Theodor Meyer, Ius naturae generale
Institutiones iuris naturalis, Pars I: Ius naturae generale
First published 1906
Theodor Meyer’s Ius naturae generale from the second corrected edition (1906), in Latin with an original English translation. Preface and proemium included; the navigational contents and publisher advertisements are excluded.
Introductio I: Praefatio
Prooemium
Sectio I: Ethica generalis
Sectio II: Ius sociale in genere
Liber I: Liber primus. Sociologia generalis
Caput I. Natura societatis universim describitur
Articulus 1.
De iis, quae societatem in suo esse constituunt.
§ 1. Eius conceptus ac definitio.
- Nomine societatis generalissime acceptae, ut recte monet Liberatore1, vulgo intellegitur quaelibet „iunctio plurium in communem aliquem finem suis actibus conspirantium“. Pressius tamen et accuratius e suo generali conceptu societas definitur:
Iunctio moralis et constans plurium in communem aliquem finem honestum suis actibus conspirantium.
Genuinus enim societatis conceptus, qualem vel ipse loquendi usus et communis hominum aestimatio suppeditat, has essentiales notas comprehendit:
-
Est coniunctio moralis non mere externa aut physica. Dicitur autem moralis coniunctio, quae vinculis moralibus seu spiritualibus, nimirum intelligentiae et voluntatis, nectitur. Unde a societatis nomine excluditur non solum aggregatio qualiscumque entium irrationalium, verum etiam hominum turba aut multitudo nonnisi loci ac numeri communione unita. Quod dicitur „plurium“, eam pluralitatem sociorum intellego, quae omnino requiritur ut coniunctio locum habere possit, scilicet saltem duorum.2
-
Coniunctio constans; congressio enim suapte natura transitoria ad finem unico fere conatu absolvendum nonnisi improprie societatis nomen usurparet. Itaque constantia socialis coniunctionis simul constantiam socialis finis supponit atque includit.
-
Ad „communem aliquem finem honestum“. Quippe in fine seu bono communi necessaria condicio omnis unionis moralis eiusque proprium obiectivum vinculum consistit. Quemadmodum enim in communi obiecto cognito intelligentiae, ita et in communi intento bono voluntates inter se uniuntur; ideoque bonum commune qua tale communiter cognitum et intentum propria et essentialis ratio est unionis moralis, qua entia rationalia socialiter coniungantur. — Finis autem honestus sit oportet, quia moralis unio constans intelligentiarum et voluntatum rationalium nonnisi in bono rationali fundari potest. Quare sceleratorum coniuratio aut latronum consortium, quamvis ceteroquin societatis analogiam prae se ferat, immerito societatis nomen ac dignitatem sibi arrogaret.3
-
Accedit conspiratio sociorum ad eundem communem finem, socialiter, i. e. iunctis viribus moralibus et physicis adimplendum. Itaque conspirationem ad finem communem, qua talem cognitum et intentum, unio quoque et conspiratio circa media ad finem consequitur necesse est. Nisi enim ad conspirationem animorum internam et idealem haec externa et realis accederet, illa neque in se vera ac sincera neque proprie socialis dicenda esset.
§ 2. De materia et forma societatis.
- Quodsi elementa societatis constitutiva secundum rationem materiae et formae considerentur, pronum est dignoscere, quidnam eorum ad materiam, quid vero ad formam societatis pertineat.
Et materia quidem, ut satis per se liquet, in ipsa pluralitate entium rationalium seu personarum reponenda est. Igitur societatis humanae in specie materia est pluralitas hominum, quae in ordine ad societatem constituendam etiam „causa materialis“ dicitur.
Forma vero, qua subiecta materia ad esse societatis proprie informatur, haud dubie sola est iunctio moralis illa constans, de qua supra dictum est, ex triplici procedens unione, intelligentiarum, voluntatum ac virium; quare et „causa formalis“ omnis societatis recte appellatur.4
Porro eiusdem socialis unionis essentiale principium esse intellegitur ipse finis communis communiter cognitus et intentus, utpote a quo tamquam suo formali obiecto illa intrinsece dependet. Unde consequitur, omnem societatem per suum finem specificari, i. e. specificam proprietatem cuiuscumque societatis a suo fine tamquam obiectivo principio socialis unionis specifice proprio derivari.
§ 3. De morali personalitate societatis.
- Per socialem unionem numerus entium, qui in sociali materia distinguitur, ad novam quandam entitativam unitatem coalescit, ab entitate singulorum diversam, qua societas, licet sit physice distincta et multiplex, efficitur corpus moraliter unum, quod corpus sociale vocatur.
Vel ipso hoc nomine satis innuitur analogia, quae societatem inter et corpus physicum, organicum imprimis et vivens, reperitur. Quemadmodum enim corpus elementis pluribus componitur, quae tamen communi et intestina quadam vi ad unitatem corporis physici tamquam eius partes colliguntur, ita et corpus sociale ex pluralitate elementorum rationalium per commune aliquod moralis cohaesionis et cooperationis vinculum unum efficitur, a singulis partibus diversum, iis tamen natura homogeneum, i. e. pariter rationale. Praeterea uti corpus organicum idem manet, etsi iugi decessioni et accessioni elementorum obnoxium sit, ita et societas, saltem numerosior, non ideo exstinguitur, quod singula membra, accedentibus aliis, successive desinunt.
Ad quam analogiam generalem altera specialior accedit, qua societas humana individuo homini assimilatur, et secundum quam persona moralis recte appellatur. Quemadmodum enim individuus homo qua „suppositum rationale“5 physice unum persona physica est, ita societas qua suppositum rationale collectivum seu moraliter unum personae moralis ideam suggerit. Itaque societas qua persona moralis non solum ipsa a singulis personis, quibus componitur, distincta, sed propria etiam vitali activitate praedita est, quae proin cum activitate individuorum hominum in societate viventium confundi non debet. Hinc est quod corpus sociale, quam primum ita constitutum est, ut vere persona moralis censeri possit, suapte natura proprium aliquod et ab omni alio distinctum subiectum efficitur non solum actionum moralium, verum et officiorum et iurium.
§ 4. De auctoritate sociali.
A. Eius conceptus analytice construitur.
- Corpus sociale, ut qua tale instar corporis organici, immo personae exsistere et agere possit, praeter principium unionis obiectivum et ideale, quod in fine communi honesto et permanente consistit, subiectivum insuper unitatis ac vitae personalis principium in se continere necesse est. Eiusmodi quasi vitale principium, societati ut personae morali proprium et voluntati rationali hominis individui analogum, auctoritas socialis exhibet. Quemadmodum enim in homine voluntati rationali convenit, omnes particulares potentias sive spirituales sive sensitivas, quibus tota natura humana componitur, communi rationali regimine ad unitatem tendentiae colligere et ope imperii psychologici ad communem totius hominis finem realiter applicare, ita in corpore sociali singuli socii eorumque activitates per auctoritatem socialem ad communem totius societatis finem efficaciter et constanter dirigantur oportet. Efficaciter autem dirigi et ad finem communem realiter et constanter applicari entia libera suapte natura aliter non possunt nisi imperio morali, i. e. vinculo obligationis moralis.
