Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Quaestio V: De habentibus fidem
Quaestio VI: De causa fidei
Quaestio VII: De effectibus fidei
Quaestio VIII: De dono intellectus
Quaestio IX: De dono scientiae
Quaestio X: De infidelitate in communi
Articulus I: Utrum infidelitas sit peccatum
Articulus II: Utrum infidelitas sit in intellectu sicut in subiecto
In articulo secundo eiusdem quaestionis adverte quod, sicut assentire his quae sunt fidei constituit statim hominem fidelem, ita in his quae constat spectare ad fidem dissentire statim constituit hominem infidelem. Dissentire autem contingit tripliciter. Primo, positive, sentiendo contrarium: ut si credat quis Deum non esse incarnatum. Secundo, negative, non sentiendo quod constat teneri a fide. Et hoc dupliciter contingit: vel non credendo simpliciter, ut si quis non credat Deum esse incarnatum; vel sub dubio vacillando, ut si quis dubitet Deum esse incarnatum. Et hoc habet latitudinem iuxta triplicem modum dubii, scilicet opinionis, suspicionis et neutralitatis. Quocumque autem dictorum modorum contingat dissentire voluntarie, idest cum consensu, peccatum est infidelitatis. Et haec notanda sunt a scrutatoribus conscientiarum.
In eodem articulo quaestio de subiecto peccati si moveatur, ad praecedentem Librum1 recurratur, ubi sunt fundamenta huius.
In responsione ad tertium in eodem articulo nota, pro habentibus visiones, ultima verba: cum incipit ad sua adducere, idest mala et falsa. Et memento quod appellatione malorum veniunt hoc in loco minus bona. Cum enim Spiritus Sanctus aemuletur charismata meliora2, suadens aut ducens ad minus bona Spiritus Sanctus non est.