter iuvanda membra societatis, eis copiam faciendo emolumentis socialibus tamquam vero bono communi fruendi. Hoc ultimo tantum socialis operationis genere finis socialis proprie completur; quo complemento deficiente ille nondum actu vere bonum commune neque ideale principium moralis attractionis et conspirationis socialis esse posset. Nam reliqua omnia quae praecedunt, ad hunc denique finem se habent veluti laboriosa sementis ad messem frugiferam, veluti sacrificia praesentia spe futuri patienter oblata ad praevisam perceptionem compensationis atque redituum.

  4. Corollaria: I. Nulla societas potest esse finis in se, sed sicut reliqua omnia humana tamquam medium supremo fini hominis subordinatur. Ideo recte dicitur: finis immediatus, ad quem directe actus societatis sua natura tendit, est bonum commune externum, sed ordinatum ad individuale bonum internum omnium membrorum eorumque fini ultimo subordinatum.

  5. II. Sicut bonum hominis individuale ita et sociale aut verum aut apparens esse potest, prout practice rationem medii ad finem illum supremum prae se fert vel secus (cf. n. 29).

  6. III. Nullus actus, qui essentiali hominis bono seu fini eius ultimo manifeste repugnat, ab auctoritate sociali valide praecipi potest, quocumque ceteroquin titulo vel praetextu boni communis exigatur.

  7. IV. Ex fine actus socialis apparet discrimen essentiale inter auctoritatem socialem et dominium, inter superiorem et dominum, inter subditos et servos. Vi auctoritatis enim superior ad bonum commune tantum obligare potest, dominus autem vi dominii suum privatum bonum praecipiendo intendit.

  8. V. Auctoritati mere humanae actus prorsus interni non subiacent; per se enim et qua tales ad bonum commune externum nil conferunt; subiacent autem immediate auctoritati divinae ac proin legi naturae. Ideo si actus externus iuste imperatus requirit ad suam rectam exsecutionem cooperationem interni hominis, ad hanc etiam obligatio exsistit, sed non directe per auctoritatem socialem, sed per legem naturae.

  9. VI. In assequutione boni communis convenientis proprie socialis perfectio seu felicitas consistit. Respectu societatis civilis in specie haec socialis perfectio civilitas (vulgo civilisatio) lato sensu vocatur. Eadem vero in duplici ordine considerari potest, in ordine materiali et in ordine morali. Socialis perfectio materialis proprio nomine cultura; moralis vero strictiore sensu et per excellentiam civilitas (Zivilisation) dicenda est, eo quod essentialem partem felicitatis socialis continet. natura est progressiva, civilitas vero, hoc arctiore sensu accepta, quodammodo absoluta, utpote quae in perfecto iustitiae et honestatis publicae dominio (perfecta negatione violationis eius) consistit; proinde ut talis quasi gradibus caret et aequalis esse potest in societate culta et inculta. Pro genio autem temporis, pantheismo et materialismo latius dediti, civilitas cum cultura vulgo convertitur omnisque socialis perfectio seu „civilisatio“ praecipue in culturae materialis progressu perperam quaeritur.

C. Norma rectitudinis actui sociali conveniens.

  1. I. Quae sit obiectiva norma moralitatis seu rectitudinis sociali actui propria, ex dictis facile colligitur. Neque enim alia esse potest, nisi illa ipsa, quam pro actu humano universim statuimus, sociali actui applicata, et quidem secundum naturam specificam cuiusque societatis propriam. Itaque ut recte ordinata sit socialis actio qualiscumque, tria requiruntur:

  2. Ut dirigatur in illud bonum commune, quod est finis societatis specifice proprius;

  3. In bonum non apparens, sed verum, per debitam eius subordinationem saltem remotam sub fine hominis ultimo;

  4. Ut eo tendat vere socialiter, i. e. secundum proprium agendi modum personae moralis ac mediis ei consentaneis.

His tribus enim rectus operandi ordo consistit, qui naturae societatis tum ex parte finis tum ex parte subiecti agentis respondet; quod quidem de primo et altero, quae rectitudinem actus ratione finis comprehendunt, ex supra dictis satis per se manifestum est. Tertium vero requisitum, quod rectitudinem actus ratione conformitatis cum natura sui principii seu subiecti agentis respicit, aliqua praeterea illustratione indiget.

  1. II. Quemadmodum actus humanus suo subiecto conformis et hinc vere actus humanus est, quatenus a libera hominis voluntate procedit, ceteris facultatibus psychologica determinatione, sed varie pro varia materia, cooperantibus, ita per analogiam conformitas actus socialis cum subiecto agente, a quo denominatur, id potissimum importat, ut ab interno sociali principio tum primario (auctoritate) tum secundario (subditis), servata inter utrumque debita morali relatione et habita ratione materiae, circa quam socialis operatio versatur, realem exsecutionem obtineat.

Porro ratione materiae seu termini proximi in universa activitate sociali duplex functionum classis distinguitur, altera quae per se principaliter ad ordinem physicum pertinet et media socialia potissimum physica deposcit, altera quae per se ordinis moralis est et ideo mediis moralibus tamquam propriis utitur. Ipsum enim bonum externum, in quo directe societas tendit, multipliciter ab ordine physico realiter dependet; media autem, quibus ad cooperandum homines moventur, moralia sint oportet, i. e. libertati humanae accommodata. Itaque omnis socialis operatio pro immediato termino habet aut res aut personas ad finem communem applicandas, analogo utrique mediorum ordine. Functio socialis, quae principaliter circa res versatur, administratio (Verwaltung), functio autem, qua personae ad finem diriguntur, gubernatio (Leitung, Regierung) proprie dicitur; quamquam ambae functiones se invicem supponunt et varie compenetrant; quare alterutra denominatio latius accepta utramque vulgo comprehendit.

  1. Est igitur sub eo respectu activitas socialis ceteris paribus eo rectior, quo magis in delectu et usu mediorum ratio habetur diversae naturae socialium functionum atque ita debita proportio inter ordinem physicum et moralem servatur.

Gubernatio autem in specie, quae administratione per se difficilior est, eo rectius exercetur, quo melius explorantur vel in promptu habentur et quo aptius in particulari applicantur media moralia, quibus homines non solum quomodocumque efficaciter, sed etiam, quantum fieri possit, spontanea et libenti cooperatione ad bonum commune moveantur. Namque obligatio moralis, tametsi per se gubernandi medium est specificum et maxime necessarium, non raro tamen vel debita efficacia vel salutari fructu careret, nisi praeterea congruis psychologicis momentis adiuvaretur.

  1. Eiusmodi momenta prae ceteris apta et in natura humana fundata, quibus membra societatis ad spontaneam cooperandum ad bonum commune inducantur, duo praecipue nominanda sunt:

  2. Perspecta propria subditorum utilitas (Interesse) cum actu sociali praecepto coniuncta. Itaque gubernatio, quantum per rerum adiuncta licet, ita est instituenda, ut plerique subditi vel magna saltem eorum pars in lege servanda non tam onus sentiant, quam proprium aliquod interesse agnoscant. Verumtamen ut hoc momentum limites recti usus non excedat, necesse est ut ei iugiter praesideat

  3. Religio. Et vero: a) studium privatae utilitatis, ad quod generatim homines multiplicium cupiditatum pondere inclinantur, nisi frenis conscientiae religiosae temperetur atque ita intra iustitiae ac temperantiae limites contineatur, per se ad veram felicitatem socialem promovendam nequaquam sufficit, immo eam gravissime turbare potest; b) in rebus arduis ex praecepto sociali obeundis et in iis, quae hominum cupiditatem nulla ex parte alliciunt, sola religio morale momentum suppeditat sufficiens, quo cum pacis animorum efficacia exsecutionis conciliari valeat. c) Omnis moraliter obligandi, i. e. ipsas conscientias subditorum obstringendi, qua auctoritas socialis pollet, ratione sui principii essentialiter religiosa est; nulla enim humana voluntas rationalis sive singularis sive collectivus hanc efficaciam habere potest, nisi virtute a divino legislatore derivata (n. 291 sqq.). Quare in societate omni religione destituta essentialis condicio gubernationis rei moralis deficit, eiusque locum tenet physica coactio et materialis potentiae terror.

  4. Corollaria: I. Ex dictis facile derivantur officia, quae omni auctoritati sociali intuitu rectae operationis socialis incumbunt. Prae ceteris haec praecipua et fundamentalia esse cognoscuntur:

  5. Superior tenetur, religionem eiusque cultum sincerum in toto corpore sociali socialiter fovere, idque et negative, arcendo quae eius externum contemptum sapiunt, et positive, congruis mediis promovendo pro speciali natura cuiusque societatis. In religione enim condicio sita est activitatis socialis recte informandae, tum ratione finis, qui licet proxime et per se externus sit, semper tamen, ne a vero bono communi deficiat, supremo hominis fini subordinari debet, tum ratione necessarii influxus moralis in subditos regendos.

  6. Ne actus socialis temere suscipiatur, is, qui praeest societati, vi muneris obligatur, ante omnia congruam socialem cognitionem sibi acquirere, qua exercitium auctoritatis non solum ad verum bonum commune, sed etiam ad recta eligenda media rectumque exsequendi modum dirigatur.

Huc in particulari spectat: a) provida vigilantia circa pericula, quae rei communi undecumque ingruere possint; b) assidua et benevola indagatio in sociales necessitates, eas imprimis, quae latius corpus sociale afficiunt aut sua gravitate promptiorem curam exigere videntur; c) iusta appretiatio desideriorum praesertim communium, quae ex parte subditorum manifestantur; d) facilis accessus et auris aperta petentibus; e) sollicita et matura deliberatio in rebus praesertim gravioribus, in consilium vocatis viris aut collegiis ad hoc munus deputatis, iis denique, qui studio boni communis, imparciali probitate et experientia sociali praestantes esse cognoscuntur. Praeterea, ut in specie consiliorum exsecutio et mediorum applicatio, habita ratione temporis et personarum, recte et prudenter fiat, probe cognoscantur et aestimentur oportet: tum iura et legitimae consuetudines, tum mores et indoles gradusque „culturae“ subditorum, tum praesens animorum dispositio et virium sive moralium sive physicarum copia.

  1. Non licet auctoritati sociali, subditis onera imponere solius potestatis in eos exercendae gratia. Ideo et libertas et privata autonomia membrorum societatis non magis restringenda est, quam vera boni communis ratio et recta eorum ad finem socialem ordinatio rationabiliter postulat. Non enim homo pro societate, sed societas pro homine exsistit.

  2. Nefariae usurpationis et iniustitiae se reum facit regimen societatis, quoties, posthabito bono communi totius corporis socialis, suae propriae ambitioni et avaritiae inservit, aut non societatis, sed alicuius factionis in societate sibi dominatum inique arrogantis communia negotia agit, eiusque arbitrio et particulari commodo totius societatis vires et subsidia mancipat.

