Monologion

Anselm of Canterbury

Monologion

Anselm of Canterbury (1033–1109)

First published 1076

Anselm's extended rational meditation on the divine essence, creation, the Word, and the Trinity.


Caput I: Preface

Chapter 1

Chapter 2

Chapter 3

Chapter 4

Chapter 5

Chapter 6

Chapter 7

Chapter 8

Chapter 9

Chapter 10

Chapter 11

Chapter 12

Chapter 13

Chapter 14

Chapter 15

Jam non immerito valde moveor quam studiose possum inquirere quid omnium, quae de aliquo dici possunt, huic tam admirabili naturae queat convenire substantialiter. Quanquam enim mirer si possit in nominibus vel verbis, quae aptamus rebus factis de nihilo, reperiri quod digne dicatur de creatrice universorum substantia; tentandum tamen est ad quid hanc indagationem ratio perducet. Itaque de relativis quidem nulli dubium quia nullum eorum substantiale est illi, de quo relative dicitur. Quare si quid de summa natura dicitur relative, non est ejus significativum substantiae. Unde hoc ipsum quod summa omnium sive major omnibus quae ab illa facta sunt, vel aliud aliquid similiter relative dici potest, manifestum est quoniam non ejus naturalem designat essentiam. Si enim nulla earum rerum unquam esset, quarum relatione summa et major dicitur; ipsa nec summa, nec major intelligeretur: nec tamen idcirco minus bona esset, aut essentialis suae magnitudinis in aliquo detrimentum pateretur. Quod ex eo manifeste cognoscitur, quoniam ipsa quidquid boni vel magni est, non est per aliud quam per seipsam. Si igitur summa natura sic potest intelligi non summa, ut tamen nequaquam sit major aut minor, quam cum intelligitur summa omnium: [al. omit. m. e. q. s.] manifestum est quoniam summum non simpliciter significat illam essentiam, quae omnino major et melior est, quam quidquid non est quod ipsa est. Quod autem ratio docet de summo, non dissimiliter invenitur in similiter relativis. Illis itaque, quae relative dicuntur, omissis, quia nullum eorum simpliciter demonstrat alicujus essentiam, ad alia discutienda se convertat intentio. Et quidem si quis singula diligenter intueatur, quidquid est praeter relativa, aut tale est, ut ipsum omnino melius sit, quam non ipsum; aut tale, ut non ipsum in aliquo melius sit, quam ipsum. Ipsum autem et non ipsum, non aliud hic intelligo, quam verum non verum, corpus non corpus, et his similia. Melius quidem est omnino aliquid quam non ipsum: ut, sapiens quam non ipsum sapiens, id est, melius est sapiens quam non sapiens. Quamvis enim justus non sapiens melior videatur, quam non justus sapiens, non tamen melius simpliciter est, non sapiens quam sapiens: omne enim non sapiens, simpliciter inquantum non sapiens, est minus quam sapiens; quia omne non sapiens melius esset, si esset sapiens. Similiter omnino melius est verum quam non ipsum, id est, quam non verum; et justum quam non justum; et vivit quam non vivit. Melius autem est in aliquo non ipsum quam ipsum, ut non aurum quam aurum. Nam melius est homini esse non aurum quam aurum; quamvis forsitan melius esset alicui aurum esse quam non aurum esse, ut plumbo. Cum enim utrumque, scilicet, homo et plumbum sit non aurum, tanto melius aliquid est homo quam aurum, quanto inferioris naturae esset, si esset aurum: et plumbum tanto vilius est quanto pretiosius esset, si aurum esset. Patet autem ex eo quod summa natura sic intelligi potest non summa, ut nec summum omnino melius sit quam non summum; nec non summum alicui melius quam summum: multa relativa esse, quae nequaquam hac contineantur divisione. Utrum autem aliqua contineantur, inquirere supersedeo, cum ad propositum sufficiat quod de illis notum est, nullum, scilicet, eorum simplicem summae naturae substantiam designare. Cum igitur quidquid aliud est, si singula dispiciantur, aut ipsum sit melius quam non ipsum, aut non ipsum in aliquo sit melius quam ipsum: sicut nefas est putare quod substantia summae naturae sit aliquid, quo melius sit aliquo modo non ipsum; sic necesse est ut sit quidquid omnino melius est quam non ipsum. Illa enim sola est, qua penitus nihil est melius; et quae melior est omnibus, quae non sunt quod est ipsa. Non est igitur corpus, vel aliquid eorum quae corporei sensus discernunt. Quippe his omnibus melius est aliquid quod non est quod ipsa sunt. Mens enim rationalis, quae nullo corporeo sensu quid, vel qualis, vel quanta sit percipitur; quanto minor esset, si esset aliquid eorum quae corporeis sensibus subjacent, tanto major est, quam quodlibet eorum. Penitus enim ipsa summa essentia tacenda est esse aliquid eorum, quibus est aliquid, quod non est quod ipsa sunt, superius: et est omnino, sicut ratio docet, dicenda quodlibet eorum, quibus est omne, quod non est quod ipsa sunt, inferius. Quare necesse est eam esse viventem, sapientem, potentem et omnipotentem, veram, justam, beatam, aeternam, et quidquid similiter absolute melius quam non ipsum. Quid ergo quaeratur amplius quid summa illa sit natura, si manifestum est quid omnium sit, aut quid omnium non sit?

Chapter 16

Chapter 17

Chapter 18

Chapter 19

Chapter 20

Chapter 21

Chapter 22

Chapter 23

Chapter 24

Chapter 25

Chapter 26

Chapter 27

Chapter 28

Chapter 29

Chapter 30

Chapter 31

Chapter 32

Chapter 33

Chapter 34

Chapter 35

Chapter 36

Chapter 37

Chapter 38

Chapter 39

Chapter 40

Chapter 41

Chapter 42

Chapter 43

Chapter 44

Chapter 45

Chapter 46

Chapter 47

Chapter 48

Chapter 49

Chapter 50

Chapter 51

Chapter 52

Chapter 53

Chapter 54

Chapter 55

Chapter 56

Chapter 57

Chapter 58

Chapter 59

Chapter 60

Chapter 61

Chapter 62

Chapter 63

Chapter 64

Chapter 65

Chapter 66

Chapter 67

Chapter 68

Chapter 69

Chapter 70

Chapter 71

Chapter 72

Chapter 73

Chapter 74

Chapter 75

Chapter 76

Chapter 77

Chapter 78

Chapter 79

↑ Top of work