Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Articulus I: Utrum fides sit in intellectu sicut in subiecto

Articulus II: Utrum caritas sit forma fidei

Articulus III: Utrum fides informis possit fieri formata, vel e converso

In titulo articuli quarti terminos ex praecedenti articulo declaratos habes. Fides enim formata significat fidem a caritate actam: fides vero informis significat fidem quae est in existentibus extra caritatem. Et est sermo de fide una et eadem numeraliter, an ipsamet fiat de informi formata, cum Christianus poenitens assequitur caritatem: et de formata informis, cum existens in caritate labitur in peccatum mortale furti vel homicidii manens fidelis.

In corpore eiusdem articuli dubium occurrit circa illud dictum: Id quod pertinet ad voluntatem non per se pertinet ad fidem. Hoc enim contradicit doctrinae superius traditae. Subiectum namque per se ipsius fidei per se pertinet ad fidem, ita quod variat ipsam: ut patet inductive de omnibus per se subiectis virtutum et habituum. Sed intellectus non absolute, sed motus a voluntate est per se subiectum fidei, ut praedictum est. Ergo id quod pertinet ad voluntatem, scilicet ipsa motio a voluntate, pertinet per se ad fidem, ita quod variat ipsam varietate corruptionis. Si enim ab intellectu auferas ly motus a voluntate, impossibile est quod remaneat fides nisi aequivoce. Ruit ergo ratio litterae super dicta propositione fundata.

Ad hoc dicitur. Ad voluntatem aliquid potest pertinere dupliciter: primo, secundum substantiam; secundo, secundum perfectionem. Id quod pertinet ad voluntatem secundum ipsius voluntatis substantiam est actus eius. Et de hoc dictum fuit quod per se pertinet ad subiectum fidei. Et conceditur quod variaret fidem, ut arguendo tangitur. Id vero quod pertinet ad perfectionem voluntatis est bonitas, laudabilitas, etc., actus: hoc enim fit per habitum caritatis in proposito. Et de hoc dicitur hic quod non per se spectat ad fidem, ita quod ipsam secundum substantiam variet. Quamvis quodammodo pertineat per se ad fidem ut virtus est, ut infra patebit.

Articulus IV: Utrum fides sit virtus

Articulus V: Utrum fides sit una

Articulus VI: Utrum fides sit prima inter virtutes

Articulus VII: Utrum fides sit certior scientia et aliis virtutibus intellectualibus

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work