  3. II. Rectitudo aut non rectitudo socialis operationis, quamquam ratione finis per se definita et quodammodo absoluta sit, ratione mediorum tamen, quae ad finem opportune eligantur et ratione modi gubernandi in particulari variabilis et multipliciter relativa esse cognoscitur. Ideo proposita numquam in abstracto seu pro ordine aliquo ideali, sed in concreto et secundum ordinem realem diiudicari debent. Non enim abstracti homines aut ideales regendi sunt, sed reales et ab ideali humanae naturae condicione in multis deficientes. Id ipsum exprimitur per generalem regulam: Gubernatio ratione modi in quolibet casu particulari eo rectior est, quo melius praesenti physicae et morali capacitati et universim reali et actuali condicioni materiae socialis adaptatur.

Iam vero moralis capacitas in specie plurimum a gradu culturae intellectualis et moralis dependet, quo corpus sociale generatim praeditum esse constat. Hinc quo magis in aliqua societate subditi ad idealem humanae naturae perfectionem, praesertim moralem accedunt, i. e. quo magis in iis recta ratio inferioris naturae impulsus imperio continere solet, eo magis ipse modus, quo per auctoritatem socialem motus moralis iis communicatur, huic rationali dignitati conformari potest ac debet. Hanc nempe decet, ut voluntates primario mediante rationali persuasione moveantur, nec nisi secundario et quasi subsidiarie tantum ad ignobiliora psychologica momenta recurratur, puta vel ad fomenta passionum, quibus animi ope imaginationis ad fervorem socialem inflammantur, vel ad inclinationes idiopathicas et sensuum incitamenta, vel denique ad timorem poenarum et coercitivi apparatus. Contra vero, quo longiore intervallo corpus sociale aut maxima eius pars ab ideali illo rationalitatis habitu distare cognoscitur, eo minus moraliter capax censendum est, cui nobilior ille gubernandi modus convenienter et cum fructu applicetur. Immo accidit ut pro collectione hominum plane rudi simulque infimae culturae moralis inversus fere modus moralem influxum exercendi, talis scilicet, qui a timore et affectione sensuum exordium sumit, unice aptus et necessarius esse intellegatur. Et tum quidem eiusmodi gubernatio, tametsi ratione sui plane imperfecta, relative tamen perfecta aestimari potest, dummodo simul opera impendatur ad imperfectionem ipsius materiae socialis congruis mediis, nimirum religionis potissimum influxu, paulatim sanandam.

Unde consequitur, in quavis societate gradum libertatis et privatae autonomiae, quae sociis salvo sociali ordine concedi possit, gradui moralis capacitatis corporis socialis proportionari.

  1. Scholium. Quemadmodum in actu individuali, ita et in sociali moralis rectitudo obiectiva et subiectiva distingui potest. Subiectiva habetur, ubi superioris intentio, generali regulae moralitatis conformis, etiam in particulari, post serium examen pro rei gravitate institutum, sincere secundum cognitionem dirigitur in id, quod pro praesentibus adiunctis verum bonum commune exigere videtur, etiamsi forte per errorem inculpabilem aut eventum non praevisum ab obiectiva sociali rectitudine deflexisse postea deprehendatur.

Articulus 3.

Societatis partitio et varia indoles.

In hominum coetibus, qui nomen et genericam naturam societatis participant, multiplex in specie characterum diversitas notatur, qua commode partitio societatis fundari possit. Atque ita societas dividitur:

    1. Ratione extensionis: in universalem et particularem. Universalis dicitur hominum societas, quae moralis unitatis vinculo omnes homines in terra eodem tempore coëxistentes comprehendit. Totum quippe genus hominum simul viventium vero aliquo tametsi latissimo sociali vinculo ad quandam universalis familiae unitatem coniungitur, utpote quae sub communi auctoritate supremi legislatoris, voce conscientiae gubernantis, ad commune et summum omnium bonum, perfectam sc. felicitatem mutuis officiis et auxiliis comparandam, dirigitur atque obstringitur. Longe perfectior sane haec universalis societas exstat in ordine supernaturali, per Christi regnum spirituale visibiliter pro universo hominum genere erectum. Quodsi, ut aliquando contingit, universalis societas tam late accipitur, ut non solum ad omnes homines actu viventes, verum etiam ad eos, qui umquam exstiterunt et adhuc exstituri sunt, extendatur, improprie sane societatis nomen usurpatur. Talis enim in his terris numquam actu tota, sed tantum per partes et successive exsistere potest. Quatenus autem eadem post consummationem saeculi in sua unitate et beata fruitione cogitatur completa, societatis humanae condicionibus non amplius respondet. Quapropter societas universalis hoc latissimo sensu accepta nil aliud revera significat, quam idealem unionis relationem in unius naturae et finis communione fundatam.

Particularis vocatur omnis societas, quae universalis non est seu quae determinatam partem coëxistentium hominum in ordine ad finem particularem inter se moraliter coniunctos comprehendit. De hac potissimum nobis agendum erit.

    1. Ratione elementorum, quibus proxime constat: in simplicem et compositam. Simplex est societas, quae nonnisi singularibus personis moraliter unitis consistit, qualis est e. g. societas coniugalis: composita autem, quae ex personis moralibus, i. e. ex aliis minoribus societatibus coalescit. Multiplex autem esse potest compositionis gradus, a quo gradus quoque amplitudinis cuiusque societatis dependet. Possunt enim vel societates simplices simplicibus, vel compositae compositis socialiter uniri; atque ita possibilis apparet iugis quaedam progressio compositionis magis magisque complexae, donec ultimum compositum cum ipsa societate universali identificetur, qua omnes demum societates particulares a maximis usque ad minimas earumque elementa simplicissima ad completam organicam unitatem totius generis reducantur.
    1. Ratione fundamenti et originis: in necessariam et voluntariam seu legalem et pactitiam.

Societas necessaria dicitur, quae, sive in individuo sive in specie considerata, in aliqua vel naturae necessitate vel positiva Dei ordinatione fundatur ac proin vi legis divinae vel naturalis vel positivae exsistit et viget; quare eadem etiam legalis vocatur. Haec igitur, unde ipsum esse sortitur, inde quoque suum determinatum finem, suam naturam et essentialem internam constitutionem praefinitam habeat necesse est. Unde neque auctoritatis socialis neque sociorum arbitrio permittitur, horum quidquam substantiale rescindere vel immutare. Ita e. g. societas domestica vi legis naturalis, ecclesia Christi iure divino positivo necessaria esse probatur.

Voluntaria seu pactitia censetur societas, quae secundum se considerata, ut sit aut non sit, omnino a consilio et arbitrio hominum dependet, adeoque tota in libero pacto fundatur eiusque virtute subsistit, uti e. g. societas industrialis. Itaque sicut origine ita et tota sua indole et condicione haec a societate legali discrepat. Namque eius et finis particularis et interna constitutio et forma e solo pacto dimetienda sunt, quod cum sit ex partium consensu mutabile, ipsa quoque variis mutationibus etiam essentialibus subiacent.

    1. Ratione mutui iuris sociorum: in aequalem et inaequalem.

Societas aequalis eo ab inaequali distinguitur, quod in illa cuncti socii respectu societatis administrandae atque regendae per se aequalibus iuribus fruuntur, in hac vero uni vel aliquibus e sociis speciali iure sociale regimen competit. Aequalitas per se nonnisi societati pactitiae, inaequalitas vero legali et necessariae magis consentanea est.

    1. Ratione internae et externae independentiae: in completam et incompletam (alias: „perfectam et imperfectam“). Secundum duplicem modum et gradum humana societas completa vel incompleta dici potest, scilicet intrinsece et extrinsece.

a) Intrinsece completa censetur societas, si est interne independens, i. e., si suapte natura generalem quandam in se continet sufficientiam in ordine ad socialiter procurandum bonum commune simpliciter humanum; si autem per se hac interna sufficientia caret, intrinsece incompleta vocatur. Itaque tota huius discriminis ratio a proprietate finis descendit, quo unaquaeque societas specificatur. Finis socialis, qui sub ratione boni communis genericam totalitatem boni humani, nulla eius specie homini naturaliter conveniente exclusa, comprehendit, societatem eo ipso reddit intrinsece completam; contra ex fine sociali, qui intra illam universalitatem boni humani exclusive ad specialem aliquam eius partem tantum coarctatur, societas intrinsece incompleta esse cognoscitur. Porro ipsum bonum simpliciter humanum modo essentialiter diverso finis proprius alicuius societatis esse potest, prout illud in diverso stadio evolutionis humanae ad omnimodam perfectionem, aut secundum diversos respectus rerum humanarum ad ordinem mundi naturalem et supernaturalem consideratur. Hinc fit ut societates per se intrinsece completae nihilominus specie inter se differre queant.

Et revera tres numerantur societates intrinsece completae, societas domestica, civilis et religiosa (Ecclesia), quippe quae singulae bonum sociale simpliciter humanum seu cunctis hominibus qua talibus commune aliquo modo ut finem prosequuntur; eaedem tamen simul ratione finis specie inter se differunt, et similiter diversis socialibus mediis utuntur. Nempe societas domestica commune naturae humanae bonum (ut ex infra dicendis patebit) pro primo et maxime essentiali stadio evolutionis humanae seu pro gradu perfectionis individuis necessariae, civilis vero idem pro stadio altero non tam singulis individuis, quam generi essentialiter necessario, seu secundum gradus ulteriores perfectibilitatis naturae humanae, ecclesia denique universum bonum humanum pro quocumque stadio evolutionis, verum formaliter et directe secundum respectum ad summum hominis finem supernaturalem, sibi ut finem propositum habet. Omnes aliae societates particulares v. g. militares exercitus, societates litterariae, industriales, mercaturae, assecurationis etc. non possunt esse nisi intrinsece incompletae, quia, spectato suo fine, in ordine ad bonum simpliciter humanum multiplici externo complemento indigent.

b) Extrinsece completa dicitur societas, quatenus externa suae potestatis independentia gaudet, quae propterea vulgo potestas suprema (suprematia, souverainete) vocari solet. Quare extrinsece incompleta omnis societas censenda est, cuius propria auctoritas vel solum ut pars ab altiore eiusdem ordinis potestate delegata est, uti e. g. regimen provinciarum alicuius regni, vel origine quidem per se independens, at successu temporis alteri potestati ita iuridice subiecta, ut in essentialibus regiminis partibus, maxime internis, ab illius nutu et consensu dependeat, etiamsi forte formalia supremae potestatis insignia ipsi permaneant. Attamen ad rationem potestatis supremae non requiritur independentia absoluta, cum nulla hominum communitas ab officiorum et ordinis divinitus praefiniti vinculis erga alias communitates umquam eximi possit, sed sufficit relative perfecta; unde et suprematia aliquos gradus admittit et quodammodo primi et secundi ordinis distingui potest. Itaque non omnis qualiscumque dependentia ilico dignitatem et nomen supremae potestatis aut societatis completae per se dirimere putanda est. Cum suprematia sane conciliari potest v. g. specialis obligatio erga parem extraneam potestatem libera conventione in ordine ad certos externos fines contracta; immo neque per se illi opponitur dependentia stabilis et quodammodo organica libere per confoederationem inter pares inducta, in ordine scilicet ad res et relationes tantum externas omnibus communes, intacta ceterum independentia interni regiminis singulorum, uti contingit in systemate syntactico politicae confoederationis („Staatenbund“). Quo magis autem eiusmodi consortium foederatorum ad organicam unitatem corporis socialis unius hypotactice contrahitur, ut fere contingit in systemate politico status foederalis („Bundesstaat“), eo magis singula illius membra a condicione suprematiae proprie dictae et a ratione coetus externe completi deficiant necesse est.

