Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Quaestio VII: De effectibus fidei
Quaestio VIII: De dono intellectus
Quaestio IX: De dono scientiae
Quaestio X: De infidelitate in communi
Articulus I: Utrum infidelitas sit peccatum
In articulo primo quaestionis decimae dubium occurrit, et specialiter in materia primi argumenti. Videtur enim omnino quod infidelitas, idest nolle credere, non sit peccatum. Et ratio est quia fides non est necessaria ad bonum naturale, sed supernaturale tantum. Ex hoc enim arguitur sic. Nullus peccat nolendo bona quae sunt supra naturam suam, etiam oblata: nisi forte ratione contemptus, quia scilicet despicit offerentem vel oblata. Sed homo, salva Dei et donorum suorum supernaturalium reverentia, potest ea nolle, volendo stare in suis solis naturalibus. Ergo non peccat nolendo fidem suscipere. – Maior patet in civilibus. Nam rusticus nolens acceptare civilitatem, et civis nolens ascendere ad nobilitatem, et alii huiusmodi non peccant. – Minor est de se evidens. – Ergo.
Si dicatur quod quia homo est infirmus et1 per fidem sanatur, et ideo tenetur ad sanitatem; – vel, quia Deus praecepit2 fidem suscipi ab omnibus, iuxta illud3: Qui non crediderit, condemnabitur, ideo peccatum est non suscipere fidem: – Contra primum dictum est quia secundum hoc nec homo in statu innocentiae nec angeli obligati fuissent ad fidem. Quod est falsum. – Contra secundum est quia ratio praecepti vertitur in dubium. Apparet enim quod iniuste praecipiatur alicui: Aut ascendas supra gradum tuum, aut occideris. Cum universae iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae4, et misericordia Domini sit super omnia opera eius5, si inique et crudeliter rex terrestris offerret civibus nobilitatem aut mortem, quomodo fas est dicere quod Deus misericordiarum6 offerat creaturis rationalibus fidem, cum reliquis supernaturalibus donis, cum tali praecepto: Aut hoc suscipite, aut mortem? Iustitia namque hoc potius exigere videtur: Aut haec suscipite, aut privati eritis felicitate supernaturali, vobisque imputabitur quidquid vobis ex hac refutatione deerit.
II. Ad hoc dicitur quod, quia praecepta dantur creaturis rationalibus secundum naturas, seu gradus naturae, quas habent; et creaturae rationales, supra gradus naturales, consummantur in participatione naturae divinae, ita quod sic7 institutae sunt: consequens est ut, quemadmodum iuste subduntur praeceptis spectantibus ad alios gradus, ita iuste subiacent praeceptis fidei, spei et8 caritatis, spectantibus ad gradum quo participant divinam naturam. – Et licet haec responsio apud doctos non egeat expositione, pro novitiis tamen declaratur.
In homine est in primis natura vegetativa; est natura sensitiva; est natura intellectiva; est demum participatio naturae divinae. Et sicut constitutio creaturarum in suis speciebus spectat ad primam rerum distributionem secundum divinae sapientiae rationem, ita constitutio creaturarum rationalium in suis naturalibus et in participatione divinae naturae ad primam rerum conditionem spectat; et tanto plus quanto superius, in qu. ii, art. 3, dictum est quod perfectio naturae inferioris confirmatur ex participatione superioris. Quia igitur in homine est pars vegetativa, ad quam spectat conservare individuum et speciem, oportuit hominem subiici praeceptis spectantibus ad generationem et cibum et potum. Et similiter quia in homine est pars sensitiva, ad quam spectant passiones, oportet hominem subiici praeceptis ad iram, timorem et huiusmodi. Et similiter quia in eo est pars rationalis, in qua est voluntas, oportet ipsum subiici praeceptis spectantibus ad iustitiam vel iniustitiam. Et eadem ratione, quia constitutus est ut in ipso sit natura divina participative, ideo oportet ipsum subiici praeceptis fidei, spei et caritatis, ad huiusmodi participationem spectantibus. Et sicut non potest iure conqueri de Deo quod fecerit ipsum in gradu rationali, ita non potest iure conqueri quod constituerit ipsum in hoc quod sit particeps divinae naturae. Et quemadmodum, data iam natura rationali, non potest quis refutare praecepta spectantia ad illam; ita, data iam creaturae rationali hac participatione, non potest refutare praecepta ad illam pertinentia.
III. Et per haec patet clare responsio et solutio quaestionis. Nam non est simile quod affertur pro simili. Quia non praesupponitur quod rex possit homines constituere in gradibus sine ipsis hominibus, sicut potest Deus, qui creat nos sine nobis9. Nec praesupponitur quod homines sint iam constituti in gradu nobilitatis, ut in proposito invenitur. Simile autem esset si, praesupposito quod iam essent cives in gradu nobilitatis, et refutare vellent praecepta regia spectantia ad nobiles. Creaturae namque rationales ab initio institutae sunt ut essent et viverent non solum secundum proprias naturas, sed secundum divinae naturae consortium: et propterea merito praeceptis supernaturalibus subiiciuntur; tenenturque ad maximas gratias Deo, qui eas tanti fecit ut tam excelso gradu constitueret. Propter quod non solum iustum est ut, non credendo, priventur bonis gratuitis; sed etiam ut damnentur, utpote nolentes vivere secundum constitutam eis divinitatis participationem a datore et distributore naturarum et graduum. Propter hos enim scriptum est10: Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, dum in propriis naturae manet opponens se altissimae causae iudicio: et ideo similis factus est illis. – Nec excusantur a contemptu refutantes fidem: quia, nolunt subiici praeceptis quibus tenentur, ut iam declaratum est.