Amantissimo domino suo Willelmo, Dei gratia Montispessulani principi, quem non solum generosi generis titulus insignit, verum etiam generosi mentis generositas præinsignit, Magister Alanus in omnibus et per omnia suus, opus suum.
Cum inter universos hujus mundi principes te videam specialiter indutum armis fidei Christianæ, nec naviculam Petri inter tot tumultuantes hujus sæculi procellas deserere; hoc De fide catholica scriptum, tuæ discretioni devoveo consummatum.
Quamvis fides catholica non solum divinarum rationum, verum etiam humanarum fundamentis innixa præfulgeat, et auctoritatibus theologicis velut irrefragabilibus maximis consistat, tamen propter novos hæreticos novis, imo veteribus et novissimis hæresibus debacchantes, philosophicis speculationibus deditos, sed sensuum speculis destinatos; cogor disertis rationibus de fide rationabili reddere rationem, qui in hoc ab antiquis hæreticis differunt, quod illi humanis rationibus fidem nostram expugnare conati sunt; isti vero nulla ratione humana vel divina freti, ad voluntatem et voluptatem suam, monstruosa confingunt. Olim vero diversi hæretici diversis temporibus, diversa dogmata et adversa somniasse leguntur, quæ generalis Ecclesiæ publicis edictis damnata noscuntur: nostris vero temporibus, novi hæretici, imo veteres et inveterati, veterantes dogmata, ex diversis hæresibus, unam generalem hæresim compingunt, et quasi ex diversis idolis unum idolum, ex diversis monstris unum monstrum; et quasi ex diversis venenatis herbis unum toxicum commune conficiunt.
Sed quia antiqua sunt dogmata, non novis elaborandum est inventis, sed rationibus obviandum authenticis, quæ impia dogmata a præclari ingenii viris, et in omni disciplina exercitatis, deleta fuisse traduntur, ut ab Augustino, Hilario, Hieronymo, et cæteris Patribus orthodoxis. Sed quia eadem hæresum semina pullulant rediviva, eisdem antiquorum Patrum sunt objicienda munimenta, et si nova aliqua emerserit hæresis, infirmanda orationibus firmis. Et quia te, princeps strenuissime, specialem fidei filium et defensorem intueor, tibi hoc opus devoveo, et a te hujus operis examen exspecto. Hoc autem opus quatuor voluminum distinctionibus separatur; quorum primum contra hæreticos1; secundum, contra Waldenses; tertium, contra Judæos; quartum, contra paganos2 editum esse cognoscitur.