Quodsi denique utraque haec societatis qualitas, qua vel interne vel externe completa dicitur, pro mutuo inter se respectu consideratur, satis per se liquet, in priore necessariam condicionem et naturalem capacitatem alterius contineri. Omnis quippe societas externe completa iam interne quoque completa sit oportet; contra societas per se interne incompleta eo ipso incapax est, quae umquam ut talis externe completa fieri possit, quia pro sua interna insufficientia naturaliter indiget organica unione cum coetu universaliori, cui tamquam partiale elementum inhaereat. Hinc est quod practice non immerito definitio societatis extrinsece completae universim ad societatem omnimode et simpliciter completam designandam vulgo usurpatur.

Atque ita quidem completae duae tantum humanae societates censentur, ecclesiastica et civilis. Societas autem domestica, qua intrinsece completa, per se idealem quidem huius perfectionis capacitatem habet, quatenus et ipsa dilatatis paulatim suis limitibus ad societatem externe completam (civilem) succrescere valeat.

Caput II. De naturali societatis origine

De figmento originarii „status naturae“ non socialis.

  1. Idem ille spiritus negationis atque destructionis, qui religiosam hereditatem divina auctoritate in Ecclesia Christi traditam titulo originariae evangelicae libertatis proiicere non dubitaverat, multo minus alterius cuiuscumque antiquitatis aut traditionis reverentia cohiberi potuit, quominus titulo libertatis naturalis eam ad examen et discussionem revocaret. Huc pseudophilosophorum a binis fere saeculis conatus omnis ferebatur. Novis reconstruendis fundamentis omnia, religionem, scientiam, artes, socialia ipsa instituta gestiebant, effrenatam atque inflatam opinandi libidinem, quam „philosophiam“ ac demum „liberalismum“ (Freisinn) vocabant, tot saeculorum experientiae thesauro tutoque naturae, historiae atque ordinis providentialis tramiti substituendo. Quid mirum, quod inter huiusmodi reformatores non defuerint, qui tum demum originarium ac naturalem hominis statum restauratum fore putarent, si omni sociali vita sublata, ad belluinam libertatem rediisset. Huc imprimis Hobbesii et Rousseavii doctrina referenda est. Uterque naturalem humanae societatis originem negabat, eamque ab hominibus inventam et pacto libero inductam fuisse asserebat. Eo autem ab invicem differunt, quod hic hominis statum naturalem et originarium fingit extra-socialem, nimirum silvestrem atque belluinum, ille vero antisocialem seu statum „belli omnium contra omnes“

  2. Thomas Hobbes (1588—1679), Caroli II. regis Angliae institutor, universam iuris naturalis scientiam tribus editis libris systematice complexus est, qui inscribuntur: „De Cive“ (1643), „De corpore politico“ (1650) et „Leviathan“ (1651). Ad recte aestimanda socialia instituta, quae inter homines historice exsistant, philosopho redeundum esse existimabat ad investigandum hominis „statum naturalem“ et originarium seu, ut ipse supponebat, ab omnibus adhuc socialibus vinculis solutum. Qua methodo ipse prae ceteris perniciosam „de statu hominis naturali“ theoriam excoluit, quae deinceps in iuris philosophia, favente imprimis materialismo, late invalescebat. Pro eo igitur statu hominem considerans, maxime duplicem in eo naturae nisum, primitus insitum, agnovit, alterum egoismi et illimitatae cupiditatis acquirendi atque fruendi, alterum sollicitudinis arcendae mortis suique conservandi. Ex egoismo instatu naturae oritur, ait „bellum omnium in omnes“: cuius hanc rationem reddit: „Natura dedit unicuique ius in omnia: hoc est, in statu mere naturali sive antequam homines ullis pactis sese invicem obstrinxissent, unicuique licebat facere quaecumque et in quoscumque, licebat et possidere, uti, frui omnibus, quae volebat et poterat. . . Frui tamen (eo iure) non poterat propter vicinum, qui aequali iure et aequali vi praetendebat idem esse suum.“ Ex naturali autem mutuo metu oriri dicit desiderium exeundi e tali statu et quaerendi socios. „Hominibus in (hoc) statu belli constitutis conservatio sui diuturna exspectari non potest. Quare quaerendam esse pacem rectae rationis dictamen est, hoc est, lex naturae“, quam legem etiam mox definit: „Dictamen rectae rationis circa ea quae agenda vel omittenda sunt ad vitae membrorumque conservationem, quantum fieri potest, diuturnam.“ Itaque secundum Hobbesium hominum consociatio e sua origine concipienda est tamquam mutuae pacis conventio, non ex benevolentia, sed ex metu et necessitate inita, alicui armistitio inter hostes comparanda. Verum ut talis voluntatum conspiratio ad conservationem pacis stabilem sufficiat, porro requiritur, ait, „ut una omnium sit voluntas“; quod „fieri non potest, nisi unusquisque voluntatem suam alterius unius, nimirum unius hominis vel unius concilii, voluntati ita subiiciat, ut pro voluntate omnium et singulorum habendum sit, quidquid de iis rebus, quae necessariae sunt ad pacem communem, ille voluerit“. Et huic publicae voluntati attribui vult „potentiam in cives singulos tantam, quantam extra civitatem unusquisque habet in se ipsum, i. e. summam sive absolutam, viribus civitatis, neque ulla alia re limitandam“. Magis adhuc in suo „Leviathan“ hanc potestatem exaggerat, eique etiam moralem conscientiam subordinat. Atque ita quidem Hobbes e statu hominis naturali ope pacti socialis illimitatum regium absolutismum feliciter deducit. Uno fere saeculo post eum ex eodem fonte similem politicum absolutismum, sed democraticum deduxit

  3. J. J. Rousseau (1712—1778). Inter eius scripta, quae ad hanc rem pertinent, nominanda sunt: „Discours sur l’origine et les fondemens de l’inegalite parmi les hommes“ (1753) et praesertim „Du contrat social, ou principes du droit politique“ (1761). Quemadmodum Hobbes, ita et ipse, immo longe etiam prae illo expressius, aliquem hominum statum fingit omni vitae sociali (i. e. vitae non solum civili, sed etiam stabili domestico consortio) anteriorem, quem proprie „naturalem“ vocat, et cui vita socialis tamquam status adventitius et quasi artificialis successerit. Fatetur quidem in praefatione ad opusculum primo loco citatum, se totam hanc inquisitionem tamquam meram hypothesin philosophicam et per modum coniecturae proponere; neque in historicam originem generis humani se inquirere velle, sed solum in modum, quo homo „a natura prodire debuerit“, si praescindatur ab omni supernaturali dono et superveniente artis influxu. In decursu tamen rem satis assertorie pertractat. Itaque hominem scrutans hoc sensu originarium, non eum natura pravum et omnibus hostilem, ut olim Hobbes, sed contra naturaliter bonum necnon ipsa sua nativa et inculta simplicitate ac libertate felicem reperit. Quare et necessitatem naturalem hunc statum cum statu sociali permutandi non agnoscit, sed potius societatem accusat quod hominem naturaliter bonum corrupit et primaeva felicitate spoliaverit. Diceres „philosophum saeculi XVIII“ per excellentiam dictum subito ad antiquas ethnicorum poetarum fabulas ac somnia recantanda descendisse. Sed viri scilicet modestiam simul et gustum mireris, cum ab eo acceperis, qualis demum nativa ista felicitas fuerit, quam amissam dolet: non alia videlicet, quam fere bruti animalis, silvestrem agentis vitam, omnimoda fruentis libertate absque ullis ideis et legibus moralibus, immo articulata lingua carentis, quod „cibum caperet sub quercu, potum ad primum aquae rivum, quietem nocturnam sub ipsa arbore, quae et victum ipsi suppeditavit“. Eidem quidem etiam perfectibilitatem attribuit, qua paulatim per variam experientiam novas invenire industrias sive ad avertenda pericula sive ad quaerenda vitae commoda potuerit, per naturam tamen solum ad transitorias consociationes cum sui similibus inductum esse nec umquam obligatorias. Nihilominus initis conventionibus inter homines parum providos et multiplicibus illusionibus deceptos, simul cum rerum proprietate varios nexus sociales paulatim stabiles invaluisse, sumptu communis libertatis et aequalitatis. — In libro vero „Du contrat social“ ad practicos illius fictionis fructus maturandos operam convertit. Inde enim concludit, societatem inter homines ea tantum condicione legitime institui potuisse, ut originaria libertas et iurium aequalitas, quam essentialem et inalienabilem esse dicit, in ea maneret intacta. Hunc vero modum unice legitimum humanae societatis sibi invenisse videtur in sua democratia perfecta seu in suprematia populi essentiali et absoluta formaliter sancita per contractum socialem. Sed de politica parte huius doctrinae specialius dicere ad alium potius locum pertinet.

  4. Adeo radicaliter negando stabile fundamentum totius aedificii socialis eique humanum arbitrium substituendo ambo hi viri, diversa quidem via et ratione, modernam, quam vulgo dicimus, „Revolutionem socialem ac politicam“ quodammodo inaugurarunt, eiusque duplicem quasi faciem repraesentant, monarchicam alteram, alteram democraticam. Illam Hobbes, ideas Macchiavellii philosophice complens, delineavit eamque alterius saeculi pantheismo ac naturalismo amplius perficiendam reliquit; istam Rousseau sibi excolendam delegit, absolvendam denique et coronandam per huius aetatis „socialismum“, i. e. apertam et practicam professionem atheismi socialis.