Concipi igitur debet auctoritas socialis tamquam principium quoddam activum finalis directionis omni societati qua tali intestinum et essentiale, permanens et liberas voluntates sociorum ligandi efficacia praeditum; quod quidem, si a concreto eius exsistendi modo praescindimus, immediate cuiusdam moralis potestatis seu iuris ideam gignit, cuius obiectiva ratio et mensura a communi sociali fine derivatur. Itaque auctoritas socialis in se et abstracte considerata recte definitur:
Ius obligandi membra societatis, ut ad bonum commune suis actibus conspirent.
- Verum in societate reali auctoritas similiter realis sit oportet, i. e. inhaerere debet alicui reali subiecto rationali. Et quoniam auctoritas, utpote principium unitatis socialis, in quavis societate nonnisi una esse potest, pariter unum tantum subiectum admittit, unum, inquam, sive unitate physica, quae individuo homini, sive morali, quae alicui collegio plurium propria est; eique exclusivo iure competat necesse est. Quapropter auctoritas socialis in ordine reali vulgo denotat ipsum subiectum auctoritate praeditum. Idem communissima denominatione superior, singuli autem, qui auctoritati regendi sunt, subditi appellantur.
B. Auctoritatem esse de ratione formali societatis realiter constitutae ostenditur.
- Intrinsecum hunc nexum auctoritatis cum omni corpore sociali ipse quidem illius conceptus iam satis insinuat. Nihilominus idem per modum theseos explicite confirmari non abundat, tum quod res aliqua explicatione indiget, ne duplicem unius entitatis formam inducere videamur, tum quod gravissimum quoddam et fecundissimum doctrinae socialis fundamentum continet.
Thesis XXXVIII. Quamquam in ordine metaphysico moralis unio constans recte dicitur forma societatis, non minus vere tamen asseritur, in ordine reali societatem humanam per auctoritatem socialem formaliter constitui.
Praenotanda. Prima sententia assertionis non tam thesin quam doctrinam exprimit aliunde certam et ut talem hic suppositam, quippe quae simplicem analysin conceptus societatis immediate consequitur, ut supra (n. 348) expositum est. Altera autem illius pars, quae sola probanda proponitur, formae praedefinitae neque aliam substituere neque novam ab ea distinctam addere intendit, sed illam ipsam pro diverso quodammodo essendi statu, in ordine scilicet non iam mere ideali, sed realis existentiae exhibet, i. e. secundum essentialem condicionem ac modum, quo illa in societate reali realiter subsistat.
- Probatur I. Societas humana in ordine reali per id formaliter constitui recte dicitur, per quod essentialiter ipsa „unio moralis constans“ membrorum societatis realiter efficitur et subsistit. Atqui id fit solum et essentialiter per auctoritatem socialem. Ergo etc.
Prob. minor.
-
Ex natura materiae socialis. Videlicet: a) Homines etsi naturae necessitate in bonum feruntur suamque beatitudinem in communi consideratam appetunt, ad nullum tamen bonum in particulari, sive privatum sive commune, revera prosequendum naturaliter determinantur, sed eligendi libertate praediti sunt tum quoad intentionem finis alicuius communis tum quoad delectum mediorum ad finem. b) Vi inaequalitatis individualis inter homines summa est voluntatum ac studiorum varietas, summa plerumque etiam in appretiandis mediis ad communem finem iudiciorum divergentia. c) Etiamsi aliquando contingeret, iudicia de opportunitate vel necessitate mediorum theoretice congruere, multos tamen a spontanea, efficaci et constanti cooperatione procul dubio retineret sua in subeundis oneribus communibus desidia aut praevalens privati commodi studium. — Atqui haec omnia manifeste evincunt, meram aliquam moralem attractionem ex parte finis communis in ordine reali nequaquam sufficere, ut homines ad unionem vere socialem, scilicet unionem intelligentiarum, voluntatum ac virium effective colligantur in eaque constanter contineantur, nisi ad spontaneitatem singulorum iugiter incertam communis aliqua vis moralis corpori sociali intestina et permanens accedat, quae formalem illam unionem realiter et iugiter determinet. — Ergo ipsa natura materiae socialis essentialiter exigit aliquod principium unionis stabilis societati internum et vi obligandi praeditum, i. e. auctoritatem socialem.
-
Ex natura cooperationis socialis. Cooperatio socialis per se non una est et simplex, sed multiplex et varia, plurimas atque inter se diversas functiones complectens, partim physicis partim moralibus viribus adimplendas. Itaque in corpore sociali, non secus ac in physico organismo, ad finem communem non eadem singulis membris virium applicatio neque aequaliter omni tempore incumbit, sed alia aliis, alia alio tempore necessaria est. — Atqui eiusmodi conveniens distributio atque moderatio operum socialium tam variorum, ad unum tamen finem conspirantium, non per se determinata est, sed positiva indiget pro adiunctis contingentibus determinatione, quae aliunde profecto nisi a sociali auctoritate procedere nequit. — Ergo sicut materia, ita et cooperatio socialis in ordine reali non nisi per illam formaliter una effici et constanter manere potest.
-
Probatur II. Ex analogia societatis cum organismo physico et personali.
Societas formaliter constituta suapte natura non solum cum physico corpore organico manifestam analogiam prae se fert, sed etiam personae moralis rationem habet. — Atqui in omni ente organico unitas entitatis et activitatis naturalis a sua forma substantiali, ab interno scilicet principio vitali oritur. Et sane actum esset etiam de finali eius unitate, nisi singula eius membra et organa communi illi principio subessent et pro mira sua proprietatum et functionum varietate iugiter per illud regerentur et ad praestitutum finem naturalem totius entis harmonice ordinarentur. Id ipsum autem altiore et perfectiore modo in organismo humano sensitivo-rationali apparet, cuius propria excellentia in rationali vitae principio atque regimine consistit, et cui societas tamquam persona moralis proxime assimilatur. — Ergo vi huius analogiae, quae in ipsa natura societatis fundatur, necesse est ut et corpori sociali, quatenus vere moraliter unum et persona moralis est, internum aliquod principium morale insit, principio vitali physico analogum et rationale, i. e. auctoritas socialis.6
