Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Articulus I: Utrum fides sit in intellectu sicut in subiecto

Articulus II: Utrum caritas sit forma fidei

In titulo articuli tertii eiusdem quaestionis quartae adverte quod termini in unaquaque arte intelligendi sunt secundum subiectam materiam illius artis. Unde cum in moralibus, de quibus tractatur, una virtus dicitur forma alterius, non eo modo dicitur quo in naturalibus forma dicitur informare materiam. Non enim propterea hoc dicitur aut quaeritur quasi una virtus sit subiectum alterius, aut actus virtutis unius sit subiectum actus alterius: sed ad imperium unius super actu alterius sermo refertur. Quod enim naturaliter alteri imperat ad finem ipsius imperantis illud dirigit, ac per hoc dupliciter actum imperatum informat, ut in littera dicitur: primo, dando illi finem unde specificatur; secundo, dando illi modum quo convenienter ad illum finem congruat. Qui enim scindit ligna propter domum aut navim faciendam, aliam speciem et alium modum scissioni dat quam qui scindit ea ad comburendum. Quia ergo tam finis quam modus datus ab imperante informat actum imperatum, ideo virtus imperans forma dicitur virtutis imperatae. Et iuxta hunc sensum quaeritur an fidei forma sit caritas.

II. In responsione ad secundum in eodem articulo adverte quod, si comparatio fiat virtutis ad virtutem aut actum, aut actus ad actum, extrinseca inveniuntur: quoniam haec in voluntate, illa in intellectu. Sed si comparatio fiat actus imperati ad modum quem ab imperante suscipit, sic invenitur intrinseca: eo tamen modo quo modus actionis est in ipsa actione ut modus eius. Et similiter si comparatio fiat actus ad specificam denominationem quam ab extrinseco obiecto virtutis imperantis habet, intrinseca invenitur: eo tamen modo quo denominativa relatio ab extrinseco dici potest intrinseca. Auctor autem, quia virtutem virtuti comparat, optime dicit eam esse formam extrinsecam virtutis et actus eiusdem.

III. In responsione ad tertium eiusdem articuli adverte quod, quia argumentum non tendebat directe ad impugnandum quod caritas est forma fidei; sed indirecte, hoc modo, quia probabat quod obedientia est magis forma fidei quam caritas, et ex hoc sequeretur quod caritas non esset simpliciter forma fidei: ideo Auctor, ad intentum principale respiciens, dicit quod, quia a caritate non solum formatur fides, sed etiam obedientia et quaecumque alia virtus praevia fidei, ideo caritas simpliciter est forma fidei, utpote forma omnium: quidquid sit de illarum informatione respectu fidei. Hoc enim ex septimo huius quaestionis articulo patet.

Articulus III: Utrum fides informis possit fieri formata, vel e converso

Articulus IV: Utrum fides sit virtus

Articulus V: Utrum fides sit una

Articulus VI: Utrum fides sit prima inter virtutes

Articulus VII: Utrum fides sit certior scientia et aliis virtutibus intellectualibus

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work