Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Quaestio III: De exteriori actu fidei
Quaestio IV: De ipsa fidei virtute
Articulus I: Utrum fides sit in intellectu sicut in subiecto
Articulus II: Utrum caritas sit forma fidei
Articulus III: Utrum fides informis possit fieri formata, vel e converso
Articulus IV: Utrum fides sit virtus
Articulus V: Utrum fides sit una
In titulo articuli sexti est sermo de unitate per se et simpliciter habitus, quae est unitas speciei specialissimae. Unitas enim generica est unitas1 secundum quid; et unitas numeralis est per accidens, hoc est per aliud, scilicet per subiectum.
In corpore articuli dubium ex Scoto, in XXV dist.2 III Sent., occurrit, arguente contra hoc, scilicet quod fides infusa habet unitatem ex obiecto primo, scilicet Deo. Primo, quia Deus non movet in ratione obiecti ad cognitionem omnium credibilium. – Secundo, quia in Deo ut obiecto non concipiuntur omnia credibilia, ut ex illo deduci possint: licet contineat omnia ut causa effectiva omnium.
Ad haec facile respondetur. Et dicitur quod Deus movet obiective ad credendum omnia credibilia; et similiter in ipso ut obiecto concipiuntur omnia credibilia; iuxta illud: Creditis in Deum, et in me credite3. Quoniam omnia credita reducuntur ad Deum creditum: et ipse Deus, ut creditus, movet ad credendum reliqua ut aliquid sui, ut ex primo articulo4 patet. – Nec exigitur ad obiectum dans unitatem fidei sic continere omnia ut ex illo possint deduci omnia. Quoniam fides non est habitus deductivus, sicut scientia; sed creditivus. Unde non solum Deus ut efficiens continet omnia quae sunt fidei et fidei habitum; sed obiective sumptus. Sic enim significatur per ly creditus.