355. Probatur III. Ex facto constanti et universali.
Revera enim nulla umquam visa est societas hominum proprie dicta, quantumvis exigua et simplex, uti v. g. societas coniugalis, cui non aliqua auctoritas fini sociali accommodata praefuerit. Neque obest, quod etiam societates oriri possint, quae „aequales“ vulgo appellantur, i. e. in quibus omnes socii qua tales iuribus aequales sunt, nullusque ceteris cum imperio praepositus. Nam in coetibus eiusmodi, utpote qui libera hominum inter se aequalium conventione initi et ad finem communem pariter libere susceptum ordinati sunt, ipsa quoque auctoritas socialis suapte natura nonnisi pactitia seu conventionalis esse potest; immo est ipse voluntatum consensus per modum legis seu statuti socialis permanenter expressus, cuius viva praeterea repraesentatio, simul cum directione communium negotiorum, alicui electo praesidi vel directorio committitur. Hinc est quod eadem collectiva rationalis voluntas, stabiliter expressa, instar auctoritatis non solum socialis corporis unitatem realiter efficit et sustentat, verum et singulos, quamdiu socii manere voluerint, iure pactitio moraliter obstringit.
-
Corollaria. I. In ordine reali per solam auctoritatem corpus sociale formaliter efficitur persona moralis, quae ut talis iurium et officiorum subiectum sit. Nam auctoritate nondum constituta illud neque vitaliter et stabiliter unum, neque propriae alicuius activitatis principium aut subiectum esse potest.
-
II. Itaque hominum multitudo, tametsi communi consensu ad societatem constituendam collecta et eatenus iam quodammodo unita, vere tamen constituta societas et persona moralis perfecta censenda non est, antequam realiter constituta auctoritate sociali tamquam reali principio moralis personalitatis et collectivae operationis informetur. Neque enim societas „in fieri“, ut scholae vocabulo utar, confundenda est cum societate „in facto esse“.
-
III. In omni auctoritate realiter constituta duo quasi elementa probe distinguenda sunt; primum est ipsa auctoritas socialis per se spectata seu „ius obligandi membra societatis, ut ad bonum commune suis actibus conspirent“, et hoc quidem ratione finis nulli membro societatis particulari, sed toti corpori sociali essentialiter proprium est, utpote quod vitale eius principium exhibet. Quare per se indifferenter se habet ad hoc vel illud subiectum particulare, cui concrete inhaereat. Alterum est eiusdem auctoritatis in reali aliquo subiecto concretus exsistendi modus, seu ius particulare, quo illa determinato subiecto exclusive inhaeret. Vi huius illud ipsum ius, quod ratione finis essentialiter ad totam societatem pertinet, ratione tamen possessionis et exercitii fit alicuius personae particularis sive physicae sive moralis proprium. Illud porro auctoritatis realis quodammodo elementum formale, hoc vero materiale denotat; illud in omni societate specifice proprium, unum, constans et immutabile, hoc secundum individualitatem historicam uniuscuiusque societatis varium, contingens atque vicissitudini obnoxium.
-
IV. Ex natura et ideali destinatione auctoritatis socialis immediate consequitur, eam neque intrinsece absolutam neque erga legem umquam esse posse. Essentialem quippe limitationem ac mensuram habet ex fine speciali cuiusque societatis, cui proin et exercitium auctoritatis conformetur oportet, ut legitimum esse et obiectivam obligandi efficaciam habere possit.
Articulus 2.
De activitate sociali.
- Actus, qui a societate aliqua tamquam persona morali procedunt, proprie sociales dicuntur. Latius tamen accepta activitas socialis omnes operationes complectitur, quae aliquo modo societatem qua talem respiciunt. Et tum quidem duplicem necesse est distingui activitatem socialem: 1. eam, quae non a societate, sed circa societatem fit eiusque est constitutiva, quatenus pro fine habet ipsam societatem in suo esse constituere, eamque logice praecedit; 2. alteram, quae a societate iam constituta tamquam subiecto procedit, seu activitatem socialem proprie dictam.
§ 1. De activitate sociali constitutiva.
-
Ut aliqua societas actu qua talis esse incipiat, opus est aliqua causa seu activitate qualicumque, per quam constituatur, et quam propterea constitutivam vocamus. Haec autem in concreto varia est pro varia historica origine cuiusque societatis. Oritur enim societas aut formali aliquo contractu, quo homines libero consilio ad finem communem constanter prosequendum sese mutuo obligant, aut citra omnem eiusmodi contractum, paulatim, organice et quasi per modum cuiusdam moralis crystallisationis succrescit, non tam formaliter quam materialiter in talem effectum conspirantibus causis innumeris et variis, partim naturalibus, partim historicis, non sine multiplici hominum etiam libera cooperatione, sed indirecta et quodammodo fortuita. In priore casu activitas constitutiva est ipse liber consensus eorum, qui sociantur, in altero autem, qui nonnisi in societatibus naturaliter necessariis evenire potest, est ipse ille complexus causarum, quae omne formale consilium constituendae societatis praeveniunt et ad societatem inter determinatos homines efficaciter stabiliendam divino gubernante consilio concurrunt, quin ullus in hunc finem liber et communis consensus praecesserit. Assensus vero generalis necessarius, qui factum eiusmodi consequi solet vel tamquam iure naturae praeceptus revera adesse supponendus est, sane nec illius facti vera causa efficiens nec per se constituens recte dici potest.7
-
Quocumque autem modo societas in particulari constituatur (neque enim de hac re nunc quaestionem instituimus), id certe omni activitati constitutivae proprie convenit, ut societatem ipsam in suo esse constitutam natura praecedat atque ibi terminetur, ubi illa exordium sumit. Eadem igitur ab activitate sociali proprie dicta, quae a societate ipsa vitaliter procedit eique tamquam personae morali ut suo subiecto attribuitur, essentialiter differt; tametsi et ipsa ratione termini, in quem tendit, scilicet societatem constituendam, pari nomine socialis nuncupatur. Et in specie quidem ipse contractus, quo inter liberos homines aliquando societas formaliter constituitur, cum actu sociali proprie dicto confundi non debet, quia corpus sociale, antequam perfecte qua persona moralis constitutum fuerit, subiectum capax alicuius collectivae actionis esse non potest. Quare omnis eiusmodi multorum consensus ratione subiecti non unum actum, multo minus sociali auctoritate sancitum, quo etiam minoritas dissentiens obstringatur, sed potius numerum tot actionum individualium exhibet, quot sunt homines in idem placitum libere consentientes.
-
Corollaria. I. Ius auctoritatis socialis a iure constituendi aut etiam reconstituendi societatem probe distinguendum est. Auctoritatis enim propria functio societatem in suo esse constitutam praesupponit, ut ex eius conceptu patet. Constituere autem societatem est imprimis ipsam auctoritatem constituere, per quam societas formaliter esse incipit.
