Monologion
Anselm of Canterbury (1033–1109)
First published 1076
Anselm's extended rational meditation on the divine essence, creation, the Word, and the Trinity.
Caput I: Preface
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Sed ecce iterum insurgit nihil, et quaecunque hactenus ratio veritate et necessitate concorditer attestantibus, disseruit, asserit esset nihil. Si enim ea, quae supra digesta sunt, necessariae veritatis munimine firmata sunt, non fuit aliquid ante summam essentiam, nec erit aliquid post eam: quare nihil fuit ante eam, et nihil erit post eam. Nam aut aliquid, aut nihil necesse est praecessisse, vel subsecuturum esse. Qui autem dicit quia nihil fuit ante ipsam, et nihil erit post ipsam, id pronuntiare videtur. Quia fuit ante ipsam, quando nihil erat; et erit post ipsam, quando nihil erit. Quando ergo nihil erat, illa non erat; et quando nihil erit, illa non erit. Quomodo ergo non incoepit ex nihilo, aut quomodo non deveniet ad nihilum: si illa nondum erat, cum jam erat nihil; [al. omit.] et eadem jam non erit, cum adhuc erit nihil? Quid ergo molita est tanta moles argumentorum, si tam facile demolitur nihilum molimina eorum? Si namque constituitur ut summum esse nihilo et praecedenti succedat, et subsequenti decedat quidquid supra statuit verum, necesse destituitur per inane nihilum. An potius repugnandum est nihilo, ne tot structurae necessariae rationis a nihilo expugnentur; et summum bonum, quod lucerna veritatis quaesitum et inventum est, amittatur pro nihilo. Potius igitur asseratur, si fieri potest, quia nihil non fuit ante summam essentiam, nec erit post illam; quam, cum locus datur ante vel post illam nihilo, per nihilum reducatur ad nihilum illud esse, quod per seipsum conduxit id quod erat nihil, esse. Duplicem namque una pronuntiatio gerit sententiam, cum dicitur quia nihil fuit ante summam essentiam. Unus enim est ejus sensus, quia, priusquam summa essentia esset, fuit, cum erat nihil. Alter vero ejus est intellectus, quia ante summam essentiam non fuit aliquid, veluti si dicam, nihil docuit me volare: aut hoc sic exponam, quia ipsum nihil, quod significat non aliquid, docuit me volare; et erit falsum: aut quia non me docuit aliquid volare, quod est verum. Prior itaque sensus est, quem sequitur supra tractata inconvenientia, et omnimoda ratione pro falso repellitur. Alter vero est, qui superioribus perfecta cohaeret convenientia et tota illorum contexione verus esse compellitur. Quare cum dicitur quia nihil fuit ante illam, secundum posteriorem intellectum accipiendum est; nec sic est exponendum, ut intelligatur aliquando fuisse, quando illa non erat, et nihil erat; sed ita ut intelligatur quia ante illam non fuit aliquid. Eadem ratio est duplicis intellectus si nihil dicatur post illam esse futurum. Si ergo haec interpretatio, quae facta est de nihilo, diligenter discernitur, verissime nec aliquid nec nihil summam essentiam aut praecessisse aut subsecuturum esse, et nihil fuisse ante vel post illam esse secuturum concluditur, et tamen nulla jam constitutorum soliditas nihili inanitate concutitur.