  5. Nota. Cum haec „status naturalis“ theoria nil commune habet ille apud scholasticos vulgo receptus usus loquendi, quo per abstractionem et pro scientiae usu statum „civilem“ (non socialem simpliciter) a statu „naturali“ distinguere solebant. Nam praeterquam quod ipsi sub statu „naturali“ stabilem quoque institutionem societatis domesticae complectebantur, ipsum etiam statum civilem nequaquam veluti artificialem et hominum arbitrio institutum statui naturali opponebant; sed eo fere modo, quo passim apud veteres instituta „iuris gentium“ ab institutis „iuris naturae“ proprie dicti discernuntur (de quo plura inferius). Utraque a natura ipsa, etsi non aeque immediate promanare omnes consentiebant. Proprie „naturale“ seu „iuris naturae“ id solum appellare consueverunt, quod immediate in natura (individua hominis) fundatur, et huiusmodi quidem vitam socialem domesticam reputabant; „iuris gentium“ ea esse dicebant, quae non quidem immediata, sed tamen mediata necessitate, i. e. legitima rationis conclusione, a natura (qua sociali) derivantur, et ideo non per se secundum naturam et natura compellente per humanum consilium instituuntur; atque his institutum societatis civilis adnumerabant.

Similiter cum doctrina Hobbesii et Rousseavii confundi non debet „theoria pacti socialis“, quae a Grotio proposita et a Pufendorfio exculta deinceps late vigebat, et de qua fusius in parte speciali huius tractatus agendum erit. Tametsi nempe hi auctores societatem civilem ratione originis pactitiam esse, neque aliter nisi interveniente aliquo pacto libero a statu independentiae familiarum ad instituta civilia transitum legitime fieri potuisse existimabant, nemini tamen eorum in mentem venit de naturali institutione societatis saltem domesticae ambigere. Neque etiam ad civiles nexus ineundos homines per ipsam naturam moraliter impelli diffitebantur. Pari fere modo, qui Kantii vestigia sequuntur, non ad qualescumque sociales nexus, sed ad societatem civilem tantum pactum sociale requirere solent, eoque illius originem non historicam, sed iuridicam fundari contendunt.

Itaque omissa interim controversia, quae circa originis naturalis modum in specie versatur, id solum in praesenti capite propositum habemus, ut adversus socialem radicalismum ipsum factum naturalis originis humanae societatis firmum adstruamus. Quo quidem stabilito sponte consequitur vitae socialis ordinem, quatenus naturalis, i. e. ab auctore naturae pro humano genere intentus atque institutus sit, eatenus quoque per naturae legem esse sancitum, neque humano arbitrio sive abrogandum sive pro lubitu transformandum permitti.

Articulus 2.

De naturali hominis socialitate in genere.

398. Thesis XXXIX. Ad socialiter vivendum homo vi naturae inducitur.

Praenotanda. Sermo est interim de vita sociali in genere tantum considerata, praescindendo ab omni particulari eius forma. Neque solum asseritur naturalis aptitudo ad socialiter vivendum, sed insuper, vim efficacem naturae suppetere, qua homines necessario ad illud inducantur. Atque ita quidem haec thesis directe opponitur fundamentali principio, a quo totus error supra recensitus tum Hobbesii tum Rousseavii proficiscitur.

Probatur I. Vita socialis in genere considerata in moralibus nexibus consistit cum aliis hominibus ineundis in ordine ad bona communia unitis viribus seu mutuis auxiliis prosequenda. Atqui ad eiusmodi nexus homo vi naturae efficaciter inducitur. Ergo etc.

Prob. minor. Eiusmodi naturae vis adest non simplex quidem et singularis, sed e compluribus quodammodo momentis ad unum effectum simul cooperantibus conflata. Huiusmodi momenta collective efficacissima praecipue quattuor numerantur.

  1. Communio eiusdem humanae naturae eiusdemque finis. Inter homines enim huius communionis conscios, quae est quasi fundamentum cognationis maxime genericum, non potest non oriri aliquod sociale vinculum pariter genericum, quo omnes et singuli homines saltem universalissime moraliter uniantur. Et siquidem in Deo, communi omnium fine, idem cunctis bonum commune prosequendum naturaliter proponitur, huius intuitu studiorum quoque et conatuum quaedam communio atque humanitatis conspiratio (praesertim religiosa) oriri necesse est. Accedit, quod in eadem naturae communione naturale mutui amoris officium fundatur, ut suo in loco probabitur. Quo magis autem hoc universale cognationis vinculum in particulari ad vinculum specialis propinquitatis (consanguinitatis proprie dictae) coarctatur, eo maiorem quoque ad inducendos nexus sociales efficaciam exercet.

  2. Mutua ac multiplex hominum individuorum indigentia tum physica tum moralis; a) physica: Nullum enim animal nascitur alieni auxilii indigentius, ut vel ipsam vitam conservare possit, quam homo. b) moralis: Nam animi nostri facultates ad evolutionem homine dignam, i. e. naturae rationali et morali destinationi accommodatam, secluso influxu socialis commercii, pertingere nequaquam possent. Dicitur „ad evolutionem homine dignam“; neque enim iis assentimur, qui hominis ideas intellectuales et morales e solo fere fonte socialis traditionis aut ab humano sermone derivandas esse putant, cum teste psychologia noverimus, hominem vel solo usu sensuum praeditum ad intellectuales tamen operationes atque ita ad aliquem gradum qualemcumque moralis evolutionis pervenire posse. Verum non minus psychologice certum est, hunc ipsum evolutionis gradum debita sufficientia et proportione cum natura humana tamdiu cariturum, quamdiu non usus societatis tamquam necessarium complementum illi accesserit. Id ipsum experientia satis confirmat, uti historia testatur miserorum illorum hominum, quos ab infantia in carceris solitudine detentos et ab omni hominum commercio seclusos adolevisse legimus.

  3. Stimulus mutuae benevolentiae et sensus commiserationis erga indigentes ac miseros, homini naturaliter inditus, et naturalia benefaciendi officia concomitans atque suaviter urgens. Esse autem eiusmodi stimulum, qui correlationem habet cum multiplici indigentia individuali modo commemorata, homini per se naturaliter congenitum, ipsa communis hominum aestimatio ostendit, qua illum nomine „humanitatis“ honorare consueverunt.

  4. Loquendi facultas, qua homo naturaliter praeditus est. Quomodocumque enim homo de facto primum loquela praeditus fuerit, ea tamen per se spectata vere naturalis dicenda est, utpote humanae naturae ad eius integritatem debita. Id vel inde patet quod eadem ad dignam hominis intellectualem et moralem evolutionem cognoscitur esse necessaria, ac praeterea ad ipsam facultatem cogitandi physiologice complendam ordinata. Iam vero usus loquelae suapte natura totus ad vitam socialem refertur, non solum singularem hominem aptitudine ad socialiter vivendum instruens, verum et multiplicem socialem communionem necessariam gignens atque amplificans.

His omnibus cooperantibus naturae elementis fieri plane necesse est ut homines praeter universalissimum sociale vinculum, quo iam pro generis unitate coniuncti sunt, ad particulares insuper inter se nectendos morales nexus, adeoque ad vitam agendam socialem efficaciter compellantur.

Probatur II. Eadem naturae socialis efficacia, quae ratiocinio in antecessum necessaria esse intellegitur, per anthropologiam empiricam invicto confirmatur. Nullibi enim et numquam genus humanum aut aliqua eius pars in his terris visa est, quae omnis societatis expers vitam ageret et quae non prima saltem socialis alicuius informationis rudimenta ostenderet. Quod factum universale et constans omnem sui causam accidentalem excludit, neque aliunde quam ex communi hominum natura derivari potest.

  1. Corollaria. I. Latissimum sociale vinculum, quod a „communione eiusdem naturae eiusdemque finis“ procedit, per se solum nonnisi idealem illam hominum societatem constituit, quam vulgo „universalem“ appellant, cuius omnes homines ipsa nativitate membra esse incipiunt et qua talia quidem perfecte aequalia. In essentialia quippe humana abstracte considerata nullum inaequalitatis aut mutuae subordinationis fundamentum continentur.

  2. II. Reliqua quae enumerantur socialis naturae momenta primum illud atque essentiale unitatis vinculum necessario praesupponunt eoque spectant, ut intra ipsam societatem universalem coetus insuper arctiores, i. e. societates „particulares“ formentur vinculo moralis unionis non simpliciter universali neque omnibus eadem ratione communi. Spectata igitur naturae socialis efficacia, quae ab hisce particularibus momentis promanat, hominum societas in concreto non potest non fieri multipliciter inaequalis.

  3. III. Nihilominus omnis hominum associatio, ex individuali insufficientia et varia mutua indigentia naturaliter orta, simul naturae quoddam remedium est, per se ad mitigandam illam inaequalitatem ordinatum, qua homines, utut natura specifica aequales, in individuo tamen multiplici disproportione tum physica tum morali inter se necessario differunt. Elementa enim inaequalia ipsa coniunctione sese mutuo complent, aliis scilicet eo, quo alia carent, abundantibus et vice versa. Similiter ergo et homines societate coniuncti, in ordine ad communem sufficientiam, ex individuali inaequalitate quodammodo ad specificam et idealem aequalitatem approximative iterum reducuntur.

  4. IV. In omni reali societate duplex moralis unionis elementum distinguendum est, alterum universale, necessarium, respectu omnium aequale et constans, utpote in communione eiusdem naturae specificae fundatum; alterum particulare, et, tametsi in genere plus minusve necessarium, in individuo tamen et respectu singulorum contingens, inaequale, mutabile. Sic multiplex naturalis indigentia in genere considerata communis quidem est omnium, sed in particulari plane diversa in singulis, partim ratione obiecti partim ratione modi et gradus.

  5. V. Ab universali societatis vinculo et officiis socialibus in eo fundatis nullus homo umquam se solutum aut exemptum licite existimare potest; naturam enim communem, quamdiu vivit, exuere nequit. Contra actualis obligatio naturalis, qua quis particularis societatis membrum esse aut manere teneatur, eo ipso, quod est respectu singulorum contingens et mutabilis, e particularibus uniuscuiusque adiunctis sive personalibus sive localibus, necnon ex relatione necessitatis, quae inter finem societatis particularis et officium sociale omnibus commune intercedit, commensuranda est.

