Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Quaestio II: De actu interiori fidei
Articulus I: Utrum credere aliquid supra rationem naturalem sit necessarium ad salutem
Articulus II: Utrum credere ea quae ratione naturali probari possunt sit necessarium
In articulo quarto nota, novitie, quod postquam monstratum est1 necessarium esse credere, particulariter quaerendum restabat an sit necessarium credere talia, puta scibilia; et sic, puta explicite, etc., ut in sequentibus fit.
In responsione ad primum eiusdem quarti articuli dubium novitiorum occurrit: quia Deus, vel natura, defecisse videtur in necessariis naturalibus, si vera est praesens littera. Nam in littera dicitur quod investigatio rationis naturalis non sufficit humano generi ad cognitionem divinorum quae naturaliter sciri possunt. Si enim non sufficit, constat quod deficit a naturalibus.
Ad hoc dicitur quod ratio naturalis ad naturalia huiusmodi sufficit et non sufficit humano generi, diversimode considerando humanum genus. Si enim sit sermo de humano genere secundum singulos homines, constat quod ratio naturalis non sufficit ad huiusmodi: ut patet in multis ineptis et mulieribus, et propter multas occupationes rationabiles. Si autem loquamur de genere humano secundum ipsius communitatem, sic dicendum est quod ratio naturalis sufficit ad haec. Distributum quippe est ut hi ad contemplationem sapientiae, illi ad agriculturam, alii ad alia nati sint: sicque ut humano generi ratio sufficiat ad hoc quod sapientia ceteraque adsint, quamvis non omnia singulis. Et quoniam Auctor de cognitione divinorum necessaria humano generi secundum singulos loquebatur, quia singuli singillatim salvandi vel damnandi sunt; ideo verum dixit, quod ratio naturalis humano generi non sufficit ad cognitionem divinorum scibilium. Et ideo eorum fides non superflua, sed necessaria est valde multis.