De Castitate et Mediis eam Tuendi
Peter Damian (1007–1072)
First published 1850
Argumentum I: Argumentum
Caput I: Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit
Et ut de caeteris virtutibus quae nunc per epistolam enumeratae sunt interim taceam, castitatem, quam ultimam posui, non in membris tantummodo studeas servare corporeis, sed haec eadem permaxime regnet ac vigeat in visceribus cordis. Nulla quippe virtus est quae in adolescentiae flore graviora certamina perferat, quam videlicet velut in camino surgentis incendii, titillantis illecebrae genuinus ardor impugnat. Sed cum super hoc themate nobis uberius disputare non liceat, quia prae nimia celeritate non vacat, quid mihi imperatrix, Agnes olim scilicet aureo quidem diademate coronata, nunc autem multo felicius et incomparabiliter eminentius in regis aeterni thalamo collocata, hesterno iam vespertini temporis elabente crepusculo, retulit, hic annotare succincte raptimque non pigeat; ut apud animum tuum, non tam laciniosa loquendi prolixitas quam insignis exempli dignitas convalescat. Porro dum praefata Christi sponsa, et B. Petri filia, in omnium dispositione virtutum delectabiliter pascitur, in tractanda tamen castitatis pudicitiaeque munditia propensius immoratur. Unde factum est ut, dum nonnulla de salute animarum mutuis confabularemur eloquiis, et praecipue quasi quosdam versaremus in manibus vernantis flosculos castitatis, illa hoc in medium protulit: Postquam imperator, inquit, Otto regnum Italiae Berengario victor eripuit, captas illico duas eius filias in Teutonicas partes exsilio transmigravit. Quae nimirum, dum venusti vultus specie et insigni corporum pulchritudine regum referrent generis dignitatem, coeperunt multi regni proceres Adelaidi Augustae vehementer insistere, ut tam elegantis formae decus dotali sibi mererentur copula sociare. Quae nimirum puellae dum omnes procos aequa prorsus dedignatione contemnerent, et mortale coniugium sanctae superbiae supercilio fastidirent, una illarum duos pulcinos suis uberibus supposuit, et tandiu inter vestem et carnem, donec omnino putrescerent, occultavit. Cumque conspiceret homines ad suum venire colloquium, laxabat occulte vestem, et naribus colloquentium gaudebat exhalare fetorem. Cumque colloquentes ei hanc quotidie narium paterentur iniuriam, tandem cessavit delusa sollicitudo quaerentium, et virgo Christi, per simulatam carnis alienae putredinem, inviolabilem sui corporis servavit integritatem. Unde factum est ut utraeque postmodum sorores eligerent sanctimoniale propositum, et usque ad finem vitae monachicum servarent irreprehensibiliter institutum.