  6. Stabilita iam naturali hominis socialitate in genere, qua eiusdem naturalis destinatio ad societatem immediate signatur, de eadem ulterius in specie quaerere superest: utrum et quatenus ipse socialis organismus, quem historice inter homines vigere cernimus, ex eadem naturali radice ortus esse ac naturaliter succrevisse censendus sit? In duplici enim praecipue societate, si ab Ecclesia supernaturaliter instituta praescindimus, homines constanter et ubique terrarum existere videmus, in societate domestica et civili. In utraque igitur impellentis et operantis naturae socialis vestigia indaganda, quaeque in iis efformandis atque iugiter sustentandis naturae partes fuerint ac porro sint examinandum. Esse autem utramque socialis vitae formam non temere aut mero hominum arbitrio institutam, sed natura fundatam, cum veteribus omnes fere iam etiam recentiores philosophi, si socialistas e schola Rousseavii excipias, theoretice consentiunt. Et sane, quemadmodum in ordine physico cunctae organicae formationes, suis quaeque finibus simulque fini universi huius mundi visibilis mirifice adornatae, divini auctoris sapientiam laudant, ita in mundo morali societatis humanae structura, tamquam moralis quidam organismus in se unus simul et varius, nec non, si ab hominum vitiis mentem abstrahimus, finibus moralibus perfecte accommodatus, manifeste eandem Dei ordinatoris manum prodit per causas secundas etiam liberas suaviter et efficaciter operantem.

Neque tamen hoc loco omnes speciales rationes sive societatis domesticae sive civilis indagandas suscipimus, id quod Iuri sociali in specie reservandum est. Hic sola interim generalissima et quasi ontologica iuris socialis fundamenta nos occupant; quare id unum in praesentia praefiniri atque praestabiliri interest: esse revera societatem tum domesticam tum civilem neque casu neque per solam industriam hominum, sed ex naturae instituto in mores humani generis inductam.

Articulus 3.

De naturaliter instituta societate domestica.

  1. Societas domestica complete sumpta tribus simplicioribus societatibus organice coalescit, nimirum coniugali, quae in iunctione viri et uxoris posita est, parentali, quae viget parentes inter et liberos, qui ex coniugio suscipiuntur, et herili, quae ex relatione inter dominum et servos seu famulos exsurgit, qui ad praestanda rei domesticae opera adsciscuntur. Haec tria elementa ex mente veterum completam familiam constituunt.

Coniugium (coniugalis societas) recte definitur: Stabilis coniunctio duarum personarum sexus diversi ad prolem generandam riteque educandam legitime inita. Haec cum sit ceterarum primum et essentiale fundamentum, etiam per se sola interdum domestica societas dicitur, ad quam parentales relatio tamquam fructus connaturalis accedit; herilis vero, quamvis nexu minus intrinseco et necessario, ad eius naturalem tamen integritatem pertinet. Probata igitur naturali institutione stabilis coniugii eadem naturalis origo immediate ad familiam totam derivatur.

  1. Ceterum ad rem haud necessarium esse ducimus, ea omnia hic referre, quae falsa et putida vel in moribus populorum vel in placitis philosophorum sive de origine sive de indole familiae expressa inveniuntur. Haec potius generatim notasse sufficiet: Pro duplici fundamento, quo illa in natura hominis radicem agit, physico scilicet et morali, duabus potissimum rationibus a veritate aberratum est. Enimvero coniugium modo ut meram „sexualem functionem“, modo ut speciem aliquam „contractus“ communibus huius condicionibus obnoxium consideratum videmus. A priori illa coniugii aestimatione longa series pseudo-philosophicarum adinventionum prodiit, quibus homo rationalis brutis animalibus assimilatur, et quibus nostra aetate Darwinismus novum succursum attulit. Altera autem opinio indirecte quidem ad similes fructus conducit, hominum arbitrio et vicissitudini cupiditatum temere permittens quod stabile et sanctum natura instituit. Tametsi enim coniugium nonnisi mutuo libero consensu coniugum legitime initur, minime tamen hinc inferre licet, ipsum liberis hominum institutionibus coaequari aut contractum esse quoad substantiam liberum, cuius essentiales condiciones et obligationes veluti pactitiae arbitrio et consensu contrahentium nitantur. Quippe in coniugio ratio instituti vere naturalis et in sua specie plane necessarii cum indole societatis in individuo liberae, i. e. quae ipsius naturae ductu libero consensu initur, perfecte conciliatur. Et eo quidem modo scholastici omnes duce S. Thoma matrimonium institutum naturale praedicarunt, cui proin et speciale aliquod ius naturae coniugale respondeat necesse est. In praesenti autem tantum interest, tum huius tum iuris domestici universi naturale fundamentum praestabilire:

407. Thesis XL. Familia, non solum elementaris, quae stabili coniugio consistit, cum immediato suo incremento, quo per se ad parentalem societatem dilatatur, sed etiam quatenus per relationem herilem in ratione integrae domus seu societatis domesticae extrinsecus completur, institutio vere naturalis dicenda est.

Praenotanda. Pro triplici elemento, quo completa societas domestica componitur, triplicem thesis assertionem continet, singillatim probandam. Tametsi autem singulae elementares relationes naturaliter inductae dicuntur, non tamen eodem modo nec eodem gradu immediatae necessitatis aut determinationis naturalis. Haec enim a primo elemento ad ultimum descendendo gradu decrescit. Praeterea herilis relatio, licet in genere necessaria et per causas naturales inducta sit, non tamen, ut reliquae, tamquam pars domus intrinsece constituens, sed qua pars integralis et extrinsece complens a natura providetur.

  1. Probatur pars I. De coniugio stabili.

Argumentum I. Negari non potest generis humani propagationem atque educationem, et quidem utramque non qualemcumque, sed naturae humanae et dignitati rationali accommodatam, essentialem esse naturae finem, a creatore intentum. Quidquid igitur huic tamquam medium necessarium proportionatur, a naturae auctore inter homines ad eum finem ordinatum et institutum censeri debet. Iam vero ad talem finem nequaquam sufficeret qualecumque consortium, sed requiritur stabilis coniugum coniunctio, adeoque vera coniugalis societas; et quidem

  1. Intuitu dignae ac tutae propagationis generis humani: Quid enim a) rationali hominis naturae magis indignum esse possit quam vagum consortium, quo homo supra infima etiam bruta nil excelleret; quid etiam ipsi conservando generi tali licentia perniciosius? Necesse est igitur in hac re certa quaedam frena naturaliter constituta esse, quibus caeca cupiditas intra rationalis dignitatis limites coerceretur. Id vero ordinate et respectu omnium per solam stabilitatem coniugii fieri posse, quisque facile consentiet. b) Eiusdem stabilitatem exigit summa ac diuturna prolium indigentia, utpote quarum enutritio, conservatio ac tutela per multos annos utriusque parentis praesentissimam, assiduam ac providam curam exposcit.

  2. Intuitu educationis homine dignae. Coniugibus respectu liberorum gravissimum naturae officium incumbit, ab essentiali coniugii fine derivatum (id quod specialius explanandum erit in Iure domestico), illis procurandi educationem physicam, intellectualem et moralem (religiose informatam) humanae naturae ac destinationi convenientem. Educatio quippe generatim definitur: sedula ac perpetua subministratio subsidiorum omnium, quae ad vitam liberorum physicam, intellectualem ac religiose moralem recte explicandam necessaria sunt. Comprehendit igitur hoc officium non solum sustentationem et curam praesenti liberorum necessitati proxime accommodatam, sed simul providam praeparationem eorum subsidiorum, quibus eos instructos esse convenit, ut etiam futuro tempore, postquam adultam aetatem assecuti fuerint, vitam agere queant rationali homine dignam. Huc imprimis pertinet assidua animorum ad humanitatem, bonos mores atque religionem informatio.

Atqui nemo ignorat haec omnia generatim neque unius coniugis opera neque utriusque per paucos annos durante cooperatione sufficienter praestari posse, sed curam parentum sociali unione efficacem, cotidianam, vigilem, solertem atque per longam annorum seriem continuatam sibi deposcere, immo, numerosa praesertim succrescente prole, frequenter nonnisi cum ipsa senectute ac vita terminandam.

Adde praeterea quod documenta moralia et religiosa, ad rectam humani generis institutionem necessaria, ut parentibus ad usum educationis per successivas generationes iugiter praesto sint et in sua genuina puritate conserventur, praerequirunt iam, tamquam necessariam socialem condicionem, institutum stabile et perennis familiae. Nam secundum naturalem providentiae ordinem necesse est ut illa non a singulis generationibus propria scrutatione denuo quasi invenienda suscipiantur, sed semel recepta deinceps per modum perpetuae traditionis conserventur, a maioribus in posteros transmittenda. Sublata autem stabilitate coniugii et hinc dissoluta unitate et perennitate familiae ipsum naturale vehiculum eiusmodi traditionis, educando generi humano tam necessariae, manifeste deficeret.

Argumentum II. Propria ratio vinculi, quo ex naturae instituto coniugium nectitur, eius non solum stabilitatem, sed etiam perennitatem ab auctore naturae intentam satis insinuat. Sociantur quippe coniuges arctissimo amoris vinculo. Omnis autem unio, quam nectit amor atque amicitia, per se perennis est neque ullum praefinitum durationis terminum admittit. Cessare igitur ista socialis relatio inter viventes coniuges non potest nisi per quandam violentiam naturae ordini illatam.

  1. Probatur pars II. De societate parentali. Coniugium ad parentalem relationem naturaliter extendi per se satis manifestum est, eam vero ex naturae instituto similiter stabilis socialis unionis rationem habere, per modum corollarii primam partem invicte consequitur, nec non directe iisdem fere argumentis iam probatum censeri potest. Eadem vero etiam ratione finis nota verae societatis nequaquam caret, quidquid vane opponant, qui nullam veram societatem nisi pactitiam esse volunt. Est enim educatio eiusque fructus, qui tamquam finis naturalis illi proponitur, et ad quem tum parentes tum liberi suo modo conspirare debent, vere bonum commune quamquam proxime aliter bonum parentibus aliter liberis.

  2. Probatur pars III. De societate herili. Hoc nomine hic generatim intellegitur quicumque famulatus cum relatione vere sociali ad domum, atque eo sensu herilis societas tamquam pars integralis societatis domesticae naturaliter inducta esse asseritur.

Argumentum I. In communi sociali natura causae morales exstant, e quibus illa socialis relatio tamquam effectus correspondens per se et generatim loquendo necessario resultat. Hanc certe efficaciam moralem exercet naturalis indigentia duplex, altera ipsius domus in suis relationibus intrinsecis iam constitutae, altera eorum qui in familiae nexum ab extrinseco assumuntur.

Namque a) domus ad perfectum suum statum et ad finem parentali praesertim societati congruum rite ac provide adimplendum generatim indiget viribus et adiumentis extraneis, quae cum originariis familiae membris ordinate cooperentur; aliunde vero b) plurimi semper inveniuntur homines, qui sorte utuntur minus prospera et quacumque demum ex causa impares sunt, qui per se ipsos domum constituant atque ita, quae ad vitae usum necessaria sunt, tuto sibi etiam pro futura senectute procurent. Iidem vero, quotquot sunt, nisi alteri domui socialiter se adiungant, moralibus quoque subsidiis animique solatiis, quae viventes in sinu domesticae societatis iugiter fovent atque sustentant, vix non penitus carent, atque ita et physica et morali penuria tabescere coguntur. Fieri igitur non potest, quin hac ipsa individuali indigentia, quae quidem respectu singulorum per accidens, respectu generis autem naturae necessitate evenit, plurimi homines morali efficacia compellantur, ut alienae inservientes domui eique socialiter uniti eius quoque socialia bona congrue participent.