-
II. Causa igitur proprie constituens societatem extra societatem qua talem quaerenda est, nimirum vel in ipsis causis naturalibus et factis contingentibus historicis, quibus divina providentia sola praesidet, vel in libero individuorum consensu et conventione, vel in his omnibus simul.
-
III. Arctior tamen nexus inter ius constitutivum et ipsum ius auctoritatis socialis tum quidem intercedere dicendum est, cum quis titulo fundatae a se societatis eius quoque regimen sibi reservat ea lege, ut et ius primi fundatoris porro integrum sibi maneat, vi cuius opus a se fundatum successu temporis interne modificare aut reconstituere legitime valeat.8 Verum etiam in hoc casu ius auctoritatis cum iure constitutivo nequaquam identificatur, sed potius ex particulari titulo in uno subiecto utrumque coniungitur.
-
IV. Unde, secluso particulari historico iuris titulo, intrinsece reconstituere societatem iam formaliter constitutam, e. g. mutando fundamentalem regiminis formam, per se neque soli auctoritati neque soli subditae multitudini competit, sed totius est corporis socialis vel auctoritatis ex consensu saltem legitime praesumpto sociorum; nisi tamen ipsa natura societatis omnem eiusmodi mutationem excludat, ut in familia contingit.
-
Actio proprie socialis ad analogiam actionis humanae individualis e suo principio et fine praecipue consideranda, atque inde eius norma rectitudinis cognoscenda est. Haec tria autem, secundum propriam rationem, qua a principio, fine et norma actus humani individualis differunt, ex propria natura subiecti socialis seu personae moralis proxime colliguntur (cf. n. 5, 34).
A. Principium actus socialis.
-
Quemadmodum in actu individuali externo, ita et in actu sociali principium internum completum distinguitur duplex, scilicet principium primum et secundarium. Illud ipse superior est formaliter consideratus, et ex analogia respondet rationali voluntati in homine individuo, quatenus haec primus internus motor est actionum humanarum; alterum ipso corpore sociali seu subditis constat, et respondet facultatibus individui hominis voluntati subordinatis, quatenus ab hac motum recipiunt ad suos proprios actus. Id igitur ratione principii interest inter actionem socialem et individualem, quod in illa tum principium primum, tum principium secundarium natura sua morale est, nempe personis constans libertate praeditis; in hac autem libertas soli competit principio primo. Hinc est quod in actu individuali motus a principio communicatur per influxum physicum (imperio voluntatis in ceteras facultates exercito); in actu sociali autem per influxum moralem (morali obligatione).
-
Corollaria: I. Ad actum vere socialem requiritur ut a suo principio procedat cum cognitione finis; secus enim comparandus esset actui hominis tantum, non humano.
Alia autem cognitio finis requiritur in principio primo, alia in principio secundario. Namque directa finis socialis cognitio et intentio, i. e. ea, qua bonum commune in se et directe qua tale cognitum et volitum est, soli superiori necessaria est; subditis vero per se sufficit cognitio et intentio indirecta, qua in communi tantum noverint et velint terminum (aliunde non manifeste iniustum vel illicitum), versus quem per auctoritatem socialem accipiunt motum. Plus enim ad moraliter cooperandum ad finem communem per se non requiritur. Essentialis nimirum unio mentium et voluntatum in societate non in eo consistit, quod omnes in particulari bonum et opportunum iudicent, quidquid ab auctoritate ordinatur, sed in eo, quod omnes agnoscant officium illud exsequendi et ideo exsequi velint.
Hinc aestimes, quanti momenti sit, ut possessio auctoritatis nitatur iure penes omnes subditos per se claro et indubio et ab omnibus agnito. Nullum sane malum sociale magis letiferum esse potest, quam quod ipsum vitale principium societatis et hinc unionem socialem divellit omnemque constantem totius corporis socialis conspirationem impossibilem reddit. Id autem eveniat necesse est, quotiescumque vel ipsa legitimitas auctoritatis vel socialis legislationis competentia apud subditos merito in dubium vocari aut etiam iure negari potest. E contrario, quamdiu integra et inconcussa steterit vitalis unio inter principium primum et secundarium activitatis socialis, inter auctoritatem, inquam, et subditos, graviter quidem affligi atque extrinsece laedi societas, occidi generatim non valet, suntque vulnera extrinsecus inflicta, quantumvis per se gravia, reagente interno corporis vigore, tempore sanabilia.
- II. Imputatio moralis actuum socialium principaliter cadit in eius principium primum seu superiorem, ipse solus enim proprie socialiter (i. e. pro societate) cognoscit et vult. Subditi vero eandem participant pro rata sui liberi influxus moralis, quem in eosdem actus exercent.
Singuli quippe, quamvis sub influxu morali superioris constituti, agunt tamen ut personae libertate praeditae, necnon suis actibus moralibus ad actum socialem moraliter concurrunt, quemadmodum in individuo homine organismus ad actum humanum physice concurrit, praebendo materiam et vires. Unde patet, hunc influxum singulis etiam pro rata cognitionis, intentionis et efficaciae esse imputabilem (cf. n. 195 sqq.).
-
III. In societate „aequali“, in qua auctoritas a toto corpore collegialiter exercetur, imputabilitas actus socialis directe in omnes socios diffunditur, qui suo suffragio ei consentiunt, principaliter tamen in primarium consilii auctorem et promotorem. Similiter quo magis in aliqua societate, ex forma eius constitutiva, ipsi subditi in partem aliquam socialis regiminis vocantur, sive electione magistratuum sive cooperatione in deliberandis et ferendis legibus etc., eo maior pars socialis imputabilitatis generaliter loquendo iisdem incumbit.
-
IV. Nulla autem hominum societas esse potest, tametsi autocratico aut militari regimine praedita, in qua tota socialis imputabilitas ita soli imperanti reservetur, ut subditi imperio obtemperantes ea penitus exempti censeri queant. Etenim naturae ac dignitati morali omnis corporis socialis (utpote quod personis, ratione et libertate utentibus constat) essentialiter repugnat illud principium oboedientiae absolutae, quo subditi instar machinae ad omnia, quaecumque imperantur, et unice quia imperantur, etiamsi ipsorum conscientiae morali manifeste contraria sint, caece cooperari teneantur.9
B. Finis actus socialis.
- Finis essentialis cuiuscumque societatis ac proinde etiam actuum socialium, ut ex dictis liquet, est aliquod bonum commune, interna et externa conspiratione prosequendum.10
Bonum autem „commune“ non est bonum aliquod abstractum seu societatem tantum secundum abstractam eius totalitatem perficiens, sed commune sociorum, i. e. eiusmodi quod bonum sit quantum fieri potest omnium membrorum societatis.
