Monologion
Anselm of Canterbury (1033–1109)
First published 1076
Anselm's extended rational meditation on the divine essence, creation, the Word, and the Trinity.
Caput I: Preface
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Chapter 25
Chapter 26
Sed si ratum est quod de hujus naturae simplicitate perspectum est, quomodo substantia est? Nam cum omnis substantia admistionis differentiarum, vel mutationis accidentium sit susceptibilis, hujus immutabilis sinceritas omnimodae admistioni, sive mutationi est inaccessibilis; quomodo ergo obtinebitur eam esse quamlibet substantiam, nisi dicatur substantia pro essentia, et sic sit extra, sicut est supra omnem substantiam? Nam quantum illud esse, quod per se est quidquid, et de nihilo facit omne aliud esse, diversum est ab eo esse, quod per aliud fit de nihilo quidquid est; tantum omnino distat summa substantia ab his quae non sunt idem quod ipsa. Cumque ipsa sola omnium naturarum habeat a se, sine alterius naturae auxilio, esse quidquid est; quomodo non est singulariter, absque suae creaturae consortio, quidquid ipsa est? Unde si quando illi est cum aliis nominis alicujus communio, valde procul dubio intelligenda est diversa significatio.