Monologion
Anselm of Canterbury (1033–1109)
First published 1076
Anselm's extended rational meditation on the divine essence, creation, the Word, and the Trinity.
Caput I: Preface
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Chapter 21
Chapter 22
Chapter 23
Chapter 24
Eamdem quoque summam substantiam constat sine principio et sine fine esse; nec habere praeteritum, aut futurum, nec temporale, hoc est, labile praesens, quo nos utimur, quoniam aetas sive aeternitas ejus quae nihil aliud est quam ipsa, immutabilis et sine partibus est. Nonne ergo semper quod videtur designare totum tempus, multo verius (si de illa dicitur) intelligitur significare aeternitatem, quae sibi ipsi nunquam est dissimilis, quam temporum varietatem, quae sibi ipsi semper est in aliquo non similis. Quare si dicitur semper esse, quoniam idem est illi esse et vivere; nihil melius intelligitur, quam aeterne esse vel vivere, id est, interminabilem vitam simul perfecte totam obtinere. Videtur enim ejus aeternitas esse interminabilis vita simul perfecte tota existens. Cum enim supra jam satis liqueat quod eadem substantia non sit aliud quam vita sua, et aeternitas sua; nec sit aliquo modo terminabilis, nec nisi simul et perfecte tota, quid aliud est vera aeternitas, quae soli illi convenit, quam interminabilis vita simul et perfecte tota existens? Nam vel hoc solo, veram aeternitatem soli inesse illi substantiae, quae sola non facta, sed factrix esse inventa est, aperte percipitur; quoniam vera aeternitas principii finisque meta carere intelligitur: quod nulli rerum creatarum convenire, eo ipso quod de nihilo factae sunt, convincitur.