Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Quaestio VII: De effectibus fidei
Quaestio VIII: De dono intellectus
Quaestio IX: De dono scientiae
Quaestio X: De infidelitate in communi
Articulus I: Utrum infidelitas sit peccatum
Articulus II: Utrum infidelitas sit in intellectu sicut in subiecto
Articulus III: Utrum infidelitas sit maximum peccatorum
In articulo tertio eiusdem quaestionis dubium quod esse potest, quomodo omne peccatum formaliter in aversione consistit, in praecedenti Libro1 solutum est, ubi dictum est quod peccatum, ut est in genere mali simpliciter, consistit in aversione formaliter.
In eodem articulo dubium novitiorum occurrit, quomodo infidelitas ponitur gravissimum peccatum ex genere suo, et gravitas eius pensatur ex parte aversionis. Nam gravitas peccati ex genere suo, quae est gravitas substantialis eius, attenditur penes obiectum seu finem peccati: ut in qu. LXXIII2 praecedentis Libri patet. Aversio autem in peccato dividitur contra obiectum.
Ad hoc breviter dicitur, ex praedicto loco3, quod quia aversio consequitur conversionem ad obiectum, quanto obiectum ad quod fit conversio peius est, tanto aversio est maior: ac per hoc peccatum gravius ex genere est gravius secundum aversionem. Et sic est in proposito. Nam infidelitas, quae consistit in dissensu contemnente veritatem primam, convertitur ad contrarium primae veritati: ac per hoc aversionem habet a prima veritate non solum secundum affectum, ut vitia moralia, sed secundum cognitionem, ut in littera dicitur. Et propterea eis omnibus gravius est.
II. In eodem articulo dubium ex duplici capite occurrit circa illa verba: Nec potest esse quod quantum ad quid Deum cognoscat qui falsam opinionem de eo habet: quia id quod ipse opinatur non est Deus. Primo, quia falsa videntur. Quoniam infidelis, puta Iudaeus vel philosophus, refutans fidem Incarnationis, quantum ad aliquid Deum cognoscit, puta quod est super omnia, actus purus, optimum omnium, prima causa, etc.: et hoc opinatum non assumpsisse carnem est Deus. - Et confirmatur. Quia aliter fidelitas et infidelitas non essent de eodem, scilicet Deo. Et semper esset aequivocatio inter fidelem et infidelem in disputando, etc.
Secundo, quia praesupponunt unum falsum, scilicet quod omnis infidelitas erret circa Deum: cum contingat infidelem errare in aliis, puta quod Ismael non fuit filius Abrahae, et similibus.
III. Ad haec ordine retrogrado dicitur quod, quia obiectum fidei est Deus, et opposita sunt circa idem, infidelitas circa Deum est. Et quemadmodum quidquid sub fide comprehenditur intantum ad fidem pertinet inquantum ad Deum reducitur, ita quidquid ad infidelitatem spectat, ut sic, ad Deum reducitur. Qui enim negat Ismaelem esse filium Abrahae affirmat auctorem sacrae Scripturae, Spiritum Sanctum, esse mendacem: et simile est in aliis. Et propterea omnis infidelis false opinatur de Deo, ut in littera dicitur.
Ad primum autem dicitur quod aliud est loqui de infideli ut sic; et aliud de homine infideli aliam cognitionem habente. Non enim dicitur in littera quod homo infidelis nullam habet cognitionem de Deo, quod obiecta impugnant: sed dicitur quod per infidelitatem non cognoscitur Deus nec simpliciter nec secundum quid. Non simpliciter, quia falsa alicuius cognitio non est illius cognitio, sed error de illo: et propterea non facit appropinquare ad illud, sed elongari ab illo; ignorantia enim pravae dispositionis elongat ab eo quod sic ignoratur. Nec secundum quid, quia falsa enuntiatio, ut sic, affert oppositum subiecti, simpliciter vel secundum quid iuxta materiam necessariam vel contingentem. Cum enim dicitur, Socrates non est risibilis, per istam enuntiationem affertur non-Socrates: quia nonrisibile infert non-Socratem. Cum autem dicitur, Socrates currit, ipso sedente, affertur non-Socrates-nunc: quia affertur Socrates currens, qui non invenitur. Et sic in omni materia patet quod falsa enuntiatio, ut sic, nihil cognitionis largitur de subiecto, quia oppositum subiecti refert. - Et si dicatur quod largitur saltem cognitionem incomplexam terminorum: - dicendum est quod huiusmodi cognitio non spectat ad falsam enuntiationem, sed praesupponitur. Et in proposito non spectat ad infidelitatem. Unde in littera non dicitur quod terminus4 apprehensus non est Deus: sed, quia id quod ipse opinatur non est Deus. Quod enim opinatur infidelis, ut sic, non est Deus, ut declaratum est.
Et per hoc patet solutio obiectorum. Aequivocatio namque esset in proposito secundum terminos incomplexos qui supponuntur, si varie sumerentur. Sed non sic est in proposito. Aliud est enim dicere quod id quod supponitur incarnari vel non incarnari, est Deus: et aliud est dicere quod id quod affertur ex falsa fide incarnationis, non est Deus. Nam infertur Deus non incarnatus, qui non est Deus. Nihil ergo ex infidelitate, inquantum huiusmodi, cognoscitur de Deo, sed elongatio fit intellectus ab eo. Et ideo aversio maior est in ea quam in ceteris moralibus: quia affectum quidem a Deo, sed intellectum a creatis veritatibus avertunt, ut patet in virtutibus cardinalibus.
IV. In responsione ad tertium in eodem articulo nota quam gravia sint scelera Christianorum; ut cognoscentes gravitatem peccatorum, faciamus iudicium et iustitiam de nobis condigne.