De Gratia et Libero Arbitrio
Bernard of Clairvaux (1090–1153)
First published 1128
A theological treatise on the relationship between divine grace and free will in the work of salvation. Bernard examines how grace precedes, assists, heals, and perfects the human will, while free will freely consents and cooperates with divine action. He explains the nature of human merit, arguing that all good originates in God's grace, yet becomes attributable to man through voluntary cooperation. The work distinguishes the divine operations of creation, reformation, and consummation, and explores the respective roles of grace and free will in each.
Praefatio
Caput I: Ad boni operis meritum, una cum gratia Dei, concurrere liberi arbitrii consensum
1. Loquente me coram aliquando, et Dei in me gratiam commendante, quod scilicet ab ipsa me in bono et praeventum agnoscerem, et provehi sentirem, et sperarem perficiendum: Quid tu ergo, ait unus ex circumstantibus, operaris; aut quid mercedis speras vel praemii, si totum facit Deus? Quid enim, inquam, tu consulis? Da, inquit, gloriam Deo, qui gratis te praevenit, excitavit, initiavit; et vive digne de cetero, quo te probes et perceptis beneficiis non ingratum, et percipiendis idoneum. Et ego: Bonum, inquam, consilium das, sed si dederis et posse teneri. Siquidem non est eiusdem facilitatis scire quid faciendum sit, et facere: quoniam et diversa sunt, caeco ducatum, ac fesso praebere vehiculum. Non quicumque ostendit viam, praebet etiam viaticum itineranti. Aliud illi exhibet qui facit ne deviet; et aliud qui praestat ne deficiat in via. Ita nec quivis doctor, statim et dator erit boni quodcumque docuerit. Porro duo mihi sunt necessaria, doceri ac iuvari. Tu homo recte quidem consulis ignorantiae: sed, si verum sentit Apostolus, Spiritus adiuvat infirmitatem nostram.1 Imo vero qui mihi per os tuum ministrat consilium, ipse necesse est ministret et per suum Spiritum adiutorium, quo valeam implere quod consulis. Ecce enim iam ex eius munere velle adiacet mihi, perficere autem non invenio;2 sed nec aliquando me inventurum confido, nisi qui dedit velle, det et perficere pro bona voluntate.3 Ubi ergo, ais, sunt merita nostra; aut ubi est spes nostra? Audi, inquam: Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.4 Quid enim? Tu forte putaveras tua te creasse merita, tua posse salvari iustitia, qui nec saltem Dominum Iesum dicere potes nisi in Spiritu sancto?5 Itane oblitus es quis dixerit, Sine me nihil potestis facere?6 et, Neque currentis, neque volentis; sed miserentis est Dei?7
2. Quid igitur agit, ais, liberum arbitrium? Breviter respondeo: Salvatur. Tolle liberum arbitrium, et non erit quod salvetur: tolle gratiam, non erit unde salvetur. Opus hoc sine duobus effici non potest: uno a quo fit; altero cui, vel in quo fit. Deus auctor est salutis, liberum arbitrium tantum capax: nec dare illam, nisi Deus; nec capere valet, nisi liberum arbitrium. Quod ergo a solo Deo, et soli datur libero arbitrio; tam absque consensu esse8 non potest accipientis, quam absque gratia dantis. Et ita gratiae operanti salutem cooperari dicitur liberum arbitrium, dum consentit, hoc est dum salvetur. Consentire enim salvari est. Proinde pecoris spiritus salutem huiuscemodi minime capit, eo quod illi voluntarius consensus desit, quo salvanti videlicet Deo placide obtemperet, sive iubenti acquiescendo, sive pollicenti credendo, sive reddenti gratias agendo. Enimvero aliud est voluntarius consensus, aliud naturalis appetitus. Posterior quippe nobis communis est cum irrationalibus: nec valet consentire spiritui, carnis irretitus illecebris. Et fortassis ipse est, qui alio nomine ab Apostolo sapientia carnis appellatur, ubi ait: Sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta; nec enim potest.9 Hunc ergo, ut dixi, communem habentes cum bestiis, consensus voluntarius nos discernit. Est enim habitus animi, liber sui. Siquidem non cogitur, non extorquetur. Est quippe voluntatis, non necessitatis; nec negat se, nec praebet cuiquam, nisi ex voluntate. Alioquin si compelli valet invitus, violentus est, non voluntarius. Ubi autem voluntas non est, nec consensus. Non enim est consensus, nisi voluntarius. Ubi ergo consensus, ibi voluntas. Porro ubi voluntas, ibi libertas. Et hoc est quod dici puto liberum arbitrium.