De Castitate et Mediis eam Tuendi
Peter Damian (1007–1072)
First published 1850
Argumentum I: Argumentum
Caput I: Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit
Caput II: Diabolus transfigurat se in angelum lucis, ut monachum decipiat
Interea dum haec loquor, et illud nunc ad memoriam redit, quod Hildebrandus Romanae Ecclesiae archidiaconus, eisdem qui superius memorati sunt et episcopo praesentibus retulit: Duos, inquit, sanctos monachos vidi, et non mediocrem apud eos locum familiaritatis obtinui; qui nimirum singulis morabantur in cellulis, apud monasterium quod in loco constructum est qui dicitur Aquisgrani, quorum videlicet alter, qui maioris videbatur esse simplicitatis, Marinus; alter autem Romanus vocabatur proprio nomine. Sed Marinus vix ulla dies erat in qua diabolum vel per speciem aliquam non aspiceret, vel per somnium non audiret, adeo ut antiquus hostis sibi saepe compsalleret, simulque cum eo divinae laudis officia celebraret. Aliquando vero tenebrarum auctor se transfiguravit in angelum lucis, eique quasi legem dictando mandavit: Cave, inquit, quia qui angelum Dei et aspicere et alloqui meruisti, indignum est ut de caetero cum hominibus loquaris. Protinus ille, tanquam mandatum divinitus accepisset, a fratrum se funditus collocutione removit, seque sub rigida silentii censura constrinxit. Cui cum frater Romanus primo, deinde abbas monasterii, ut sibi loqueretur vehementer insisteret, et ille praedantis labiis ( suppl. responsum vel quid simile ) non mitteret; abbas, fores cellulae violenter irrumpens, dignis indiscretum fratrem verberibus castigavit, et sic ad reddendum sermonis officium compulit. Cui mox admonendum subiunxit: Idcirco, inquit, antiquus adversarius, bonorum semper operum inimicus, silentium tibi tentavit imponere, ut et tu fructum fraternae aedificationis amitteres, et illi qui a te sublevandi erant tuae consolationis auxilium non haberent. Sic itaque frater, quia non malitia, sed ex simplicitate peccaverat, ad mentem quantocius rediit, et, contempta suggestione diaboli, admonitionibus pii patris humiliter acquievit.
Sed dum te, fili mi, ad evacuandas antiqui hostis insidias provoco, quid praefata regina retulerit audisse ex ore beati Leonis noni Romanae Ecclesiae pontificis, non omitto. Ait itaque praedictus papa: Amita mea, sanctimonialis effecta, in quodam virorum erat monasterio constituta; ibique in propria degens cellula cum quadam pygmaea, id est brevis staturae femina, quotidianae laudis officia patienter et humiliter persolvebat.