Summa contra Gentiles, Liber II
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber II of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIII (Rome, 1918), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur
Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta
Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse
Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae
Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum
Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis
Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei
Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum
Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum
Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum
Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu
Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum
Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium
Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo
Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas
Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate
Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem
Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse
Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes
Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo
Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus
Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales
Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis
Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est
Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia
Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma
Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles
Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri
Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus
Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae
Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata
Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem
Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis
Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili
Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus
Caput LXII: Quod anima non sit harmonia
Caput LXIII: Quod anima non sit corpus
Caput LXIV: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem
Caput LXV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem
Caput LXVI: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis
Caput LXVII: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma
Caput LXVIII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam
Caput LXIX: Quod anima immediate unitur corpori
Caput LXX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte
Caput LXXI: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus
Caput LXXII: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili
Caput LXXIII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis
Caput LXXIV: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae
Caput LXXV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire
Caput LXXVI: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae
Caput LXXVII: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur
Caput LXXVIII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)
Caput LXXIX: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales
Caput LXXX: Quod anima humana incipiat cum corpore
Caput LXXXI: Solutio rationum praemissarum
Caput LXXXII: Quod anima non sit de substantia Dei
Caput LXXXIII: Quod anima humana non traducatur cum semine
Caput LXXXIV: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem
QUOD ANIMA HUMANA PRODUCATUR IN ESSE A DEO PER CREATIONEM
Ex his autem quae dicta sunt, ostendi potest quod solus Deus animam humanam producit in esse.
Omne enim quod in esse producitur, vel generatur per se aut per accidens, vel creatur. Anima autem humana non generatur per se: cum non sit composita ex materia et forma, ut supra 1 ostensum est. Neque generatur per accidens: cum enim sit forma corporis, generaretur per corporis generationem, quae est ex virtute activa seminis; quod improbatum est 2. Cum ergo anima humana de novo esse incipiat, non enim est aeterna, nec praeexistit corpori, ut supra 3 ostensum est; relinquitur quod exeat in esse per creationem. Ostensum est autem supra 4 quod solus Deus potest creare. Solus igitur ipse animam humanam in esse producit.
Amplius. Omne illud cuius substantia non est suum esse, habet sui esse auctorem, ut supra 5 ostensum est. Anima autem humana non est suum esse: hoc enim solius Dei est, ut supra 6 ostensum est. Habet igitur causam activam sui esse. Sed quod per se habet esse, per se etiam agitur: quod vero non habet esse per se, sed solum cum alio, non per se fit, sed alio facto; sicut forma ignis fit igne generato. Anima autem humana hoc habet proprium inter alias formas, quod est in suo esse subsistens, et esse quod est sibi proprium, corpori communicat 7. Anima igitur per se habet suum fieri, praeter modum aliarum formarum, quae fiunt per accidens compositis factis. Sed, cum anima humana non habeat materiam partem sui, non potest fieri ex aliquo sicut ex materia. Relinquitur ergo quod ex nihilo fiat. Et sic, creatur. Cum igitur creatio sit opus proprium Dei, ut supra 8 ostensum est, sequitur quod a solo Deo immediate creatur.
Adhuc. Eorum quae sunt unius generis, est idem modus prodeundi in esse, ut supra 9 probatum est. Anima autem est de genere substantiarum intellectualium, quae non possunt aliter intelligi prodire in esse nisi per viam creationis. Anima igitur humana exit in esse per creationem a Deo.
Item. Quicquid producitur in esse ab aliquo agente, acquirit ab ipso vel aliquid quod est principium essendi in tali specie, vel ipsum esse absolutum. Anima autem non potest sic produci in esse quasi [15] acquiratur ei aliquid quod sit principium essendi, sicut contingit in rebus compositis ex materia et forma, quae generantur per hoc quod acquirunt formam in actu: non enim habet anima aliquid in seipsa quod sit sibi principium essendi, cum sit substantia simplex, ut supra 10 ostensum est. Relinquitur igitur quod non producatur in esse ab aliquo agente nisi per hoc quod consequitur [23] ab ipso esse absolute. Ipsum autem esse est proprius effectus primi et universalis agentis: secunda enim agentia agunt per hoc quod imprimunt similitudines suarum formarum in rebus factis, quae sunt formae factorum. Anima igitur non potest produci in esse nisi a primo et universali agente, quod est Deus.
Praeterea. Finis rei respondet principio eius: tunc enim res perfecta est cum ad proprium [7] principium pertingit, vel per similitudinem vel quocumque modo. Finis aut animae humanae et ultima perfectio eius [10] est quod per cognitionem et amorem transcendat totum ordinem creaturarum et pertingat ad primum principium, quod Deus est. Igitur ab eo [13] habet propriae suae originis principium.
Hoc etiam innuere videtur Sacra [15] Scriptura, Gen. 1. Cum enim, de institutione aliorum animalium loquens, eorum animas aliis causis adscribat, utpote cum dicit, Producant aquae reptile animae viventis, et similiter de aliis, ad hominem veniens, animam eius a Deo creari ostendit, dicens 11: Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae.
Per hoc autem excluditur error ponentium animas ab angelis esse creatas.