Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Quaestio II: De actu interiori fidei

Articulus I: Utrum credere aliquid supra rationem naturalem sit necessarium ad salutem

Articulus II: Utrum credere ea quae ratione naturali probari possunt sit necessarium

Articulus III: Utrum homo teneatur ad credendum aliquid explicite

In articulo quinto eiusdem secundae quaestionis advertendum est diligenter, primo, quod Auctor adaequat obiectum per se fidei obiecto beatifico. Ita quod ea quae principaliter hic credimus sunt illa quae in patria visuros speramus. Et hic, ut in art. 6 quaest. I dictum est ex Apostolo, fides est sperandarum substantia rerum.

Notandum est secundo, quod inter principaliter credenda, et intra per se obiectum fidei, Auctor computat mysterium incarnationis Verbi et articulos fidei: ut patet in hoc et praedicto articulo.

Ex quibus scito tertio, quod nascitur dubium quo pacto haec possint esse simul vera. Nam obiectum beatificum est solus Deus trinus et unus. Et consequenter mysterium Incarnationis, sicut est extra obiectum beatificum, ita est extra obiectum fidei. Ac per hoc, ex hac ratione, non est de explicite credendis nec de pertinentibus ad actum beatificum. Et sic tota haec ratio ruit.

II. Ad hoc dicitur quod tam mysterium Incarnationis, ut distinguitur a Deo, quam quidquid creaturae in articulis fidei invenitur, potest considerari dupliciter: primo, secundum se; secundo, ut Dei, vel in Deo, vel ad Deum, et huiusmodi. Si loquamur de istis secundum se, sic nec ad fidei obiectum nec ad beatitudinis obiectum spectant: quoniam Deus utriusque est obiectum formale et materiale, ut in I art. dictum fuit. Si vero loquimur de istis ut sunt Dei, sic cadunt sub obiecto et actu beatifico, et similiter obiecto et actu fidei. Quamvis enim solus Deus visus beatum faciat, ipse tamen visus non solum absolute, sed ut huius vel illius ratio, magis beat: non propter illa alia visa, ut Augustinus dicit, in V Confess.; sed propter Deum magis visum. Sic ergo dicendum est quod beatificum obiectum et fidei idem est: et quod in Verbo videbimus veritatem Incarnationis et articulorum fidei.

Et cum Scotus, in Quarto, dist. x, qu. VIII, contra haec arguere videtur, quia beatus non distinguitur a non beato nisi videndo obiectum beatificum ut est obiectum beatificum, et ea quae includuntur in ipso ut est obiectum beatificum: — facile respondetur quod veritas articulorum fidei clauditur in obiecto beatifico, quoniam clauditur in Deo ut supernaturalium (de quibus est fides) causa et ratione; sicut veritas naturalium, de quibus est scientia, clauditur in Deo ut naturalium causa et ratione. Et propterea, sicut ad fidem non spectat sub his speciebus esse corpus Christi, sed sub speciebus rite consecratis; ita etiam ad actum beatificum spectat videre corpus Christi esse in speciebus rite consecratis; et similiter gratiam conferri per sacramenta dispositis. Sed haec sunt extra praesens propositum, propter Scoti tamen verba dicta.

Articulus IV: Utrum omnes aequaliter teneantur ad habendum fidem explicitam

Articulus V: Utrum explicite credere trinitatem sit de necessitate salutis

Articulus VI: Utrum credere sit meritorium

Articulus VII: Utrum ratio inducta ad ea quae sunt fidei diminuat meritum fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work