Summa contra Gentiles, Liber II
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber II of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIII (Rome, 1918), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
QUOD IN DEO SIT POTENTIA ACTIVA
Ex hoc autem apparet quod Deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.
Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud 1. Deo autem convenit esse aliis principium essendi 2. Ergo convenit sibi esse potentem.
Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia 3. Sed Deo convenit esse actu 4. Igitur convenit sibi potentia activa.
Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro 5 ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa Deo non potest deesse.
Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra 6 ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva 7.
Hinc est quod in Psalmo 8 dicitur: Potens es, Domine. Et alibi 9: Potentiam tuam, Deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.