De Gratia et Libero Arbitrio
Bernard of Clairvaux (1090–1153)
First published 1128
A theological treatise on the relationship between divine grace and free will in the work of salvation. Bernard examines how grace precedes, assists, heals, and perfects the human will, while free will freely consents and cooperates with divine action. He explains the nature of human merit, arguing that all good originates in God's grace, yet becomes attributable to man through voluntary cooperation. The work distinguishes the divine operations of creation, reformation, and consummation, and explores the respective roles of grace and free will in each.
Praefatio
Caput I: Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum
Caput II: Quid liberum arbitrium, seu in quo consistat libertas
Caput III: Triplicem esse libertatem, Naturae, Gratiae, Gloriae
Caput IV: Qualis libertas competat animabus sanctis carne solutis: quaeve Deo, et omni creaturae rationali communis
9. Hoc autem indubitanter sciendum, utramque plenam atque perfectam perfectis inesse animabus carne solutis, cum Deo pariter et Christo eius, atque Angelis supercoelestibus. Nam sanctis animabus, etsi necdum corpora receperunt, deest quidem de gloria; sed nihil prorsus inest de miseria. Verum libertas a necessitate aeque et indifferenter Deo, universaeque tam malae, quam bonae rationali convenit creaturae. Nec peccato, nec miseria amittitur, vel minuitur; nec maior in iusto est, quam in peccatore, nec plenior in angelo, quam in homine. Quomodo namque ad bonum per gratiam conversus humanae voluntatis consensus, eo libere bonum, et in bono liberum hominem facit, quo voluntarius efficitur, non invitus pertrahitur: sic sponte devolutus in malum, in malo nihilominus tam liberum, quam spontaneum constituit, sua utique voluntate ductum, non aliunde coactum ut malus sit. Et sicut caelestis angelus, aut etiam Deus ipse, permanet libere bonus, propria videlicet voluntate, non aliqua extrinseca necessitate: sic profecto diabolus aeque libere in malum et corruit, et persistit, suo utique voluntario nutu, non alieno impulsu. Manet ergo libertas voluntatis, ubi etiam fit captivitas mentis, tam plena quidem in malis, quam in bonis, sed in bonis ordinatior; tam integra quoque pro suo modo in creatura, quam in Creatore, sed in illo potentior.
10. Quod autem homines solent conqueri, et dicere, Volo habere bonam voluntatem, et non possum; nequaquam huic praescribit libertati, ut quasi vim aut necessitatem in hac parte voluntas patiatur: sed plane illa libertate, quae dicitur a peccato, se carere testantur. Nam qui vult habere bonam voluntatem, probat se habere voluntatem: non enim vult habere bonam, nisi per voluntatem. Quod si voluntatem, et libertatem; sed libertatem a necessitate, non a peccato. Nempe ut non valeat, cum velit, habere bonam, sentit quidem sibi deesse libertatem, sed profecto libertatem a peccato, quo utique dolet premi, non peremi voluntatem. Quamquam iam procul dubio utcumque bonam habet, ubi habere vult. Bonum quippe est quod vult; nec posset bonum velle, nisi bona voluntate: sicut nec velle malum, nisi mala voluntate. Cum bonum volumus, bona est voluntas: cum malum volumus, mala est voluntas. Utrobique voluntas, et ubique libertas: cedit siquidem voluntati necessitas. Cum autem non valemus quod volumus; sentimus quidem ipsam quodammodo libertatem peccato esse captivam, vel miseram, non tamen amissam.
11. Ex hac ergo tantum libertate, qua liberum est voluntati se ipsam iudicare: vel bonam, si bono; vel malam, si malo consenserit (quippe quae in neutro, nisi certe volendo, consentire se sentit), liberum arbitrium credimus nominari. Nam ex illa quae dicitur a peccato, congruentius forsitan liberum consilium; et item ex illa quae dicta est a miseria, liberum potius complacitum posset dici, quam liberum arbitrium. Arbitrium quippe iudicium est. Sicut vero iudicii est discernere quid liceat, vel quid non liceat: sic profecto consilii probare quid expediat, vel non expediat: sic complaciti quoque experiri quid libeat, vel non libeat. Utinam tam libere nobis consulere, quam libere de nobis iudicamus! ut quemadmodum libere per iudicium licita illicitaque decernimus; ita per consilium et licita, tanquam commoda, nobis eligere; et illicita, tanquam noxia, respuere liberum haberemus. Iam enim non solum liberi arbitrii, sed et liberi procul dubio consilii, ac per hoc et a peccato liberi essemus. Sed quid si totum, solumque quod expediret vel liceret, etiam liberet? Nonne liberi quoque esse complaciti merito diceremur, quippe qui ab omni proinde, quod displicere potest, hoc est ab omni nos miseria, liberos sentiremus? Nunc autem cum multa per iudicium vel admittenda, vel omittenda esse decernamus, quae tamen per consilium nequaquam pro iudicii rectitudine aut eligimus, aut contemnimus; rursumque non omnia, quae tanquam recta et commoda consulte observamus, etiam ut beneplacita libenter amplectimur, sed insuper quasi dura ac molesta vix aequanimiter ferre perduramus: liquet quia liberum nec consilium habemus, nec complacitum.
12. Alia quaestio est, si vel ante peccatum in primo homine habuimus: quod loco suo discutietur. Certissime autem habituri sumus, cum Deo miserante obtinebimus quod oramus: Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra.1 Hoc nempe complebitur, quando id quod nunc cunctae passim rationali (ut iam dictum est) creaturae commune videtur, liberum scilicet a necessitate arbitrium, erit etiam in electis hominibus (uti iam in sanctis est Angelis) et cautum a peccato, et tutum a miseria, probantibus tandem triplicis libertatis felici experientia, quae sit bona voluntas Dei, ac beneplacens, et perfecta. Quod quia necdum est, sola interim plena integraque manet in hominibus libertas arbitrii. Nam libertas consilii ex parte tantum, et hoc in paucis spiritualibus, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, quatenus iam non regnet peccatum in eorum mortali corpore. Porro ut non regnet, libertas facit consilii; ut tamen non desit ex integro, captivitas est liberi arbitrii. Cum autem venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur quod ex parte est: hoc est, cum plena fuerit libertas consilii, nulla iam erit captivitas arbitrii. Et hoc est quod quotidie petimus in oratione, cum dicimus Deo: Adveniat regnum tuum. Regnum hoc necdum ex toto pervenit in nos. Quotidie tamen paulatim adventat, sensimque in dies magis ac magis dilatat terminos suos, in his duntaxat, quorum per Dei adiutorium interior homo renovatur de die in diem. In quantum ergo regnum gratiae dilatatur, in tantum peccati potestas minuitur. In quantum vero minus est adhuc propter corpus mortis quod aggravat animam, et ob necessitatem terrenae inhabitationis utique deprimentis sensum multa cogitantem; necesse habent etiam qui perfectiores in hac mortalitate videntur, confiteri et dicere, In multis offendimus omnes;2 et, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.3 Quapropter orant et ipsi sine intermissione, dicentes: Adveniat regnum tuum. Quod non erit vel in ipsis consummatum, quousque peccatum non solum non regnet in eorum mortali corpore, sed nec sit omnino, nec esse possit in immortali iam corpore.