Idem bonum respectu societatis in ordine naturali consideratae, debet esse per se externum; id solum enim societati directe proportionatum est; ut patet, si natura, modus et media activitatis socialis spectantur, quae non internam solum, sed externam conspirationem seu virium et operationum unionem exigunt. Notandum tamen, bonum sociale „externum“ non idem significare ac mere materiale, sed universim ad omne bonum humanum, etiam intellectualis vel moralis ordinis, extendi, quatenus illud in societate humana aliquo modo ut externum aestimari potest, i. e. qua resultans ex condicionibus et operationibus externis atque in suis fructibus sensibiliter apparens et commensurabile. Dicitur autem „per se“; nam ut sit bonum verum, debet omne bonum commune, quantumvis in se externum, ultimam ad bonum internum, finem scilicet ultimum hominis, referri eique subordinari, vel saltem potentialem ad id respectum habere.
- Id porro operatio socialis ratione finis cum functione vitali cuiuscumque organismi commune habet, ut per quosdam gradus ad suum bonum et finem praefixum contendat. In omni ente organico primus gradus finalis operationis consistit in conservatione sui ipsius, arcendo mortem ac dissolutionem; alter in evolutione interna et externa ad statum essendi perfectum, cui et perfectus vigor vitalis operationis respondeat; tertius denique et summus est propria entis organici (in se iam perfecti) fructificatio, seu immediata eius adaptatio ad finem operis, quem vulgo externum appellant et in quo proxime sita est causa finalis tum existentiae tum internae perfectionis totius entis. Ad hunc igitur tertium boni gradum uterque praecedens finaliter ordinatur in eoque completur.
Simili ratione in societate activitas socialis secundum triplicem gradum ac modum ad bonum sociale completum dirigitur:
-
Quatenus ipsam internam societatis conservationem respicit. Vita autem propria societatis in morali sociorum unione consistit: proinde ad illam conservandam potissimum facit, quidquid hanc vitalem unionem et per eam totius corporis socialis cohaesionem fovet atque confirmat, quin tamen congruam sphaeram spontaneitatis et libertatis personalis sociorum, quae est necessaria condicio unionis vere moralis, excludat vel inique impediat.
-
Quatenus ad societatem in sua specie evolvendam et perficiendam pertinet. Eo per se spectat, quidquid sociales facultates ad maiorem intensitatem et ampliorem efficaciam elevat, uti augmentum subsidiorum realium, dilatatio corporis socialis aucto numero virium conspirantium aliaque iusta incrementa ex parte relationum externarum, quae naturae societatis consentanea sint et quibus interna quoque socialis operatio intensior reddatur. Ne autem externa corporis socialis augmenta societatem potius debilitent eiusque vitalem unitatem in discrimen adducant, necesse est ut ea internae vi morali cohaesionis sint proportionata.
-
Quatenus directe ordinatur ad socialiter iuvanda membra societatis, eis copiam faciendo emolumentis socialibus tamquam vero bono communi fruendi. Hoc ultimo tantum socialis operationis genere finis socialis proprie completur; quo complemento deficiente ille nondum actu vere bonum commune neque ideale principium moralis attractionis et conspirationis socialis esse posset. Nam reliqua omnia quae praecedunt, ad hunc denique finem se habent veluti laboriosa sementis ad messem frugiferam, veluti sacrificia praesentia spe futuri patienter oblata ad praevisam perceptionem compensationis atque redituum.
-
Corollaria: I. Nulla societas potest esse finis in se, sed sicut reliqua omnia humana tamquam medium supremo fini hominis subordinatur. Ideo recte dicitur: finis immediatus, ad quem directe actus societatis sua natura tendit, est bonum commune externum, sed ordinatum ad individuale bonum internum omnium membrorum eorumque fini ultimo subordinatum.
-
II. Sicut bonum hominis individuale ita et sociale aut verum aut apparens esse potest, prout practice rationem medii ad finem illum supremum prae se fert vel secus (cf. n. 29).
-
III. Nullus actus, qui essentiali hominis bono seu fini eius ultimo manifeste repugnat, ab auctoritate sociali valide praecipi potest, quocumque ceteroquin titulo vel praetextu boni communis exigatur.
-
IV. Ex fine actus socialis apparet discrimen essentiale inter auctoritatem socialem et dominium, inter superiorem et dominum, inter subditos et servos. Vi auctoritatis enim superior ad bonum commune tantum obligare potest, dominus autem vi dominii suum privatum bonum praecipiendo intendit.
-
V. Auctoritati mere humanae actus prorsus interni non subiacent; per se enim et qua tales ad bonum commune externum nil conferunt; subiacent autem immediate auctoritati divinae ac proin legi naturae. Ideo si actus externus iuste imperatus requirit ad suam rectam exsecutionem cooperationem interni hominis, ad hanc etiam obligatio exsistit, sed non directe per auctoritatem socialem, sed per legem naturae.
-
VI. In assequutione boni communis convenientis proprie socialis perfectio seu felicitas consistit. Respectu societatis civilis in specie haec socialis perfectio civilitas (vulgo civilisatio) lato sensu vocatur. Eadem vero in duplici ordine considerari potest, in ordine materiali et in ordine morali. Socialis perfectio materialis proprio nomine cultura; moralis vero strictiore sensu et per excellentiam civilitas (Zivilisation) dicenda est, eo quod essentialem partem felicitatis socialis continet.11 natura est progressiva, civilitas vero, hoc arctiore sensu accepta, quodammodo absoluta, utpote quae in perfecto iustitiae et honestatis publicae dominio (perfecta negatione violationis eius) consistit; proinde ut talis quasi gradibus caret et aequalis esse potest in societate culta et inculta. Pro genio autem temporis, pantheismo et materialismo latius dediti, civilitas cum cultura vulgo convertitur omnisque socialis perfectio seu „civilisatio“ praecipue in culturae materialis progressu perperam quaeritur.
C. Norma rectitudinis actui sociali conveniens.
-
I. Quae sit obiectiva norma moralitatis seu rectitudinis sociali actui propria, ex dictis facile colligitur. Neque enim alia esse potest, nisi illa ipsa, quam pro actu humano universim statuimus, sociali actui applicata, et quidem secundum naturam specificam cuiusque societatis propriam. Itaque ut recte ordinata sit socialis actio qualiscumque, tria requiruntur:
-
Ut dirigatur in illud bonum commune, quod est finis societatis specifice proprius;
-
In bonum non apparens, sed verum, per debitam eius subordinationem saltem remotam sub fine hominis ultimo;
-
Ut eo tendat vere socialiter, i. e. secundum proprium agendi modum personae moralis ac mediis ei consentaneis.
