His auctoritatibus respondentes, dicimus, quod illa auctoritas: Arbor bona, etc. (Matth. VII) intelligenda est de intentione bona vel mala, ex bona enim intentione non procedit nisi opus bonum, ex mala intentione non nisi malum. Dicimus etiam, quod hoc nomen, malum, aliquando supponat actionem malam, aliquando ipsius actionis deformitatem; ut cum dicitur: Non est malum in civitate quod Deus non faciat; id est non est actio mala, quam fieri non sinat, ipsam vero malitiam, id est actionis deformitatem, secundum quod dicitur malum, nihil est, nec ipse facit. Ipsa enim deformitatis actionis, quæ actio dicitur mala, nihil est. Prout ergo hoc nomen supponit actionem malam, malum dicitur esse aliquid, et esse a Deo, non in eo quod est malum, sed in eo quod est. Prout vero supponit malitiam, nec esse aliquid, nec esse a Deo dicetur; potius enim notat privationem esse, quam rei positionem. Dicimus etiam quod hoc nomen, tenebræ, potius notat lucis carentiam, quam rei existentiam, et ideo mundus initium non habuit a tenebris. Sed est sensus: Tenebræ erant super faciem abyssi (Gen. I), id est non erat lux. Diabolus etiam non dicitur princeps mundi, quia mundum creavit, sed princeps mundi, id est mundanorum hominum, quia in cordibus eorum principatur, et regnat per appetitum terrenorum. Eadem ratione dicitur dominus mundi. Quod autem mundi dicantur mundi amatores, in Joanne legitur, ubi dicitur: Et mundus eum non cognovit (Joan. I), id est mundi amatores. Et alibi in Evangelio: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. XVIII); id est amatores hujus mundi non sunt regnum meum; id est in eis non regno, diabolus autem dicitur pater hominum, non ratione creationis, sed ratione imitationis, quia per prava opera eum imitantur. Peccatum autem dicitur habitare in carne hominis, id est fomes peccati, seu concupiscentia, quæ in carne habitat non ratione substantiæ, sed ratione circumstantiæ. Ex quo enim Adam peccavit, facta est caro prona ad concupiscendum, id est homo ex infirmitate carnis. Quamvis ergo concupiscentia maneat in carne occasionaliter, non tamen caro est mala, id est vitiosa, sed vitiata, seu infirma, nec ideo minus est a Deo. Sicut homo, quamvis infirmus sit, tamen a Deo existentiam habet.
Simili modo sequens exponitur auctoritas; quamvis enim lex peccati et mortis, id est concupiscentia in membris et a membris fit occasionaliter, id est ex infirmitate membrorum, tamen ipsa membra quamvis vitiata, id quod sunt, a Deo sunt, sed vitiata, id est infirma, a Deo non sunt.
Quod autem caro dicatur pugnare adversus spiritum, non est intelligendum de ipsa carne sed de carnis carnalitate: caro enim, id est carnalitas, semper contradicit spiritui, id est rationi.