De Castitate et Mediis eam Tuendi

Peter Damian

De Castitate et Mediis eam Tuendi

Peter Damian (1007–1072)

First published 1850


Argumentum I: Argumentum

Caput I: Quod castitatis virtus junioribus difficilior sit

Caput II: Diabolus transfigurat se in angelum lucis, ut monachum decipiat

Caput III: Quod diabolus signo crucis cognoscitur

Tractatus I: Christianae charitatis exemplum

Ad hoc igitur et huiusmodi diabolicae tentationis tibi proponuntur exempla, ut et ipse contra hostis callidi deceptoris insidias solerter evigiles: et, dum te delectat aliorum cum hoste luctantium audire victorias, ipse te per languidi corporis ignaviam non remittas. Sed iam ista sufficiant. Commenda me fratribus, domno priori ex nostra parte humiliter suggere ut a fervore solito pietatis et misericordiae non tepescat, sed susceptionibus hospitum et subsidiis egenorum, in quantum res domestica patitur, insistere non omittat. Sed et illi conveniens exemplum profero, quod huic rei, quam sibi suadere gestio, non mediocriter profuturum esse confido. Nam et eadem Agnes regina quae supra inquit etiam quia vir quidam in Alemanniae partibus avia saltuum, praerupta montium, opaca sylvarum venandi studio peragrabat. Hic itaque dum anxius huc illucque discurrit, et sollicitus curiositatis indagine ferarum lustra perquirit, invenit duas mulieres, matrem scilicet ac filiam, per illos hiemalium cumulos pruinarum et profunda nivium rudera miserabiliter oberrantes. Qui protinus misericordia ductus, comiti suo qui eum solum sequebatur, ait: Levemus in equis has feminas, singuli singulam, et ad hominum habitacula devehamus, quia vel oberrantium forte luporum sunt morsibus exponendae, vel vi nimii algoris sunt procul dubio moriturae. Quod comes penitus abnegat, et hanc se ferre posse stomachatur iniuriam. Cui dominus: Ego, inquit, si tu fastidis, solus utramque levabo, et hanc quam dicis iniuriam alacriter sustinebo. Cumque unam 746 post se, et alteram, in medio residens, poneret ante se: tandem socius mente compunctus atque confusus, domino suo cessit unam, et ipse ad subvehendum corripuit alteram. Sic igitur eas per difficillima loca et longos anfractus non sine gravi periculo detulerunt, donec scilicet molendinum casu obvium reperirent, ibique eas deponerent. Adiecit etiam dominus ut uni earum vestem traderet, qua vim frigoris aliquatenus temperaret. Hic aliquanto post tempore factus est monachus, et deinceps, ingravescente molestia, ad extrema perductus est. Tunc fratribus, qui astabant, cum magna coepit animadversione clamare, dicens: Videtis innumerabilium daemonum turbam, quae me undique circumvallat, meque terribilibus oculis intueri et impugnare non cessat? Cumque continuis orationibus et psalmodiae fratres insisterent, ille tamen nihilominus tremefactus visceribus formidaret, tandem ille qui sibi, sicut dictum est in venatione comes exstiterat, assistens propius exclamavit: Nonne vides quod mulier illa quam tecum simul ad aquimolum devectavi, vestimentum illud quod sibi tunc dedi tenens in manibus, ventilat, et omnes in hac domo daemones violenter exturbat? Paulo post, ecce, Deo gratias, eiecti sunt, et a meis obtutibus, mulieris huius impulsu, prorsus evanuerunt. Sic igitur ille sub bonae spei securitate defunctus est, et misericordiae fructus, quos vivus exhibuit, oblatos sibi, dum moreretur, invenit. Nam saepe contingit ut inter multas carnalium actionum tenebras unum boni operis lumen erumpat, quod hominem ad bonum finem portumque perducat.

Tractatus II: Per unum opus bonum Dei pietas peccatores salvat

↑ Top of work