Summa Theologiae, Prima Pars
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1268
Thomas Aquinas's Summa theologiae, Prima Pars, is the first major movement of his mature theological synthesis, composed chiefly in the 1260s and completed at the end of the decade. It begins with sacred doctrine and treats God's existence, attributes, Trinity, creation, angels, providence, and human nature in a deliberately ordered sequence of questions and articles. The work's combination of revealed theology, Aristotelian philosophy, and disputational method made it one of the most influential texts in Western theology and philosophy, generating centuries of commentaries, including Cajetan's. Schola presents the Latin Leonine text.
✦ This work is being completed — add a section.
Prologus
Quia catholicae veritatis doctor non solum provectos debet instruere, sed ad eum pertinet etiam incipientes erudire1, secundum illud Apostoli I ad Corinth. III2: tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam; propositum nostrae intentionis in hoc opere est, ea quae ad Christianam religionem pertinent, eo modo tradere, secundum quod congruit ad eruditionem incipientium.
Consideravimus namque huius doctrinae novitios, in his quae a diversis conscripta sunt, plurimum impediri: partim quidem propter multiplicationem inutilium quaestionum, articulorum et argumentorum; partim etiam quia ea quae sunt necessaria talibus ad sciendum, non traduntur secundum ordinem disciplinae, sed secundum quod requirebat librorum expositio, vel secundum quod se praebebat occasio disputandi; partim quidem quia eorundem frequens repetitio et fastidium et confusionem generabat in animis auditorum.
Haec igitur et alia huiusmodi evitare studentes, tentabimus, cum confidentia divini auxilii, ea quae ad sacram doctrinam pertinent, breviter ac dilucide prosequi, secundum quod materia patietur.