Argumentum II. Idem confirmatur per historicam experientiam omnium saeculorum. Quamquam enim herilis societas pro vario temporum influxu modo per excessum ad indignam servitutem degenerata, ut passim apud gentiles populos, modo per defectum a genuina indole verae socialis unionis plus minusve distracta fuerit, ut nostra aetate per modernum iuris individualismum et confluxum operariorum ad varia industrialia instituta contigit, in ea tamen naturae opus, quantumvis defiguratum, secundum substantiam iugiter agnoscitur.

E quibus omnibus invicte consequitur familiam universalem, quae a tribus hisce elementis naturaliter et organice ad socialem unitatem coalescit et sub uno capite, patrefamilias, completam societatem domesticam efformat, naturaliter institutam esse.

  1. Corollaria. I. Societas domestica completa, spectata comprehensione obiectiva sui finis naturalis, iure merito societatibus intrinsece completis adnumeratur. Nullum quippe datur genus boni socialis, homini in his terris naturaliter conveniens quod ille finis non aliquo modo et aliquo gradu comprehendat atque intra sphaeram vitae domesticae socialiter consequendum exhibeat. Per domum enim subministratur homini mediante coniugio existentia seu ipsum esse, per domum similiter, mediante societate parentali et herili, esse perfectius seu relative perfectum, omne scilicet genus humanae culturae physicae, intellectualis et moralis, domesticis limitibus accommodatum (cf. n. 392).

  2. II. Familia ratione sui finis in naturali structura organismi socialis primum et maxime essentialem gradum occupat, estque originarium totius humanae societatis fundamentum. Ideo universae societati hominum nihil accidere potest perniciosius, quam quidquid aut ad profanandum et laxandum sanctissimum coniugii vinculum atque ita ad labefactandam internam unitatem et stabilitatem familiae, aut ad moraliter vitiandam propaginis educationem dirigitur. Nam exciso vel debilitato fundamento societatis totius structurae ruina paratur, et venenum mortiferum communi vitae socialis fonti ingestum in omnes continuo venas universi corporis diffundatur necesse est.

  3. III. Ex eo quod coniugalis societas naturaliter instituta est, sane consequitur eam respectu generis humani ita necessariam et praeceptam esse, ut eius finis, nimirum digna propagatio et educatio generis humani non interrupta in tuto collocetur. Minime vero inde concludere licet caelibatum respectu singulorum individuorum naturaliter prohiberi; qui contra, ubi ex virtutis amore servatur, facile intellegitur esse etiam prae statu coniugali laudabilis et ad bonum sociale altioris ordinis summe proficuus.

  4. IV. Per societatem herilem, secundum se et citra abusum hominum consideratam, ipsa natura societati remedium adversus pauperismi calamitatem providisse dicenda est, non solum obvium et universale, sed etiam longe efficacissimum. In ea proin apte (i. e. in forma aliqua tempori consentanea) restauranda atque ad normam domus christianae reformanda, aliqua ex parte problema quod vocant „sociale“ procul dubio consistit. Ex eodem vero naturae instituto universim discere licet, quam male de vera et communi hominum felicitate meriti sint moderni liberalismi inventores, qui iam a saeculo XVIII nil fere nisi personalia „iura hominis“ (Menschenrechte) personantes atque individualem hominum „aequalitatem“ et socialem „independentiam“ pro evangelio proclamantes, ipsam naturalem condicionem verae socialis felicitatis ac libertatis, nimirum organicam societatis formam destruxerunt.

Articulus 4.

De societate civili in natura similiter fundata.

§ 1. Elementaris notio societatis civilis.

  1. Societas civilis seu civitas inde oritur quod sicut individua ad familiam, ita multiplicatae familiae quasi ad familiam familiarum colligantur, pariter quidem hominis completum bonum, prout externae cooperationi respondet, prosequendo, sed dilatato activitatis ac subsidiorum circulo. Unde facile conicitur, civitatem diversissimos gradus suae evolutionis admittere ac diversam esse pro stadio vel gradu, in quo consideretur, quemadmodum in omni naturali organismo contingit, qui a parvis initiis ad suam paulatim perfectionem evolvitur.

Itaque, nulla habita ratione peculiaris gradus evolutae perfectionis, societas civilis fere describi potest: Coetus perfectus plurimarum familiarum iuris fruendi et communis boni gratia organice sociatus. Et hoc sensu unaquaeque urbs aut communitas, maiori aliquo numero familiarum constans, dummodo in se aliquod corpus sociale unum, completum et hinc independens efficiat, aliquo modo iam societas civilis est, id quod antiquorum denominatio civitas (πόλις) satis innuit. Immo etiam instabiles illae barbarorum tribus, quae nusquam nisi transitorie sedes figunt, sed tamen sub communi aliquo supremo capite (caziquio) communem securitatem et commune bonum prosequuntur, aliquatenus (scilicet inchoative tantum et imperfecte) sub civilis societatis nomine comprehendi possunt.

  1. Quodsi autem strictiore sensu haec vox accipitur, non solum fixas habitandi sedes et patriae fines, sed certum etiam gradum civilis evolutionis supponit atque ea tantum condicione id exhibet quod plerumque nomine Reipublicae vel Status civilis (Öffentliches Gemeinwesen, Staat) denotari solet.

Huius socialis institutionis omnibus notissimae definitionem aliquam statuere, quae veram totamque illius ideam adaequate comprehendat, eo minus hoc loco praetendimus quod e certo scientiae fundamento id fieri non possit, nisi postquam per analyticam investigationem in civitatis originem, naturam et finem veram illius ideam hauserimus. Iam vero haec ipsa generalis idea civilis societatis, quemadmodum pro diversa rerum humanarum aestimatione alia erat plerumque penes philosophos gentiles, alia penes christianos iuris publici doctores, ita iterum hodie, praevalente fere moderno paganismo tum in philosophia tum in iure publico, gravissimis controversiis subiicitur. Id nimirum paganismus tum antiquus tum redivivus fere commune habet, ut societatis publicae moralem personalitatem seu abstractam totalitatem illimitata iuris plenitudine, vel immo divinitate exornet, in detrimentum dignitatis personalis singulorum civium et libertatis particularium communitatum. Contra philosophiae christianae proprium est, ipsam ideam societatis publicae morali civium dignitati atque legitimae libertati omnium membrorum harmonice accommodare. Ideo in definienda civitate alii maxime opus naturae necessarium et divinitus ordinatum considerant et exaggerant, cui societatis ratio quasi secundario tantum accedit; alii autem, dum civilem organismum divinitus ordinatum agnoscunt, in eo tamen formalem atque essentialem verae societatis indolem sollicite enuntiant, ne per vagum et pantheisticum fatalismum nomine „status publici“ privata sociorum iura et legitimas libertatis partes absorberi patiantur. Porro utrumque iterum de vero ac proprio civitatis fine determinando disceptatur. Eiusmodi controversias, a quibus utique legitima societatis civilis definitio pendet, ex professo tractari parti speciali iuris naturae reservandum est.

  1. Interim ad praesentem quaestionem de naturali civitatis origine nulla alia eius notione opus est nisi obvia et ex communi hominum aestimatione hausta, cui haec illius qualiscumque descriptio satis congruere videtur, qua dicitur:

Coetus perfectus plurimarum familiarum, communitatum ac tribuum determinatam terrae plagam inhabitantium, iuris fruendi et communis boni gratia organice sociatus.

Quibus verbis sane primaria et propria civitatis elementa insinuantur, scilicet populus naturaliter concretus partibus organicis – terrae parti, quam inhabitat, individue unitus – in coetum perfectum et independentem, proin sub potestate aliqua suprema, et quidem organice seu ad imitationem corporis organici coniunctus – proposito fine sociali, iuribus secure fruendi et universim congrui boni communis collatis sociorum viribus comparandi, ad quod singuli vel pauci haud sibi sufficerent, praescindendo interim a quaestione, in quam demum rem eiusmodi commune bonum obiective reponendum sit.

§ 2. Societatis civilis origo naturalis ostenditur.

  1. Praeter societatem domesticam, civilem quoque non fortuito aut mera hominum inventione ortam, sed naturae socialis necessitate inter homines vigere, hodie quidem iam a nullo fere sobriae mentis philosopho ambigitur, a multis immo, qui pantheisticum Hegelii venenum hauserunt, supra modum potius exaggeratur. Quare et in hac quaestione, non secus ac in proxime praecedenti, unum fere directe adversum habemus radicalismum socialem. Et contra huius quidem subversiva deliria interest, sin minus polemice, certe thetice civilium institutionum veram signare radicem, eo magis, quod in eadem omnis quoque ordinis iuridici recta aestimatio fundatur.

Thesis XLI. Civilis quoque societas, tametsi in particulari non sine multiplici hominum cooperatione contingente ac libera constituitur, in sua specie tamen considerata communem generis humani socialem naturam invicta necessitate consequitur.

Praenotanda. Non quaelibet societas civilis in particulari seu historice accepta ut sic naturalis originis esse asseritur. Ipsa enim thesis ultro concedit ac supponit tamquam evidens, singulas civitates tum secundum particularem suam existentiam, tum secundum concretam existendi formam a causis contingentibus multipliciter dependere. Idcirco dicitur in sua specie considerata: i. e. sumpta secundum specificam et communem omni societati civili rationem. Quapropter assertio huic fere aequivalet: Spectata communi natura sociali generis humani fieri non potest ut non oriantur inter homines coetus, quos civiles vocamus.

  1. Probatur I°. Ex facto historico universali et constanti. Institutum, quod semper et ubique ab humano genere in his terris multiplicato apparet inseparabile et quod, utcumque omnibus humani generis vicissitudinibus subiectum, frequenter etiam violentis anarchiae procellis exagitatur, mansit tamen semper inter homines indelebile, non potest non esse effectus causarum, quae in ipsa natura humana sitae sunt. Atqui nullum est factum historicum et ethnographicum magis certum et constans, quam genus humanum in terris multiplicatum semper in civili aliquo coetu exstitisse, ad minimum inchoativo, eo autem perfectiore, quo minus aliqua gens a naturae humanae dignitate et conscientia defecisset. Praeterea quamvis interire et deleri civitates singulae in individuo potuerint, numquam tamen ipsa societas civilis deleri potuit, sed permansit in iis, quae prioribus iugiter succedebant. Ergo civilis societas in naturae necessitate fundari censenda est.

