Summa contra Gentiles, Liber II

Thomas Aquinas

Summa contra Gentiles, Liber II

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa contra Gentiles, sive de veritate catholicae fidei contra errores infidelium

First published 1918

The Summa contra Gentiles (1259-1265) is St Thomas Aquinas's great apologetic and missionary work. Liber II of this edition reproduces the critical text of the Leonine Opera omnia, tomus XIII (Rome, 1918), with the commentary of Franciscus de Sylvestris Ferrariensis printed with the text.


Caput I: Continuatio sequentium ad praecedentia

Caput II: Quod consideratio creaturarum utilis est ad fidei instructionem

Caput III: Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum

Caput IV: Quod aliter considerat de creaturis philosophus et theologus

Caput V: Ordo dicendorum

Caput VI: Quod Deo competit ut sit aliis principium essendi

Caput VII: Quod in Deo sit potentia activa

Caput VIII: Quod Dei potentia sit eius substantia

Caput IX: Quod Dei potentia sit eius actio

Caput X: Qualiter potentia in Deo dicatur

Caput XI: Quod de Deo dicitur aliquid relative ad creaturas

Caput XII: Quod relationes dictae de Deo ad creaturas non sunt realiter in Deo

A 30 r a 45.

QUOD RELATIONES DICTAE DE DEO AD CREATURAS NON SUNT REALITER IN DEO

Huiusmodi autem relationes quae sunt ad suos effectus, realiter in Deo esse non possunt.

Non enim in eo esse possent sicut accidentia in subiecto: cum in ipso nullum sit accidens, ut in primo libro ostensum est. — Nec etiam possent esse ipsa Dei substantia. Cum enim relativa sint quae secundum suum esse ad aliud quodammodo se habent, ut Philosophus dicit in Praedicamentis , oporteret quod Dei substantia hoc ipsum quod est ad aliud diceretur. Quod autem ipsum quod est ad aliud dicitur, quodammodo ab ipso dependet: cum nec esse nec intelligi sine eo possit. Oporteret igitur quod Dei substantia ab alio extrinseco esset dependens. Et sic non esset per seipsum necesse esse, ut in primo libro ostensum est. Non sunt igitur huiusmodi relationes secundum rem in Deo.

Item. Ostensum est in Primo quod Deus omnium entium est prima mensura. Comparatur igitur Deus ad alia entia sicut scibile ad scientiam nostram, quod eius mensura est: nam ex eo quod res est vel non est, opinio et oratio vera vel falsa est, secundum Philosophum in Praedicamentis . Scibile autem licet ad scientiam relative dicatur, tamen relatio secundum rem in scibili non est, sed in scientia tantum: unde secundum Philosophum, in V Metaph. , scibile dicitur relative, non quia ipsum referatur, sed quia aliud refertur ad ipsum. Dictae igitur relationes in Deo non sunt realiter.

Adhuc. Relationes praedictae dicuntur de Deo non solum respectu eorum quae sunt actu, sed respectu eorum quae sunt in potentia: quia et eorum scientiam habet, et respectu eorum dicitur et primum ens et summum bonum. Sed eius quod est actu ad id quod non est actu sed potentia, non sunt relationes reales: alias sequeretur quod essent infinitae relationes actu in eodem, cum numeri infiniti in potentia sint maiores binario, quibus omnibus ipse est prior. Deus autem non aliter refertur ad ea quae sunt actu quam ad ea quae sunt potentia: quia non mutatur ex hoc quod aliqua producit . Non igitur refertur ad alia per relationem realiter in ipso existentem.

Amplius. Cuicumque aliquid de novo advenit, necesse est illud mutari, vel per se vel per accidens. Relationes autem quaedam de novo dicuntur de Deo: sicut quod est Dominus aut gubernator huius rei quae de novo incipit esse. Si igitur praedicaretur aliqua relatio realiter in Deo existens, sequeretur quod aliquid Deo de novo adveniret, et sic quod mutaretur vel per se vel per accidens. Cuius contrarium in primo libro ostensum est.

Caput XIII: Quomodo praedictae relationes de Deo dicantur

Caput XIV: Quod Deus sit omnibus causa essendi

Caput XV: Quod Deus ex nihilo produxit res in esse

Caput XVI: Quod creatio non est motus neque mutatio

Caput XVII: Quomodo solvantur ea quae contra creationem obiiciuntur

Caput XVIII: Quod in creatione non sit successio

Caput XIX: Quod nullum corpus potest creare

Caput XX: Quod solius Dei est creare

Caput XXI: Quod Deus omnia possit

Caput XXII: Quod Deus non agat ex necessitate naturae

Caput XXIII: Quod Deus agit secundum suam sapientiam

Caput XXIV: Qualiter omnipotens dicatur quaedam non posse

Caput XXV: Quod divinus intellectus non coartatur ad determinatos effectus

Caput XXVI: Quod divina voluntas ad determinatos effectus non artatur

Caput XXVII: Qualiter in rerum productione debitum inveniatur

Caput XXVIII: Qualiter in rebus creatis esse potest necessitas absoluta

Caput XXIX: Quod non est necessarium creaturas semper fuisse

Caput XXX: Rationes volentium probare aeternitatem mundi ex parte Dei acceptae

Caput XXXI: Rationes volentium probare aeternitatem mundi sumptae ex parte creaturarum

