Proslogion

Anselm of Canterbury

Proslogion

Anselm of Canterbury (1033–1109)

First published 1078

Anselm's prayerful inquiry into God's existence and attributes, written as faith seeking understanding.


Caput I: Preface

Chapter 1

Chapter 2

Chapter 3

Chapter 4

Chapter 5

Chapter 6

Chapter 7

Chapter 8

Chapter 9

Chapter 10

Chapter 11

Sed nunquid etiam non est justum secundum te, Domine, ut malos punias? Justum quippe est, te sic esse justum, ut justior nequeas cogitari: quod nequaquam esses, si tantum bonis bona, et non malis mala redderes. Justior enim est qui et bonis et malis, quam qui bonis tantum merita retribuit. Justum igitur est secundum te, juste et benigne Deus, et cum punis, et cum parcis. Vere igitur universae viae Domini misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10); et tamen justus Dominus in omnibus viis suis (Psal. CXLIV, 17). Et utique sine repugnantia; quia quos vis punire, non est justum salvari; et quibus vis parcere, non est justum damnari. Nam id solum justum est, quod vis; et non justum, quod non vis. Sic ergo nascitur de justitia tua misericordia tua; quia justum est te sic esse bonum, ut et parcendo sis bonus: et hoc forsitan est, cur summe justus potest velle bona malis? Sed si utcunque capi potest cur malos potes velle salvare: illud certe nulla ratione comprehendi potest, cur de similibus malis hos magis salves, quam illos, per summam bonitatem; et illos magis damnes, quam istos, per summam justitiam? Sic ergo vere es sensibilis, omnipotens, misericors et impassibilis; quemadmodum vivens. sapiens, bonus, beatus, aeternus; et quidquid melius est esse quam non esse.

Chapter 12

Chapter 13

Chapter 14

Chapter 15

Chapter 16

Chapter 17

Chapter 18

Chapter 19

Chapter 20

Chapter 21

Chapter 22

Chapter 23

Chapter 24

Chapter 25

Chapter 26

↑ Top of work