His tribus enim rectus operandi ordo consistit, qui naturae societatis tum ex parte finis tum ex parte subiecti agentis respondet; quod quidem de primo et altero, quae rectitudinem actus ratione finis comprehendunt, ex supra dictis satis per se manifestum est. Tertium vero requisitum, quod rectitudinem actus ratione conformitatis cum natura sui principii seu subiecti agentis respicit, aliqua praeterea illustratione indiget.
- II. Quemadmodum actus humanus suo subiecto conformis et hinc vere actus humanus est, quatenus a libera hominis voluntate procedit, ceteris facultatibus psychologica determinatione, sed varie pro varia materia, cooperantibus, ita per analogiam conformitas actus socialis cum subiecto agente, a quo denominatur, id potissimum importat, ut ab interno sociali principio tum primario (auctoritate) tum secundario (subditis), servata inter utrumque debita morali relatione et habita ratione materiae, circa quam socialis operatio versatur, realem exsecutionem obtineat.
Porro ratione materiae seu termini proximi in universa activitate sociali duplex functionum classis distinguitur, altera quae per se principaliter ad ordinem physicum pertinet et media socialia potissimum physica deposcit, altera quae per se ordinis moralis est et ideo mediis moralibus tamquam propriis utitur. Ipsum enim bonum externum, in quo directe societas tendit, multipliciter ab ordine physico realiter dependet; media autem, quibus ad cooperandum homines moventur, moralia sint oportet, i. e. libertati humanae accommodata. Itaque omnis socialis operatio pro immediato termino habet aut res aut personas ad finem communem applicandas, analogo utrique mediorum ordine. Functio socialis, quae principaliter circa res versatur, administratio (Verwaltung), functio autem, qua personae ad finem diriguntur, gubernatio (Leitung, Regierung) proprie dicitur; quamquam ambae functiones se invicem supponunt et varie compenetrant; quare alterutra denominatio latius accepta utramque vulgo comprehendit.
- Est igitur sub eo respectu activitas socialis ceteris paribus eo rectior, quo magis in delectu et usu mediorum ratio habetur diversae naturae socialium functionum atque ita debita proportio inter ordinem physicum et moralem servatur.
Gubernatio autem in specie, quae administratione per se difficilior est, eo rectius exercetur, quo melius explorantur vel in promptu habentur et quo aptius in particulari applicantur media moralia, quibus homines non solum quomodocumque efficaciter, sed etiam, quantum fieri possit, spontanea et libenti cooperatione ad bonum commune moveantur. Namque obligatio moralis, tametsi per se gubernandi medium est specificum et maxime necessarium, non raro tamen vel debita efficacia vel salutari fructu careret, nisi praeterea congruis psychologicis momentis adiuvaretur.
-
Eiusmodi momenta prae ceteris apta et in natura humana fundata, quibus membra societatis ad spontaneam cooperandum ad bonum commune inducantur, duo praecipue nominanda sunt:
-
Perspecta propria subditorum utilitas (Interesse) cum actu sociali praecepto coniuncta. Itaque gubernatio, quantum per rerum adiuncta licet, ita est instituenda, ut plerique subditi vel magna saltem eorum pars in lege servanda non tam onus sentiant, quam proprium aliquod interesse agnoscant. Verumtamen ut hoc momentum limites recti usus non excedat, necesse est ut ei iugiter praesideat
-
Religio. Et vero: a) studium privatae utilitatis, ad quod generatim homines multiplicium cupiditatum pondere inclinantur, nisi frenis conscientiae religiosae temperetur atque ita intra iustitiae ac temperantiae limites contineatur, per se ad veram felicitatem socialem promovendam nequaquam sufficit, immo eam gravissime turbare potest; b) in rebus arduis ex praecepto sociali obeundis et in iis, quae hominum cupiditatem nulla ex parte alliciunt, sola religio morale momentum suppeditat sufficiens, quo cum pacis animorum efficacia exsecutionis conciliari valeat. c) Omnis moraliter obligandi, i. e. ipsas conscientias subditorum obstringendi, qua auctoritas socialis pollet, ratione sui principii essentialiter religiosa est; nulla enim humana voluntas rationalis sive singularis sive collectivus hanc efficaciam habere potest, nisi virtute a divino legislatore derivata (n. 291 sqq.). Quare in societate omni religione destituta essentialis condicio gubernationis rei moralis deficit, eiusque locum tenet physica coactio et materialis potentiae terror.12
-
Corollaria: I. Ex dictis facile derivantur officia, quae omni auctoritati sociali intuitu rectae operationis socialis incumbunt. Prae ceteris haec praecipua et fundamentalia esse cognoscuntur:
-
Superior tenetur, religionem eiusque cultum sincerum in toto corpore sociali socialiter fovere, idque et negative, arcendo quae eius externum contemptum sapiunt, et positive, congruis mediis promovendo pro speciali natura cuiusque societatis. In religione enim condicio sita est activitatis socialis recte informandae, tum ratione finis, qui licet proxime et per se externus sit, semper tamen, ne a vero bono communi deficiat, supremo hominis fini subordinari debet, tum ratione necessarii influxus moralis in subditos regendos.
-
Ne actus socialis temere suscipiatur, is, qui praeest societati, vi muneris obligatur, ante omnia congruam socialem cognitionem sibi acquirere, qua exercitium auctoritatis non solum ad verum bonum commune, sed etiam ad recta eligenda media rectumque exsequendi modum dirigatur.
Huc in particulari spectat: a) provida vigilantia circa pericula, quae rei communi undecumque ingruere possint; b) assidua et benevola indagatio in sociales necessitates, eas imprimis, quae latius corpus sociale afficiunt aut sua gravitate promptiorem curam exigere videntur; c) iusta appretiatio desideriorum praesertim communium, quae ex parte subditorum manifestantur; d) facilis accessus et auris aperta petentibus; e) sollicita et matura deliberatio in rebus praesertim gravioribus, in consilium vocatis viris aut collegiis ad hoc munus deputatis, iis denique, qui studio boni communis, imparciali probitate et experientia sociali praestantes esse cognoscuntur. Praeterea, ut in specie consiliorum exsecutio et mediorum applicatio, habita ratione temporis et personarum, recte et prudenter fiat, probe cognoscantur et aestimentur oportet: tum iura et legitimae consuetudines, tum mores et indoles gradusque „culturae“ subditorum, tum praesens animorum dispositio et virium sive moralium sive physicarum copia.
