De Castitate et Mediis eam Tuendi
Peter Damian (1007–1072)
First published 1850
Argumentum I: Argumentum
Caput I: Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit
Caput II: Diabolus transfigurat se in angelum lucis, ut monachum decipiat
Caput III: Quod diabolus signo crucis cognoscitur
Tractatus I: Christianae charitatis exemplum
Tractatus II: Per unum opus bonum Dei pietas peccatores salvat
Unde non otiosum arbitror si et id quod Stephanus eiusdem reginae capellanus, vir videlicet honestus et prudens, enarravit, attexo. Ait enim quod Stedelandus imperator Galliciae retulit, quod tunc ad unius notitiam, alio postmodum referente, pervenit: Tres, inquit, meretrices erant, obscenis lupanarium foeditatibus deditae, et, ut ita loquar, omni transeunti turpi lenocinio prostitutae, sed cum regio illa communi Saracenorum et Christianorum esset habitatione permixta, illae se Christianis quidem turpiter exponebant; Saracenorum vero consortia funditus abdicabant. Cumque se dolerent illi in hoc foedo negotio despici, suaeque genti conquererentur iniuriam irrogari, tandem eas ad tribunal praesidis pertrahunt, et ut suis quoque, sicut Christianis, in luxuriae permixtione consentiant, vehementer insistunt. Sed dum scelus hoc apud eas, modo terrores, modo blanditias intentantes, aliquatenus obtinere non possent, prolata sententia praesidis, adiudicatae sunt morti. Quid plura? Protinus spiculatores accedunt, nudis cervicibus vibratos pugiones incutiunt; sed ne supremam quidem cutem incidere, cassatis ictibus, possunt. Interea dum et istae mori alacriter 747 volunt, et illi occidere nequeunt, carcerali custodiae mancipantur. Nocte vero uni earum, quae quasi superior erat caeteris, Salvator apparuit, eique dixit: Noli timere, hodie certamini vestro finem imponam, vosque cum corona martyrii in gloriae meae amoenitate suscipiam. Sequenti vero die ad tribunalia iudicis deducuntur, inquisitione facta, eadem nihilominus sententia perseverat; idem est qui fuerat animus; et Agarenorum, sicut prius, per omnia detestantur amplexus. Protinus ergo carnifices, quoniam in cervicibus earum nil se posse probaverant, earum guttur gladio defaecant [desecant], 748 et sic de meretricibus martyres efficiunt. Sed quoniam longius quam incipiendo decreverat, iam stylus iste perducitur, cohibendus est calamus, et epistolaris compendii ponendus est modus. Tandem divinae pietatis imploro clementiam, ut inter caetera virtutum et totius sanctae religionis insignia, inviolabile tibi servandae pudicitiae robur infundat, et vasculum tui corporis in sanctificatione et honore custodiat; quatenus is qui dicit in Canticis: « Ego flos campi, ego lilium convallium (Cant. II); » sicut pro te dignatus est fieri filius Virginis, sic etiam vernare te faciat floribus castitatis.
Sit nomen Domini benedictum.