Proslogion
Anselm of Canterbury (1033–1109)
First published 1078
Anselm's prayerful inquiry into God's existence and attributes, written as faith seeking understanding.
Caput I: Preface
Chapter 1
Chapter 2
Chapter 3
Chapter 4
Chapter 5
Chapter 6
Chapter 7
Chapter 8
Chapter 9
Chapter 10
Chapter 11
Chapter 12
Chapter 13
Chapter 14
Chapter 15
Chapter 16
Chapter 17
Chapter 18
Chapter 19
Chapter 20
Tu ergo imples et complecteris omnia; tu es ante et ultra omnia. Et quidem ante omnia es; quia, antequam fierent, tu es. Ultra omnia vero quomodo es? Qualiter enim es ultra es quae finem non habebunt? An quia illa sine te nullatenus esse possunt; tu autem nullo modo minus es; etiamsi illa redeant in nihilum? Sic enim quodammodo es ultra illa. An etiam quia illa cogitari possunt habere finem; tu vero nequaquam? Nam sic illa quidem habent finem quodammodo; tu vero nullo modo. Et certe quod nullo modo habet finem, ultra illud est, quod aliquo modo finitur. An hoc quoque modo transis omnia etiam aeterna, quia tua et illorum aeternitas tota tibi praesens est; cum illa nondum habeant de sua aeternitate quod venturum est, sicut jam non habent quod praeteritum est? Sic quippe semper es ultra illa; cum semper ibi sis praesens, seu cum illud semper sit tibi praesens, ad quod illa nondum pervenerunt.