Summa contra Gentiles, Liber II
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium
First published 1918
The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber II of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIII (Rome, 1918), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.
Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia
Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem
Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum
Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus
Caput V: Ordo dicendorum
Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi
Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa
Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia
Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio
Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur
Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas
Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo
Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur
Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi
Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse
Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio
Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur
Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio
Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare
Caput XX: Quod solius Dei est creare
Caput XXI: Quod Deus omnia possit
Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae
Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam
Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse
Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus
Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur
QUOD DIVINA VOLUNTAS AD DETERMINATOS EFFECTUS NON COARCTATUR
Ex his etiam ostendi potest quod nec eius voluntas, per quam agit, ad determinatos effectus necessitatem habet 1.
Voluntatem enim suo obiecto proportionatam esse oportet. Obiectum autem voluntatis est bonum intellectum, ut patet ex[3] supra 2 dictis. Voluntas igitur ad quaelibet se nata est extendere quae ei intellectus[9] sub ratione[8] boni proponere potest. Si igitur intellectus divinus ad certos effectus non coarctatur[1], ut ostensum est 3, relinquitur quod nec divina voluntas determinatos effectus ex necessitate producit.
Praeterea. Nihil agens per voluntatem producit aliquid non[5] volendo. Ostensum est autem supra 4 quod Deus circa[6] alia a se nihil vult ex necessitate absoluta. Non igitur ex necessitate divinae voluntatis aliqui effectus procedunt, sed ex eius libera dispositione.
necessitate producit. - Patet prima consequentia. Quia voluntatem suo obiecto proportionatam esse oportet. - Secunda similiter patet. Quia divinus intellectus ad determinatos effectus non coarctatur.
Secundo. Deus nulla alia a se vult necessitate absoluta, ut in Primo est ostensum. Ergo neque ex necessitate aliqui effectus a divina voluntate procedunt. - Patet consequentia. Quia nihil agens per voluntatem, ut sic, producit aliquid nisi volendo.
Ea quae circa hanc conclusionem difficultatem afferre possunt, in primo libro 5 sunt explicata. Ideo non est hic ulterius immorandum.