-
Non licet auctoritati sociali, subditis onera imponere solius potestatis in eos exercendae gratia. Ideo et libertas et privata autonomia membrorum societatis non magis restringenda est, quam vera boni communis ratio et recta eorum ad finem socialem ordinatio rationabiliter postulat. Non enim homo pro societate, sed societas pro homine exsistit.
-
Nefariae usurpationis et iniustitiae se reum facit regimen societatis, quoties, posthabito bono communi totius corporis socialis, suae propriae ambitioni et avaritiae inservit, aut non societatis, sed alicuius factionis in societate sibi dominatum inique arrogantis communia negotia agit, eiusque arbitrio et particulari commodo totius societatis vires et subsidia mancipat.13
-
II. Rectitudo aut non rectitudo socialis operationis, quamquam ratione finis per se definita et quodammodo absoluta sit, ratione mediorum tamen, quae ad finem opportune eligantur et ratione modi gubernandi in particulari variabilis et multipliciter relativa esse cognoscitur. Ideo proposita numquam in abstracto seu pro ordine aliquo ideali, sed in concreto et secundum ordinem realem diiudicari debent. Non enim abstracti homines aut ideales regendi sunt, sed reales et ab ideali humanae naturae condicione in multis deficientes. Id ipsum exprimitur per generalem regulam: Gubernatio ratione modi in quolibet casu particulari eo rectior est, quo melius praesenti physicae et morali capacitati et universim reali et actuali condicioni materiae socialis adaptatur.
Iam vero moralis capacitas in specie plurimum a gradu culturae intellectualis et moralis dependet, quo corpus sociale generatim praeditum esse constat. Hinc quo magis in aliqua societate subditi ad idealem humanae naturae perfectionem, praesertim moralem accedunt, i. e. quo magis in iis recta ratio inferioris naturae impulsus imperio continere solet, eo magis ipse modus, quo per auctoritatem socialem motus moralis iis communicatur, huic rationali dignitati conformari potest ac debet. Hanc nempe decet, ut voluntates primario mediante rationali persuasione moveantur, nec nisi secundario et quasi subsidiarie tantum ad ignobiliora psychologica momenta recurratur, puta vel ad fomenta passionum, quibus animi ope imaginationis ad fervorem socialem inflammantur, vel ad inclinationes idiopathicas et sensuum incitamenta, vel denique ad timorem poenarum et coercitivi apparatus. Contra vero, quo longiore intervallo corpus sociale aut maxima eius pars ab ideali illo rationalitatis habitu distare cognoscitur, eo minus moraliter capax censendum est, cui nobilior ille gubernandi modus convenienter et cum fructu applicetur. Immo accidit ut pro collectione hominum plane rudi simulque infimae culturae moralis inversus fere modus moralem influxum exercendi, talis scilicet, qui a timore et affectione sensuum exordium sumit, unice aptus et necessarius esse intellegatur. Et tum quidem eiusmodi gubernatio, tametsi ratione sui plane imperfecta, relative tamen perfecta aestimari potest, dummodo simul opera impendatur ad imperfectionem ipsius materiae socialis congruis mediis, nimirum religionis potissimum influxu, paulatim sanandam.
Unde consequitur, in quavis societate gradum libertatis et privatae autonomiae, quae sociis salvo sociali ordine concedi possit, gradui moralis capacitatis corporis socialis proportionari.
- Scholium. Quemadmodum in actu individuali, ita et in sociali moralis rectitudo obiectiva et subiectiva distingui potest. Subiectiva habetur, ubi superioris intentio, generali regulae moralitatis conformis, etiam in particulari, post serium examen pro rei gravitate institutum, sincere secundum cognitionem dirigitur in id, quod pro praesentibus adiunctis verum bonum commune exigere videtur, etiamsi forte per errorem inculpabilem aut eventum non praevisum ab obiectiva sociali rectitudine deflexisse postea deprehendatur.
Articulus 3.
Societatis partitio et varia indoles.
In hominum coetibus, qui nomen et genericam naturam societatis participant, multiplex in specie characterum diversitas notatur, qua commode partitio societatis fundari possit. Atque ita societas dividitur:
-
- Ratione extensionis: in universalem et particularem. Universalis dicitur hominum societas, quae moralis unitatis vinculo omnes homines in terra eodem tempore coëxistentes comprehendit. Totum quippe genus hominum simul viventium vero aliquo tametsi latissimo sociali vinculo ad quandam universalis familiae unitatem coniungitur, utpote quae sub communi auctoritate supremi legislatoris, voce conscientiae gubernantis, ad commune et summum omnium bonum, perfectam sc. felicitatem mutuis officiis et auxiliis comparandam, dirigitur atque obstringitur. Longe perfectior sane haec universalis societas exstat in ordine supernaturali, per Christi regnum spirituale visibiliter pro universo hominum genere erectum. Quodsi, ut aliquando contingit, universalis societas tam late accipitur, ut non solum ad omnes homines actu viventes, verum etiam ad eos, qui umquam exstiterunt et adhuc exstituri sunt, extendatur, improprie sane societatis nomen usurpatur. Talis enim in his terris numquam actu tota, sed tantum per partes et successive exsistere potest. Quatenus autem eadem post consummationem saeculi in sua unitate et beata fruitione cogitatur completa, societatis humanae condicionibus non amplius respondet. Quapropter societas universalis hoc latissimo sensu accepta nil aliud revera significat, quam idealem unionis relationem in unius naturae et finis communione fundatam.
Particularis vocatur omnis societas, quae universalis non est seu quae determinatam partem coëxistentium hominum in ordine ad finem particularem inter se moraliter coniunctos comprehendit. De hac potissimum nobis agendum erit.
-
- Ratione elementorum, quibus proxime constat: in simplicem et compositam. Simplex est societas, quae nonnisi singularibus personis moraliter unitis consistit, qualis est e. g. societas coniugalis: composita autem, quae ex personis moralibus, i. e. ex aliis minoribus societatibus coalescit. Multiplex autem esse potest compositionis gradus, a quo gradus quoque amplitudinis cuiusque societatis dependet. Possunt enim vel societates simplices simplicibus, vel compositae compositis socialiter uniri; atque ita possibilis apparet iugis quaedam progressio compositionis magis magisque complexae, donec ultimum compositum cum ipsa societate universali identificetur, qua omnes demum societates particulares a maximis usque ad minimas earumque elementa simplicissima ad completam organicam unitatem totius generis reducantur.
-
- Ratione fundamenti et originis: in necessariam et voluntariam seu legalem et pactitiam.