  2. Probatur II. Ex interna causali proportione naturae socialis ad nexus inducendos civiles. Fere cuncta momenta, quibus homines ad socialem vitam in genere ex naturae instituto efficaciter induci supra (n. 398) probavimus, hanc suam efficaciam nequaquam in sola efformanda societate domestica exhauriunt, sed similiter valent ad sociandas deinceps ipsas familias ac domos ad coetus ulteriores et organice amplificatos, quos civiles vocamus. Iam vero moralis eiusmodi impulsus, a communi natura totius generis dimanans, licet aliquando in particulari et per accidens, numquam tamen generatim et simpliciter suo proportionato effectu inter homines frustrari potest. Ergo vi ipsius naturae socialis necesse est ut in genere humano per diversas familias iam propagato ac multiplicato passim oriantur coetus civiles.

Prob. maior. Invincibilem certe moralem efficaciam etiam in familias exercent haec imprimis socialia momenta:

  1. Propinquitas sanguinis, qua familiae a communi stirpe descendentes peculiari et arctissimo vinculo inter se coniunguntur. Inde enim proxime oriuntur domorum viciniae, vici et oppida, integrae dein tribus in eiusdem regionis finibus cohabitantes, quae iterum ulterius multiplicatae ad nationales unitates seu nationes sua sponte dilatantur. Et hanc quidem cognationis efficaciam tota patriarchalium principatuum historia confirmat. Accedit autem

  2. Insufficientia particularium domorum aut etiam tribuum, suis propriis viribus se suasque sedes adversus varia pericula efficaciter tuendi. In ea scilicet moralis necessitas fundatur, socialiter collatis studiis atque auxiliis communem securitatem contra communia mala procurandi. Et siquidem eiusmodi pericula in aliqua regione cohabitantibus communia diversissima evenire possunt, modo a naturali elementorum influxu, modo ab hostilibus alienigenis tribubus ingruentia., nec praesentia tantum et transitoria, sed plerumque etiam in futurum timenda, negari neque in hac ipsa rerum humanarum condicione novum ac potentissimum quidem momentum contineri, quo ampliores sociales coetus, plerumque iam vinculo sanguinis concreti, fortius atque stabilius uniantur, aut etiam, cogente necessitate, ex elementis diversae nationalis originis primum coalescant.

Eidem effectui favet inaequalitas, qua, sicut individui homines ita et singulae familiae ac tribus inter se differunt, et quae fieri solet, ut minores atque indigentiores maioribus ac potentioribus vel ultro tutelae causa inhaereant iisque se subordinent, vel ab iisdem etiam vi sibi adiungantur ac subdantur. Atque haec omnia, licet in particulari non necessario eveniant, generatim tamen et considerato reali generis humani statu, in quadam naturae necessitate fundari manifestum est.

  1. Hominis atque humani boni perfectibilitas naturalis, in his terris per se indefinita, i. e. in antecessum nullis determinationis limitibus circumscripta. Est haec individua comes ipsius naturae rationalis. Vi huius enim homo, sicut finaliter compleri ac perfici non potest nisi bono infinito, ita in praesenti vita, qua ad illum beatum finem contendere debet, totam rerum creatarum universitatem suo quasi dominio subiicere nititur, ut ex ea, tamquam e thesauro naturalium mediorum inexhausto, pro sua rationali industria iugiter subsidia depromat, non solum necessaria, sed etiam utilia ad se intuitu illius finis iugiter perficiendum. Quo certo supposito naturae fundamento ita invicte ratiocinari licet:

Naturalis humani generis socialitas per se et ex naturae instituto in naturali hominis perfectibilitate fundatur eique respondet, adeoque et ipsa per se indefinita sit necesse est. Omnis quippe hominum societas suapte natura eo spectat, ut in ordine ad comparanda bona perficiendo homini congrua individualis potentiae insufficientia iunctis plurium viribus compleatur; et siquidem societas, a simplicissima ad magis magisque compositam dilatari atque ita eius efficacia per se quodammodo indefinite augeri et amplari potest, per hominis socialitatem id providisse Creator dicendus est ut naturae humanae perfectibilitati per se illimitatae ipsa quoque hominis facultas bonum humanum abundantius in his terris comparandi, respectu saltem totius generis, aliquatenus proportionetur, i. e. similiter per se illimitata mediante societate efficiatur. Iam vero vita socialis domestica, intra suos terminos absoluta, neque naturae perfectibilitati per se indefinitae neque humanae socialitati in eadem fundatae adaequate respondet, sed ad eam tantum partem bonorum socialium pertingit, quae cunctis hominibus immediate necessaria sunt. Unde per se insufficiens est ad eam bonorum partem subministrandam, quae maioris multitudinis variam ac stabilem cooperationem exigunt, qualia sunt tum communis vivendi, habitandi iuribusque ordinate fruendi securitas, tum bona altioris humanae culturae. Aliunde vero ad haec etiam bona comparanda genus humanum vi ipsius perfectibilitatis ac socialitatis naturalem capacitatem ac destinationem habet, ut, quae Dei sapientia ac benignitas est, singulis supremi finis adipiscendi Deique glorificandi subsidiorum copia fieret abundantior atque rationali homine digna. Ergo ex naturali hominis perfectibilitate ac socialitate, adeoque ex naturae instituto fieri dicendum est ut singulae familiae, necnon singulae iterum tribus, ad ampliores denique et organice compositos coetus familiarum tribuumque, seu ad societates civiles colligantur.

Cum variis hisce socialibus momentis, etiam singillatim consideratis, tanta iam insit moralis efficacia, a fortiori ea omnia simul sumpta invictam naturae necessitatem constituunt, cui genus humanum pro suo arbitrio se subtrahere nequaquam potest.

  1. Porro in eadem conclusione implicitum est, ipsam quoque auctoritatem civilem per se spectatam non ab hominum libero beneplacito, sed similiter a naturae necessitate derivari. Sive enim illa in particulari organice ex ipsa auctoritate domestica, multiplicato paulatim familiae propagine et herili comitatu, sensim sine sensu oriatur, quemadmodum in principatibus patriarchalibus contigisse videmus, sive natura compellente per hominum consilium directe instituatur, ut nonnumquam pariter factum esse constat, in utroque casu in naturae necessitate fundari atque ita naturalis originis esse dicenda est. Idque vel inde manifeste consequitur quod coetus civilis, quem naturae necessitate inter homines oriri probavimus, pari necessitate congruam auctoritatem tamquam essentiale sui elementum exigit (cf. n. 352 sq.). Ceterum structurae organicae societatis civilis consentaneum est et historice plerumque revera evenire constat ut non primum materia socialis ad corpus politicum congregatur et postea, inito consilio, per creationem regiminis forma constituatur, sed vice versa, ab auctoritatis quodam quasi nucleo praeexistente, v. g. potentiore vel principaliore familia, ipsum corpus sociale exordium sumat et deinde, cum ipsa hac auctoritate pridem orta magis quam constituta, per successiva organica incrementa simul succrescat.

  2. Corollaria. I. Quamquam praesens thesis aliud hoc loco directe propugnare non intendit, nisi quod post Aristotelem ex mente S. Thomae his verbis enuntiatur: „naturale esse homini, ut sit animal sociale et politicum“, i. e. a natura ad vivendum socialiter etiam in coetu politico destinatum; ea tamen est vis argumentorum, quae illorum etiam opinionem integram vix relinquunt, qui societatem civilem, tametsi naturaliter necessariam, spectata tamen origine formali et iuridica, nonnisi pactitiam esse posse existimant (cf. n. 397). Quae conclusio certe cum ipsa indole societatis civilis per se et naturaliter organica, quam eadem argumenta ostendunt, admodum difficile conciliatur; praeterea quod aliis certis rationibus alibi afferendis merito excluditur.

  3. II. Status hominis vere naturalis non solum vitam domesticam, sed etiam civilem comprehendit. Longe potiorem tamen modo vita domestica quam civilis hanc dignitatem participat: illa immediate, haec mediate ac remote a natura originem sortitur; illa ad naturae fines singulis individuis essentiales, haec ad fines, toti quidem generi necessarios, singulis autem per se utiles tantum vel nonnisi hypothetice necessarios proxime ordinatur.

  4. III. Ex necessitate naturali, qua inter homines generatim civiles coetus deficere nequeunt, nulla derivari potest naturalis obligatio, qua omnes et singuli homines in civili societate vivere aut in ea constanter permanere teneantur. Nam sicut ad hoc respectu singulorum datur necessitas tantum hypothetica, ita et hypothetica tantum obligatio esse potest; i. e. eatenus actu unumquemque in particulari obstringens, quatenus quis cum maiore hominum multitudine communiter vivere velit aut per adiuncta personalia ad idipsum moraliter obligetur.

Notanda ad solvendas difficultates.

    1. Quo sensu apud Scholasticos plerumque status civilis a statu naturali distinguatur, iam supra (n. 397) satis explanatum est. Eiusmodi enim usu loquendi non aliud fere insinuant, quam quod in corollario II. modo exhibito similiter profitemur. Et mens quidem S. Thomae ea de re aperte exstat tum in loco supra ad corollarium I. citato tum alibi, imprimis ubi rem aliquam modo strictiore, modo latiore sensu „naturalem“ dici posse diserte monet, uti v. g. S. theol. 1, 2, q. 41, a. 3; q. 51, a. 1.
    1. Etiamsi daretur (quod tamen secundum veritatem dari posse negamus), omnem societatem civilem formaliter demum qua talem oriri solum ex aliquo communi hominum consensu seu pacto aliquo saltem implicito, id tamen assertionem hic propugnatam nequaquam infirmaret. Ad hoc enim opus esset insuper ostendere, ad eiusmodi consensum praestandum homines generatim libere convenire, i. e. nulla naturae necessitate neque obligatione compellente. Praeterea non omnis qualiscumque cooperatio hominum etiam in individuo libera, neque privati contractus successive a multis propter solum aliquod privatum commodum initi, e quibus utique organice praeter omnem intentionem singulorum paulatim conflari coetus civiles potest, pro hominum „communi consensu“ aut pro „pacto sociali libero“ haberi debent, quo scilicet omnes directe ad hunc finem conspiraverint, ut civilis societas constituatur. Causae enim naturales, quae moralis ordinis sunt, ita inter homines suum effectum generalem producere solent, ut in suis particularibus elementis neque multiplicitatem actionum contingentiam neque libertatem excludant, sed contra omnino supponant. Verum quod ita cooperante hominum voluntate aut cum eorum consensu resultat, non idcirco iam per eorum voluntatem et ex consensu fieri, multo minus arbitrium hominis inventum esse dicendum est.
    1. Nemo est qui neget, posse etiam aliquando quodammodo artificialiter, i. e. expresso hominum consilio et libero pacto, civitates constitui, immo in certis rerum adiunctis, ut naturae finibus satisfiat, omnino debere. Id sane contingit, quoties in casu particulari, cohabitante licet alicubi hominum multitudine, socialis natura ob aliquod impedimentum accidentale suum opus via ordinaria seu organice perficere non potuit, aut ubi naturae opus organicum olim praeexistens accidentali eventu, v. g. completa anarchia, iterum interiit. Sed hoc thesin non invalidat sed confirmat.
    1. Nostrae thesi apparenter quidem opponi videtur sententia S. Augustini aliorumque complurium christianae aetatis scriptorum, qui civile imperium magis in naturae humanae lapsu quam in natura fundari docebant; recte autem intellecta cum illa perfecte conciliatur. Duplici enim modo ista sententia verissimum sensum neque thesi nostrae adversum exhibet, nempe:

a) Civile imperium accipiendo non tam secundum ideam quam secundum formam historicam, quam illud realiter induisse aliquando videmus, et qua idem potissimum adversus facinorosorum hominum audaciam et indomitas passiones, communi securitati infestas, tamquam ordinis ac iurium praesidium gladio et terrore armatum erigitur. Haec specialis forma civilis imperii sane magis naturae lapsae atque in malum pronae quam naturae simpliciter dictae accommodatur.

