Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Articulus I: Utrum credere aliquid supra rationem naturalem sit necessarium ad salutem
Articulus II: Utrum credere ea quae ratione naturali probari possunt sit necessarium
Articulus III: Utrum homo teneatur ad credendum aliquid explicite
Articulus IV: Utrum omnes aequaliter teneantur ad habendum fidem explicitam
Articulus V: Utrum explicite credere trinitatem sit de necessitate salutis
Articulus VI: Utrum credere sit meritorium
In articulo nono, in responsione ad primum, nota quod ex calce eius habes quod actus naturae, ut comedere, bibere, dormire et alia huiusmodi; et naturalis liberi arbitrii, quo volumus esse beati et non miseri, vivere et non mori, etc.; inquantum sunt voluntarii et ordinati ad Deum a caritate, in habente illam sunt meritorii vitae aeternae. Et ob hoc Apostolus mandavit1: Sive manducatis sive bibitis, etc., omnia in gloriam Dei facite.
In responsione ad ultimum nota tria testimonia fidei Christianae: doctrinam divinam, quae in sacra Scriptura et Ecclesia est; miracula; et interiorem instinctum Spiritus Sancti. Quem Auctor ceteris praeponit: quia solius Dei est agere in cor; et ipse Spiritus reddit testimonium spiritui nostro quod filii Dei sumus2; quod nemo novit nisi qui accipit3. Haec autem tria sunt quidem sufficienter inductiva ad credendum, hoc est ad voluntarie assentiendum. Et ideo non tollunt ex sua sufficientia meritum credentis: sicut nec tollunt voluntarium in actu credendi.