Verum cum melius sit te esse sensibilem, omnipotentem, misericordem, impassibilem, quam non esse; quomodo es sensibilis, si non es corpus; aut omnipotens, si non omnia potes aut misericors simul et impassibilis? Nam si sola corporea sunt sensibilia; quoniam sensus circa corpus, et in corpore sunt; quomodo es sensibilis, cum non sis corpus; sed summus Spiritus, qui corpore melior est. Sed si sentire non est nisi cognoscere, aut nonnisi ad cognoscendum; qui enim sentit, cognoscit secundum sensuum proprietatem, ut per visum colores, per gustum sapores: non inconvenienter dicitur aliquo modo sentire, quidquid aliquo modo cognoscit. Ergo, Domine, quamvis non sis corpus; vere tamen eo modo summe sensibilis es, quo summe omnia cognoscis; non quo animal corporeo sensu cognoscit.