b) Civile imperium atque civilia instituta comparando cum eo statu sociali, qui humano generi obtigisset, nisi originariam suam et supernaturalem paradisi felicitatem peccando dissipasset. Et vero dubium non est, quin in illo felicissimo statu innocentiae hominum societas formam aliquam regni Dei aut magnae cuiusdam et pacatissimae familiae filiorum Dei sub eiusdem immediato et paterno regimine exhibitura fuisset, in qua nec vulgari civilis societatis apparatu nec fere aliquo coercitivo humano regimine opus erat. Et hoc modo sane verissime dici potest civile imperium, cui nunc gentes subiiciuntur, a peccato originem ducere. Atque ita revera intellegendus videtur S. Augustinus, ubi, distinguens regnum seu civitatem Dei et civitatem terrenam, hanc proprie pro hominibus terrenis (i. e. per peccatum a Deo et caelestibus ad terram conversis) institutam esse docet. Ita similiter post ipsum scriptores medii aevi passim, nec immerito, regimen civile historicum sequelam esse peccati dixerunt.

At vero aliunde non minus recte idem institutum in natura fundari asseritur; quatenus scilicet societas civilis non secundum accidentalem aliquam evolutionis formam, sed secundum se, neque pro sua relatione ad hominis naturam supernaturalibus donis divinitus ornatam, sed in ordine ad naturam puram (post lapsum in suis essentialibus illaesam) consideratur. In hominis quippe natura hoc modo accepta cuncta illa momenta radicantur, quae civilem ordinem pro humano genere satis multiplicato simpliciter necessarium esse evincunt. Huc et ipsa hominis libertas moralis pertinet, qua bonum aut malum pro arbitrio eligere valet, necnon intestina pugna passionum, cui ens sensitivo-rationale naturaliter obnoxium esse intellegitur. Qua sola naturae condicione supposita, etiamsi tristis illa vitiorum colluvies, quae lapsam naturam revera secuta est, non computetur, communi tamen iustitiae ordini atque securitati satis provisum nequaquam foret, nisi idem ordo publica sociali cooperatione contra pravum individuae libertatis usum constanter firmaretur. Deinde vero, quod potissimum est, ad rationem securitatis accedit illud alterum momentum a natura humana inseparabile quod per se solum sufficeret ad homines in maiores civiles coetus efficaciter et suaviter compellendos, nimirum ipsa naturae humanae summa perfectibilitas, cui similis sociabilitas respondet (v. n. 420 ad 3).

  1. Scholium. Societas civilis, utpote per se non impar socialiter comparandae sufficientis copiae bonorum ac subsidiorum, quibus generatim homines in ordine naturae ad instituendam vitam relative perfectam indigere queant, procul dubio quadam etiam per se subsistentia praedita est. Idcirco e sua specie coetus civilis non solum intrinsece, sed etiam extrinsece completus (souverain) non immerito dicitur (cf. n. 392).

Hinc tamen non sequitur universum generis humani organismum socialem, qualis in ordine ideali naturae socialis fecunditati respondet, in coetu civili tamquam in suo supremo fastigio realiter absolvi atque compleri. Immo spectata humanae naturae perfectibilitate, quae certis in his terris limitibus definita non est, et cui socialitas similiter per se non limitata subservit (n. 420), negari non potest naturae socialis ad socialem generis perfectionem contendenti efficaciam ne in civitate quidem ut tali plene exhauriri. Quis enim dubitet, quemadmodum singulis familiis ac tribubus ex unione politica, ita et singulis civitatibus ex unione internationali naturaliter perficiendae humanitatis novum capacitatis augmentum accessurum? Posse etiam inter varias gentes, non secus ac inter familias, mutuam sese invicem iuvandi necessitatem oriri, nemo est qui ignorat. Ad haec omnia autem accedit quod primum ac maxime ideale socialitatis momentum non particulare sed universale est, et in ipsa humani generis unitate consistit (n. 398–399). Per moralem igitur ipsius naturae socialis sollicitationem evenire dicendum est ut ipsae particulares civitates ad ulteriores variarum gentium, praesertim vicinarum, coetus seu confoederationes stabiliter socientur. Immo vero socialis humani generis structura ab ideali sua integritate, per naturae auctorem delineata, tamdiu deficere intellegitur, quamdiu non ad internationalem societatem universalem completam fuerit, totum genus in una latissima communione organice complectens.

Atque huius quidem communionis sive efficiendae sive prosequendae necessaria condicio, cum ipso eius ideali fundamento, ante Christi Salvatoris adventum inter homines fere passim evanuerat. Per peccatum namque alienato genere humano a Deo, communi conditore, legislatore ac fine, communionis quoque ac fraternitatis vinculum inter homines laxatum ac prope disruptum erat. Sed idem unitatis vinculum resarciendum atque firmius quam umquam ante nectendum suscipit Christus Dominus, omnium factus cum Deo reconciliator, frater et rex. Nec non ipsius universalis hominum communionis realiter efficiendae certissima fundamenta iecit, inculcata praesertim universalis caritatis lege atque instituto Ecclesiae suae regno universali et catholico, catholicitate non solum spatii, sed etiam temporum. Originariam igitur humani generis ad universalem societatem constituendam destinationem, per se naturalem, sed peccato quasi emortuam, solus Christus resuscitavit simulque naturae condicionem ad hunc finem supernaturali incremento auxit. Unde quemadmodum super solo christianae religionis et Ecclesiae catholicae fundamento hoc ultimum socialis structurae fastigium per se possibile esse intellegitur, ita illud per defectionem populorum a Christo vel ab Ecclesiae catholicitate impediri ac irritum fieri necesse est. Propterea non solum socialismi internationalis conspiratores, atheismo gloriantes, sed etiam moderni iuris publici interpretes, merum naturalismum vel deismum profitentes, tametsi obscuro quodam naturalis illius ideae instinctu ducti, nequidquam tamen universalem aliquando et unam totius humanitatis rempublicam erigendam somniant. nequidquam, dicimus, quamdiu scilicet centrum eiusmodi unitatis unice verum et divinitus positum, sedem vicarii Christi in terris, ingrata superbia aspernantur, eiusque locum mere abstractum idealis „humanitatis“ phantasma, ab omni positiva religione independens, tamquam futurae unionis tesseram proclamant.

Ceterum haec Politica idealis, ubi primum a Christo emancipatur ei opponitur, vix differt ab ea, quae a saeculo iam ante signis modernis revolutionis ante oculos versatur. Cum ea certe satis consentiunt ideae reformationis politicae et socialis, quae iam a primis decenniis praeteriti saeculi sub forma programmatis revolutionis Europaeae e latibulis sectariorum (inter quos Mazzini eminebat) in lucem penetrans circumferebatur, has fere positiones continens: 1. Tot creandas in Europa corpora politica democratice constituta (respublicae), quot numerantur magnae nationalitates secundum praecipua idiomata distinctae (Bildung grosser Nationalstaaten nach den Sprachgrenzen, mit je einem republikanischen Regierungskomitee an der Spitze), nimirum respublica Franco-gallica, Italica, Iberica (Lusitano-hispanica), Britannica, Germanica, Scandinavica et Slavica. 2. Harum omnium fundanda confoederatio, cui nomen „Status uniti Europae“ et cui similiter praesit collegiale gubernium Europaeum, sedem aliquam centralem habens, puta Bernae in Helvetia. Inde ulterior nectenda internationalis unio cum reliquis mundi partibus etc. (!) — Cf. historicum commentarium, quo varii politici eventus interim hanc revolutionis ideam illustrarunt. Porro cum iisdem ideis mire concordant praevisiones et praedictiones philosophico-politicae, quas recentius profitetur Ed. v. Hartmann, Philosophie des Unbewussten 337 sq.

Itaque asserere non veremur organicam consociationem universi generis humani, quamquam in natura sociali per se praesignatam ac postulatam, aut numquam aut solum in et cum Ecclesia Christi catholica aliquando realiter futuram exspectari posse.

Eius aliquod initium, spe fecundissimum, providente magnanimi consilio Romanorum pontificum media aetas iam conspexit, – Imperium, inquam, Romano-christianum, quo primum delineata exstat idea iuris gentium hoc nomine et orbe christiano digni. Eo quippe tota haec idea spectabat, ut cunctae christianae gentes, quemadmodum sub uno supremo pastore unum Christi ovile exhiberent, ita sub unius supremi imperatoris praesidio ac regimine ad unam christianam populorum rempublicam colligerentur, ita tamen, ut in hac ipsa catholica, i. e. universali iustitiae et caritatis communione sua cuique particularis indoles, sua socialia instituta, sua interna iura et libertas intacta manerent.

Quot ab origine exclusae fuissent publicae et sociales calamitates, quot dissidiis et bellis inter christianos principes, quot cruentis seditionibus et ratio et copia subtracta. Quot populorum vires atque thesauri, nunc sexcentis alendis armandisque exercitibus iam ante bellum exhausti, pro operibus pacis conservati, quot denique problemata politica et socialia, quibus perpetuo agitamur et angimur, ignota mansissent, nisi institutio in se tam grandis et salutaris, antequam ad veram suam maturitatem perveniret, sive potestate generi humano inimica sive hominum pravitate simul et improvisa stultitia corruisset? Utinam eius saltem memoria futuris aliquando generationibus, uberiori experientia edoctis, viam commonstret, quae ducit ad pacem et verum progressum humanitatis!

Liber II: Liber secundus. De essentiali organismi socialis vinculo seu de iure

↑ Top of work