Ad rationes sic respondetur: Quamvis Deus mundum potuerit facere immutabilem actu et non fecit, invidus non fuit; bonitatis enim summæ fuit quod mundum fecit, sapientiæ vero, quod mutabilem esse permisit, ut per mutabilem in immutabilem mutaremur. Omne enim mutabile insinuat aliquid esse immutabile; omne mobile insinuat aliquid esse quietum. Ideo dico, immutabile actu, quia non potuit facere aliquid quod esset immutabile natura; quia omnis res creata, ex eo quod creata est, habet principium suæ existentiæ: eadem ratione finem habet actu vel natura, omnis enim res duobus clauditur terminis. Præterea non sequitur, quod si causa sit immutabilis, effectus sit immutabilis. Alia est causa efficiens, alia formalis. Efficiens causa est, quæ movet et operatur ad hoc ut res sit; ut artifex est causa efficiens operis sui, illudque movet, et operatur ad hoc ut sit; nec tamen sequitur, quod si aliquid prædicatur de artifice, quod etiam de ejus opere vel contra. Contingit enim opus esse diuturnum, et non artificem. A simili, cum Deus sit summus artifex omnium rerum, et efficiens causa, ipse immutabilis est, non tamen res ab eo creatæ immutabiles sunt; imo impossibile est res ab eo creatas non esse mutabiles; quia quidquid habet principium, naturaliter habet finem.
Omne quod est genitum, tendit ad interitum.
De formali autem causa, verum est, ut si ipsa sit immutabilis, effectus sit etiam immutabilis, et contra, ut si albedo sit mutabile, album etiam sit mutabile. Sic quia humanitas quæ est natura substantialis hominis, et causa formalis, mutabilis est, mutabilis est et effectus ejus, id est facere hominem. Cum ergo Deus non sit causa formalis, sed efficiens, quamvis ipse sit immutabilis, non ideo res immutabiles sunt.
Et quamvis multa in hoc sæculo casu agi videantur, tamen contra Dei ordinationem non fiunt, qui novit quomodo et qualiter singula fiant. «Nulla» namque «res est,» ut dicit philosophus, «cujus ortum legitima causa et ratio non præcedat.» Unde Christus in Evangelio ait, quod nec unus passer cadit in terram sine Deo (Matth. X).
Sequenti rationi hæc datur responsio: Multa sunt quæ in peccato fiunt, et mediante peccato, et tamen peccata non sunt, et a Deo sunt; ut scientia quam iste acquirit mala intentione, scilicet intuitu favoris humani, vel terreni emolumenti, mediante peccato habetur ab isto, et tamen a Deo est. Similiter, potestas quam iste acquirit Simoniace, in peccato et per peccatum acquiritur, et tamen a Deo est. Similiter pecunia quæ per usuram acquiritur, in peccato et per peccatum habetur.
A simili quamvis caro humana occasionaliter originem habeat ex peccato, id quod est a Deo est.