Societas necessaria dicitur, quae, sive in individuo sive in specie considerata, in aliqua vel naturae necessitate vel positiva Dei ordinatione fundatur ac proin vi legis divinae vel naturalis vel positivae exsistit et viget; quare eadem etiam legalis vocatur. Haec igitur, unde ipsum esse sortitur, inde quoque suum determinatum finem, suam naturam et essentialem internam constitutionem praefinitam habeat necesse est. Unde neque auctoritatis socialis neque sociorum arbitrio permittitur, horum quidquam substantiale rescindere vel immutare. Ita e. g. societas domestica vi legis naturalis, ecclesia Christi iure divino positivo necessaria esse probatur.
Voluntaria seu pactitia censetur societas, quae secundum se considerata, ut sit aut non sit, omnino a consilio et arbitrio hominum dependet, adeoque tota in libero pacto fundatur eiusque virtute subsistit, uti e. g. societas industrialis. Itaque sicut origine ita et tota sua indole et condicione haec a societate legali discrepat. Namque eius et finis particularis et interna constitutio et forma e solo pacto dimetienda sunt, quod cum sit ex partium consensu mutabile, ipsa quoque variis mutationibus etiam essentialibus subiacent.
-
- Ratione mutui iuris sociorum: in aequalem et inaequalem.
Societas aequalis eo ab inaequali distinguitur, quod in illa cuncti socii respectu societatis administrandae atque regendae per se aequalibus iuribus fruuntur, in hac vero uni vel aliquibus e sociis speciali iure sociale regimen competit. Aequalitas per se nonnisi societati pactitiae, inaequalitas vero legali et necessariae magis consentanea est.
-
- Ratione internae et externae independentiae: in completam et incompletam (alias: „perfectam et imperfectam“). Secundum duplicem modum et gradum humana societas completa vel incompleta dici potest, scilicet intrinsece et extrinsece.
a) Intrinsece completa censetur societas, si est interne independens, i. e., si suapte natura generalem quandam in se continet sufficientiam in ordine ad socialiter procurandum bonum commune simpliciter humanum; si autem per se hac interna sufficientia caret, intrinsece incompleta vocatur. Itaque tota huius discriminis ratio a proprietate finis descendit, quo unaquaeque societas specificatur. Finis socialis, qui sub ratione boni communis genericam totalitatem boni humani, nulla eius specie homini naturaliter conveniente exclusa, comprehendit, societatem eo ipso reddit intrinsece completam; contra ex fine sociali, qui intra illam universalitatem boni humani exclusive ad specialem aliquam eius partem tantum coarctatur, societas intrinsece incompleta esse cognoscitur. Porro ipsum bonum simpliciter humanum modo essentialiter diverso finis proprius alicuius societatis esse potest, prout illud in diverso stadio evolutionis humanae ad omnimodam perfectionem, aut secundum diversos respectus rerum humanarum ad ordinem mundi naturalem et supernaturalem consideratur. Hinc fit ut societates per se intrinsece completae nihilominus specie inter se differre queant.
Et revera tres numerantur societates intrinsece completae, societas domestica, civilis et religiosa (Ecclesia), quippe quae singulae bonum sociale simpliciter humanum seu cunctis hominibus qua talibus commune aliquo modo ut finem prosequuntur; eaedem tamen simul ratione finis specie inter se differunt, et similiter diversis socialibus mediis utuntur. Nempe societas domestica commune naturae humanae bonum (ut ex infra dicendis patebit) pro primo et maxime essentiali stadio evolutionis humanae seu pro gradu perfectionis individuis necessariae, civilis vero idem pro stadio altero non tam singulis individuis, quam generi essentialiter necessario, seu secundum gradus ulteriores perfectibilitatis naturae humanae, ecclesia denique universum bonum humanum pro quocumque stadio evolutionis, verum formaliter et directe secundum respectum ad summum hominis finem supernaturalem, sibi ut finem propositum habet. Omnes aliae societates particulares v. g. militares exercitus, societates litterariae, industriales, mercaturae, assecurationis etc. non possunt esse nisi intrinsece incompletae, quia, spectato suo fine, in ordine ad bonum simpliciter humanum multiplici externo complemento indigent.
b) Extrinsece completa dicitur societas, quatenus externa suae potestatis independentia gaudet, quae propterea vulgo potestas suprema (suprematia, souverainete) vocari solet. Quare extrinsece incompleta omnis societas censenda est, cuius propria auctoritas vel solum ut pars ab altiore eiusdem ordinis potestate delegata est, uti e. g. regimen provinciarum alicuius regni, vel origine quidem per se independens, at successu temporis alteri potestati ita iuridice subiecta, ut in essentialibus regiminis partibus, maxime internis, ab illius nutu et consensu dependeat, etiamsi forte formalia supremae potestatis insignia ipsi permaneant. Attamen ad rationem potestatis supremae non requiritur independentia absoluta, cum nulla hominum communitas ab officiorum et ordinis divinitus praefiniti vinculis erga alias communitates umquam eximi possit, sed sufficit relative perfecta; unde et suprematia aliquos gradus admittit et quodammodo primi et secundi ordinis distingui potest. Itaque non omnis qualiscumque dependentia ilico dignitatem et nomen supremae potestatis aut societatis completae per se dirimere putanda est. Cum suprematia sane conciliari potest v. g. specialis obligatio erga parem extraneam potestatem libera conventione in ordine ad certos externos fines contracta; immo neque per se illi opponitur dependentia stabilis et quodammodo organica libere per confoederationem inter pares inducta, in ordine scilicet ad res et relationes tantum externas omnibus communes, intacta ceterum independentia interni regiminis singulorum, uti contingit in systemate syntactico politicae confoederationis („Staatenbund“). Quo magis autem eiusmodi consortium foederatorum ad organicam unitatem corporis socialis unius hypotactice contrahitur, ut fere contingit in systemate politico status foederalis („Bundesstaat“), eo magis singula illius membra a condicione suprematiae proprie dictae et a ratione coetus externe completi deficiant necesse est.
Quodsi denique utraque haec societatis qualitas, qua vel interne vel externe completa dicitur, pro mutuo inter se respectu consideratur, satis per se liquet, in priore necessariam condicionem et naturalem capacitatem alterius contineri. Omnis quippe societas externe completa iam interne quoque completa sit oportet; contra societas per se interne incompleta eo ipso incapax est, quae umquam ut talis externe completa fieri possit, quia pro sua interna insufficientia naturaliter indiget organica unione cum coetu universaliori, cui tamquam partiale elementum inhaereat. Hinc est quod practice non immerito definitio societatis extrinsece completae universim ad societatem omnimode et simpliciter completam designandam vulgo usurpatur.
Atque ita quidem completae duae tantum humanae societates censentur, ecclesiastica et civilis. Societas autem domestica, qua intrinsece completa, per se idealem quidem huius perfectionis capacitatem habet, quatenus et ipsa dilatatis paulatim suis limitibus ad societatem externe completam (civilem) succrescere valeat.14