Caput XXXII: Rationes ad probandum aeternitatem mundi ex parte factionis

Caput XXXIII: Solutio rationum supra positarum et primo earum quae sumebantur ex parte Dei

Caput XXXIV: Solutio rationum quae sumuntur ex parte rerum factarum

Caput XXXV: Solutio rationum quae sumebantur ex parte factionis rerum

Caput XXXVI: Rationes quibus quidam conantur ostendere mundum non esse aeternum

Caput XXXVII: Quod distinctio rerum non est a casu

Caput XXXVIII: Quod materia non est prima causa distinctionis rerum

Caput XXXIX: Quod distinctio rerum non est propter contrarietatem agentium

Caput XL: Quod causa prima distinctionis rerum non est secundorum agentium ordo

Caput XLI: Quod rerum distinctio non est per aliquem de secundis agentibus inducentem in materiam diversas formas

Caput XLII: Quod distinctio rerum non processit ex meritorum vel demeritorum diversitate

Caput XLIII: Quae sit prima causa distinctionis rerum secundum veritatem

Caput XLIV: Quod oportuit ad perfectionem universi aliquas creaturas intellectuales esse

Caput XLV: Quod substantiae intellectuales sunt volentes

Caput XLVI: Quod substantiae intellectuales sunt liberi arbitrii in agendo

Caput XLVII: Quod substantia intellectualis non sit corpus

Caput XLVIII: Quod substantiae intellectuales sunt immateriales

Caput XLIX: Quod substantia intellectualis non sit forma materialis

Caput L: Quod in substantiis intellectualibus creatis differt esse et quod est

Caput LI: Quod in substantiis intellectualibus creatis est actus et potentia

Caput LII: Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma

Caput LIII: Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles

Caput LIV: Per quem modum substantia intellectualis possit corpori uniri

Caput LV: Positio Platonis de unione animae intellectualis ad corpus

Caput LVI: Quod nutritiva, sensitiva et intellectiva non sunt in homine tres animae

Caput LVII: Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata

Caput LVIII: Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem

Caput LIX: Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis

Caput LX: Contra opinionem Alexandri de intellectu possibili

Caput LXI: Quod anima non sit complexio, ut posuit Galenus

Caput LXII: Quod anima non sit harmonia

Caput LXIII: Quod anima non sit corpus

Caput LXIV: Contra ponentes intellectum et sensum esse idem

Caput LXV: Contra ponentes intellectum possibilem esse imaginationem

Caput LXVI: Qualiter substantia intellectualis possit esse forma corporis

Caput LXVII: Solutio rationum quibus supra probatur quod substantia intellectualis non potest uniri corpori ut forma

Caput LXVIII: Quod secundum dicta Aristotelis oportet ponere intellectum uniri corpori ut formam

Caput LXIX: Quod anima immediate unitur corpori

Caput LXX: Quod anima sit tota in toto et tota in qualibet parte

Caput LXXI: Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus

Caput LXXII: De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili

Caput LXXIII: Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis

Caput LXXIV: Quod intellectus agens non sit substantia separata, sed aliquid animae

Caput LXXV: Quod non est impossibile intellectum possibilem et agentem in una substantia animae convenire

Caput LXXVI: Quod non fuit sententia Aristotelis de intellectu agente quod sit substantia separata, sed magis quod sit aliquid animae

Caput LXXVII: Quod anima humana, corrupto corpore, non corrumpitur

Caput LXXVIII: Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum)

Caput LXXIX: Quod animae brutorum animalium non sunt immortales

Caput LXXX: Quod anima humana incipiat cum corpore

Caput LXXXI: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXII: Quod anima non sit de substantia Dei

Caput LXXXIII: Quod anima humana non traducatur cum semine

Caput LXXXIV: Quod anima humana producatur in esse a Deo per creationem

Caput LXXXV: Rationes ad probandum quod anima humana causetur ex semine

Caput LXXXVI: Solutio rationum praemissarum

Caput LXXXVII: Quod nulli alii corpori nisi humano unitur substantia intellectualis ut forma

Caput LXXXVIII: Quod sunt aliquae substantiae intellectuales corporibus non unitae

Caput LXXXIX: De multitudine substantiarum separatarum

Caput XC: Quod in substantiis separatis non sunt multae unius speciei

Caput XCI: Quod substantia separata et anima non sunt unius speciei

Caput XCII: Quomodo accipiatur genus et species in substantiis separatis

Caput XCIII: Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus

Caput XCIV: Quod intellectus substantiae separatae semper intelligit actu

Caput XCV: Quomodo una substantia separata intelligit aliam

Caput XCVI: Quod substantiae separatae cognoscunt materialia

Caput XCVII: Quod substantiae separatae cognoscunt singularia

Caput XCVIII: Utrum substantiae separatae naturali cognitione cognoscant omnia simul

↑ Top of work