Monologion
Anselm of Canterbury (1033–1109)
First published 1076
Anselm's extended rational meditation on the divine essence, creation, the Word, and the Trinity.
Caput I: Preface
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Verum cum constet eamdem summam naturam non magis esse in omnibus locis, quam in omnibus quae sunt, non velut quae contineatur, quae penetrando cuncta contineat: cur non dicatur esse ubique, hoc sensu, ut potius intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam tantum in omnibus locis, cum hunc intellectum et rei veritas exhibeat, et ipsa localis verbi proprietas nequaquam prohibeat. Solemus namque localia verba saepe irreprehensibiliter attribuere rebus, quae nec loca sunt, nec circumscriptione locali continentur, velut si dicam ibi esse intellectum in anima, ubi est rationalitas. Nam cum ibi, et ubi, adverbia localia sint; non tamen locali circumscriptione aut anima continet aliquid, aut intellectus aut rationalitas continetur. Quare summa natura secundum rei veritatem, aptius dicitur ubique esse secundum hanc significationem, ut intelligatur esse in omnibus quae sunt, quam si intelligatur tantum in omnibus locis. Et quoniam, sicut supra expositae rationes docent, aliter esse non potest; necesse est eam sic esse in omnibus quae sunt, ut una eademque perfecte tota simul sit in singulis.